Bibliotheca

La sezione BIBLIOTHECA offre la consultazione di testi originali di opere scelte latine e greche.

SATURA V

SATURA V [1] Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens, [2] ut bona summa putes aliena vivere quadra, [3] si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas [4] Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset, [5] quamuis iurato metuam tibi credere testi. [6] ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum [7] defecisse puta, […]

SATURA VI

SATURA VI [1] Credo Pudicitiam Saturno rege moratam [2] in terris visamque diu, cum frigida paruas [3] praeberet spelunca domos ignemque laremque [4] et pecus et dominos communi clauderet umbra, [5] siluestrem montana torum cum sterneret uxor [6] frondibus et culmo vicinarumque ferarum [7] pellibus, haut similis tibi, Cynthia, nec tibi, cuius [8] turbavit nitidos […]

SATURA VII

SATURA VII [1] Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum; [2] solus enim tristes hac tempestate Camenas [3] respexit, cum iam celebres notique poetae [4] balneolum Gabiis, Romae conducere furnos [5] temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent [6] praecones fieri, cum desertis Aganippes [7] vallibus esuriens migraret in atria Clio. [8] nam si […]

SATURA VIII

SATURA VIII [1] Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo [2] sanguine censeri, pictos ostendere uultus [3] maiorum et stantis in curribus Aemilianos [4] et Curios iam dimidios umeroque minorem [5] Corvinum et Galbam auriculis nasoque carentem, [6] [quis fructus generis tabula iactare capaci [7] Corvinum, posthac multa contingere virga [8] fumosos equitum cum dictatore […]

SATURA X

SATURA X [1] Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque [2] Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt [3] vera bona atque illis multum diversa, remota [4] erroris nebula. quid enim ratione timemus [5] aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te [6] conatus non paeniteat votique peracti? [7] evertere domos totas optantibus ipsis […]

SATURA XI

SATURA XI [1] Atticus eximie si cenat, lautus habetur, [2] si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno [3] excipitur volgi quam pauper Apicius? omnis [4] conuictus, thermae, stationes, omne theatrum [5] de Rutilo. nam dum valida ac iuvenalia membra [6] sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur [7] non cogente quidem sed nec prohibente tribuno [8] […]

SATURA XII

SATURA XII [1] Natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux, [2] qua festus promissa deis animalia caespes [3] expectat. niveam reginae ducimus agnam, [4] par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura; [5] sed procul extensum petulans quatit hostia funem [6] Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat, [7] quippe ferox vitulus templis maturus et arae [8] spargendusque mero, […]

SATURA XIII

SATURA XIII [1] Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi [2] displicet auctori. prima est haec ultio, quod se [3] iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis [4] gratia fallaci praetoris vicerit urna. [5] quid sentire putas homines, Caluine, recenti [6] de scelere et fidei violatae crimine? sed nec [7] tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris [8] […]

SATURA XIV

SATURA XIV [1] Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra [1a] [et quod maiorum vitia sequiturque minores] [2] et nitidis maculam haesuram figentia rebus, [3] quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes. [4] si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres [5] bullatus paruoque eadem movet arma fritillo. [6] nec melius de se cuiquam sperare propinquo […]

SATURA XV

SATURA XV [1] Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens [2] Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat [3] pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin. [4] effigies sacri nitet aurea cercopitheci, [5] dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae [6] atque vetus Thebe centum iacet obruta portis. [7] illic aeluros, hic piscem fluminis, illic [8] oppida tota canem […]