SATURA XI
[1] Atticus eximie si cenat, lautus habetur,
[2] si Rutilus, demens. quid enim maiore cachinno
[3] excipitur volgi quam pauper Apicius? omnis
[4] conuictus, thermae, stationes, omne theatrum
[5] de Rutilo. nam dum valida ac iuvenalia membra
[6] sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur
[7] non cogente quidem sed nec prohibente tribuno
[8] scripturus leges et regia verba lanistae.
[9] multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum
[10] creditor introitum solet expectare macelli,
[11] et quibus in solo vivendi causa palato est.
[12] egregius cenat meliusque miserrimus horum
[13] et cito casurus iam perlucente ruina.
[14] interea gustus elementa per omnia quaerunt
[15] numquam animo pretiis obstantibus; interius si
[16] attendas, magis illa iuvant quae pluris ementur.
[17] ergo haut difficile est perituram arcessere summam
[18] lancibus oppositis vel matris imagine fracta,
[19] et quadringentis nummis condire gulosum
[20] fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.
[21] refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam
[22] luxuria est, in Ventidio laudabile nomen
[23] sumit et a censu famam trahit. illum ego iure
[24] despiciam, qui scit quanto sublimior Atlas
[25] omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem
[26] ignorat quantum ferrata distet ab arca
[27] sacculus. e caelo descendit GNW=QI SEAUTO/N
[28] figendum et memori tractandum pectore, sive
[29] coniugium quaeras vel sacri in parte senatus
[30] esse velis; neque enim loricam poscit Achillis
[31] Thersites, in qua se traducebat Ulixes;
[32] ancipitem seu tu magno discrimine causam
[33] protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,
[34] orator vehemens an Curtius et Matho buccae.
[35] noscenda est mensura sui spectandaque rebus
[36] in summis minimisque, etiam cum piscis emetur,
[37] ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum
[38] in loculis. quis enim te deficiente crumina
[39] et crescente gula manet exitus, aere paterno
[40] ac rebus mersis in ventrem fenoris atque
[41] argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
[42] talibus a dominis post cuncta novissimus exit
[43] anulus, et digito mendicat Pollio nudo.
[44] non praematuri cineres nec funus acerbum
[45] luxuriae sed morte magis metuenda senectus.
[46] hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae
[47] et coram dominis consumitur; inde, ubi paulum
[48] nescio quid superest et pallet fenoris auctor,
[49] qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt.
[50] cedere namque foro iam non est deterius quam
[51] Esquilias a feruenti migrare Subura.
[52] ille dolor solus patriam fugientibus, illa
[53] maestitia est, caruisse anno circensibus uno.
[54] sanguinis in facie non haeret gutta, morantur
[55] pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem.
[56] experiere hodie numquid pulcherrima dictu,
[57] Persice, non praestem vita et moribus et re,
[58] si laudem siliquas occultus ganeo, pultes
[59] coram aliis dictem puero sed in aure placentas.
[60] nam cum sis conviva mihi promissus, habebis
[61] Evandrum, venies Tirynthius aut minor illo
[62] hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum,
[63] alter aquis, alter flammis ad sidera missus.
[64] fercula nunc audi nullis ornata macellis.
[65] de Tiburtino veniet pinguissimus agro
[66] haedulus et toto grege mollior, inscius herbae
[67] necdum ausus virgas humilis mordere salicti,
[68] qui plus lactis habet quam sanguinis, et montani
[69] asparagi, posito quos legit vilica fuso.
[70] grandia praeterea tortoque calentia feno
[71] ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae
[72] parte anni quales fuerant in vitibus uvae,
[73] Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem
[74] aemula Picenis et odoris mala recentis
[75] nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam
[76] autumnum et crudi posuere pericula suci.
[77] haec olim nostri iam luxuriosa senatus
[78] cena fuit. Curius paruo quae legerat horto
[79] ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc
[80] squalidus in magna fastidit conpede fossor,
[81] qui meminit calidae sapiat quid volva popinae.
[82] sicci terga suis rara pendentia crate
[83] moris erat quondam festis servare diebus
[84] et natalicium cognatis ponere lardum
[85] accedente nova, si quam dabat hostia, carne.
[86] cognatorum aliquis titulo ter consulis atque
[87] castrorum imperiis et dictatoris honore
[88] functus ad has epulas solito maturius ibat
[89] erectum domito referens a monte ligonem.
[90] cum tremerent autem Fabios durumque Catonem
[91] et Scauros et Fabricium, rigidique severos
[92] censoris mores etiam collega timeret,
[93] nemo inter curas et seria duxit habendum
[94] qualis in Oceani fluctu testudo nataret,
[95] clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;
[96] sed nudo latere et paruis frons aerea lectis
[97] vile coronati caput ostendebat aselli,
[98] ad quod lascivi ludebant ruris alumni.
[99] [tales ergo cibi qualis domus atque supellex.]
[100] tunc rudis et Graias mirari nescius artes
[101] urbibus eversis praedarum in parte reperta
[102] magnorum artificum frangebat pocula miles,
[103] ut phaleris gauderet ecus caelataque cassis
[104] Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae
[105] imperii fato, geminos sub rupe Quirinos
[106] ac nudam effigiem in clipeo venientis et hasta
[107] pendentisque dei perituro ostenderet hosti.
[108] ponebant igitur Tusco farrata catino:
[109] argenti quod erat solis fulgebat in armis.
[110] omnia tunc quibus inuideas, si lividulus sis.
[111] templorum quoque maiestas praesentior, et vox
[112] nocte fere media mediamque audita per urbem
[113] litore ab Oceani Gallis venientibus et dis
[114] officium vatis peragentibus. his monuit nos,
[115] hanc rebus Latiis curam praestare solebat
[116] fictilis et nullo violatus Iuppiter auro.
[117] illa domi natas nostraque ex arbore mensas
[118] tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,
[119] annosam si forte nucem deiecerat eurus.
[120] at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,
[121] nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur
[122] unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbis
[123] grande ebur et magno sublimis pardus hiatu
[124] dentibus ex illis quos mittit porta Syenes
[125] et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,
[126] et quos deposuit Nabataeo belua saltu
[127] iam nimios capitique graves. hinc surgit orexis,
[128] hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,
[129] anulus in digito quod ferreus. ergo superbum
[130] convivam caveo, qui me sibi comparat et res
[131] despicit exiguas. adeo nulla uncia nobis
[132] est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac
[133] materia, quin ipsa manubria cultellorum
[134] ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt
[135] rancidula aut ideo peior gallina secatur.
[136] sed nec structor erit cui cedere debeat omnis
[137] pergula, discipulus Trypheri doctoris, apud quem
[138] sumine cum magno lepus atque aper et pygargus
[139] et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens
[140] et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro
[141] caeditur et tota sonat ulmea cena Subura.
[142] nec frustum capreae subducere nec latus Afrae
[143] novit avis noster, tirunculus ac rudis omni
[144] tempore et exiguae furtis inbutus ofellae.
[145] plebeios calices et paucis assibus emptos
[146] porriget incultus puer atque a frigore tutus,
[147] non Phryx aut Lycius [non a mangone petitus
[148] quisquam erit et magno]: cum posces, posce Latine.
[149] idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli
[150] atque hodie tantum propter convivia pexi.
[151] pastoris duri hic filius, ille bubulci.
[152] suspirat longo non visam tempore matrem
[153] et casulam et notos tristis desiderat haedos
[154] ingenui voltus puer ingenuique pudoris,
[155] qualis esse decet quos ardens purpura vestit,
[156] nec pupillares defert in balnea raucus
[157] testiculos, nec vellendas iam praebuit alas,
[158] crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
[159] hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis
[160] a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit.
[161] [namque una atque eadem est vini patria atque ministri.]
[162] forsitan expectes ut Gaditana canoro
[163] incipiant prurire choro plausuque probatae
[164] ad terram tremulo descendant clune puellae,
[165] [spectant hoc nuptae iuxta recubante marito
[166] quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis.]
[167] inritamentum veneris languentis et acres
[168] divitis urticae [maior tamen ista voluptas
[169] alterius sexus]; magis ille extenditur, et mox
[170] auribus atque oculis concepta urina movetur.
[171] non capit has nugas humilis domus. audiat ille
[172] testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans
[173] fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur
[174] vocibus obscenis omnique libidinis arte,
[175] qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
[176] namque ibi fortunae veniam damus. alea turpis,
[177] turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi
[178] omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur.
[179] nostra dabunt alios hodie convivia ludos:
[180] conditor Iliados cantabitur atque Maronis
[181] altisoni dubiam facientia carmina palmam.
[182] quid refert, tales versus qua voce legantur?
[183] sed nunc dilatis averte negotia curis
[184] et gratam requiem dona tibi, quando licebit
[185] per totum cessare diem. non fenoris ulla
[186] mentio nec, prima si luce egressa reverti
[187] nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor
[188] umida suspectis referens multicia rugis
[189] vexatasque comas et voltum auremque calentem.
[190] protinus ante meum quidquid dolet exue limen,
[191] pone domum et servos et quidquid frangitur illis
[192] aut perit, ingratos ante omnia pone sodalis.
[193] interea Megalesiacae spectacula mappae
[194] Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho
[195] praeda caballorum praetor sedet ac, mihi pace
[196] inmensae nimiaeque licet si dicere plebis,
[197] totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem
[198] percutit, eventum viridis quo colligo panni.
[199] nam si deficeret, maestam attonitamque videres
[200] hanc urbem veluti Cannarum in puluere victis
[201] consulibus. spectent iuvenes, quos clamor et audax
[202] sponsio, quos cultae decet adsedisse puellae:
[203] nostra bibat vernum contracta cuticula solem
[204] effugiatque togam. iam nunc in balnea salua
[205] fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit
[206] ad sextam. facere hoc non possis quinque diebus
[207] continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae
[208] magna: voluptates commendat rarior usus.