Saturae

Saturae » SATURA XIV


SATURA XIV

[1] Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra

[1a] [et quod maiorum vitia sequiturque minores]

[2] et nitidis maculam haesuram figentia rebus,

[3] quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes.

[4] si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres

[5] bullatus paruoque eadem movet arma fritillo.

[6] nec melius de se cuiquam sperare propinquo

[7] concedet iuvenis, qui radere tubera terrae,

[8] boletum condire et eodem iure natantis

[9] mergere ficedulas didicit nebulone parente

[10] et cana monstrante gula. cum septimus annus

[11] transierit puerum, nondum omni dente renato,

[12] barbatos licet admoveas mille inde magistros,

[13] hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu

[14] semper et a magna non degenerare culina.

[15] mitem animum et mores modicis erroribus aequos

[16] praecipit atque animas servorum et corpora nostra

[17] materia constare putat paribusque elementis,

[18] an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo

[19] plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis

[20] conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,

[21] tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato

[22] uritur ardenti duo propter lintea ferro?

[23] quid suadet iuveni laetus stridore catenae,

[24] quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?

[25] rusticus expectas ut non sit adultera Largae

[26] filia, quae numquam maternos dicere moechos

[27] tam cito nec tanto poterit contexere cursu

[28] ut non ter deciens respiret? conscia matri

[29] virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas

[30] implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.

[31] sic natura iubet: velocius et citius nos

[32] corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis

[33] cum subeant animos auctoribus. unus et alter

[34] forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna

[35] et meliore luto finxit praecordia Titan,

[36] sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt

[37] et monstrata diu veteris trahit orbita culpae.

[38] abstineas igitur damnandis. huius enim vel

[39] una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur

[40] ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis

[41] turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam

[42] quocumque in populo videas, quocumque sub axe,

[43] sed nec Brutus erit Bruti nec auunculus usquam.

[44] nil dictu foedum visuque haec limina tangat

[45] intra quae pater est. procul, a procul inde puellae

[46] lenonum et cantus pernoctantis parasiti.

[47] maxima debetur puero reverentia, si quid

[48] turpe paras, nec tu pueri contempseris annos,

[49] sed peccaturo obstet tibi filius infans.

[50] nam si quid dignum censoris fecerit ira

[51] quandoque et similem tibi se non corpore tantum

[52] nec uultu dederit, morum quoque filius et qui

[53] omnia deterius tua per vestigia peccet,

[54] corripies nimirum et castigabis acerbo

[55] clamore ac post haec tabulas mutare parabis.

[56] unde tibi frontem libertatemque parentis,

[57] cum facias peiora senex vacuumque cerebro

[58] iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?

[59] hospite venturo cessabit nemo tuorum.

[60] ‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,

[61] arida cum tota descendat aranea tela,

[62] hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter.’

[63] vox domini furit instantis virgamque tenentis.

[64] ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino

[65] atria displiceant oculis venientis amici,

[66] ne perfusa luto sit porticus, et tamen uno

[67] semodio scobis haec emendat servulus unus:

[68] illud non agitas, ut sanctam filius omni

[69] aspiciat sine labe domum vitioque carentem?

[70] gratum est quod patriae civem populoque dedisti,

[71] si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,

[72] utilis et bellorum et pacis rebus agendis.

[73] plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu

[74] moribus instituas. serpente ciconia pullos

[75] nutrit et inuenta per devia rura lacerta:

[76] illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.

[77] voltur iumento et canibus crucibusque relictis

[78] ad fetus properat partemque cadaveris adfert:

[79] hic est ergo cibus magni quoque volturis et se

[80] pascentis, propria cum iam facit arbore nidos.

[81] sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae

[82] in saltu venantur aves, hinc praeda cubili

[83] ponitur: inde autem cum se matura levauit

[84] progenies stimulante fame festinat ad illam

[85] quam primum praedam rupto gustaverat ovo.

[86] aedificator erat Caetronius et modo curuo

[87] litore Caietae, summa nunc Tiburis arce,

[88] nunc Praenestinis in montibus alta parabat

[89] culmina villarum Graecis longeque petitis

[90] marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,

[91] ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.

[92] dum sic ergo habitat Caetronius, inminuit rem,

[93] fregit opes, nec parua tamen mensura relictae

[94] partis erat. totam hanc turbavit filius amens,

[95] dum meliore novas attollit marmore villas.

[96] quidam sortiti metuentem sabbata patrem

[97] nil praeter nubes et caeli numen adorant,

[98] nec distare putant humana carne suillam,

[99] qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;

[100] Romanas autem soliti contemnere leges

[101] Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,

[102] tradidit arcano quodcumque volumine Moyses:

[103] non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,

[104] quaesitum ad fontem solos deducere verpos.

[105] sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux

[106] ignava et partem vitae non attigit ullam.

[107] sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam

[108] inuiti quoque avaritiam exercere iubentur.

[109] fallit enim vitium specie virtutis et umbra,

[110] cum sit triste habitu uultuque et veste severum,

[111] nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,

[112] tamquam parcus homo et rerum tutela suarum

[113] certa magis quam si fortunas servet easdem

[114] Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de

[115] quo loquor egregium populus putat adquirendi

[116] artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris

[117] [sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt]

[118] incude adsidua semperque ardente camino.

[119] [et pater ergo animi felices credit avaros]

[120] qui miratur opes, qui nulla exempla beati

[121] pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa

[122] ire via pergant et eidem incumbere sectae.

[123] sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos

[124] inbuit et cogit minimas ediscere sordes;

[125] mox adquirendi docet insatiabile votum.

[126] servorum ventres modio castigat iniquo

[127] ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam

[128] mucida caerulei panis consumere frusta,

[129] hesternum solitus medio servare minutal

[130] Septembri nec non differre in tempora cenae

[131] alterius conchem aestivam cum parte lacerti

[132] signatam vel dimidio putrique siluro

[133] filaque sectivi numerata includere porri.

[134] inuitatus ad haec aliquis de ponte negabit.

[135] sed quo divitias haec per tormenta coactas,

[136] cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis,

[137] ut locuples moriaris, egentis vivere fato?

[138] interea, pleno cum turget sacculus ore,

[139] crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit,

[140] et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur

[141] altera villa tibi, cum rus non sufficit unum

[142] et proferre libet finis maiorque videtur

[143] et melior vicina seges; mercaris et hanc et

[144] arbusta et densa montem qui canet oliva.

[145] quorum si pretio dominus non vincitur ullo,

[146] nocte boves macri lassoque famelica collo

[147] iumenta ad viridis huius mittentur aristas

[148] nec prius inde domum quam tota novalia saevos

[149] in ventres abeant, ut credas falcibus actum.

[150] dicere vix possis quam multi talia plorent

[151] et quot venales iniuria fecerit agros.

[152] sed qui sermones, quam foede bucina famae!

[153] ‘quid nocet haec?’ inquit ‘tunicam mihi malo lupini

[154] quam si me toto laudet vicinia pago

[155] exigui ruris paucissima farra secantem.’

[156] scilicet et morbis et debilitate carebis

[157] et luctum et curam effugies, et tempora vitae

[158] longa tibi posthac fato meliore dabuntur,

[159] si tantum culti solus possederis agri

[160] quantum sub Tatio populus Romanus arabat.

[161] mox etiam fractis aetate ac Punica passis

[162] proelia vel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos

[163] tandem pro multis vix iugera bina dabantur

[164] uulneribus; merces haec sanguinis atque laboris

[165] nulli visa umquam meritis minor aut ingratae

[166] curta fides patriae. saturabat glebula talis

[167] patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat

[168] uxor et infantes ludebant quattuor, unus

[169] vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum

[170] a scrobe vel sulco redeuntibus altera cena

[171] amplior et grandes fumabant pultibus ollae.

[172] nunc modus hic agri nostro non sufficit horto.

[173] inde fere scelerum causae, nec plura venena

[174] miscuit aut ferro grassatur saepius ullum

[175] humanae mentis vitium quam saeva cupido

[176] inmodici census. nam dives qui fieri volt,

[177] et cito volt fieri; sed quae reverentia legum,

[178] quis metus aut pudor est umquam properantis avari?

[179] ‘vivite contenti casulis et collibus istis,

[180] o pueri,’ Marsus dicebat et Hernicus olim

[181] Vestinusque senex, ‘panem quaeramus aratro,

[182] qui satis est mensis: laudant hoc numina ruris,

[183] quorum ope et auxilio gratae post munus aristae

[184] contingunt homini veteris fastidia quercus.

[185] nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto

[186] per glaciem perone tegi, qui summovet euros

[187] pellibus inuersis: peregrina ignotaque nobis

[188] ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.’

[189] haec illi veteres praecepta minoribus; at nunc

[190] post finem autumni media de nocte supinum

[191] clamosus iuvenem pater excitat: ‘accipe ceras,

[192] scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras

[193] maiorum leges; aut vitem posce libello,

[194] sed caput intactum buxo narisque pilosas

[195] adnotet et grandes miretur Laelius alas;

[196] dirue Maurorum attegias, castella Brigantum,

[197] ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus

[198] adferat; aut, longos castrorum ferre labores

[199] si piget et trepidum soluunt tibi cornua ventrem

[200] cum lituis audita, pares quod vendere possis

[201] pluris dimidio, nec te fastidia mercis

[202] ullius subeant ablegandae Tiberim ultra,

[203] neu credas ponendum aliquid discriminis inter

[204] unguenta et corium: lucri bonus est odor ex re

[205] qualibet. illa tuo sententia semper in ore

[206] versetur dis atque ipso Iove digna poeta:

[207] unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere.’

[208] [hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae,

[209] hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.]

[210] talibus instantem monitis quemcumque parentem

[211] sic possem adfari: ‘dic, o vanissime, quis te

[212] festinare iubet? meliorem praesto magistro

[213] discipulum. securus abi: vinceris, ut Aiax

[214] praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles.

[215] parcendum est teneris; nondum implevere medullas

[216] maturae mala nequitiae. cum pectere barbam

[217] coeperit et longae mucronem admittere cultri,

[218] falsus erit testis, vendet periuria summa

[219] exigua et Cereris tangens aramque pedemque.

[220] elatam iam crede nurum, si limina vestra

[221] mortifera cum dote subit. quibus illa premetur

[222] per somnum digitis! nam quae terraque marique

[223] adquirenda putas brevior via conferet illi;

[224] nullus enim magni sceleris labor. ‘haec ego numquam

[225] mandavi’ dices olim ‘nec talia suasi.’

[226] mentis causa malae tamen est et origo penes te.

[227] nam quisquis magni census praecepit amorem

[228] et laevo monitu pueros producit avaros

[229] [et qui per fraudes patrimonia conduplicari]

[230] dat libertatem et totas effundit habenas

[231] curriculo; quem si revoces, subsistere nescit

[232] et te contempto rapitur metisque relictis.

[233] nemo satis credit tantum delinquere quantum

[234] permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.

[235] cum dicis iuveni stultum qui donet amico,

[236] qui paupertatem levet attollatque propinqui,

[237] et spoliare doces et circumscribere et omni

[238] crimine divitias adquirere, quarum amor in te

[239] quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum

[240] dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus,

[241] in quorum sulcis legiones dentibus anguis

[242] cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt

[243] continuo, tamquam et tubicen surrexerit una.

[244] ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,

[245] flagrantem late et rapientem cuncta videbis.

[246] nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum

[247] in cavea magno fremitu leo tollet alumnus.

[248] nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas

[249] expectare colus: morieris stamine nondum

[250] abrupto. iam nunc obstas et vota moraris,

[251] iam torquet iuvenem longa et ceruina senectus.

[252] ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates

[253] composuit: si vis aliam decerpere ficum

[254] atque alias tractare rosas, medicamen habendum est,

[255] sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’

[256] monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,

[257] nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,

[258] si spectes quanto capitis discrimine constent

[259] incrementa domus, aerata multus in arca

[260] fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,

[261] ex quo Mars Ultor galeam quoque perdidit et res

[262] non potuit servare suas. ergo omnia Florae

[263] et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:

[264] tanto maiores humana negotia ludi.

[265] an magis oblectant animum iactata petauro

[266] corpora quique solet rectum descendere funem

[267] quam tu, Corycia semper qui puppe moraris

[268] atque habitas, coro semper tollendus et austro,

[269] perditus ac vilis sacci mercator olentis,

[270] qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae

[271] passum et municipes Iovis aduexisse lagonas?

[272] hic tamen ancipiti figens vestigia planta

[273] victum illa mercede parat, brumamque famemque

[274] illa reste cavet: tu propter mille talenta

[275] et centum villas temerarius. aspice portus

[276] et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam

[277] in pelago. veniet classis quocumque vocarit

[278] spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum

[279] aequora transiliet, sed longe Calpe relicta

[280] audiet Herculeo stridentem gurgite solem.

[281] grande operae pretium est, ut tenso folle reverti

[282] inde domum possis tumidaque superbus aluta,

[283] Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos.

[284] non unus mentes agitat furor. ille sororis

[285] in manibus voltu Eumenidum terretur et igni,

[286] hic bove percusso mugire Agamemnona credit

[287] aut Ithacum. parcat tunicis licet atque lacernis,

[288] curatoris eget qui navem mercibus implet

[289] ad summum latus et tabula distinguitur unda,

[290] cum sit causa mali tanti et discriminis huius

[291] concisum argentum in titulos faciesque minutas.

[292] occurrunt nubes et fulgura: ‘soluite funem’

[293] frumenti dominus clamat piperisue coempti,

[294] ‘nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur;

[295] aestivom tonat.’ infelix hac forsitan ipsa

[296] nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur

[297] obrutus et zonam laeva morsuque tenebit.

[298] sed cuius votis modo non suffecerat aurum

[299] quod Tagus et rutila voluit Pactolus harena,

[300] frigida sufficient velantes inguina panni

[301] exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem

[302] dum rogat et picta se tempestate tuetur.

[303] tantis parta malis cura maiore metuque

[304] servantur: misera est magni custodia census.

[305] dispositis praedives amis vigilare cohortem

[306] servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro

[307] electro signisque suis Phrygiaque columna

[308] atque ebore et lata testudine. dolia nudi

[309] non ardent Cynici; si fregeris, altera fiet

[310] cras domus atque eadem plumbo commissa manebit.

[311] sensit Alexander, testa cum vidit in illa

[312] magnum habitatorem, quanto felicior hic qui

[313] nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem

[314] passurus gestis aequanda pericula rebus.

[315] nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,

[316] nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae

[317] sufficiat census, si quis me consulat, edam:

[318] in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,

[319] quantum, Epicure, tibi paruis suffecit in hortis,

[320] quantum Socratici ceperunt ante penates;

[321] numquam aliud natura, aliud sapientia dicit.

[322] acribus exemplis videor te cludere? misce

[323] ergo aliquid nostris de moribus, effice summam

[324] bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis.

[325] haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,

[326] sume duos equites, fac tertia quadringenta.

[327] si nondum implevi gremium, si panditur ultra,

[328] nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna

[329] sufficient animo nec divitiae Narcissi,

[330] indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius

[331] paruit imperiis uxorem occidere iussus.