Saturae

Saturae » SATURA X


SATURA X

[1] Omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque

[2] Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt

[3] vera bona atque illis multum diversa, remota

[4] erroris nebula. quid enim ratione timemus

[5] aut cupimus? quid tam dextro pede concipis ut te

[6] conatus non paeniteat votique peracti?

[7] evertere domos totas optantibus ipsis

[8] di faciles. nocitura toga, nocitura petuntur

[9] militia; torrens dicendi copia multis

[10] et sua mortifera est facundia; viribus ille

[11] confisus periit admirandisque lacertis;

[12] sed pluris nimia congesta pecunia cura

[13] strangulat et cuncta exuperans patrimonia census

[14] quanto delphinis ballaena Britannica maior.

[15] temporibus diris igitur iussuque Neronis

[16] Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos

[17] clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes

[18] tota cohors: rarus venit in cenacula miles.

[19] pauca licet portes argenti vascula puri

[20] nocte iter ingressus, gladium contumque timebis

[21] et mota ad lunam trepidabis harundinis umbra:

[22] cantabit vacuus coram latrone viator.

[23] prima fere vota et cunctis notissima templis

[24] divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto

[25] nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur

[26] fictilibus; tunc illa time cum pocula sumes

[27] gemmata et lato Setinum ardebit in auro.

[28] iamne igitur laudas quod de sapientibus alter

[29] ridebat, quotiens a limine moverat unum

[30] protuleratque pedem, flebat contrarius auctor?

[31] sed facilis cuivis rigidi censura cachinni:

[32] mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.

[33] perpetuo risu pulmonem agitare solebat

[34] Democritus, quamquam non essent urbibus illis

[35] praetextae, trabeae, fasces, lectica, tribunal.

[36] quid si vidisset praetorem curribus altis

[37] extantem et medii sublimem puluere circi

[38] in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem

[39] ex umeris aulaea togae magnaeque coronae

[40] tantum orbem, quanto ceruix non sufficit ulla?

[41] quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul

[42] ne placeat, curru servus portatur eodem.

[43] da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,

[44] illinc cornicines, hinc praecedentia longi

[45] agminis officia et niveos ad frena Quirites,

[46] defossa in loculos quos sportula fecit amicos.

[47] tum quoque materiam risus inuenit ad omnis

[48] occursus hominum, cuius prudentia monstrat

[49] summos posse viros et magna exempla daturos

[50] vervecum in patria crassoque sub aere nasci.

[51] ridebat curas nec non et gaudia volgi,

[52] interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci

[53] mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.

[54] ergo superuacua aut quae perniciosa petuntur?

[55] propter quae fas est genua incerare deorum?

[56] quosdam praecipitat subiecta potentia magnae

[57] inuidiae, mergit longa atque insignis honorum

[58] pagina. descendunt statuae restemque secuntur,

[59] ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis

[60] caedit et inmeritis franguntur crura caballis.

[61] iam strident ignes, iam follibus atque caminis

[62] ardet adoratum populo caput et crepat ingens

[63] Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda

[64] fiunt urceoli, pelues, sartago, matellae.

[65] pone domi laurus, duc in Capitolia magnum

[66] cretatumque bovem: Seianus ducitur unco

[67] spectandus, gaudent omnes. ‘quae labra, quis illi

[68] uultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi

[69] hunc hominem. sed quo cecidit sub crimine? quisnam

[70] delator quibus indicibus, quo teste probavit?’

[71] ‘nil horum; verbosa et grandis epistula venit

[72] a Capreis.’ ‘bene habet, nil plus interrogo.’ sed quid

[73] turba Remi? sequitur fortunam, ut semper, et odit

[74] damnatos. idem populus, si Nortia Tusco

[75] favisset, si oppressa foret secura senectus

[76] principis, hac ipsa Seianum diceret hora

[77] Augustum. iam pridem, ex quo suffragia nulli

[78] vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim

[79] imperium, fasces, legiones, omnia, nunc se

[80] continet atque duas tantum res anxius optat,

[81] panem et circenses. ‘perituros audio multos.’

[82] ‘nil dubium, magna est fornacula.’ ‘pallidulus mi

[83] Bruttidius meus ad Martis fuit obuius aram;

[84] quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax

[85] ut male defensus. curramus praecipites et,

[86] dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.

[87] sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius

[88] ceruice obstricta dominum trahat.’ hi sermones

[89] tunc de Seiano, secreta haec murmura volgi.

[90] visne salutari sicut Seianus, habere

[91] tantundem atque illi summas donare curules,

[92] illum exercitibus praeponere, tutor haberi

[93] principis angusta Caprearum in rupe sedentis

[94] cum grege Chaldaeo? vis certe pila, cohortis,

[95] egregios equites et castra domestica; quidni

[96] haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam

[97] posse volunt. sed quae praeclara et prospera tanti,

[98] ut rebus laetis par sit mensura malorum?

[99] huius qui trahitur praetextam sumere mavis

[100] an Fidenarum Gabiorumque esse potestas

[101] et de mensura ius dicere, vasa minora

[102] frangere pannosus vacuis aedilis Ulubris?

[103] ergo quid optandum foret ignorasse fateris

[104] Seianum; nam qui nimios optabat honores

[105] et nimias poscebat opes, numerosa parabat

[106] excelsae turris tabulata, unde altior esset

[107] casus et inpulsae praeceps inmane ruinae.

[108] quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum,

[109] ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?

[110] summus nempe locus nulla non arte petitus

[111] magnaque numinibus vota exaudita malignis.

[112] ad generum Cereris sine caede ac uulnere pauci

[113] descendunt reges et sicca morte tyranni.

[114] eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis

[115] incipit optare et totis quinquatribus optat

[116] quisquis adhuc uno parcam colit asse Mineruam,

[117] quem sequitur custos angustae vernula capsae.

[118] eloquio sed uterque perit orator, utrumque

[119] largus et exundans leto dedit ingenii fons.

[120] ingenio manus est et ceruix caesa, nec umquam

[121] sanguine causidici maduerunt rostra pusilli.

[122] ‘o fortunatam natam me consule Romam:’

[123] Antoni gladios potuit contemnere si sic

[124] omnia dixisset. ridenda poemata malo

[125] quam te, conspicuae divina Philippica famae,

[126] volueris a prima quae proxima. saeuus et illum

[127] exitus eripuit, quem mirabantur Athenae

[128] torrentem et pleni moderantem frena theatri.

[129] dis ille aduersis genitus fatoque sinistro,

[130] quem pater ardentis massae fuligine lippus

[131] a carbone et forcipibus gladiosque paranti

[132] incude et luteo Volcano ad rhetora misit.

[133] bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis

[134] lorica et fracta de casside buccula pendens

[135] et curtum temone iugum victaeque triremis

[136] aplustre et summo tristis captivos in arcu

[137] humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se

[138] Romanus Graiusque et barbarus induperator

[139] erexit, causas discriminis atque laboris

[140] inde habuit: tanto maior famae sitis est quam

[141] virtutis. quis enim virtutem amplectitur ipsam,

[142] praemia si tollas? patriam tamen obruit olim

[143] gloria paucorum et laudis titulique cupido

[144] haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae

[145] discutienda valent sterilis mala robora fici,

[146] quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.

[147] expende Hannibalem: quot libras in duce summo

[148] inuenies? hic est quem non capit Africa Mauro

[149] percussa oceano Niloque admota tepenti

[150] rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos.

[151] additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

[152] transilit. opposuit natura Alpemque nivemque:

[153] diducit scopulos et montem rumpit aceto.

[154] iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.

[155] ‘acti’ inquit ‘nihil est, nisi Poeno milite portas

[156] frangimus et media vexillum pono Subura.’

[157] o qualis facies et quali digna tabella,

[158] cum Gaetula ducem portaret belua luscum!

[159] exitus ergo quis est? o gloria! vincitur idem

[160] nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus

[161] mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,

[162] donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

[163] finem animae, quae res humanas miscuit olim,

[164] non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille

[165] Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor

[166] anulus. i, demens, et saevas curre per Alpes

[167] ut pueris placeas et declamatio fias.

[168] unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis,

[169] aestuat infelix angusto limite mundi

[170] ut Gyarae clausus scopulis paruaque Seripho;

[171] cum tamen a figulis munitam intraverit urbem,

[172] sarcophago contentus erit. mors sola fatetur

[173] quantula sint hominum corpuscula. creditur olim

[174] velificatus Athos et quidquid Graecia mendax

[175] audet in historia, constratum classibus isdem

[176] suppositumque rotis solidum mare; credimus altos

[177] defecisse amnes epotaque flumina Medo

[178] prandente et madidis cantat quae Sostratus alis.

[179] ille tamen qualis rediit Salamine relicta,

[180] in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis

[181] barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos,

[182] ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum

[183] (mitius id sane, quod non et stigmate dignum

[184] credidit. huic quisquam vellet servire deorum?) –

[185] sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis

[186] fluctibus ac tarda per densa cadavera prora.

[187] has totiens optata exegit gloria poenas.

[188] ‘da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos.’

[189] hoc recto voltu, solum hoc et pallidus optas.

[190] sed quam continuis et quantis longa senectus

[191] plena malis! deformem et taetrum ante omnia uultum

[192] dissimilemque sui, deformem pro cute pellem

[193] pendentisque genas et talis aspice rugas

[194] quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,

[195] in vetula scalpit iam mater simia bucca.

[196] plurima sunt iuvenum discrimina, pulchrior ille

[197] hoc atque +ille+ alio, multum hic robustior illo:

[198] una senum facies, cum voce trementia membra

[199] et iam leve caput madidique infantia nasi;

[200] frangendus misero gingiva panis inermi.

[201] usque adeo gravis uxori natisque sibique,

[202] ut captatori moveat fastidia Cosso.

[203] non eadem vini atque cibi torpente palato

[204] gaudia; nam coitus iam longa oblivio, vel si

[205] coneris, iacet exiguus cum ramice neruus

[206] et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.

[207] anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri

[208] canities? quid quod merito suspecta libido est

[209] quae venerem adfectat sine viribus? aspice partis

[210] nunc damnum alterius. nam quae cantante voluptas,

[211] sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco

[212] et quibus aurata mos est fulgere lacerna?

[213] quid refert, magni sedeat qua parte theatri

[214] qui vix cornicines exaudiet atque tubarum

[215] concentus? clamore opus est ut sentiat auris

[216] quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas.

[217] praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis

[218] febre calet sola, circumsilit agmine facto

[219] morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,

[220] promptius expediam quot amaverit Oppia moechos,

[221] quot Themison aegros autumno occiderit uno,

[222] quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus

[223] pupillos, quot longa viros exorbeat uno

[224] Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;

[225] percurram citius quot villas possideat nunc

[226] quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat.

[227] ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos

[228] perdidit ille oculos et luscis inuidet; huius

[229] pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,

[230] ipse ad conspectum cenae diducere rictum

[231] suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem

[232] ore volat pleno mater ieiuna. sed omni

[233] membrorum damno maior dementia, quae nec

[234] nomina servorum nec voltum agnoscit amici

[235] cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos

[236] quos genuit, quos eduxit. nam codice saevo

[237] heredes vetat esse suos, bona tota feruntur

[238] ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris,

[239] quod steterat multis in carcere fornicis annis.

[240] ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt

[241] funera natorum, rogus aspiciendus amatae

[242] coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.

[243] haec data poena diu viventibus, ut renovata

[244] semper clade domus multis in luctibus inque

[245] perpetuo maerore et nigra veste senescant.

[246] rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,

[247] exemplum vitae fuit a cornice secundae.

[248] felix nimirum, qui tot per saecula mortem

[249] distulit atque suos iam dextra conputat annos,

[250] quique nouum totiens mustum bibit. oro parumper

[251] attendas quantum de legibus ipse queratur

[252] fatorum et nimio de stamine, cum videt acris

[253] Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni,

[254] quisquis adest, socio cur haec in tempora duret,

[255] quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.

[256] haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,

[257] atque alius, cui fas Ithacum lugere natantem.

[258] incolumi Troia Priamus venisset ad umbras

[259] Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus

[260] portante ac reliquis fratrum ceruicibus inter

[261] Iliadum lacrimas, ut primos edere planctus

[262] Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,

[263] si foret extinctus diverso tempore, quo non

[264] coeperat audaces Paris aedificare carinas.

[265] longa dies igitur quid contulit? omnia vidit

[266] eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.

[267] tunc miles tremulus posita tulit arma tiara

[268] et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,

[269] qui domini cultris tenue et miserabile collum

[270] praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.

[271] exitus ille utcumque hominis, sed torua canino

[272] latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.

[273] festino ad nostros et regem transeo Ponti

[274] et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis

[275] respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.

[276] exilium et carcer Minturnarumque paludes

[277] et mendicatus victa Carthagine panis

[278] hinc causas habuere; quid illo cive tulisset

[279] natura in terris, quid Roma beatius umquam,

[280] si circumducto captivorum agmine et omni

[281] bellorum pompa animam exhalasset opimam,

[282] cum de Teutonico vellet descendere curru?

[283] provida Pompeio dederat Campania febres

[284] optandas, sed multae urbes et publica vota

[285] vicerunt; igitur Fortuna ipsius et urbis

[286] servatum victo caput abstulit. hoc cruciatu

[287] Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus

[288] integer et iacuit Catilina cadavere toto.

[289] formam optat modico pueris, maiore puellis

[290] murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater

[291] usque ad delicias votorum. ‘cur tamen’ inquit

[292] ‘corripias? pulchra gaudet Latona Diana.’

[293] sed vetat optari faciem Lucretia qualem

[294] ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum

[295] accipere +atque suum+ Rutilae dare. filius autem

[296] corporis egregii miseros trepidosque parentes

[297] semper habet: rara est adeo concordia formae

[298] atque pudicitiae. sanctos licet horrida mores

[299] tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,

[300] praeterea castum ingenium voltumque modesto

[301] sanguine feruentem tribuat natura benigna

[302] larga manu (quid enim puero conferre potest plus

[303] custode et cura natura potentior omni?),

[304] non licet esse viro; nam prodiga corruptoris

[305] improbitas ipsos audet temptare parentes:

[306] tanta in muneribus fiducia. nullus ephebum

[307] deformem saeva castravit in arce tyrannus,

[308] nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec

[309] strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.

[310] i nunc et iuvenis specie laetare tui, quem

[311] maiora expectant discrimina. fiet adulter

[312] publicus et poenas metuet quascumque mariti

[313] +irati+ debet, nec erit felicior astro

[314] Martis, ut in laqueos numquam incidat. exigit autem

[315] interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori

[316] concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis

[317] verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat.

[318] sed tuus Endymion dilectae fiet adulter

[319] matronae. mox cum dederit Servilia nummos

[320] fiet et illius quam non amat, exuet omnem

[321] corporis ornatum; quid enim ulla negaverit udis

[322] inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?

[323] deterior totos habet illic femina mores.

[324] ‘sed casto quid forma nocet?’ quid profuit immo

[325] Hippolyto grave propositum, quid Bellerophonti?

[326] erubuit +nempe haec+ ceu fastidita repulso

[327] nec Stheneboea minus quam Cressa excanduit, et se

[328] concussere ambae. mulier saevissima tunc est

[329] cum stimulos odio pudor admovet. elige quidnam

[330] suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor

[331] destinat. optimus hic et formonsissimus idem

[332] gentis patriciae rapitur miser extinguendus

[333] Messalinae oculis; dudum sedet illa parato

[334] flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis

[335] sternitur et ritu decies centena dabuntur

[336] antiquo, veniet cum signatoribus auspex.

[337] haec tu secreta et paucis commissa putabas?

[338] non nisi legitime volt nubere. quid placeat dic.

[339] ni parere velis, pereundum erit ante lucernas;

[340] si scelus admittas, dabitur mora paruula, dum res

[341] nota urbi et populo contingat principis aurem.

[342] dedecus ille domus sciet ultimus. interea tu

[343] obsequere imperio, si tanti vita dierum

[344] paucorum. quidquid levius meliusque putaris,

[345] praebenda est gladio pulchra haec et candida ceruix.

[346] nil ergo optabunt homines? si consilium vis,

[347] permittes ipsis expendere numinibus quid

[348] conueniat nobis rebusque sit utile nostris;

[349] nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di.

[350] carior est illis homo quam sibi. nos animorum

[351] inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti

[352] coniugium petimus partumque uxoris, at illis

[353] notum qui pueri qualisque futura sit uxor.

[354] ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis

[355] exta et candiduli divina tomacula porci,

[356] orandum est ut sit mens sana in corpore sano.

[357] fortem posce animum mortis terrore carentem,

[358] qui spatium vitae extremum inter munera ponat

[359] naturae, qui ferre queat quoscumque labores,

[360] nesciat irasci, cupiat nihil et potiores

[361] Herculis aerumnas credat saevosque labores

[362] et venere et cenis et pluma Sardanapalli.

[363] monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe

[364] tranquillae per virtutem patet unica vitae.

[365] nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,

[366] nos facimus, Fortuna, deam caeloque locamus.