SATURA VII
[1] Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum;
[2] solus enim tristes hac tempestate Camenas
[3] respexit, cum iam celebres notique poetae
[4] balneolum Gabiis, Romae conducere furnos
[5] temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent
[6] praecones fieri, cum desertis Aganippes
[7] vallibus esuriens migraret in atria Clio.
[8] nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra
[9] ostendatur, ames nomen victumque Machaerae
[10] et vendas potius commissa quod auctio vendit
[11] stantibus, oenophorum, tripedes, armaria, cistas,
[12] Alcithoen Pacci, Thebas et Terea Fausti.
[13] hoc satius quam si dicas sub iudice ‘vidi’
[14] quod non vidisti; faciant equites Asiani,
[15] [quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni]
[16] altera quos nudo traducit gallica talo.
[17] nemo tamen studiis indignum ferre laborem
[18] cogetur posthac, nectit quicumque canoris
[19] eloquium vocale modis laurumque momordit.
[20] hoc agite, o iuvenes. circumspicit et stimulat vos
[21] materiamque sibi ducis indulgentia quaerit.
[22] si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum
[23] praesidia atque ideo croceae membrana tabellae
[24] impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae
[25] componis dona Veneris, Telesine, marito,
[26] aut clude et positos tinea pertunde libellos.
[27] frange miser calamum vigilataque proelia dele,
[28] qui facis in parua sublimia carmina cella,
[29] ut dignus venias hederis et imagine macra.
[30] spes nulla ulterior; didicit iam dives avarus
[31] tantum admirari, tantum laudare disertos,
[32] ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas
[33] et pelagi patiens et cassidis atque ligonis.
[34] taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque
[35] Terpsichoren odit facunda et nuda senectus.
[36] accipe nunc artes. ne quid tibi conferat iste,
[37] quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta,
[38] ipse facit versus atque uni cedit Homero
[39] propter mille annos, et si dulcedine famae
[40] succensus recites, maculosas commodat aedes.
[41] haec longe ferrata domus servire iubetur
[42] in qua sollicitas imitatur ianua portas.
[43] scit dare libertos extrema in parte sedentis
[44] ordinis et magnas comitum disponere voces;
[45] nemo dabit regum quanti subsellia constant
[46] et quae conducto pendent anabathra tigillo
[47] quaeque reportandis posita est orchestra cathedris.
[48] nos tamen hoc agimus tenuique in puluere sulcos
[49] ducimus et litus sterili versamus aratro.
[50] nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi
[51] [consuetudo mali, tenet insanabile multos]
[52] scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
[53] sed vatem egregium, cui non sit publica vena,
[54] qui nihil eitum soleat deducere, nec qui
[55] communi feriat carmen triviale moneta,
[56] hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum,
[57] anxietate carens animus facit, omnis acerbi
[58] inpatiens, cupidus siluarum aptusque bibendis
[59] fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro
[60] Pierio thyrsumque potest contingere maesta
[61] paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque
[62] corpus eget: satur est cum dicit Horatius ‘euhoe.’
[63] quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo
[64] vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur
[65] pectora vestra duas non admittentia curas?
[66] magnae mentis opus nec de lodice paranda
[67] attonitae currus et equos faciesque deorum
[68] aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys.
[69] nam si Vergilio puer et tolerabile desset
[70] hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
[71] surda nihil gemeret grave bucina. poscimus ut sit
[72] non minor antiquo Rubrenus Lappa coturno,
[73] cuius et alueolos et laenam pignerat Atreus?
[74] non habet infelix Numitor quod mittat amico,
[75] Quintillae quod donet habet, nec defuit illi
[76] unde emeret multa pascendum carne leonem
[77] iam domitum; constat leviori belua sumptu
[78] nimirum et capiunt plus intestina poetae.
[79] contentus fama iaceat Lucanus in hortis
[80] marmoreis, at Serrano tenuique Saleiio
[81] gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
[82] curritur ad vocem iucundam et carmen amicae
[83] Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem
[84] promisitque diem: tanta dulcedine captos
[85] adficit ille animos tantaque libidine volgi
[86] auditur. sed cum fregit subsellia versu
[87] esurit, intactam Paridi nisi vendit Agaven.
[88] ille et militiae multis largitus honorem
[89] semenstri vatum digitos circumligat auro.
[90] quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos
[91] et Baream, tu nobilium magna atria curas?
[92] praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.
[93] haut tamen inuideas vati quem pulpita pascunt.
[94] quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius
[95] aut Fabius, quis Cotta iterum, quis Lentulus alter?
[96] tum par ingenio pretium, tunc utile multis
[97] pallere et vinum toto nescire Decembri.
[98] vester porro labor fecundior, historiarum
[99] scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus.
[100] nullo quippe modo millensima pagina surgit
[101] omnibus et crescit multa damnosa papyro;
[102] sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex.
[103] quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae?
[104] quis dabit historico quantum daret acta legenti?
[105] ‘sed genus ignauum, quod lecto gaudet et umbra.’
[106] dic igitur quid causidicis civilia praestent
[107] officia et magno comites in fasce libelli.
[108] ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit
[109] praecipue, vel si tetigit latus acrior illo
[110] qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
[111] tunc inmensa cavi spirant mendacia folles
[112] conspuiturque sinus; veram deprendere messem
[113] si libet, hinc centum patrimonia causidicorum,
[114] parte alia solum russati pone Lacertae.
[115] consedere duces, surgis tu pallidus Aiax
[116] dicturus dubia pro libertate bubulco
[117] iudice. rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso
[118] figantur virides, scalarum gloria, palmae.
[119] quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas
[120] pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi
[121] aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
[122] si quater egisti, si contigit aureus unus,
[123] inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
[124] ‘Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos
[125] egimus.’ huius enim stat currus aeneus, alti
[126] quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci
[127] bellatore sedens curuatum hastile minatur
[128] eminus et statua meditatur proelia lusca.
[129] sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est
[130] Tongilii, magno cum rhinocerote lavari
[131] qui solet et vexat lutulenta balnea turba
[132] perque forum iuvenes longo premit assere Maedos
[133] empturus pueros, argentum, murrina, villas;
[134] spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo.
[135] [et tamen est illis hoc utile. purpura vendit]
[136] causidicum vendunt amethystina; conuenit illi
[137] et strepitu et facie maioris vivere census,
[138] sed finem inpensae non servat prodiga Roma.
[139] fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos
[140] nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens.
[141] respicit haec primum qui litigat, an tibi servi
[142] octo, decem comites, an post te sella, togati
[143] ante pedes. ideo conducta Paulus agebat
[144] sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat,
[145] quam Basilus. rara in tenui facundia panno.
[146] quando licet Basilo flentem producere matrem?
[147] quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te
[148] Gallia vel potius nutricula causidicorum
[149] Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
[150] declamare doces? o ferrea pectora Vetti,
[151] cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
[152] nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
[153] perferet atque eadem cantabit versibus isdem.
[154] occidit miseros crambe repetita magistros.
[155] quis color et quod sit causae genus atque ubi summa
[156] quaestio, quae veniant diversa parte sagittae,
[157] nosse volunt omnes, mercedem soluere nemo.
[158] ‘mercedem appellas? quid enim scio?’ ‘culpa docentis
[159] scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae
[160] nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
[161] quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet,
[162] quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem
[163] a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus
[164] circumagat madidas a tempestate cohortes.
[165] quantum vis stipulare et protinus accipe: quid do
[166] ut totiens illum pater audiat?’ haec alii sex
[167] vel plures uno conclamant ore sophistae
[168] et veras agitant lites raptore relicto;
[169] fusa venena silent, malus ingratusque maritus
[170] et quae iam veteres sanant mortaria caecos.
[171] ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
[172] consilia, et vitae diversum iter ingredietur
[173] ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra,
[174] summula ne pereat qua vilis tessera venit
[175] frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta
[176] Chrysogonus quanti doceat vel Pollio quanti
[177] lautorum pueros, artem scindes Theodori.
[178] balnea sescentis et pluris porticus in qua
[179] gestetur dominus quotiens pluit. anne serenum
[180] expectet spargatque luto iumenta recenti?
[181] hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae.
[182] parte alia longis Numidarum fulta columnis
[183] surgat et algentem rapiat cenatio solem.
[184] quanticumque domus, veniet qui fercula docte
[185] conponit, veniet qui pulmentaria condit.
[186] hos inter sumptus sestertia Quintiliano,
[187] ut multum, duo sufficient: res nulla minoris
[188] constabit patri quam filius. ‘unde igitur tot
[189] Quintilianus habet saltus?’ exempla novorum
[190] fatorum transi. felix et pulcher et acer,
[191] felix et sapiens et nobilis et generosus
[192] adpositam nigrae lunam subtexit alutae,
[193] felix orator quoque maximus et iaculator
[194] et, si perfrixit, cantat bene. distat enim quae
[195] sidera te excipiant modo primos incipientem
[196] edere vagitus et adhuc a matre rubentem.
[197] si Fortuna volet, fies de rhetore consul;
[198] si volet haec eadem, fiet de consule rhetor.
[199] Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam
[200] sidus et occulti miranda potentia fati?
[201] servis regna dabunt, captivis fata triumphum.
[202] felix ille tamen coruo quoque rarior albo.
[203] paenituit multos vanae sterilisque cathedrae,
[204] sicut Tharsimachi probat exitus atque Secundi
[205] Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae,
[206] nil praeter gelidas ausae conferre cicutas.
[207] di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
[208] spirantisque crocos et in urna perpetuum ver,
[209] qui praeceptorem sancti voluere parentis
[210] esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles
[211] cantabat patriis in montibus et cui non tunc
[212] eliceret risum citharoedi cauda magistri;
[213] sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
[214] Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit.
[215] quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert
[216] quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
[217] quodcumque est (minus est autem quam rhetoris aera),
[218] discipuli custos praemordet acoenonoetus
[219] et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon,
[220] et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam
[221] institor hibernae tegetis niveique cadurci,
[222] dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora
[223] sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet
[224] qui docet obliquo lanam deducere ferro,
[225] dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas
[226] quot stabant pueri, cum totus decolor esset
[227] Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni.
[228] rara tamen merces quae cognitione tribuni
[229] non egeat. sed vos saevas inponite leges,
[230] ut praeceptori verborum regula constet,
[231] ut legat historias, auctores noverit omnes
[232] tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus,
[233] dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat
[234] nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae
[235] Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis,
[236] quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas.
[237] exigite ut mores teneros ceu pollice ducat,
[238] ut si quis cera voltum facit; exigite ut sit
[239] et pater ipsius coetus, ne turpia ludant,
[240] ne faciant vicibus. non est leve tot puerorum
[241] observare manus oculosque in fine trementis.
[242] ‘haec’ inquit ‘cura; sed cum se verterit annus,
[243] accipe, victori populus quod postulat, aurum.’