SATURA V
[1] Si te propositi nondum pudet atque eadem est mens,
[2] ut bona summa putes aliena vivere quadra,
[3] si potes illa pati quae nec Sarmentus iniquas
[4] Caesaris ad mensas nec vilis Gabba tulisset,
[5] quamuis iurato metuam tibi credere testi.
[6] ventre nihil novi frugalius; hoc tamen ipsum
[7] defecisse puta, quod inani sufficit aluo:
[8] nulla crepido vacat? nusquam pons et tegetis pars
[9] dimidia brevior? tantine iniuria cenae,
[10] tam ieiuna fames, cum possit honestius illic
[11] et tremere et sordes farris mordere canini?
[12] primo fige loco, quod tu discumbere iussus
[13] mercedem solidam veterum capis officiorum.
[14] fructus amicitiae magnae cibus: inputat hunc rex,
[15] et quamuis rarum tamen inputat. ergo duos post
[16] si libuit menses neglectum adhibere clientem,
[17] tertia ne vacuo cessaret culcita lecto,
[18] ‘una simus’ ait. votorum summa. quid ultra
[19] quaeris? habet Trebius propter quod rumpere somnum
[20] debeat et ligulas dimittere, sollicitus ne
[21] tota salutatrix iam turba peregerit orbem,
[22] sideribus dubiis aut illo tempore quo se
[23] frigida circumagunt pigri serraca Bootae.
[24] qualis cena tamen! vinum quod sucida nolit
[25] lana pati: de conviva Corybanta videbis.
[26] iurgia proludunt, sed mox et pocula torques
[27] saucius et rubra deterges uulnera mappa,
[28] inter vos quotiens libertorumque cohortem
[29] pugna Saguntina feruet commissa lagona.
[30] ipse capillato diffusum consule potat
[31] calcatamque tenet bellis socialibus uvam.
[32] cardiaco numquam cyathum missurus amico
[33] cras bibet Albanis aliquid de montibus aut de
[34] Setinis, cuius patriam titulumque senectus
[35] delevit multa veteris fuligine testae,
[36] quale coronati Thrasea Heluidiusque bibebant
[37] Brutorum et Cassi natalibus. ipse capaces
[38] Heliadum crustas et inaequales berullo
[39] Virro tenet phialas: tibi non committitur aurum,
[40] vel, si quando datur, custos adfixus ibidem,
[41] qui numeret gemmas, ungues observet acutos.
[42] da veniam: praeclara illi laudatur iaspis.
[43] nam Virro, ut multi, gemmas ad pocula transfert
[44] a digitis, quas in vaginae fronte solebat
[45] ponere zelotypo iuvenis praelatus Iarbae.
[46] tu Beneventani sutoris nomen habentem
[47] siccabis calicem nasorum quattuor ac iam
[48] quassatum et rupto poscentem sulpura vitro.
[49] si stomachus domini feruet vinoque ciboque,
[50] frigidior Geticis petitur decocta pruinis.
[51] non eadem vobis poni modo vina querebar?
[52] vos aliam potatis aquam. tibi pocula cursor
[53] Gaetulus dabit aut nigri manus ossea Mauri
[54] et cui per mediam nolis occurrere noctem,
[55] clivosae veheris dum per monumenta Latinae.
[56] flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus
[57] quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci
[58] et, ne te teneam, Romanorum omnia regum
[59] frivola. quod cum ita sit, tu Gaetulum Ganymedem
[60] respice, cum sities. nescit tot milibus emptus
[61] pauperibus miscere puer, sed forma, sed aetas
[62] digna supercilio. quando ad te peruenit ille?
[63] quando rogatus adest calidae gelidaeque minister?
[64] quippe indignatur veteri parere clienti
[65] quodque aliquid poscas et quod se stante recumbas.
[66] [maxima quaeque domus servis est plena superbis.]
[67] ecce alius quanto porrexit murmure panem
[68] vix fractum, solidae iam mucida frusta farinae,
[69] quae genuinum agitent, non admittentia morsum.
[70] sed tener et niveus mollique siligine fictus
[71] servatur domino. dextram cohibere memento;
[72] salua sit artoptae reverentia. finge tamen te
[73] inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
[74] ‘vis tu consuetis, audax conviva, canistris
[75] impleri panisque tui novisse colorem?’
[76] ‘scilicet hoc fuerat, propter quod saepe relicta
[77] coniuge per montem aduersum gelidasque cucurri
[78] Esquilias, fremeret saeva cum grandine vernus
[79] Iuppiter et multo stillaret paenula nimbo.’
[80] aspice quam longo distinguat pectore lancem
[81] quae fertur domino squilla, et quibus undique saepta
[82] asparagis qua despiciat convivia cauda,
[83] dum venit excelsi manibus sublata ministri.
[84] sed tibi dimidio constrictus cammarus ovo
[85] ponitur exigua feralis cena patella.
[86] ipse Venafrano piscem perfundit, at hic qui
[87] pallidus adfertur misero tibi caulis olebit
[88] lanternam; illud enim vestris datur alueolis quod
[89] canna Micipsarum prora subuexit acuta,
[90] propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur,
[91] quod tutos etiam facit a serpentibus atris.
[92] mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem
[93] Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est
[94] et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit,
[95] retibus adsiduis penitus scrutante macello
[96] proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem.
[97] instruit ergo focum provincia, sumitur illinc
[98] quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
[99] Virroni muraena datur, quae maxima venit
[100] gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster,
[101] dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas,
[102] contemnunt mediam temeraria lina Charybdim:
[103] vos anguilla manet longae cognata colubrae
[104] aut glacie aspersus maculis Tiberinus et ipse
[105] vernula riparum, pinguis torrente cloaca
[106] et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
[107] ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem.
[108] nemo petit, modicis quae mittebantur amicis
[109] a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat
[110] largiri; namque et titulis et fascibus olim
[111] maior habebatur donandi gloria. solum
[112] poscimus ut cenes civiliter. hoc face et esto,
[113] esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.
[114] anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par
[115] altilis, et flavi dignus ferro Meleagri
[116] spumat aper. post hunc tradentur tubera, si ver
[117] tunc erit et facient optata tonitrua cenas
[118] maiores. ‘tibi habe frumentum’ Alledius inquit,
[119] ‘o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.’
[120] structorem interea, ne qua indignatio desit,
[121] saltantem spectes et chironomunta volanti
[122] cultello, donec peragat dictata magistri
[123] omnia; nec minimo sane discrimine refert
[124] quo gestu lepores et quo gallina secetur.
[125] duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus
[126] et ponere foris, si quid temptaveris umquam
[127] hiscere tamquam habeas tria nomina. quando propinat
[128] Virro tibi sumitue tuis contacta labellis
[129] pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis
[130] perditus, ut dicat regi ‘bibe’? plurima sunt quae
[131] non audent homines pertusa dicere laena.
[132] quadringenta tibi si quis deus aut similis dis
[133] et melior fatis donaret homuncio, quantus
[134] ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
[135] ‘da Trebio, pone ad Trebium. vis, frater, ab ipsis
[136] ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem,
[137] vos estis frater. dominus tamen et domini rex
[138] si vis tunc fieri, nullus tibi paruulus aula
[139] luserit Aeneas nec filia dulcior illo.
[140] [iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.]
[141] sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres
[142] in gremium patris fundat semel, ipse loquaci
[143] gaudebit nido, viridem thoraca iubebit
[144] adferri minimasque nuces assemque rogatum,
[145] ad mensam quotiens parasitus venerit infans.
[146] vilibus ancipites fungi ponentur amicis,
[147] boletus domino, sed quales Claudius edit
[148] ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
[149] Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit
[150] poma dari, quorum solo pascaris odore,
[151] qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat,
[152] credere quae possis subrepta sororibus Afris:
[153] tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit
[154] qui tegitur parma et galea metuensque flagelli
[155] discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
[156] forsitan inpensae Virronem parcere credas.
[157] hoc agit, ut doleas; nam quae comoedia, mimus
[158] quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
[159] si nescis, ut per lacrimas effundere bilem
[160] cogaris pressoque diu stridere molari.
[161] tu tibi liber homo et regis conviva videris:
[162] captum te nidore suae putat ille culinae,
[163] nec male coniectat; quis enim tam nudus, ut illum
[164] bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
[165] vel nodus tantum et signum de paupere loro?
[166] spes bene cenandi vos decipit. ‘ecce dabit iam
[167] semesum leporem atque aliquid de clunibus apri,
[168] ad nos iam veniet minor altilis.’ inde parato
[169] intactoque omnes et stricto pane tacetis.
[170] ille sapit, qui te sic utitur. omnia ferre
[171] si potes, et debes. pulsandum vertice raso
[172] praebebis quandoque caput nec dura timebis
[173] flagra pati, his epulis et tali dignus amico.