SATURA XIII
[1] Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
[2] displicet auctori. prima est haec ultio, quod se
[3] iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis
[4] gratia fallaci praetoris vicerit urna.
[5] quid sentire putas homines, Caluine, recenti
[6] de scelere et fidei violatae crimine? sed nec
[7] tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris
[8] iacturae te mergat onus, nec rara videmus
[9] quae pateris: casus multis hic cognitus ac iam
[10] tritus et e medio fortunae ductus aceruo.
[11] ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo
[12] non debet dolor esse viri nec volnere maior.
[13] tu quamuis levium minimam exiguamque malorum
[14] particulam vix ferre potes spumantibus ardens
[15] visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus
[16] depositum? stupet haec qui iam post terga reliquit
[17] sexaginta annos Fonteio consule natus?
[18] an nihil in melius tot rerum proficis usu?
[19] magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,
[20] victrix fortunae sapientia, ducimus autem
[21] hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae
[22] nec iactare iugum vita didicere magistra.
[23] quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,
[24] perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum
[25] quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
[26] rari quippe boni, numera, vix sunt totidem quot
[27] Thebarum portae vel divitis ostia Nili.
[28] nona aetas agitur peioraque saecula ferri
[29] temporibus, quorum sceleri non inuenit ipsa
[30] nomen et a nullo posuit natura metallo.
[31] nos hominum divomque fidem clamore ciemus
[32] quanto Faesidium laudat vocalis agentem
[33] sportula? dic, senior bulla dignissime, nescis
[34] quas habeat veneres aliena pecunia? nescis
[35] quem tua simplicitas risum uulgo moveat, cum
[36] exigis a quoquam ne peieret et putet ullis
[37] esse aliquod numen templis araeque rubenti?
[38] quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam
[39] sumeret agrestem posito diademate falcem
[40] Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno
[41] et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris;
[42] nulla super nubes convivia caelicolarum
[43] nec puer Iliacus formonsa nec Herculis uxor
[44] ad cyathos et iam siccato nectare tergens
[45] bracchia Volcanus Liparaea nigra taberna;
[46] prandebat sibi quisque deus nec turba deorum
[47] talis ut est hodie, contentaque sidera paucis
[48] numinibus miserum urguebant Atlanta minori
[49] pondere; nondum imi sortitus triste profundi
[50] imperium Sicula toruos cum coniuge Pluton,
[51] nec rota nec Furiae nec saxum aut volturis atri
[52] poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae.
[53] inprobitas illo fuit admirabilis aevo,
[54] credebant quo grande nefas et morte piandum
[55] si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si
[56] barbato cuicumque puer, licet ipse videret
[57] plura domi fraga et maiores glandis aceruos;
[58] tam venerabile erat praecedere quattuor annis
[59] primaque par adeo sacrae lanugo senectae.
[60] nunc si depositum non infitietur amicus,
[61] si reddat veterem cum tota aerugine follem,
[62] prodigiosa fides et Tuscis digna libellis
[63] quaeque coronata lustrari debeat agna.
[64] egregium sanctumque virum si cerno, bimembri
[65] hoc monstrum puero et miranti sub aratro
[66] piscibus inuentis et fetae comparo mulae,
[67] sollicitus, tamquam lapides effuderit imber
[68] examenque apium longa consederit uva
[69] culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis
[70] gurgitibus miris et lactis vertice torrens.
[71] intercepta decem quereris sestertia fraude
[72] sacrilega. quid si bis centum perdidit alter
[73] hoc arcana modo, maiorem tertius illa
[74] summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae?
[75] tam facile et pronum est superos contemnere testes,
[76] si mortalis idem nemo sciat. aspice quanta
[77] voce neget, quae sit ficti constantia voltus.
[78] per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat
[79] et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis,
[80] per calamos venatricis pharetramque puellae
[81] perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem,
[82] addit et Herculeos arcus hastamque Mineruae,
[83] quidquid habent telorum armamentaria caeli.
[84] si vero et pater est, ‘comedam’ inquit ‘flebile nati
[85] sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’
[86] sunt in fortunae qui casibus omnia ponant
[87] et nullo credant mundum rectore moveri
[88] natura voluente vices et lucis et anni,
[89] atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt.
[90] [est alius metuens ne crimen poena sequatur.]
[91] hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:
[92] ‘decernat quodcumque volet de corpore nostro
[93] Isis et irato feriat mea lumina sistro,
[94] dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos.
[95] et pthisis et vomicae putres et dimidium crus
[96] sunt tanti. pauper locupletem optare podagram
[97] nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec
[98] Archigene; quid enim velocis gloria plantae
[99] praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
[100] ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;
[101] si curant igitur cunctos punire nocentes,
[102] quando ad me venient? sed et exorabile numen
[103] fortasse experiar; solet his ignoscere. multi
[104] committunt eadem diverso crimina fato:
[105] ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’
[106] sic animum dirae trepidum formidine culpae
[107] confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem
[108] praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus.
[109] nam cum magna malae superest audacia causae,
[110] creditur a multis fiducia. mimum agit ille,
[111] urbani qualem fugitiuus scurra Catulli:
[112] tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,
[113] vel potius quantum Gradiuus Homericus, ‘audis,
[114] Iuppiter, haec nec labra moves, cum mittere vocem
[115] debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur
[116] in carbone tuo charta pia tura soluta
[117] ponimus et sectum vituli iecur albaque porci
[118] omenta? ut video, nullum discrimen habendum est
[119] effigies inter vestras statuamque Vagelli.’
[120] accipe quae contra valeat solacia ferre
[121] et qui nec Cynicos nec Stoica dogmata legit
[122] a Cynicis tunica distantia, non Epicurum
[123] suspicit exigui laetum plantaribus horti.
[124] curentur dubii medicis maioribus aegri:
[125] tu venam vel discipulo committe Philippi.
[126] si nullum in terris tam detestabile factum
[127] ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus
[128] te veto nec plana faciem contundere palma,
[129] quandoquidem accepto claudenda est ianua damno,
[130] et maiore domus gemitu, maiore tumultu
[131] planguntur nummi quam funera; nemo dolorem
[132] fingit in hoc casu, vestem diducere summam
[133] contentus, vexare oculos umore coacto:
[134] ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
[135] sed si cuncta vides simili fora plena querella,
[136] si deciens lectis diversa parte tabellis
[137] vana superuacui dicunt chirographa ligni,
[138] arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps
[139] sardonychum, loculis quae custoditur eburnis,
[140] ten, o delicias, extra communia censes
[141] ponendum, quia tu gallinae filius albae,
[142] nos viles pulli nati infelicibus ovis?
[143] rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
[144] si flectas oculos maiora ad crimina. confer
[145] conductum latronem, incendia sulpure coepta
[146] atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
[147] confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
[148] pocula adorandae robiginis et populorum
[149] dona vel antiquo positas a rege coronas;
[150] haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui
[151] radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
[152] Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat;
[153] [an dubitet solitus totum conflare Tonantem?]
[154] confer et artifices mercatoremque veneni
[155] et deducendum corio bovis in mare, cum quo
[156] clauditur aduersis innoxia simia fatis.
[157] haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis
[158] usque a lucifero donec lux occidat audit?
[159] humani generis mores tibi nosse volenti
[160] sufficit una domus; paucos consume dies et
[161] dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.
[162] quis tumidum guttur miratur in Alpibus aut quis
[163] in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
[164] caerula quis stupuit Germani lumina, flavam
[165] caesariem et madido torquentem cornua cirro?
[166] [nempe quod haec illis natura est omnibus una.]
[167] ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram
[168] Pygmaeus paruis currit bellator in armis,
[169] mox inpar hosti raptusque per aera curuis
[170] unguibus a saeva fertur grue. si videas hoc
[171] gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic,
[172] quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet
[173] nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.
[174] ‘nullane peiuri capitis fraudisque nefandae
[175] poena erit?’ abreptum crede hunc graviore catena
[176] protinus et nostro (quid plus velit ira?) necari
[177] arbitrio: manet illa tamen iactura nec umquam
[178] depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco
[179] inuidiosa dabit minimus solacia sanguis.
[180] ‘at vindicta bonum vita iucundius ipsa.’
[181] nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis
[182] interdum aut levibus videas flagrantia causis.
[183] [quantulacumque adeo est occasio sufficit irae.]
[184] Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis
[185] ingenium dulcique senex vicinus Hymetto,
[186] qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae
[187] accusatori nollet dare. [plurima felix
[188] paulatim vitia atque errores exuit, omnes
[189] prima docens rectum, sapientia.] quippe minuti
[190] semper et infirmi est animi exiguique voluptas
[191] ultio. continuo sic collige, quod vindicta
[192] nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu
[193] evasisse putes, quos diri conscia facti
[194] mens habet attonitos et surdo verbere caedit
[195] occultum quatiente animo tortore flagellum?
[196] poena autem vehemens ac multo saevior illis
[197] quas et Caedicius gravis inuenit et Rhadamanthus,
[198] nocte dieque suum gestare in pectore testem.
[199] Spartano cuidam respondit Pythia vates
[200] haut inpunitum quondam fore quod dubitaret
[201] depositum retinere et fraudem iure tueri
[202] iurando. quaerebat enim quae numinis esset
[203] mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.
[204] reddidit ergo metu, non moribus, et tamen omnem
[205] vocem adyti dignam templo veramque probavit
[206] extinctus tota pariter cum prole domoque
[207] et quamuis longa deductis gente propinquis.
[208] has patitur poenas peccandi sola voluntas.
[209] nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum
[210] facti crimen habet. cedo si conata peregit.
[211] perpetua anxietas nec mensae tempore cessat
[212] faucibus ut morbo siccis interque molares
[213] difficili crescente cibo, sed vina misellus
[214] expuit, Albani veteris pretiosa senectus
[215] displicet; ostendas melius, densissima ruga
[216] cogitur in frontem velut acri ducta Falerno.
[217] nocte brevem si forte indulsit cura soporem
[218] et toto versata toro iam membra quiescunt,
[219] continuo templum et violati numinis aras
[220] et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,
[221] te videt in somnis; tua sacra et maior imago
[222] humana turbat pavidum cogitque fateri.
[223] hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,
[224] cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,
[225] non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed
[226] iratus cadat in terras et iudicet ignis.
[227] illa nihil nocuit, cura graviore timetur
[228] proxima tempestas velut hoc dilata sereno.
[229] praeterea lateris vigili cum febre dolorem
[230] si coepere pati, missum ad sua corpora morbum
[231] infesto credunt a numine; saxa deorum
[232] haec et tela putant. pecudem spondere sacello
[233] balantem et Laribus cristam promittere galli
[234] non audent; quid enim sperare nocentibus aegris
[235] concessum? vel quae non dignior hostia vita?
[236] [mobilis et varia est ferme natura malorum.]
[237] cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas
[238] atque nefas tandem incipiunt sentire peractis
[239] criminibus. tamen ad mores natura recurrit
[240] damnatos fixa et mutari nescia. nam quis
[241] peccandi finem posuit sibi? quando recepit
[242] eiectum semel attrita de fronte ruborem?
[243] quisnam hominum est quem tu contentum videris uno
[244] flagitio? dabit in laqueum vestigia noster
[245] perfidus et nigri patietur carceris uncum
[246] aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes
[247] exulibus magnis. poena gaudebis amara
[248] nominis inuisi tandemque fatebere laetus
[249] nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.