LIBER III [1] Antio capto, T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. Hic erat Fabius qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. Iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor; itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni, rem contra consules saepe temptatam adiutore utique consule obtineri posse […]Auctor: admin(2026-02-08) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER III TIBERIVS [1] Patricia gens Claudia – fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate – orta est ex Regillis oppido Sabinorum. Inde Romam recens conditam cum magna clientium manu conmigravit auctore Tito Tatio consorte Romuli, vel, quod magis constat, Atta Claudio gentis principe, post reges exactos sexto fere anno; atque in […]Auctor: admin(2026-02-08) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER III [1] Meliore fato fideque partium Flavianarum duces consilia belli tractabant. Poetovionem in hiberna tertiae decimae legionis convenerant. illic agitavere placeretne obstrui Pannoniae Alpes, donec a tergo vires universae consurgerent, an ire comminus et certare pro Italia constantius foret. quibus opperiri auxilia et trahere bellum videbatur, Germanicarum legionum vim famamque extollebant, et advenisse mox […]Auctor: admin(2026-02-08) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER III [1] Nihil intermissa navigatione hiberni maris Agrippina Corcyram insulam advehitur, litora Calabriae contra sitam. illic paucos dies componendo animo insumit, violenta luctu et nescia tolerandi. interim adventu eius audito intimus quisque amicorum et plerique militares, ut quique sub Germanico stipendia fecerant, multique etiam ignoti vicinis e municipiis, pars officium in principem rati, plures […]Auctor: admin(2026-02-08) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER III [1] ‘Postquam res Asiae Priamique evertere gentem [2] immeritam visum superis, ceciditque superbum [3] Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia, [4] diversa exsilia et desertas quaerere terras [5] auguriis agimur divum, classemque sub ipsa [6] Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae, [7] incerti quo fata ferant, ubi sistere detur, [8] contrahimusque viros. […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER III Breviculus [3,1] De adversitatibus, quas solas mali metuunt et quas semper passus est mundus, cum deos coleret. [3,2] An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi. [3,3] Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum. [3,4] De sententia Varronis, qua utile […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER III [1] Veni Karthaginem, et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. quaerebam quid amarem, amans amare, et oderam securitatem et viam sine muscipulis, quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo, te ipso, deus meus, et ea fame non esuriebam, sed eram […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER III [1] Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat. Huic […]Auctor: admin(2026-02-17) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER IUDICUM CAPUT I [1] post mortem Iosue consuluerunt filii Israhel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli [2] dixitque Dominus Iudas ascendet ecce tradidi terram in manus eius [3] et ait Iudas Symeoni fratri suo ascende mecum in sorte mea et pugna contra Chananeum ut et ego pergam tecum […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER IV [1] Avia Pieridum peragro loca nullius ante [2] trita solo. iuvat integros accedere fontis [3] atque haurire, iuvatque novos decerpere flores [4] insignemque meo capiti petere inde coronam, [5] unde prius nulli velarint tempora musae; [6] primum quod magnis doceo de rebus et artis [7] religionum animum nodis exsolvere pergo, [8] deinde quod […]