Bibliotheca

La sezione BIBLIOTHECA offre la consultazione di testi originali di opere scelte latine e greche.

LIBER IV

LIBER IV Praefatio Poeta ad Particulonem. Cum destinassem terminum operi statuere, in hoc ut aliis asset materiae satis, consilium tacito corde damnavi [meum] Nam si quis etiam talis est tituli [appetens], quo pacto divinabit quidnam omiserim, ut illud ipse incipiat famae tradere, sua cuique cum sit animi cogitatio colorque proprius? Ergo non levitas mihi, sed […]

LIBER IV

LIBER IV [1] Tertius Europae sinus Acrocerauniis incipit montibus, finitur Hellesponto, amplectitur praeter minores sinus |XIX| XXV passuum. in eo Epirus, Acarnania, Aetolia, Phocis, Locris, Achaia, Messenia, Laconica, Argolis, Megaris, Attice, Boeotia iterumque ab alio mari eadem Phocis et Locris, Doris, Phthiotis, Thessalia, Magnesia, Macedonia, Thracia. omnis Graeciae fabulositas sicut et litterarum claritas ex hoc […]

LIBER IV

LIBER IV Praefatio [1] Delectat te, quemadmodum scribis, Lucili virorum optime, Sicilia et officium procurationis otiosae, delectabitque, si continere id intra fines suos volueris nec efficere imperium quod est procuratio. Facturum hoc te non dubito; scio quam sis ambitioni alienus, quam familiaris otio et litteris. Turbam rerum hominumque desiderent qui se pati nesciunt: tibi tecum […]

LIBER IV

LIBER IV [1] Hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus domi forisque infestus. Nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres confundique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis ut alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit […]

LIBER IV

LIBER IV GAIVS CALIGOLA [1] Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris Antoniae filius, a Tiberio patruo adoptatus, quaesturam quinquennio ante quam per leges liceret et post eam consulatum statim gessit, missusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones universas imperatorem Tiberium pertinacissime recusantis et sibi summam rei p. Deferentis incertum pietate an constantia […]

LIBER IV

LIBER IV [1] Interfecto Vitellio bellum magis desierat quam pax coeperat. armati per urbem victores implacabili odio victos consectabantur: plenae caedibus viae, cruenta fora templaque, passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat. ac mox augescente licentia scrutari ac protrahere abditos; si quem procerum habitu et iuventa conspexerant, obtruncare nullo militum aut populi discrimine. quae saevitia recentibus […]

LIBER IV

LIBER IV [1] C. Asinio C. Antistio consulibus nonus Tiberio annus erat compositae rei publicae, florentis domus (nam Germanici mortem inter prospera ducebat), cum repente turbare fortuna coepit, saevire ipse aut saevientibus viris praebere. initium et causa penes Aelium Seianum cohortibus praetoriis praefectum cuius de potentia supra memoravi: nunc originem, mores, et quo facinore dominationem […]

LIBER IV

LIBER IV [1] At regina gravi iamdudum saucia cura [2] vulnus alit venis et caeco carpitur igni. [3] multa viri virtus animo multusque recursat [4] gentis honos; haerent infixi pectore vultus [5] verbaque nec placidam membris dat cura quietem. [6] postera Phoebea lustrabat lampade terras [7] umentemque Aurora polo dimoverat umbram, [8] cum sic unanimam […]

LIBER IV

LIBER IV Breviculus [4,1] De his, quae primo volumine disputata sunt. [4,2] De his, quae libro secundo et tertio continentur. [4,3] An latitudo imperii, quae nonnisi bellis adquiritur, in bonis sive sapientium habenda sit sive felicium. [4,4] Quam similia sint latrociniis regna absque iustitia. [4,5] De fugitivis gladiatoribus, quorum potentia similis fuerit regiae dignitati. [4,6] […]

LIBER IV

LIBER IV [1] Per idem tempus annorum novem, ab undevicensimo anno aetatis meae usque ad duodetricensimum, seducebamur et seducebamus, falsi atque fallentes in variis cupiditatibus, et palam per doctrinas, quas liberales vocant, occulte autem falso nomine religionis, hic superbi, ibi superstitiosi, ubique vani: hac popularis gloriae sectantes inanitatem, usque ad theatricos plausus, et contentiosa carmina, […]