LIBER III
Breviculus
[3,1] De adversitatibus, quas solas mali metuunt et quas semper passus est mundus, cum deos coleret.
[3,2] An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi.
[3,3] Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
[3,4] De sententia Varronis, qua utile esse dixit, ut se homines dis genitos mentiantur.
[3,5] Non probari quod di adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
[3,6] De parricidio Romuli, quod di non vindicarunt.
[3,7] De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
[3,8] An debuerit dis Iliacis Roma committi.
[3,9] An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
[3,10] An optandum fuerit, ut tanta bellorum rabie Romanum augeretur imperium, cum eo studio, quo sub Numa actum est, et quietum esse potuisset et tutum.
[3,11] De simulacro Cumani Apollinis, cuius fletus creditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non poterat, indicasse.
[3,12] Quantos sibi deos Romani praeter constitutionem Numae adiecerint, quorum eos numerositas nihil iuverit.
[3,13] Quo iure, quo foedere Romani obtinuerint prima coniugia.
[3,14] De inpietate belli, quod Albanis Romani intulerunt, et de victoria dominandi libidine adepta.
[3,15] Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
[3,16] De primis apud Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit moxque ipse post atrocissima parricidia a vulnerato hoste vulneratus interiit.
[3,17] Post initia consularis imperii quibus malis vexata fuerit Romana respublica, dis non opitulantibus, quos colebat.
[3,18] Quantae clades Romanos sub bellis Punicis triverint frustra deorum praesidiis expetitis.
[3,19] De adflictione belli Punici secundi, qua vires utriusque partis consumptae sunt.
[3,20] De exitu Saguntinorum, quibus propter Romanorum amicitiam pereuntibus di Romani auxilium non tulerunt.
[3,21] Quam ingrata fuerit Romana civitas Scipioni liberatori suo et in quibus moribus egerit, quando eam Sallustius optimam fuisse describit.
[3,22] De Mithridatis edicto, quo omnes cives Romanos, qui intra Asiam invenirentur, iussit occidi.
[3,23] De interioribus malis, quibus Romana respublica exagitata est, praecedente prodigio, quod in rabie omnium animalium, quae hominibus serviunt, fuit.
[3,24] De discordia civili, quam Gracchinae seditiones excitaverunt.
[3,25] De aede Concordiae ex senatus consulto in loco seditionum et caedium condita.
[3,26] De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
[3,27] De bello civili Mariano atque Sullano.
[3,28] Qualis fuerit Sullana victoria, vindex Marianae crudelitatis.
[3,29] De conparatione Gothicae inruptionis cum eis cladibus, quas Romani vel a Gallis vel a bellorum civilium auctoribus acceperunt.
[3,30] De conexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
[3,31] Quam inpudenter praesentia incommoda Christo inputent, qui deos colere non sinuntur, cum tantae clades eo tempore quo colebantur extiterint.
Caput I
De adversitatibus, quas solas mali metuunt et quas semper passus est mundus, cum deos coleret.
Iam satis dictum arbitror de morum malis et animorum, quae praecipue cavenda sunt, nihil deos falsos populo cultori suo, quominus eorum malorum aggere premeretur, subuenire curasse, sed potius, ut maxime premeretur, egisse. nunc de illis malis video dicendum, quae sola isti perpeti nolunt, qualia sunt fames morbus, bellum exspoliatio, captivitas trucidatio, et si qua similia iam in primo libro commemoravimus. haec enim sola mali deputant mala, quae non faciunt malos; nec erubescunt inter bona, quae laudant, ipsi mali esse qui laudant, magisque stomachantur, si villam malam habeant, quam si vitam, quasi hoc sit hominis maximum bonum, habere bona omnia praeter se ipsum. sed neque talia mala, quae isti sola formidant, di eorum, quando ab eis libere colebantur, ne illis acciderent obstiterunt. cum enim variis per diversa temporibus ante adventum redemptoris nostri innumerabilibus nonnullisque etiam incredibilibus cladibus genus contereretur humanum, quos alios quam istos deos mundus colebat, excepto uno populo Hebraeo et quibusdam extra ipsum populum, ubicumque gratia divina digni occultissimo atque iustissimo dei iudicio fuerunt? verum ne nimis longum faciam, tacebo aliarum usquequaque gentium mala gravissima; quod ad Romam pertinet Romanumque imperium tantum loquar, id est ad ipsam proprie civitatem et quaecumque illi terrarum vel societate coniunctae vel condicione subiectae sunt, quae sint perpessae ante adventum Christi, cum iam ad eius quasi corpus reipublicae pertinerent.
Caput II
An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi.
Primum ipsa Troia vel Ilium, unde origo est populi Romani – neque enim praetereundum aut dissimulandum est, quod et in primo libro adtigi -, eosdem habens deos et colens cur a Graecis victum, captum atque deletum est ? Priamo, inquiunt, .sunt reddita Laomedontea paterna periuria. ergo verum est, quod Apollo atque Neptunus eidem Laomedonti mercennariis operibus servierunt? illis quippe promisisse mercedem falsumque iurasse perhibetur. miror Apollinem nominatum divinatorem in tanto opificio laborasse nescientem quod Laomedon fuerat promissa negaturus. quamquam nec ipsum Neptunum, patruum eius, fratrem Iovis, regem maris, decuit ignarum esse futurorum. nam hunc Homerus de stirpe Aeneae, a cuius posteris condita Roma est, cum ante illam urbem conditam idem poeta fuisse dicatur, inducit magnam aliquid divinantem, quem etiam nube rapuit, ut dicit, ne ab Achille occideretur,
cuperet cum vertere ab imo,
quod apud Vergilium confitetur,
structa suis manibus periurae moenia Troiae.
nescientes igitur tanti di, Neptunus et Apollo, Laomedontem sibi negaturum esse mercedem, structores moenium Troianorum gratis et ingratis fuerunt. videant ne gravius sit tales deos credere quam dis talibus peierare. hoc enim nec ipse Homerus facile credidit, qui Neptunum quidem contra Troianos, Apollinem autem pro Troianis pugnantem facit, cum illo periurio ambos fabula narret offensos. si igitur fabulis credunt erubescant talia colere numina; si fabulis non credunt, non obtendant Troiana periuria, aut mirentur deos periuria punisse Troiana, amasse Romana. unde enim coniuratio Catilinae in tanta tamque corrupta civitate habuit etiam eorum grandem copiam, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat? quid enim aliud totiens senatores corrupti in iudiciis, totiens populus in suffragiis vel in quibusque causis, quae apud eum contionibus agebantur, nisi etiam peierando peccabant? namque corruptissimis moribus ad hoc mos iurandi servabatur antiquus, non ut ab sceleribus metu religionis prohiberentur, sed ut periuria quoque sceleribus ceteris adderentur.
Caput III
Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum.
Nulla itaque causa est, quare di, quibus, ut dicunt, steterat illud imperium, cum a Graecis praevalentibus probentur victi, Troianis peierantibus fingantur irati. nec adulterio Paridis, ut rursus a quibusdam defenduntur, ut Troiam desererent, suscensuerunt. auctores enim doctoresque peccatorum esse adsolent, non ultores. urbem Romam, inquit Sallustius, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur. si ergo adulterium Paridis vindicandum numina censuerunt, aut magis in Romanis aut certe etiam in Romanis puniendum fuit, quia Aeneae mater hoc fecit. sed quomodo in illo illud flagitium oderant, qui in sua socia Venere non oderant – ut alia omittam -, quod cum Anchise commiserat, ex quo Aenean pepererat? an quia illud factum est indignante Menelao, illud autem concedente Vulcano? di enim, credo, non zelant coniuges suas usque adeo, ut eas etiam cum hominibus dignentur habere communes. inridere fabulas fortassis existimor nec graviter agere tanti ponderis causam. non ergo credamus, si placet, Aenean esse Veneris filium: ecce concedo si nec Romulum Martis. si autem illud, cur non et illud? an deos fas est hominibus feminis, mares autem homines deabus misceri nefas? dura vel potius non credenda condicio, quod ex iure Veneris in concubitu Marti licuit, hoc in iure suo ipsi Veneri non licere. at utrumque firmatum est auctoritate Romana. neque enim minus credidit recentior Caesar aviam Venerem quam patrem antiquior Romulus Martem.
Caput IV
De sententia Varronis, qua utile esse dixit, ut se homines dis genitos mentiantur.
Dixerit aliquis: ita ne tu ista credis? ego vero ista non credo. nam et vir doctissimus eorum Varro falsa haec esse, quamvis non audacter neque fidenter, paene tamen fatetur. sed utile civitatibus esse dicit, ut se viri fortes, etiamsi falsum sit, dis genitos esse credant, ut eo modo animus humanus velut divinae stirpis fiduciam gerens res magnas adgrediendas praesumat audacius, agat vehementius et ob hoc inpleat ipsa securitate felicius. quae Varronis sententia expressa, ut potui, meis verbis cernis quam latum locum aperiat falsitati, ubi intellegamus plura iam sacra et quasi religiosa potuisse confingi, ubi putata sunt civibus etiam de ipsis dis prodesse mendacia.
Caput V
Non probari quod di adulterium Paridis punierint, quod in Romuli matre non ulti sunt.
Sed utrum potuerit Venus ex concubitu Anchisae Aenean parere vel Mars ex concubitu filiae Numitoris Romulum gignere, in medio relinquamus. nam paene talis quaestio etiam de scripturis nostris oboritur, qua quaeritur, utrum praevaricatores angeli cum filiabus hominum concubuerint, unde natis gigantibus, hoc est nimium grandibus ac fortibus viris, tunc terra conpleta est. proinde ad utrumque interim modo nostra disputatio referatur. si enim vera sunt, quae apud illos de matre Aeneae et de patre Romuli lectitantur, quomodo possunt dis adulteria displicere hominum, quae in se ipsis concorditer ferunt? si autem falsa sunt, ne sic quidem possunt irasci veris adulteriis humanis, qui etiam falsis delectantur suis. huc accedit, quoniam, si illud de Marte non creditur, ut hoc quoque de Venere non credatur, nullo divini concubitus obtentu matris Romuli causa defenditur. fuit autem sacerdos illa Vestalis, et ideo di magis in Romanos sacrilegium illud flagitium quam in Troianos Paridis adulterium vindicare debuerunt. nam et ipsi Romani antiqui in stupro detectas Vestae sacerdotes vivas etiam defodiebant, adulteras autem feminas, quamvis aliqua damnatione, nulla tamen morte plectebant: usque adeo gravius quae putabant adyta divina quam humana cubilia vindicabant.
Caput VI
De parricidio Romuli, quod di non vindicarunt.
Aliud adicio, quia, si peccata hominum illis numinibus displicerent, ut offensi Paridis facto desertam Troiam ferro ignibusque donarent, magis eos contra Romanos moveret Romuli frater occisus quam contra Troianos Graecus maritus inlusus; magis inritaret parricidium nascentis quam regnantis adulterium civitatis. nec ad causam, quam nunc agimus, interest, utrum hoc fieri Romulus iusserit aut Romulus fecerit, quod multi inpudentia negant, multi pudore dubitant, multi dolore dissimulant. nec nos itaque in ea re diligentius requirenda per multorum scriptorum perpensa testimonia demoremur: Romuli fratrem palam constat occisum, non ab hostibus, non ab alienis. si aut perpetravit aut imperavit hoc Romulus, magis ipse fuit Romanorum quam Paris Troianorum caput; cur igitur Troianis iram deorum provocavit ille alienae coniugis raptor, et eorundem deorum tutelam Romanis inuitavit iste sui fratris extinctor? si autem illud scelus a facto imperio que Romuli alienum est: quoniam debuit utique vindicari, tota hoc illa civitas fecit, quod tota contempsit, et non iam fratrem, sed patrem, quod est peius, occidit. uterque enim fuit conditor, ubi alter scelere ablatus non permissus est esse regnator. non est, ut arbitror, quod dicatur quid mali Troia meruerit, ut eam di desererent, quo posset extingui, et quid boni Roma, ut eam di inhabitarent, quo posset augeri; nisi quod victi inde fugerunt et se ad istos, quos pariter deciperent, contulerunt; immo vero et illic manserunt ad eos more suo decipiendos, qui rursus easdem terras habitarent, et hic easdem artes fallaciae suae magis etiam exercendo maioribus honoribus gloriati sunt.
Caput VII
De eversione Ilii, quod dux Marii Fimbria excidit.
Certe enim civilibus iam bellis scatentibus quid miserum commiserat Ilium, ut a Fimbria, Marianarum partium homine pessimo, everteretur, multo ferocius atque crudelius quam olim a Graecis? nam tunc et multi inde fugerunt et multi captivati saltem in servitute vixerunt; porro autem Fimbria prius edictum proposuit, ne cui parceretur, atque urbem totam cunctosque in ea homines incendio concremavit. hoc meruit Ilium non a Graecis quos sua inritaverat iniquitate, sed a Romanis quos sua calamitate propagaverat, dis illis communibus ad haec repellenda nihil ivuantibus seu, quod verum est, nihil valentibus. numquid et tunc
abscessere omnes adytis arisque relictis
di,
quibus illud oppidum steterat post antiquos Graecorum ignes ruinasque reparatum? si autem abscesserant, causam requiro, et oppidanorum quidem quanto invenio meliorem, tanto deteriorem deorum. illi enim contra Fimbriam portas clauserant, ut Sullae servarent integram civitatem; hinc eos iratus incendit vel potius penitus extinxit. adhuc autem meliorum partium civilium Sulla dux fuit, adhuc armis rempublicam recuperare moliebatur; horum bonorum initiorum nondum malos eventus habuit. quid ergo melius cives urbis illius facere potuerunt, quid honestius, quid fidelius, quid Romana parentela dignius quam meliori causae Romanorum civitatem servare et contra parricidam Romanae reipublicae portas claudere? at hoc eis in quantum exitium verterit, adtendant defensores deorum. deserverint di adulteros Iliumque flammis Graecorum reliquerint, ut ex eius cineribus Roma castior nasceretur: cur et postea deserverunt eandem civitatem Romanis cognatam, non rebellantem adversus Romam nobilem filiam, sed iustioribus eius partibus fidem constantissimam piissimamque servantem, eam que delendam reliquerunt non Graecorum viris fortibus, sed viro spurcissimo Romanorum? aut si displicebat dis causa partium Sullanarum, cui servantes urbem miseri clauserant: cur eidem Sullae tanta bona promittebant et praenuntiabant? an et hic agnoscuntur adulatores felicium potius quam infelicium defensores? non ergo Ilium etiam tunc, ab eis cum desereretur, eversum est. nam daemones ad decipiendum semper vigilantissimi, quod potuerunt, fecerunt. eversis quippe et incensis omnibus cum oppido simulacris solum Mineruae sub tanta ruina templi illius, ut scribit Livius, integrum stetisse perhibetur, non ut diceretur
di patrii, quorum semper sub numine Troia est,
ad eorum laudem, sed ne diceretur:
excessere omnes adytis arisque relictis
di,
ad eorum defensionem. illud enim posse permissi sunt, non unde probarentur potentes, sed unde praesentes convincerentur.
Caput VIII
An debuerit dis Iliacis Roma committi.
Dis itaque Iliacis post Troiae ipsius documentum qua tandem prudentia Roma custodienda commissa est? dixerit quispiam iam eos Romae habitare solitos, quando expugnante Fimbria cecidit Ilium. unde ergo stetit Mineruae simulacrum? deinde, si apud Romam erant, quando Fimbria delevit Ilium, fortasse apud Ilium erant, quando a Gallis ipsa Roma capta et incensa est; sed ut sunt auditu acutissimi motuque celerrimi, ad vocem anseris cito redierunt, ut saltem Capitolinum collem, qui remanserat, tuerentur; ceterum ad alia defendenda serius sunt redire commoniti.
Caput IX
An illam pacem, quae sub Numae regno fuit, deos praestitisse credendum sit.
Hi etiam Numam Pompilium successorem Romuli adiuvisse creduntur, ut toto regni sui tempore pacem haberet et Iani portas, quae bellis patere adsolent, clauderet, eo merito scilicet, quia Romanis multa sacra constituit. illi vero homini pro tanto otio gratulandum fuit, si modo id rebus salubribus scisset inpendere et perniciosissima curiositate neglecta deum verum vera pietate perquirere. nunc autem non ei di contulerunt illud otium, sed eum minus fortasse decepissent, si otiosum minime repperissent. quanto enim minus eum occupatum inuenerunt, tanto magis ipsi occupaverunt. nam quid ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi vel illi civitati consociare potuerit, Varro prodit, quod, si domino placuerit, suo diligentius disseretur loco. modo autem quia de beneficiis eorum quaestio est: magnum beneficium est pax, sed dei veri beneficium est, plerumque etiam, sicut sol, sicut pluvia vitaeque alia subsidia super ingratos et nequam. sed si hoc tam magnum bonum di illi Romae vel Pompilio contulerunt, cur imperio Romano per ipsa tempora laudabilia id numquam postea praestiterunt? an utiliora erant sacra, cum instituerentur, quam cum instituta celebrarentur? atqui tunc nondum erant, sed ut essent addebantur; postea vero iam erant, quae ut prodessent custodiebantur. quid ergo est, quod illi quadraginta tres vel, ut alii volunt, triginta et novem anni in tam longa pace transacti sunt regnante Numa, et postea sacris institutis disque ipsis, qui eisdem sacris fuerant inuitati, iam praesidibus atque tutoribus vix post tam multos annos ab urbe condita usque ad Augustum pro magno miraculo unus commemoratur annus post primum bellum Punicum, quo belli portas Romani claudere potuerunt?
Caput X
An optandum fuerit, ut tanta bellorum rabie Romanum augeretur imperium, cum eo studio, quo sub Numa actum est, et quietum esse potuisset et tutum.
An respondent, quod nisi adsiduis sibique continuo succedentibus bellis Romanum imperium tam longe lateque non posset augeri et tam grandi gloria diffamari? idonea vero causa ut magnum esset imperium, cur esse deberet inquietum? nonne in corporibus hominum satius est modicam staturam cum sanitate habere quam ad molem aliquam giganteam perpetuis adflictionibus pervenire, nec cum perueneris requiescere, sed quanto grandioribus membris, tanto maioribus agitari malis? quid autem mali esset, ac non potius plurimum boni, si ea tempora perdurarent, quae perstrinxit Sallustius, ubi ait: igitur initio reges – nam in terris nomen imperii id primum fuit – diversi pars ingenium, alii corpus exercebant; etiamtum vita hominum sine cupiditate agitabatur, sua cuique satis placebant. an ut tam multum augeretur imperium, debuit fieri quod Vergilius detestatur, dicens:
deterior donec paulatim et decolor aetas
et belli rabies et amor successit habendi?
sed plane pro tantis bellis susceptis et gestis iusta defensio Romanorum est, quod inruentibus sibi inportune inimicis resistere cogebat non aviditas adipiscendae laudis humanae, sed necessitas tuendae salutis et libertatis. ita sit plane. nam postquam res eorum, sicut scribit ipse Sallustius, legibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicut pleraque mortalium habentur, inuidia ex opulentia orta est. igitur reges populique finitimi bello tentare; pauci ex amicis auxilio esse, nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. at Romani domi militiaeque intenti festinare parare, alius alium hortari, hostibus obuiam ire, libertatem patriam parentesque armis tegere. post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiendis beneficiis amicitias parabant. decenter his artibus Roma crevit. sed regnante Numa, ut tam longa pax esset, utrum inruebant inprobi belloque tentabant, an nihil eorum fiebat, ut posset pax illa persistere? si enim bellis etiamtum Roma lacessebatur nec armis arma obuia ferebantur: quibus modis agebatur, ut nulla pugna superati, nullo Martio impetu territi sedarentur inimici, his modis semper ageretur et semper Roma clausis Iani portis pacata regnaret. quod si in potestate non fuit, non ergo Roma pacem habuit, quamdiu di eorum, sed quamdiu homines finitimi circumquaque voluerunt, qui eam nullo bello provocaverunt; nisi forte di tales etiam id homini vendere audebunt, quod alius homo voluit sive noluit. interest quidem iam vitio proprio, malas mentes quatenus sinantur isti daemones vel terrere vel excitare; sed si semper hoc possent nec aliud secretiore ac superiore potestate contra eorum conatum saepe aliter ageretur, semper in potestate haberent paces bellicasque victorias, quae semper fere per humanorum animorum motus accidunt; quas tamen plerumque contra eorum fieri voluntatem non solae fabulae multa mentientes et vix veri aliquid vel indicantes vel significantes, sed etiam ipsa Romana confitetur historia.
Caput XI
De simulacro Cumani Apollinis, cuius fletus creditus est cladem Graecorum, quibus opitulari non poterat, indicasse.
Neque enim aliunde Apollo ille Cumanus, cum adversus Achivos regemque Aristonicum bellaretur, quatriduo flevisse nuntiatus est; quo prodigio haruspices territi cum id simulacrum in mare putavissent esse proiciendum, Cumani senes intercesserunt atque rettulerunt tale prodigium et Antiochi et Persis bello in eodem apparuisse figmento, et quia Romanis feliciter provenisset, ex senatus consulto eidem Apollini suo dona missa esse testati sunt. tunc velut peritiores acciti haruspices responderunt simulacri Apollinis fletum ideo prosperum esse Romanis, quoniam Cumana colonia Graeca esset, suisque terris, unde accitus esset, id est ipsi Graeciae, luctum et cladem Apollinem significasse plorantem. deinde mox regem Aristonicum victum et captum esse nuntiatum est, quem vinci utique Apollo nolebat et dolebat et hoc sui lapidis etiam lacrimis indicabat. unde non usquequaque incongrue quamvis fabulosis, tamen veritati similibus mores daemonum describuntur carminibus poetarum. nam Camillam Diana doluit apud Vergilium et Pallantem moriturum Hercules flevit. hinc fortassis et Numa Pompilius pace abundans, sed quo donante nesciens nec requirens, cum cogitaret otiosus, quibusnam dis tuendam Romanam salutem regnumque committeret, nec verum illum atque omnipotentem summum deum curare opinaretur ista terrena, atque recoleret Troianos deos, quos Aeneas aduexerat, neque Troianum neque Laviniense ab ipso Aenea conditum regnum diu conservare potuisse: alios providendos existimavit, quos illis prioribus, qui sive cum Romulo iam Romam transierant, sive quandoque Alba eversa fuerant transituri, vel tamquam fugitivis custodes adhiberet vel tamquam inualidis adiutores.
Caput XII
Quantos sibi deos Romani praeter constitutionem Numae adiecerint, quorum eos numerositas nihil ivuerit.
Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae tam multa illic Pompilius constituerat. nam ipsius summum templum nondum habebat Iovis; rex quippe Tarquinius ibi Capitolium fabricavit; Aesculapius autem ab Epidauro ambivit ad Romam, ut peritissimus medicus in urbe nobilissima artem gloriosius exerceret; mater etiam deum nescio unde a Pessinunte. indignum enim erat, ut, cum eius filius iam colli Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latitaret. quae tamen si omnium deorum mater est, non solum secuta est Romam quosdam filios suos, verum et alios praecessit etiam secuturos. miror sane, si ipsa peperit Cynocephalum, qui longe postea venit ex Aegypto. utrum etiam dea Febris ex illa nata sit, viderit Aesculapius pronepos eius; sed undecumque nata sit, non, opinor, audebunt eam dicere ignobilem di peregrini deam civem Romanam. sub hoc tot deorum praesidio – quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, caelites terrestres infernos, marinos fontanos fluviales, et, ut Varro dicit, certos atque incertos, in omnibusque generibus deorum, sicut in animalibus, mares et feminas? – sub hoc ergo tot deorum praesidio constituta Roma non tam magnis et horrendis cladibus, quales ex multis paucas commemorabo, agitari adfligique debuit. nimis enim multos deos grandi fumo suo tamquam signo dato ad tuitionem congregaverat, quibus templa altaria, sacrificia sacerdotes instituendo atque praebendo summum verum deum, cui uni haec rite gesta debentur, offenderet. et felicior quidem cum paucioribus vixit, sed quanto maior facta est, sicut navis nautas, tanto plures adhibendos putavit; credo, desperans pauciores illos, sub quibus in conparationem peioris vitae melius vixerat, non sufficere ad opitulandum granditati suae. primo enim sub ipsis regibus, excepto Numa Pompilio, de quo iam supra locutus sum, quantum malum discordiosi certaminis fuit, quod fratrem Romuli coegit occidi.
Caput XIII
Quo iure, quo foedere Romani obtinuerint prima coniugia.
Quomodo nec Iuno, quae cum Iove suo iam
fovebat
Romanos rerum dominos gentemque togatam,
nec Venus ipsa Aeneidas suos potuit adiuvare, ut bono et aequo more coniugia mererentur, cladesque tanta inruit huius inopiae, ut ea dolo raperent moxque conpellerentur pugnare cum soceris, ut miserae feminae nondum ex iniuria maritis conciliatae iam parentum sanguine dotarentur? at enim vicerunt in hac conflictione Romani vicinos suos. quantis et quam multis utrimque vulneribus et funeribus tam propinquorum et confinium istae victoriae constiterunt. propter unum Caesarem socerum et unum generum eius Pompeium iam mortua Caesaris filia, uxore Pompei, quanto et quam iusto doloris instinctu Lucanus exclamat:
bella per Emathios plus quam civilia campos
iusque datum sceleri canimus.
vicerunt ergo Romani, ut strage socerorum manibus cruentis ab eorum filiabus amplexus miserabiles extorquerent, nec illae auderent flere patres occisos, ne offenderent victores maritos, quae adhuc illis pugnantibus pro quibus facerent vota nesciebant. talibus nuptiis populum Romanum non Venus, sed Bellona donavit; aut fortassis Allecto illa inferna furia iam eis favente Iunone plus in illos habuit licentiae, quam cum eius precibus contra Aenean fuerat excitata. Andromacha felicius captivata est, quam illa conubia Romana nupserunt. licet serviles, tamen post eius amplexus nullum Troianorum Pyrrhus occidit; Romani autem soceros interficiebant in proeliis, quorum iam filias amplexabantur in thalamis. illa victori subdita dolere tantum suorum mortem potuit, non timere; illae sociatae bellantibus parentum suorum mortes procedentibus viris timebant, redeuntibus dolebant, nec timorem habentes liberum nec dolorem. nam propter interitum civium propinquorum, fratrum parentum aut pie cruciabantur, aut crudeliter laetabantur victoriis maritorum. huc accedebat, quod, ut sunt alterna bellorum, aliquae parentum ferro amiserunt viros, aliquae utrorumque ferro et parentes et viros. neque enim et apud Romanos parva fuerunt illa discrimina, siquidem ad obsidionem quoque perventum est civitatis clausis que portis se tuebantur; quibus dolo apertis admissisque hostibus intra moenia in ipso foro scelerata et nimis atrox inter generos socerosque pugna commissa est, et raptores illi etiam superabantur et crebro fugientes inter domos suas gravius foedabant pristinas, quamvis et ipsas pudendas lugendas que victorias. hic tamen Romulus de suorum iam virtute desperans Iovem oravit ut starent, atque ille hac occasione nomen Statoris invenit; nec finis esset tanti mali, nisi raptae illae laceratis crinibus emicarent et provolutae parentibus iram eorum iustissimam non armis victricibus, sed supplici pietate sedarent. deinde Titum Tatium regem Sabinorum socium regni Romulus ferre conpulsus est, germani consortis inpatiens: sed quando et istum diu toleraret, qui fratrem geminumque non pertulit? unde et ipso interfecto, ut maior deus esset, regnum solus obtinuit. quae sunt ista iura nuptiarum, quae inritamenta bellorum, quae foedera germanitatis adfinitatis, societatis divinitatis? quae postremo sub tot dis tutoribus vita civitatis? vides quanta hinc dici et quam multa possent, nisi quae supersunt nostra curaret intentio et sermo in alia festinaret.
Caput XIV
De inpietate belli, quod Albanis Romani intulerunt, et de victoria dominandi libidine adepta.
Quid deinde post Numam sub aliis regibus? quanto malo non solum suo, sed etiam Romanorum in bellum Albani provocati sunt, quia videlicet pax Numae tam longa viluerat. quam crebrae strages Romani Albanique exercitus fuerunt et utriusque comminutio civitatis. Alba namque illa, quam filius Aeneae creavit Ascanius, Romae mater proprior ipsa quam Troia, a Tullo Hostilio rege provocata conflixit, confligens autem et adflicta est et adflixit, donec multorum taederet pari defectione certaminum. tunc eventum belli de tergeminis hinc atque inde fratribus placuit experiri; a Romanis tres Horatii, ab Albanis autem tres Curiatii processerunt; a Curiatiis tribus Horatii duo, ab uno autem Horatio tres Curiatii superati et extincti sunt. ita Roma extitit victrix ea clade etiam in certamine extremo, ut de sex unus rediret domum. cui damnum in utrisque, cui luctus, nisi Aeneae stirpi nisi Ascanii posteris, nisi proli Veneris nisi nepotibus Iovis? nam et hoc plus quam civile bellum fuit, quando filia civitas cum civitate matre pugnavit. accessit aliud huic tergeminorum pugnae ultimae atrox atque horrendum malum. nam ut erant ambo populi prius amici – vicini quippe atque cognati -, uni Curiatiorum desponsata fuerat Horatiorum soror; haec posteaquam sponsi spolia in victore fratre conspexit, ab eodem fratre, quoniam flevit, occisa est. humanior huius unius feminae quam universi populi Romani mihi fuisse videtur adfectus. illa quem virum iam fide media retinebat, aut forte etiam ipsum fratrem dolens, qui eum occiderat cui sororem promiserat, puto quod non culpabiliter fleverit. unde enim apud Vergilium pius Aeneas laudabiliter dolet hostem etiam sua peremptum manu? unde Marcellus Syracusanam civitatem recolens eius paulo ante culmen et gloriam sub manus suas subito concidisse communem cogitans condicionem flendo miseratus est? quaeso ab humano inpetremus adfectu, ut femina sponsum suum a fratre suo peremptum sine crimine fleverit, si viri hostes a se victos etiam cum laude fleverunt. ergo sponso a fratre inlatam mortem quando femina illa flebat, tunc se contra matrem civitatem tanta strage bellasse et tanta hinc et inde cognati cruoris effusione vicisse Roma gaudebat. quid mihi obtenditur nomen laudis nomenque victoriae? remotis obstaculis insanae opinionis facinora nuda cernantur, nuda pensentur, nuda iudicentur. causa dicatur Albae, sicut Troiae adulterium dicebatur. nulla talis, nulla similis invenitur; tantum ut resides moveret
Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
agmina.
illo itaque vitio tantum scelus perpetratum est socialis belli atque cognati, quod vitium Sallustius magnum transeunter adtingit. cum enim laudans breviter antiquiora commemorasset tempora, quando vita hominum sine cupiditate agitabatur et sua cuique satis placebant: postea vero, inquit, quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbes atque nationes subigere, libidinem dominandi causam belli habere, maximam gloriam in maximo imperio putare, et cetera quae ipse instituerat dicere. mihi hucusque satis sit eius verba posuisse. libido ista dominandi magnis malis agitat et conterit humanum genus. hac libidine Roma tunc victa Albam se vicisse triumphabat et sui sceleris laudem gloriam nominabat, quoniam laudatur, inquit scriptura nostra, peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur. fallacia igitur tegmina et deceptoriae dealbationes auferantur a rebus, ut sincero inspiciantur examine. nemo mihi dicat: magnus ille atque ille, quia cum illo et illo pugnavit et vicit. pugnant etiam gladiatores, vincunt etiam ipsi, habet praemia laudis et illa crudelitas; sed puto esse satius cuiuslibet inertiae poenas luere quam illorum armorum quaerere gloriam. et tamen si in harenam procederent pugnaturi inter se gladiatores, quorum alter filius, alter esset pater, tale spectaculum quis ferret? quis non auferret? quomodo ergo gloriosum alterius matris, alterius filiae civitatis inter se armorum potuit esse certamen? an ideo diversum fuit, quod harena illa non fuit, et latiores campi non duorum gladiatorum, sed in duobus populis multorum funeribus inplebantur, nec amphitheatro cingebantur illa certamina, sed universo orbe et tunc vivis et posteris, quousque ista fama porrigitur, inpium spectaculum praebebatur? vim tamen patiebantur studii sui di illi praesides imperii Romani et talium certaminum tamquam theatrici spectatores, donec Horatiorum soror propter Curiatios tres peremptos etiam ipsa tertia ex altera parte fraterno ferro duobus fratribus adderetur, ne minus haberet mortium etiam Roma quae vicerat. deinde ad fructum victoriae Alba subversa est, ubi post Ilium, quod Graeci everterunt, et post Lavinium, ubi Aeneas regnum peregrinum atque fugitivum constituerat, tertio loco habitaverant numina illa Troiana. sed more suo etiam inde iam fortasse migraverant, ideo deleta est. discesserant videlicet omnes adytis arisque relictis di, quibus imperium illud steterat. discesserant sane ecce iam tertio, ut eis quarta Roma providentissime crederetur. displicuerat enim et Alba, ubi Amulius expulso fratre, et Roma placuerat, ubi Romulus occiso fratre regnaverat. sed antequam Alba dirueretur, transfusus est, inquiunt, populus eius in Romam, ut ex utraque una civitas fieret. esto, ita factum sit; urbs tamen illa, Ascanii regnum et tertium domicilium Troianorum deorum, ab urbe filia mater eversa est; ut autem belli reliquiae ex duobus populis unum facerent, miserabile coagulum multus ante fusus utriusque sanguis fuit. quid iam singillatim dicam sub ceteris regibus totiens eadem bella renovata, quae victoriis finita videbantur, et tantis stragibus iterum iterumque confecta, iterum iterumque post foedus et pacem inter soceros et generos et eorum stirpem posterosque repetita? non parvum indicium calamitatis huius fuit, quod portas belli nullus clausit illorum. nullus ergo illorum sub tot dis praesidibus in pace regnavit.
Caput XV
Qualis Romanorum regum vita atque exitus fuerit.
Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? de Romulo viderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum; viderint quidam scriptores eorum, qui eum propter ferocitatem a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina coleretur, eoque modo populum, qui contra senatum intumescere coeperat, repressum atque sedatum. acciderat enim et solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam inperita nesciens multitudo meritis Romuli tribuebat. quasi vero si luctus ille solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus ipsumque scelus aversione etiam diurni luminis indicatum; sicut revera factum est, cum dominus crucifixus est crudelitate atque inpietate Iudaeorum. quam solis obscurationem non ex canonico siderum cursu accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha Iudaeorum; nam plena luna sollemniter agitur, regularis autem solis defectio nonnisi lunae fine contingit. satis et Cicero illam inter deos Romuli receptionem putatam magis significat esse quam factam, quando et laudans eum in libris de republica Scipionisque sermone: tantum est, inquit, consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur, quam opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia virtutis gloria. quod autem dicit eum subito non conparuisse, profecto ibi intellegitur aut violentia tempestatis aut caedis facinorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut occasionem sceleri praebuit aut Romulum ipsa consumpsit. – de Tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex fuit, quia et ipse fulmine absumptus est, dicit in eisdem libris idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum tali morte, quia fortasse quod erat in Romulo probatum, id est persuasum, Romani vulgare noluerunt, id est vilefacere, si hoc et alteri facile tribueretur. dicit etiam aperte in invectivis: illum, qui hanc urbem condidit, Romulum ad deos inmortales benivolentia famaque sustulimus, ut non vere factum, sed propter merita virtutis eius benivole iactatum diffamatumque monstraret. in Hortensio vero dialogo cum de solis canonicis defectionibus loqueretur: ut easdem, inquit, tenebras efficiat, quas effecit interitu Romuli, qui obscuratione solis est factus. certe hic minime timuit hominis interitum dicere, quia disputator magis quam laudator fuit. ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio et Anco Marcio, qui morbo interierunt, quam horrendos exitus habuerunt. Tullus, ut dixi, Hostilius, victor et eversor Albae, cum tota domo sua fulmine concrematus est. Priscus Tarquinius per sui decessoris filios interemptus est. Seruius Tullius generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in regnum, nefario scelere occisus est. nec discessere adytis arisque relictis di. tanto in optimum illius populi regem parricidio perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque Graecis diruendam exurendamque relinquerent, adulterio Paridis fuisse commotos; sed insuper interfecto a se socero Tarquinius ipse successit. hunc illi di nefarium parricidam soceri interfectione regnantem, insuper multis bellis victoriisque gloriantem et de manubiis Capitolium fabricantem non abscedentes, sed praesentes manentesque viderunt et regem suum Iovem in illo altissimo templo, hoc est in opere parricidae, sibi praesidere atque regnare perpessi sunt. neque enim adhuc innocens Capitolium struxit et postea malis meritis urbe pulsus est, sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, inmanissimi sceleris perpetratione pervenit. quod vero eum regno Romani postea depulerunt ac secluserunt moenibus civitatis, non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo non solum nesciente, sed etiam absente commissum. Ardeam civitatem tunc obpugnabat, pro populo Romano bellum gerebat: nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri iussus est, clausis deinde portis non sivit intrare redeuntem. at ille post bella gravissima, quibus eosdem Romanos concitatis finitimis adtrivit, posteaquam desertus ab eis quorum fidebat auxilio regnum recipere non evaluit, in oppido Tusculo Romae vicino quattuordecim, ut fertur, annos privatam vitam quietus habuit et cum uxore consenuit, optabiliore fortassis exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante filia, sicut perhibetur, extinctus. nec tamen istum Tarquinium Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appellaverunt. fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. nam scelus occisi ab eo soceri optimi regis sui usque adeo contempserunt, ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non scelere graviore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt. nec discessere adytis arisque relictis di. nisi forte quispiam sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae, quo possint magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis adiuvare, seducentes eos vanis victoriis et bellis gravissimis conterentes. haec fuit Romanorum vita sub regibus laudabili tempore illius reipublicae usque ad expulsionem Tarquinii Superbi per ducentos ferme et quadraginta et tres annos, cum illae omnes victoriae tam multo sanguine et tantis emptae calamitatibus vix illud imperium intra viginti ab urbe milia dilataverint; quantum spatium absit ut saltem alicuius Getulae civitatis nunc territorio conparetur.
Caput XVI
De primis apud Romanos consulibus, quorum alter alterum patria pepulit moxque ipse post atrocissima parricidia a vulnerato hoste vulneratus interiit.
Huic tempori adiciamus etiam tempus illud, quousque dicit Sallustius aequo et modesto iure agitatum, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est. quamdiu enim Etrusci Tarquinio in regnum redire conanti opitulati sunt, gravi bello Roma concussa est. ideo dicit aequo et modesto iure gestam rempublicam metu premente, non persuadente iustitia. in quo brevissimo tempore quam funestus ille annus fuit, quo primi consules creati sunt expulsa regia potestate. annum quippe suum non conpleverunt. nam Iunius Brutus exhonoratum eiecit urbe collegam Lucium Tarquinium Collatinum; deinde mox ipse in bello cecidit mutuis cum hoste vulneribus, occisis a se ipso primitus filiis suis et uxoris suae fratribus, quod eos pro restituendo Tarquinio coniurasse cognoverat. quod factum Vergilius posteaquam laudabiliter commemoravit, continuo clementer exhorruit. cum enim dixisset:
natosque pater nova bella moventes
ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
mox deinde exclamavit et ait:
infelix, utcumque ferent ea facta minores.
quomodolibet, inquit, ea facta posteri ferant, id est praeferant et extollant, qui filios occidit, infelix est. et tamquam ad consolandum infelicem subiungit:
vincit amor patriae laudumque inmensa cupido.
nonne in hoc Bruto, qui et filios occidit et a se percusso hosti filio Tarquinii mutuo percussus superuivere non potuit eique potius ipse Tarquinius superuixit, Collatini collegae videtur innocentia vindicata, qui bonus civis hoc Tarquinio pulso passus est, quod tyrannus ipse Tarquinius? nam et idem Brutus consanguineus Tarquinii fuisse perhibetur; sed Collatinum videlicet similitudo nominis pressit, quia etiam Tarquinius vocabatur. mutare ergo nomen, non patriam cogeretur; postremo in eius nomine hoc vocabulum minus esset, L. Collatinus tantummodo vocaretur. sed ideo non amisit quod sine ullo detrimento posset amittere, ut et honore primus consul et civitate bonus civis carere iuberetur. etiam ne ista est gloria, Iunii Bruti detestanda iniquitas et nihilo utilis reipublicae? etiam ne ad hanc perpetrandam
vincit amor patriae laudumque inmensa cupido?
iam expulso utique Tarquinio tyranno consul cum Bruto creatus est maritus Lucretiae L. Tarquinius Collatinus. quam iuste populus mores in cive, non nomen adtendit. quam inpie Brutus collegam primae ac novae illius potestatis, quem posset, si hoc offendebatur, nomine tantum privare, et patria privauit et honore. haec mala facta sunt, haec adversa acciderunt, quando in illa republica aequo et modesto iure agitatum est. Lucretius quoque, qui in locum Bruti fuerat subrogatus, morbo, antequam idem annus terminaretur, absumptus est. ita P. Valerius, qui successerat Collatino, et M. Horatius, qui pro defuncto Lucretio suffectus fuerat, annum illum funereum atque tartareum, qui consules quinque habuit, conpleverunt, quo anno consulatus ipsius novum honorem ac potestatem auspicata est Romana respublica.
Caput XVII
Post initia consularis imperii quibus malis vexata fuerit Romana respublica, dis non opitulantibus, quos colebat.
Tunc iam deminuto paululum metu, non quia bella conquieverant, sed quia non tam gravi pondere urgebant, finito scilicet tempore, quo aequo iure ac modesto agitatum est, secuta sunt quae idem Sallustius breviter explicat: dein servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio agere. quibus saevitiis et maxime faenore obpressa plebes, cum adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem sacrum atque Aventinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi paravit. discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum bellum Punicum. quid itaque ego tantas moras vel scribens patiar, vel lecturis adferam? quam misera fuerit illa respublica, tam longa aetate per tot annos usque ad secundum bellum Punicum bellis forinsecus inquietare non desistentibus et intus discordiis seditionibusque civilibus, a Sallustio breviter intimatum est. proinde victoriae illae non solida beatorum gaudia fuerunt, sed inania solacia miserorum et ad alia atque alia sterilia mala subeunda inlecebrosa incitamenta minime quietorum. nec nobis, quia hoc dicimus, boni Romani prudentesque suscenseant: quamquam de hac re nec petendi sint nec monendi, quando eos minime suscensuros esse certissimum est. neque enim gravius vel graviora dicimus auctoribus eorum et stilo et otio multum inpares; quibus tamen ediscendis et ipsi elaboraverunt et filios suos elaborare conpellunt. qui autem suscensent, quando me ferrent, si ego dicerem, quod Sallustius ait ? plurimae turbae, seditiones et ad postremum bella civilia orta sunt, dum pauci potentes, quorum in gratiam plerique concesserant, sub honesto patrum aut plebis nomine dominationes adfectabant; bonique et mali cives appellati, non ob merita in rempublicam, omnibus pariter corruptis, sed uti quisque locupletissimus et iniuria validior, quia praesentia defendebat, pro bono ducebatur. porro si illi scriptores historiae ad honestam libertatem pertinere arbitrati sunt mala civitatis propriae non tacere, quam multis locis magno praeconio laudare conpulsi sunt, cum aliam veriorem, quo cives aeterni legendi sunt, non haberent: quid nos facere convenit, quorum spes quanto in deo melior et certior, tanto maior debet esse libertas, cum mala praesentia Christo nostro inputant, ut infirmiores imperitioresque mentes alienentur ab ea civitate, in qua sola iugiter feliciterque vivendum est? nec in deos eorum horribiliora nos dicimus, quam eorum identidem auctores, quos legunt et praedicant, quandoquidem et ex ipsis quae diceremus accepimus, et nullo modo dicere vel talia vel cuncta sufficimus. ubi ergo erant illi di, qui propter exiguam fallacemque mundi huius felicitatem colendi existimantur, cum Romani, quibus se colendos mendacissima astutia venditabant, tantis calamitatibus vexarentur? ubi erant, quando Valerius consul ab exulibus et servis inscensum Capitolium cum defensaret occisus est faciliusque ipse prodesse potuit aedi Iovis quam illi turba tot numinum cum suo maximo atque optimo rege, cuius templum liberaverat, subuenire? ubi erant, quando densissimis fatigata civitas seditionum malis, cum legatos Athenas missos ad leges mutuandas paululum quieta opperiretur, gravi fame pestilentiaque vastata est? ubi erant, quando rursus populus, cum fame laboraret, praefectum annonae primum creavit, atque illa fame inualescente Spurius Maelius, quia esurienti multitudini frumenta largitus est, regni adfectati crimen incurrit et eiusdem praefecti instantia per dictatorem L. Quintium aetate decrepitum a Quinto Seruilio magistro equitum cum maximo et periculosissimo tumultu civitatis occisus est? ubi erant, quando pestilentia maxima exorta dis inutilibus populus diu multumque fatigatus nova lectisternia, quod numquam antea fecerat, exhibenda arbitratus est? lecti autem sternebantur in honorem deorum, unde hoc sacrum vel potius sacrilegium nomen accepit. ubi erant, quando per decem continuos annos male pugnando crebras et magnas clades apud Veios exercitus Romanus acceperat, nisi per Furium Camillum tandem subueniretur, quem postea civitas ingrata damnavit? ubi erant, quando Galli Romam ceperunt spoliaverunt, incenderunt caedibus inpleverunt? ubi erant, cum illa insignis pestilentia tam ingentem stragem dedit, qua et ille Furius Camillus extinctus est, qui rempublicam ingratam et a Veientibus ante defendit et de Gallis postea vindicavit? in hac pestilentia scaenicos ludos aliam novam pestem non corporibus Romanorum, sed, quod est multo perniciosius, moribus intulerunt. ubi erant, quando alia pestilentia gravis de venenis matronarum exorta credita est, quarum supra fidem multarum atque nobilium mores deprehensi sunt omni pestilentia graviores? vel quando in Caudinas furculas a Samnitibus obsessi ambo cum exercitu consules foedus cum eis foedum facere coacti sunt, ita ut equitibus Romanis sescentis obsidibus datis ceteri amissis armis aliisque spoliati privatique tegminibus sub iugum hostium in vestimentis singulis mitterentur? vel quando gravi pestilentia ceteris laborantibus multi etiam in exercitu icti fulmine perierunt? vel quando item alia intolerabili pestilentia Aesculapium ab Epidauro quasi medicum deum Roma advocare atque adhibere conpulsa est, quoniam regem omnium Iovem, qui iam diu in Capitolio sedebat, multa stupra, quibus adulescens vacaverat, non permiserant fortasse discere medicinam? vel cum conspirantibus uno tempore hostibus Lucanis, Bruttiis, Samnitibus, Etruscis et Senonibus Gallis primo ab eis legati perempti sunt, deinde cum praetore obpressus exercitus septem tribunis cum illo pereuntibus et militum tredecim milibus? vel quando post longas et graves Romae seditiones, quibus ad ultimum plebs in Ianiculum hostili diremptione secesserat, huius mali tam dira calamitas erat, ut eius rei causa, quod in extremis periculis fieri solebat, dictator crearetur Hortensius, qui plebe revocata in eodem magistratu exspiravit, quod nulli dictatori ante contigerat, et quod illis dis iam praesente Aesculapio gravius crimen fuit? tum vero tam multa bella ubique crebruerunt, ut inopia militum proletarii illi, qui eo, quod proli gignendae vacabant, ob egestatem militare non valentes hoc nomen acceperant, militiae conscriberentur. accitus etiam a Tarentinis Pyrrhus, rex Graeciae, tunc ingenti gloria celebratus, Romanorum hostis effectus est. cui sane de rerum futuro eventu consulenti satis urbane Apollo sic ambiguum oraculum edidit, ut, e duobus quidquid accidisset, ipse divinus haberetur – ait enim: dico te, Pyrrhe, vincere posse Romanos. – atque ita, sive Pyrrhus a Romanis sive Romani a Pyrrho vincerentur, securus fatidicus utrumlibet expectaret eventum. quae tunc et quam horrenda utriusque exercitus clades. in qua tamen superior Pyrrhus extitit, ut iam posset Apollinem pro suo intellectu praedicare divinum, nisi proxime alio proelio Romani abscederent superiores, atque in tanta strage bellorum etiam pestilentia gravis exorta est mulierum. nam priusquam maturos partus ederent, gravidae moriebantur. ubi se, credo, Aesculapius excusabat, quod archiatrum, non obstetricem profitebatur. pecudes quoque similiter interibant, ita ut etiam defecturum genus animalium crederetur. quid? hiems illa memorabilis tam incredibili inmanitate saeviens, ut nivibus horrenda altitudine etiam in foro per dies quadraginta manentibus Tiberis quoque glacie duraretur, si nostris temporibus accidisset, quae isti et quanta dixissent. quid? illa itidem ingens pestilentia, quamdiu saeviit, quam multos peremit. quae cum in annum alium multo gravius tenderetur frustra praesente Aesculapio, aditum est ad libros Sibyllinos. in quo genere oraculorum, sicut Cicero in libris de divinatione commemorat, magis interpretibus ut possunt seu volunt dubia coniectantibus credi solet. tunc ergo dictum est eam esse causam pestilentiae, quod plurimas aedes sacras multi occupatas privatim tenerent: sic interim a magno inperitiae vel desidiae crimine Aesculapius liberatus est. unde autem a multis aedes illae fuerant occupatae nemine prohibente, nisi quia tantae numinum turbae diu frustra fuerat supplicatum, atque ita paulatim loca deserebantur a cultoribus, ut tamquam vacua sine ullius offensione possent humanis saltem usibus vindicari? namque tunc velut ad sedandam pestilentiam diligenter repetita atque reparata nisi postea eodem modo neglecta atque usurpata latitarent, non utique magnae peritiae Varronis tribueretur, quod scribens de aedibus sacris tam multa ignorata commemorat. sed tunc interim elegans non pestilentiae depulsio, sed deorum excusatio procurata est.
Caput XVIII
Quantae clades Romanos sub bellis Punicis triverint frustra deorum praesidiis expetitis.
Iam vero Punicis bellis, cum inter utrumque imperium victoria diu anceps atque incerta penderet populique duo praevalidi impetus in alterutrum fortissimos et opulentissimos agerent, quot minutiora regna contrita sunt. quae urbes amplae nobilesque deletae, quot adflictae, quot perditae civitates. quam longe lateque tot regiones terraeque vastatae sunt. quotiens victi hinc atque inde victores. quid hominum consumptum est vel pugnantium militum vel ab armis vacantium populorum. quanta vis navium marinis etiam proeliis obpressa et diversarum tempestatum varietate submersa est. si enarrare vel commemorare conemur, nihil aliud quam scriptores etiam nos erimus historiae. tunc magno metu perturbata Romana civitas ad remedia vana et ridenda currebat. instaurati sunt ex auctoritate librorum Sibyllinorum ludi saeculares, quorum celebritas inter centum annos fuerat instituta felicioribusque temporibus memoria neglegente perierat. renovarunt etiam pontifices ludos sacros inferis et ipsos abolitos annis retrorsum melioribus. nimirum ergo, quando renovati sunt, tanta copia morientium ditatos inferos etiam ludere delectabat, cum profecto miseri homines ipsa rabida bella et cruentas animositates funereasque hinc atque inde victorias magnos agerent ludos daemonum et opimas epulas inferorum. nihil sane miserabilius primo Punico bello accidit, quam quod ita Romani victi sunt, ut etiam Regulus ille caperetur, cuius in primo et in altero libro fecimus mentionem, vir plane magnus et victor antea domitorque Poenorum, qui etiam ipsum primum bellum Punicum confecisset, nisi aviditate nimia laudis et gloriae duriores condiciones, quam ferre possent, fessis Carthaginiensibus imperasset. illius viri et captivitas inopinatissima et servitus indignissima, et iuratio fidelissima et mors crudelissima si deos illos non cogit erubescere, verum est quod aerei sunt et non habent sanguinem. nec mala illo tempore gravissima intra moenia defuerunt. nam exundante nimis ultra morem fluvio Tiberino paene omnia urbis plana subversa sunt, aliis impetu quasi torrentis inpulsis, aliis velut stagno diuturno madefactis atque sublapsis. istam deinde pestem ignis perniciosior subsecutus est, qui correptis circa forum quibusque celsioribus etiam templo Vestae suo familiarissimo non pepercit, ubi ei veluti vitam perpetuam diligentissima substitutione lignorum non tam honoratae quam damnatae virgines donare consuerant. tunc vero illic ignis non tantum vivebat, sed etiam saeviebat. cuius impetu exterritae virgines sacra illa fatalia, quae iam tres, in quibus fuerant, presserant civitates, cum ab illo incendio liberare non possent, Metellus pontifex suae quodammodo salutis oblitus inruens ea semiustus abripuit. neque enim vel ipsum ignis agnovit, aut vero erat ibi numen, quod non etiam, si fuisset, fugisset. homo igitur potius sacris Vestae quam illa homini prodesse potuerunt. si autem a se ipsis ignem non repellebant, civitatem, cuius salutem tueri putabantur, quid contra illas aquas flammasque poterant adiuvare? sicut etiam res ipsa nihil ea prorsus potuisse patefecit. haec istis nequaquam obicerentur a nobis, si illa sacra dicerent non tuendis his bonis temporalibus instituta, sed significandis aeternis, et ideo, cum ea, quod corporalia visibiliaque essent, perire contingeret, nihil his rebus minui, propter quas fuerant instituta, et posse ad eosdem usus denuo reparari. nunc vero caecitate mirabili eis sacris, quae perire possent, fieri potuisse existimant, ut salus terrena et temporalis felicitas civitatis perire non posset. proinde cum illis etiam manentibus sacris vel salutis contritio vel infelicitas inruisse monstratur, mutare sententiam, quam defendere nequeunt, erubescunt.
Caput XIX
De adflictione belli Punici secundi, qua vires utriusque partis consumptae sunt.
Secundo autem Punico bello nimis longum est commemorare clades duorum populorum tam longe se cum lateque pugnantium, ita ut his quoque fatentibus, qui non tam narrare bella Romana quam Romanorum imperium laudare instituerunt, similior victo fuerit ille qui vicit. Hannibale quippe ab Hispania surgente et Pyrenaeis montibus superatis, Gallia transcursa Alpibusque disruptis, tam longo circuitu auctis viribus cuncta vastando aut subigendo torrentis modo Italiae faucibus inruente quam cruenta proelia gesta sunt, quotiens Romani superati. quam multa ad hostem oppida defecerunt, quam multa capta et obpressa. quam dirae pugnae et totiens Hannibali Romana clade gloriosae. de Cannensi autem mirabiliter horrendo malo quid dicam, ubi Hannibal, cum esset crudelissimus, tamen tanta inimicorum atrocissimorum clade satiatus parci iussisse perhibetur? unde tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quo intellegerent tantam in illo proelio dignitatem cecidisse Romanam, ut facilius eam caperet mensura quam numerus, atque hinc strages turbae ceterae tanto utique numerosioris, quanto infimioris, quae sine anulis iacebat, conicienda potius quam nuntianda putaretur. denique tanta militum inopia secuta est, ut Romani reos facinorum proposita inpunitate colligerent, servitia libertate donarent atque illis pudendus non tam subpleretur quam institueretur exercitus. servis itaque, immo, ne faciamus iniuriam, iam libertis, pro Romana republica pugnaturis arma defuerunt. detracta sunt templis, tamquam Romani dis suis dicerent: ponite quae tam diu inaniter habuistis, ne forte aliquid utile inde facere possint nostra mancipia, unde vos nostra numina facere non potuistis. tunc etiam stipendiis sufficiendis cum defecisset aerarium, in usus publicos opes venere privatae, adeo unoquoque id quod habuit conferente, ut praeter singulos anulos singulasque bullas, miserabilia dignitatis insignia, nihil sibi auri senatus ipse, quanto magis ceteri ordines tribusque relinquerent. quis ferret istos, si nostris temporibus ad hanc inopiam cogerentur, cum eos modo vix feramus, quando pro superflua voluptate plura donantur histrionibus, quam tunc legionibus pro extrema salute conlata sunt?
Caput XX
De exitu Saguntinorum, quibus propter Romanorum amicitiam pereuntibus di Romani auxilium non tulerunt.
Sed in his omnibus belli Punici secundi malis nihil miserabilius ac miserabili querella dignius quam exitium Saguntinorum fuit. haec quippe Hispaniae civitas amicissima populi Romani, dum eidem populo fidem servat, eversa est. hinc enim Hannibal fracto foedere Romanorum causas quaesivit, quibus eos inritaret ad bellum. Saguntum ferociter ergo obsidebat. quod ubi Romae auditum est, missi legati ad Hannibalem, ut ab eius obsidione discederet. contempti Carthaginem pergunt querimoniamque deponunt foederis rupti infectoque negotio Romam redeunt. dum hae morae aguntur, misera illa civitas opulentissima, suae reipublicae Romanaeque carissima, octavo vel nono a Poenis mense deleta est. cuius interitum legere, quanto magis scribere, horroris est. breviter tamen eum commemorabo; ad rem quippe quae agitur multum pertinet. primo fame contabuit; nam etiam suorum cadaveribus a nonnullis pasta perhibetur. deinde omnium fessa rerum, ne saltem captiva in manus Hannibalis perveniret, ingentem rogum publice struxit, in quem ardentem ferro etiam trucidatos omnes se suosque miserunt. hic aliquid agerent di helluones atque nebulones, sacrificiorum adipibus inhiantes et fallacium divinationum caligine decipientes; hic aliquid agerent, civitati populi Romani amicissimae subuenirent, fidei conservatione pereuntem perire non sinerent. ipsi utique medii praefuerunt, cum Romanae reipublicae interiecto foedere copulata est. custodiens itaque fideliter, quod ipsis praesidibus placito iunxerat, fide vinxerat, iuratione constrinxerat, a perfido obsessa obpressa consumpta est. si ipsi di tempestate atque fulminibus Hannibalem postea Romanis proximum moenibus terruerunt longeque miserunt: tunc primum tale aliquid facerent. audeo quippe dicere honestius illos pro amicis Romanorum ideo periclitantibus, ne Romanis frangerent fidem, et nullam opem tunc habentibus quam pro ipsis Romanis, qui pro se pugnabant atque adversus Hannibalem opulenti erant, potuisse tempestate saevire. si ergo tutores essent Romanae felicitatis et gloriae, tam grave ab ea crimen Saguntinae calamitatis averterent; nunc vero quam stulte creditur, dis illis defensoribus Romam victore Hannibale non perisse, qui Saguntinae urbi non potuerunt, ne pro eius periret amicitia, subuenire. si Saguntinorum Christianus populus esset et huiusmodi aliquid pro fide evangelica pateretur, quamquam se ipse nec ferro nec ignibus corrupisset, sed tamen si pro fide evangelica excidium pateretur: ea spe pateretur, qua in Christum crediderat, non mercede brevissimi temporis, sed aeternitatis interminae. pro istis autem dis, qui propterea coli perhibentur, propterea colendi requiruntur, ut harum labentium atque transeuntium rerum felicitas tuta sit, quid nobis defensores et excusatores eorum de Saguntinis pereuntibus respondebunt, nisi quod de illo Regulo extincto? hoc quippe interest, quod ille unus homo, haec tota civitas; utriusque tamen interitus causa conservatio fidei fuit. propter hanc enim ad hostes et redire ille voluit, et noluit ista transire. conservata ergo provocat deorum iram fides? an possunt et dis propitiis perire non solum quique homines, verum etiam integrae civitates? utrum volunt, eligant. si enim fidei servatae irascuntur illi di, quaerant perfidos, a quibus colantur; si autem etiam illis propitiis multis gravibusque cruciatibus adflicti interire homines civitatesque possunt, nullo fructu felicitatis huius coluntur. desinant igitur suscensere, qui sacris deorum suorum perditis se infelices esse factos putant. possent enim illis non solum manentibus, verum etiam faventibus non sicut modo de miseria murmurare, sed sicut tunc Regulus et Saguntini excruciati horribiliter etiam penitus interire.
Caput XXI
Quam ingrata fuerit Romana civitas Scipioni liberatori suo et in quibus moribus egerit, quando eam Sallustius optimam fuisse describit.
Porro inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, quando Sallustius optimis moribus et maxima concordia dixit egisse Romanos – multa enim praetereo suscepti operis modum cogitans -, eodem ipso ergo tempore morum optimorum maximaeque concordiae Scipio ille Romae Italiaeque liberator eiusdemque belli Punici secundi tam horrendi, tam exitiosi, tam periculosi praeclarus mirabilisque confector, victor Hannibalis domitorque Carthaginis, cuius ab adulescentia vita describitur dis dedita templisque nutrita, inimicorum accusationibus cessit carensque patria, quam sua virtute saluam et liberam reddidit, in oppido Linternensi egit reliquam conplevitque vitam, post insignem suum triumphum nullo illius urbis captus desiderio, ita ut iussisse perhibeatur, ne saltem mortuo in ingrata patria funus fieret. deinde tunc primum per Cn. Manlium proconsulem de Gallograecis triumphantem Asiatica luxuria Romam omni hoste peior inrepsit. tunc enim primum lecti aerati et pretiosa stragula visa perhibentur; tunc inductae in conuivia psaltriae et alia licentiosa nequitia. sed nunc de his malis, quae intolerabiliter homines patiuntur, non de his, quae libenter faciunt, dicere institui. unde illud magis, quod de Scipione commemoravi, quod cedens inimicis extra patriam, quam liberavit, mortuus est, ad praesentem pertinet disputationem, quod ei Romana numina, a quorum templis avertit Hannibalem, non reddiderunt vicem, quae propter istam tantummodo coluntur felicitatem. sed quia Sallustius eo tempore ibi dixit mores optimos fuisse, propterea hoc de Asiana luxuria commemorandum putavi, ut intellegatur etiam illud a Sallustio in conparationem aliorum temporum dictum, quibus temporibus peiores utique in gravissimis discordiis mores fuerunt. nam tunc, id est inter secundum et postremum bellum Carthaginiense, lata est etiam lex illa Voconia, ne quis heredem feminam faceret, nec unicam filiam. qua lege quid iniquius dici aut cogitari possit, ignoro. verumtamen toto illo intervallo duorum bellorum Punicorum tolerabilior infelicitas fuit. bellis tantummodo foris conterebatur exercitus, sed victoriis consolabatur; domi autem nullae, sicut alias, discordiae saeviebant. sed ultimo bello Punico uno impetu alterius Scipionis, qui ob hoc etiam ipse Africani cognomen invenit, aemula imperii Romani ab stirpe deleta est, ac deinde tantis malorum aggeribus obpressa Romana respublica, ut prosperitate ac securitate rerum, unde nimium corruptis moribus mala illa congesta sunt, plus nocuisse monstretur tam cito eversa, quam prius nocuerat tam diu adversa Carthago. hoc toto tempore usque ad Caesarem Augustum, qui videtur non adhuc vel ipsorum opinione gloriosam, sed contentiosam et exitiosam et plane iam eneruem ac languidam libertatem omni modo extorsisse Romanis et ad regale arbitrium cuncta revocasse et quasi morbida vetustate conlapsam veluti instaurasse ac renovasse rempublicam; toto ergo isto tempore omitto ex aliis atque aliis causis etiam atque etiam bellicas clades et Numantinum foedus horrenda ignominia maculosum; volaverant enim pulli de cavea et Mancino consuli, ut aiunt, augurium malum fecerant; quasi per tot annos, quibus illa exigua civitas Romanum circumsessa exercitum adflixerat ipsique Romanae reipublicae terrori esse iam coeperat, alii contra eam alio augurio processerunt.
Caput XXII
De Mithridatis edicto, quo omnes cives Romanos, qui intra Asiam invenirentur, iussit occidi.
Sed haec, inquam, omitto, quamvis illud nequaquam tacuerim, quod Mithridates rex Asiae ubique in Asia peregrinantes cives Romanos atque innumerabili copia suis negotiis intentos uno die occidi iussit; et factum est. quam illa miserabilis rerum facies erat, subito quemque, ubicumque fuisset inventus, in agro in via in oppido, in domo in vico in foro, in templo in lecto in conuivio inopinate atque inpie fuisse trucidatum. quis gemitus morientium, quae lacrimae spectantium, fortasse etiam ferientium fuerunt. quam dura necessitas hospitum non solum videndi nefarias illas caedes domi suae, verum etiam perpetrandi, ab illa blanda comitate humanitatis repente mutatis vultibus ad hostile negotium in pace peragendum, mutuis dicam omnino vulneribus, cum percussus in corpore et percussor in animo feriretur. num et isti omnes auguria contempserant? num deos et domesticos et publicos, cum de sedibus suis ad illam inremeabilem peregrinationem profecti sunt, quos consulerent, non habebant? hoc si ita est, non habent cur isti in hac causa de nostris temporibus conquerantur; olim Romani haec vana contemnunt. si autem consuluerunt, respondeatur, quid ista profuerunt, quando per humanas dumtaxat leges nemine prohibente licuerunt.
Caput XXIII
De interioribus malis, quibus Romana respublica exagitata est, praecedente prodigio, quod in rabie omnium animalium, quae hominibus serviunt, fuit.
Sed iam illa mala breviter, quantum possumus, commemoremus, quae quanto interiora, tanto miseriora exstiterunt: discordiae civiles vel potius inciviles, nec iam seditiones, sed etiam ipsa bella urbana, ubi tantus sanguis effusus est, ubi partium studia non contionum dissensionibus variisque vocibus in alterutrum, sed plane iam ferro armisque saeviebant; bella socialia, bella servilia, bella civilia quantum Romanum cruorem fuderunt, quantam Italiae vastationem desertionemque fecerunt. namque antequam se adversus Romam sociale Latium commoveret, cuncta animalia humanis usibus subdita, canes equi, asini boves, et quaeque alia pecora sub hominum dominio fuerunt, subito efferata et domesticae lenitatis oblita relictis tectis libera vagabantur et omnem non solum aliorum, verum etiam dominorum aversabantur accessum, non sine exitio vel periculo audentis, si quis de proximo urgeret. quanti mali signum fuit, si hoc signum fuit, quod tantum malum fuit, si etiam signum non fuit hoc si nostris temporibus accidisset, rabidiores istos quam sua illi animalia pateremur.
Caput XXIV
De discordia civili, quam Gracchinae seditiones excitaverunt.
Initium autem civilium malorum fuit seditiones Gracchorum agrariis legibus excitatae. volebant enim agros populo dividere, quos nobilitas perperam possidebat. sed iam vetustam iniquitatem audere conuellere periculosissimum, immo vero, ut res ipsa docuit, perniciosissimum fuit. quae funera facta sunt, cum prior Gracchus occisus est. quae etiam, cum alius frater eius non longo interposito tempore. neque enim legibus et ordine potestatum, sed turbis armorumque conflictibus nobiles ignobilesque necabantur. post Gracchi alterius interfectionem L. Opimius consul, qui adversus eum intra urbem arma commoverat eoque cum sociis obpresso et extincto ingentem civium stragem fecerat, cum quaestionem haberet iam iudiciaria inquisitione ceteros persequens, tria milia hominum occidisse perhibetur. ex quo intellegi potest, quantam multitudinem mortium habere potuerit turbidus conflictus armorum, quando tantam habuit iudiciorum velut examinata cognitio. percussor Gracchi ipsius caput, quantum grave erat, tanto auri pondere consuli vendidit; haec enim pactio caedem praecesserat. in qua etiam occisus est cum liberis M. Fuluius consularis.
Caput XXV
De aede Concordiae ex senatus consulto in loco seditionum et caedium condita.
Eleganti sane senatus consulto eo ipso loco, ubi funereus tumultus ille commissus est, ubi tot cives ordinis cuiusque ceciderunt, aedes Concordiae facta est, ut Gracchorum poenae testis contionantium oculos feriret memoriamque conpungeret. sed hoc quid aliud fuit quam inrisio deorum, illi deae templum construere, quae si esset in civitate, non tantis dissensionibus dilacerata conrueret? nisi forte sceleris huius rea Concordia, quia deserverat animos civium, meruit in illa aede tamquam in carcere includi. cur enim, si rebus gestis congruere voluerunt, non ibi potius aedem Discordiae fabricarunt? an ulla ratio redditur, cur Concordia dea sit, et Discordia dea non sit, ut secundum Labeonis distinctionem bona sit ista, illa vero mala? nec ipse aliud secutus videtur quam quod advertit Romae etiam Febri, sicut Saluti, templum constitutum. eo modo igitur non solum Concordiae, verum etiam Discordiae constitui debuit. periculose itaque Romani tam mala dea irata vivere voluerunt nec Troianum excidium recoluerunt originem ab eius offensione sumpsisse. ipsa quippe quia inter deos non fuerat inuitata, trium dearum litem aurei mali subpositione commenta est; unde rixa numinum et Venus victrix, et rapta Helena et Troia deleta. quapropter, si forte indignata, quod inter deos in urbe nullum templum habere meruit, ideo iam turbabat tantis tumultibus civitatem, quanto atrocius potuit inritari, cum in loco illius caedis, hoc est in loco sui operis, adversariae suae constitutam aedem videret. haec vana ridentibus nobis illi docti sapientesque stomachantur, et tamen numinum bonorum malorumque cultores de hac quaestione Concordiae Discordiaeque non exeunt, sive praetermiserint harum dearum cultum eisque Febrem Bellonamque praetulerint, quibus antiqua fana fecerunt, sive et istas coluerint, cum sic eos discedente Concordia Discordia saeviens usque ad civilia bella perduxerit.
Caput XXVI
De diversis generibus belli, quae post conditam aedem Concordiae sunt secuta.
Praeclarum vero seditionis obstaculum aedem Concordiae, testem caedis suppliciique Gracchorum, contionantibus obponendam putarunt. quantum ex hoc profecerint, indicant secuta peiora. laborarunt enim deinceps contionatores non exemplum devitare Gracchorum, sed superare propositum, L. Saturninus tribunus plebis et C. Seruilius praetor et multo post M. Drusus, quorum omnium seditionibus caedes primo iam tunc gravissimae, deinde socialia bella exarserunt, quibus Italia vehementer adflicta et ad vastitatem mirabilem desertionem que perducta est. bellum deinde servile successit et bella civilia. quae proelia commissa sunt, quid sanguinis fusum, ut omnes fere Italae gentes, quibus Romanum maxime praepollebat imperium, tamquam saeva barbaries domarentur. iam ex paucissimis, hoc est minus quam septuaginta, gladiatoribus quemadmodum bellum servile contractum sit, ad quantum numerum et quam acrem ferocemque peruenerit, quos ille numerus imperatores populi Romani superaverit, quas et quomodo civitates regionesque vastaverit, vix qui historiam conscripserunt satis explicare potuerunt. neque id solum fuit servile bellum, sed et Macedoniam provinciam prius servitia depopulata sunt et deinde Siciliam oramque maritimam. quanta etiam et quam horrenda commiserint primo latrocinia, deinde valida bella piratarum, quis pro magnitudine rerum valeat eloqui?
Caput XXVII
De bello civili Mariano atque Sullano.
Cum vero Marius civili sanguine iam cruentus multis adversarum sibi partium peremptis victus urbe profugisset, vix paululum respirante civitate, ut verbis Tullianis utar, superavit postea Cinna cum Mario. tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis extincta sunt. ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla, ne dici quidem opus est quanta deminutione civium et quanta calamitate reipublicae. de hac enim vindicta, quae perniciosior fuit, quam si scelera quae puniebantur inpunita relinquerentur, ait et Lucanus:
excessit medicina modum nimiumque secuta est,
qua morbi duxere manum. periere nocentes.
sed cum iam soli possent superesse nocentes.
tunc data libertas odiis, resolutaque legum
frenis ira ruit.
illo bello Mariano atque Sullano exceptis his, qui foris in acie ceciderunt, in ipsa quoque urbe cadaveribus vici plateae fora, theatra templa conpleta sunt, ut difficile iudicaretur, quando victores plus funerum ediderint, utrum prius ut vincerent, an postea quia vicissent; cum primum victoria Mariana, quando de exilio se ipse restituit, exceptis passim quaquaversum caedibus factis caput Octavii consulis poneretur in rostris Caesares a Fimbria domibus trucidarentur suis, duo Crassi pater et filius in conspectu mutuo mactarentur, Baebius et Numitorius unco tracti sparsis visceribus interirent, Catulus hausto veneno se manibus inimicorum subtraheret, Merula flamen Dialis praecisis venis Iovi etiam suo sanguine litaret. in ipsius autem Marii oculis continuo feriebantur, quibus salutantibus dexteram porrigere noluisset.
Caput XXVIII
Qualis fuerit Sullana victoria, vindex Marianae crudelitatis.
Sullana vero victoria secuta, huius videlicet vindex crudelitatis, post tantum sanguinem civium, quo fuso fuerat conparata, finito iam bello inimicitiis viventibus crudelius in pace grassata est. iam etiam post Marii maioris pristinas ac recentissimas caedes additae fuerant aliae graviores a Mario ivuene atque Carbone earundem partium Marianarum, qui Sulla inminente non solum victoriam, verum etiam ipsam desperantes salutem cuncta suis aliis caedibus inpleverunt. nam praeter stragem late per diversa diffusam obsesso etiam senatu de ipsa curia, tamquam de carcere, producebantur ad gladium. Mucius Scaevola pontifex, quoniam nihil apud Romanos templo Vestae sanctius habebatur, aram ipsam amplexus occisus est, ignemque illum, qui perpetua virginum cura semper ardebat, suo paene sanguine extinxit. urbem deinde Sulla victor intravit, qui in villa publica non iam bello, sed ipsa pace saeviente septem milia deditorum – unde utique inermia – non pugnando, sed iubendo prostraverat. in urbe autem tota quem vellet Sullanus quisque feriebat, unde tot funera numerari omnino non poterant, donec Sullae suggereretur sinendos esse aliquos vivere, ut essent quibus possent imperare qui vicerant. tunc iam cohibita quae hac atque illac passim furibunda ferebatur licentia iugulandi, tabula illa cum magna gratulatione proposita est, quae hominum ex utroque ordine splendido, equestri scilicet atque senatorio, occidendorum ac proscribendorum duo milia continebat. contristabat numerus, sed consolabatur modus; nec quia tot cadebant tantum erat maeroris, quantum laetitiae quia ceteri non timebant. sed in quibusdam eorum, qui mori iussi erant, etiam ipsa licet crudelis ceterorum securitas genera mortium exquisita congemuit. quendam enim sine ferro laniantium manus diripuerunt, inmanius homines hominem vivum, quam bestiae solent discerpere cadaver abiectum. alius oculis effossis et particulatim membris amputatis in tantis cruciatibus diu vivere vel potius diu mori coactus est. subhastatae sunt etiam, tamquam villae, quaedam nobiles civitates; una vero, velut unus reus duci iuberetur, sic tota iussa est trucidari. haec facta sunt in pace post bellum, non ut acceleraretur obtinenda victoria, sed ne contemneretur obtenta. pax cum bello de crudelitate certavit et vicit. illud enim prostravit armatos, ista nudatos. bellum erat, ut qui feriebatur, si posset, feriret; pax autem, non ut qui evaserat viveret, sed ut moriens non repugnaret.
Caput XXIX
De conparatione Gothicae inruptionis cum eis cladibus, quas Romani vel a Gallis vel a bellorum civilium auctoribus acceperunt.
Quae rabies exterarum gentium, quae saevitia barbarorum huic de civibus victoriae civium conparari potest? quid Roma funestius taetrius amariusque vidit, utrum olim Gallorum et paulo ante Gothorum inruptionem, an Marii et Sullae aliorumque in eorum partibus virorum clarissimorum tamquam suorum luminum in sua membra ferocitatem? Galli quidem trucidaverunt senatum, quidquid eius in urbe tota praeter arcem Capitolinam, quae sola utcumque defensa est, reperire potuerunt; sed in illo colle constitutis auro vitam saltem vendiderunt, quam etsi ferro rapere non possent, possent tamen obsidione consumere: Gothi vero tam multis senatoribus pepercerunt, ut magis mirum sit quod aliquos peremerunt. at vero Sulla vivo adhuc Mario ipsum Capitolium, quod a Gallis tutum fuit, ad decernendas caedes victor insedit, et cum fuga Marius elapsus esset ferocior cruentiorque rediturus, iste in Capitolio per senatus etiam consultum multos vita rebusque privauit: Marianis autem partibus Sulla absente quid sanctum cui parcerent fuit, quando Mucio civi senatori pontifici aram ipsam, ubi erant ut aiunt fata Romana, miseris ambienti amplexibus non pepercerunt? Sullana porro tabula illa postrema, ut omittamus alias innumerabiles mortes, plures iugulavit senatores, quam Gothi vel spoliare potuerunt.
Caput XXX
De conexione bellorum, quae adventum Christi plurima et gravissima praecesserunt.
Qua igitur fronte quo corde, qua inpudentia qua insipientia vel potius amentia illa dis suis non inputant, et haec nostro inputant Christo? crudelia bella civilia, omnibus bellis hostilibus, auctoribus etiam eorum fatentibus, amariora, quibus illa respublica nec adflicta, sed omnino perdita iudicata est, longe ante adventum Christi exorta sunt, et sceleratarum concatenatione causarum a bello Mariano atque Sullano ad bella Sertorii et Catilinae – quorum a Sulla fuerat ille proscriptus, ille nutritus -, inde ad Lepidi et Catuli bellum – quorum alter gesta Sullana rescindere, alter defendere cupiebat -, inde ad Pompei et Caesaris – quorum Pompeius sectator Sullae fuerat eiusque potentiam vel aequaverat vel iam etiam superaverat; Caesar autem Pompei potentiam non ferebat, sed quia non habebat, quam tamen illo victo interfectoque transcendit -, hinc ad alium Caesarem, qui post Augustus appellatus est, peruenerunt, quo imperante natus est Christus. nam et ipse Augustus cum multis gessit bella civilia, et in eis etiam multi clarissimi viri perierunt, inter quos et Cicero, ille disertus artifex reipublicae regendae. Pompei quippe victorem Gaium Caesarem, qui victoriam civilem clementer exercuit suisque adversariis vitam dignitatemque donavit, tamquam regni adpetitorem quorundam nobilium coniuratio senatorum velut pro reipublicae libertate in ipsa curia trucidavit. huius deinde potentiam multum moribus dispar vitiisque omnibus inquinatus atque corruptus adfectare videbatur Antonius, cui vehementer pro eadem illa velut patriae libertate Cicero resistebat. tunc emerserat mirabilis indolis adulescens ille alius Caesar, illius Gai Caesaris filius adoptivus, qui, ut dixi, postea est appellatus Augustus. huic adulescenti Caesari, ut eius potentia contra Antonium nutriretur, Cicero favebat, sperans eum depulsa et obpressa Antonii dominatione instauraturum reipublicae libertatem, usque adeo caecus atque inprovidus futurorum, ut ille ipse ivuenis, cuius dignitatem ac potestatem fovebat, et eundem Ciceronem occidendum Antonio quadam quasi concordiae pactione permitteret et ipsam libertatem reipublicae, pro qua multum ille clamaverat, dicioni propriae subiugaret.
Caput XXXI
Quam inpudenter praesentia incommoda Christo inputent, qui deos colere non sinuntur, cum tantae clades eo tempore quo colebantur extiterint.
Deos suos accusent de tantis malis, qui Christo nostro ingrati sunt de tantis bonis. certe quando illa mala fiebant, calebant arae numinum Sabaeo ture sertisque recentibus halabant, clarebant sacerdotia fana renidebant, sacrificabatur ludebatur furebatur in templis, quando passim tantus civium sanguis a civibus non modo in ceteris locis, verum etiam inter ipsa deorum altaria fundebatur. non elegit templum, quo confugeret Tullius, quia frustra elegerat Mucius. hi vero qui multo indignius insultant temporibus Christianis, aut ad loca Christo dicatissima confugerunt, aut illuc eos ut viverent etiam ipsi barbari deduxerunt. illud scio et hoc me cum, quisquis sine studio partium iudicat, facillime agnoscit – ut omittam cetera quae multa commemoravi et alia multo plura quae commemorare longum putavi -: si humanum genus ante bella Punica Christianam reciperet disciplinam et consequeretur rerum tanta vastatio, quanta illis bellis Europam Africamque contrivit, nullus talium, quales nunc patimur, nisi Christianae religioni mala illa tribuisset. multo autem minus eorum voces tolerarentur, quantum adtinet ad Romanos, si Christianae religionis receptionem et diffamationem vel inruptio Gallorum vel Tiberini fluminis igniumque illa depopulatio vel, quod cuncta mala praecedit, bella illa civilia sequerentur. mala etiam alia, quae usque adeo incredibiliter acciderunt, ut inter prodigia numerarentur, si Christianis temporibus accidissent, quibus ea nisi Christianis hominibus tamquam crimina obicerent? omitto quippe illa, quae magis fuerunt mira quam noxia, boves locutos, infantes nondum natos de uteris matrum verba quaedam clamasse, volasse serpentes, feminas et gallinas et homines in masculinum sexum fuisse conversas et cetera huiusmodi, quae in eorum libris non fabulosis, sed historicis, seu vera seu falsa sint, non inferunt hominibus perniciem, sed stuporem. sed cum pluit terra, cum pluit creta, cum pluit lapidibus – non ut grando appellari solet hoc nomine, sed omnino lapidibus -, haec profecto etiam graviter laedere potuerunt. legimus apud eos Aetnaeis ignibus ab ipso montis vertice usque ad litus proximum decurrentibus ita mare ferbuisse, ut rupes urerentur, ut pices navium soluerentur. hoc utique non leviter noxium fuit, quamvis incredibiliter mirum. eodem rursus aestu ignium tanta vi favillae scripserunt obpletam esse Siciliam, ut Catinensis urbis tecta obruta et pressa dirueret; qua calamitate permoti misericorditer eiusdem anni tributum ei relaxavere Romani. lucustarum etiam in Africa multitudinem prodigii similem fuisse, cum iam esset populi Romani provincia, litteris mandaverunt; consumptis enim fructibus foliisque lignorum ingenti atque inaestimabili nube in mare dicunt esse deiectam; qua mortua redditaque litoribus atque hinc aere corrupto tantam ortam pestilentiam , ut in solo regno Masinissae octingenta hominum milia perisse referantur et multo amplius in terris litoribus proximis. tunc Uticae ex triginta milibus iuniorum, quae ibi erant, decem milia remansisse confirmant. talis itaque vanitas, qualem ferimus eique respondere conpellimur, quid horum non Christianae religioni tribueret, si temporibus Christianis videret? et tamen dis suis ista non tribuunt, quorum cultum ideo requirunt, ne ista vel minora patiantur, cum ea maiora pertulerint a quibus antea colebantur.