LIBER IV
[1] Avia Pieridum peragro loca nullius ante
[2] trita solo. iuvat integros accedere fontis
[3] atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
[4] insignemque meo capiti petere inde coronam,
[5] unde prius nulli velarint tempora musae;
[6] primum quod magnis doceo de rebus et artis
[7] religionum animum nodis exsolvere pergo,
[8] deinde quod obscura de re tam lucida pango
[9] carmina musaeo contingens cuncta lepore.
[10] id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
[11] nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
[12] cum dare conantur, prius oras pocula circum
[13] contingunt mellis dulci flavoque liquore,
[14] ut puerorum aetas inprovida ludificetur
[15] labrorum tenus, interea perpotet amarum
[16] absinthi laticem deceptaque non capiatur,
[17] sed potius tali facto recreata valescat,
[18] sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
[19] tristior esse quibus non est tractata, retroque
[20] volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
[21] carmine Pierio rationem exponere nostram
[22] et quasi musaeo dulci contingere melle;
[23] si tibi forte animum tali ratione tenere
[24] versibus in nostris possem, dum percipis omnem
[25] naturam rerum ac persentis utilitatem.
[45] Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
[46] qualia sint et quam variis distantia formis
[47] sponte sua volitent aeterno percita motu
[48] quoque modo possit res ex his quaeque creari,
[49] [nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
[50] attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
[51] quae quasi membranae vel cortex nominitandast,]
[26] atque animi quoniam docui natura quid esset
[27] et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
[28] quove modo distracta rediret in ordia prima,
[29] nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
[30] attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
[52] quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
[53] cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
[31] quae quasi membranae summo de corpore rerum
[32] dereptae volitant ultroque citroque per auras,
[33] atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
[34] terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
[35] contuimur miras simulacraque luce carentum,
[36] quae nos horrifice languentis saepe sopore
[37] excierunt ne forte animas Acherunte reamur
[38] effugere aut umbras inter vivos volitare
[39] neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
[40] cum corpus simul atque animi natura perempta
[41] in sua discessum dederint primordia quaeque.
[42] dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
[43] mittier ab rebus summo de cortice eorum;
[44] id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
[54] Principio quoniam mittunt in rebus apertis
[55] corpora res multae, partim diffusa solute,
[56] robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
[57] et partim contexta magis condensaque, ut olim
[58] cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
[59] et vituli cum membranas de corpore summo
[60] nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
[61] exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
[62] illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
[63] quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
[64] ab rebus mitti summo de corpore rerum.
[65] nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
[66] quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
[67] praesertim cum sint in summis corpora rebus
[68] multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
[69] quo fuerint et formai servare figuram,
[70] et multo citius, quanto minus indupediri
[71] pauca queunt et [quae] sunt prima fronte locata.
[72] nam certe iacere ac largiri multa videmus,
[73] non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
[74] verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
[75] et volgo faciunt id lutea russaque vela
[76] et ferrugina, cum magnis intenta theatris
[77] per malos volgata trabesque trementia flutant;
[78] namque ibi consessum caveai supter et omnem
[79] scaenai speciem patrum matrumque deorsum
[80] inficiunt coguntque suo fluitare colore.
[81] et quanto circum mage sunt inclusa theatri
[82] moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
[83] omnia conrident correpta luce diei.
[84] ergo lintea de summo cum corpore fucum
[85] mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
[86] res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
[87] sunt igitur iam formarum vestigia certa,
[88] quae volgo volitant subtili praedita filo
[89] nec singillatim possunt secreta videri.
[90] Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
[91] consimiles ideo diffusae rebus abundant,
[92] ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
[93] scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
[94] ostia sunt, qua contendant exire coortae.
[95] at contra tenuis summi membrana coloris
[96] cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
[97] in promptu quoniam est in prima fronte locata.
[98] Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
[99] quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
[100] quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
[101] exin imaginibus missis consistere eorum.
[102] [nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
[103] quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.]
[104] sunt igitur tenues formarum illis similesque
[105] effigiae, singillatim quas cernere nemo
[106] cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
[107] reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
[108] nec ratione alia servari posse videntur,
[109] tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
[110] Nunc age, quam tenui natura constet imago
[111] percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
[112] sunt infra nostros sensus tantoque minora
[113] quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
[114] nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
[115] cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
[116] primum animalia sunt iam partim tantula, corum
[117] tertia pars nulla possit ratione videri.
[118] horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
[119] quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
[120] quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
[121] unde anima atque animi constet natura necessumst,
[122] nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
[123] praeterea quaecumque suo de corpore odorem
[124] expirant acrem, panaces absinthia taetra
[125] habrotonique graves et tristia centaurea,
[126] quorum unum quidvis leviter si forte duobus
* * * [lacuna] * * *
[127] quin potius noscas rerum simulacra vagari
[128] multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
[129] Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
[130] quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
[131] sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
[132] constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
[135] quae multis formata modis sublime feruntur,
[133] ut nubes facile inter dum concrescere in alto
[134] cernimus et mundi speciem violare serenam
[136] aera mulcentes motu; nam saepe Gigantum
[137] ora volare videntur et umbram ducere late,
[138] inter dum magni montes avolsaque saxa
[139] montibus ante ire et solem succedere praeter,
[140] inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
[141] nec speciem mutare suam liquentia cessant
[142] et cuiusque modi formarum vertere in oras.
[143] Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
[144] perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
* * * [lacuna] * * *
[145] semper enim summum quicquid de rebus abundat,
[146] quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
[147] transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
[148] aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
[149] scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
[150] at cum splendida quae constant opposta fuerunt
[151] densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
[152] nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
[153] scindi; quam meminit levor praestare salutem.
[154] qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
[155] et quamvis subito quovis in tempore quamque
[156] rem contra speculum ponas, apparet imago;
[157] perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
[158] texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
[159] ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
[160] ut merito celer his rebus dicatur origo.
[161] et quasi multa brevi spatio summittere debet
[162] lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
[163] sic ab rebus item simili ratione necessest
[164] temporis in puncto rerum simulacra ferantur
[165] multa modis multis in cunctas undique partis;
[166] quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
[167] res ibi respondent simili forma atque colore.
[168] Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
[169] tempestas, perquam subito fit turbida foede,
[170] undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
[171] liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
[172] usque adeo taetra nimborum nocte coorta
[173] inpendent atrae Formidinis ora superne;
[174] quorum quantula pars sit imago dicere nemost
[175] qui possit neque eam rationem reddere dictis.
[176] Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
[177] et quae mobilitas ollis tranantibus auras
[178] reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
[179] in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
[180] suavidicis potius quam multis versibus edam;
[181] parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
[182] clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
[183] Principio persaepe levis res atque minutis
[184] corporibus factas celeris licet esse videre.
[185] in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
[186] propterea quia sunt e primis facta minutis,
[187] quae quasi cuduntur perque aeris intervallum
[188] non dubitant transire sequenti concita plaga;
[189] suppeditatur enim confestim lumine lumen
[190] et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
[191] qua propter simulacra pari ratione necessest
[192] inmemorabile per spatium transcurrere posse
[193] temporis in puncto, primum quod parvola causa
[194] est procul a tergo quae provehat atque propellat,
[195] quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
[196] deinde quod usque adeo textura praedita rara
[197] mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
[198] et quasi permanare per aeris intervallum.
[199] Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
[200] ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
[201] ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
[202] per totum caeli spatium diffundere sese
[203] perque volare mare ac terras caelumque rigare.
[204] quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
[205] cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
[206] quone vides citius debere et longius ire
[207] multiplexque loci spatium transcurrere eodem
[208] tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
[209] Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
[210] quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
[211] quod simul ac primum sub diu splendor aquai
[212] ponitur, extemplo caelo stellante serena
[213] sidera respondent in aqua radiantia mundi.
[214] iamne vides igitur quam puncto tempore imago
[215] aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
[216] quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
[217] corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
[218] perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
[219] frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
[220] aequoris, exesor moerorum litora circum,
[221] nec variae cessant voces volitare per auras.
[222] denique in os salsi venit umor saepe saporis,
[223] cum mare versamur propter, dilutaque contra
[224] cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
[225] usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
[226] fertur et in cunctas dimittitur undique partis
[227] nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
[228] perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
[229] cernere odorari licet et sentire sonare.
[230] Praeterea quoniam manibus tractata figura
[231] in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
[232] cernitur in luce et claro candore, necessest
[233] consimili causa tactum visumque moveri.
[234] nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
[235] commovet in tenebris, in luci quae poterit res
[236] accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
[237] esse in imaginibus qua propter causa videtur
[238] cernundi neque posse sine his res ulla videri.
[239] Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
[240] undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
[241] verum nos oculis quia solis cernere quimus,
[242] propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
[243] res ibi eam contra feriant forma atque colore.
[244] et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
[245] efficit ut videamus et internoscere curat;
[246] nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
[247] aera qui inter se cumque est oculosque locatus,
[248] isque ita per nostras acies perlabitur omnis
[249] et quasi perterget pupillas atque ita transit.
[251] propterea fit uti videamus quam procul absit
[250] res quaeque. et quanto plus aeris ante agitatur
[252] et nostros oculos perterget longior aura,
[253] tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
[254] scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
[255] quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
[256] Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
[257] cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
[258] singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
[259] ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
[261] acre fluit frigus, non privam quamque solemus
[260] particulam venti sentire et frigoris eius,
[262] sed magis unorsum, fierique perinde videmus
[263] corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
[264] verberet atque sui det sensum corporis extra.
[265] praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
[266] tangimus extremum saxi summumque colorem
[267] nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
[268] duritiem penitus saxi sentimus in alto.
[269] Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
[270] percipe: nam certe penitus remmota videtur.
[271] quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
[272] ianua cum per se transpectum praebet apertum,
[273] multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
[274] is quoque enim duplici geminoque fit aere visus.
[275] primus enim citra postes tum cernitur aer,
[276] inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
[277] post extraria lux oculos perterget et aer
[278] alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
[279] sic ubi se primum speculi proiecit imago,
[280] dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
[281] aera qui inter se cumquest oculosque locatus,
[282] et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
[283] quam speculum; sed ubi [in] speculum quoque sensimus ipsum,
[284] continuo a nobis in eum quae fertur imago
[285] pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
[286] atque alium prae se propellens aera volvit,
[287] et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
[288] distare ab speculo tantum semota videtur.
[289] quare etiam atque etiam minime mirarier est par
* * * [lacuna] * * *
[290] illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
[291] aeribus binis quoniam res confit utraque.
[292] Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
[293] in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
[294] planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
[295] non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
[296] sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
[297] cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
[298] atque ea continuo rectam si fronte figuram
[323] servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
[324] fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
[325] nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
[326] Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
[327] quinque etiam [aut] sex ut fieri simulacra suerint.
[328] nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
[329] inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
[330] omnia per flexos aditus educta licebit
[331] pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
[332] usque adeo speculo in speculum translucet imago,
[333] et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
[334] inde retro rursum redit et convertit eodem.
[335] Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
[336] adsimili lateris flexura praedita nostri,
[337] dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
[338] aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
[339] inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
[340] circum agitur, cum venit, imago propterea quod
[341] flexa figura docet speculi convertier ad nos.
[342] Indugredi porro pariter simulacra pedemque
[343] ponere nobiscum credas gestumque imitari
[344] propterea quia, de speculi qua parte recedas,
[345] continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
[346] omnia quandoquidem cogit natura referri
[347] ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
[299] Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
[300] sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
[301] propterea quia vis magnast ipsius et alte
[302] aera per purum simulacra feruntur
[303] et feriunt oculos turbantia composituras.
[304] Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
[305] saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
[306] multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
[307] lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
[308] arquati, quia luroris de corpore eorum
[309] semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
[310] multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
[311] quae contage sua palloribus omnia pingunt.
[312] E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
[313] propterea quia, cum propior caliginis aer
[314] ater init oculos prior et possedit apertos,
[315] insequitur candens confestim lucidus aer,
[316] qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
[317] aeris illius; nam multis partibus hic est
[318] mobilior multisque minutior et mage pollens.
[319] qui simul atque vias oculorum luce replevit
[320] atque pate fecit, quas ante obsederat aer
[321] [ater], continuo rerum simulacra secuntur,
[322] quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
[348] quod contra facere in tenebris e luce nequimus
[349] propterea quia posterior caliginis aer
[350] crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
[351] obsiditque vias oculorum, ne simulacra
[352] possint ullarum rerum coniecta moveri.
[353] Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
[354] propterea fit uti videantur saepe rutundae,
[355] angulus optusus quia longe cernitur omnis
[356] sive etiam potius non cernitur ac perit eius
[357] plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
[358] aera per multum quia dum simulacra feruntur,
[359] cogit hebescere eum crebris offensibus aer.
[360] hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
[361] fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
[362] non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
[363] sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
[364] Umbra videtur item nobis in sole moveri
[365] et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
[366] aera si credis privatum lumine posse
[367] indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
[368] nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
[369] aer id quod nos umbram perhibere suemus.
[370] ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
[371] lumine privatur solis qua cumque meantes
[372] officimus, repletur item quod liquimus eius,
[373] propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
[374] corporis, e regione eadem nos usque secuta.
[375] semper enim nova se radiorum lumina fundunt
[376] primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
[377] propterea facile et spoliatur lumine terra
[378] et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
[379] Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
[380] nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
[381] illorum est; eadem vero sint lumina necne,
[382] umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
[383] an potius fiat paulo quod diximus ante,
[384] hoc animi demum ratio discernere debet,
[385] nec possunt oculi naturam noscere rerum.
[386] proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
[387] Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
[388] quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
[389] et fugere ad puppim colles campique videntur,
[390] quos agimus praeter navem velisque volamus.
[391] Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
[392] cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
[393] quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
[394] cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
[395] solque pari ratione manere et luna videtur
[396] in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
[397] Exstantisque procul medio de gurgite montis
[398] classibus inter quos liber patet exitus ingens,
[399] insula coniunctis tamen ex his una videtur.
[400] atria versari et circum cursare columnae
[401] usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
[402] desierunt verti, vix ut iam credere possint
[403] non supra sese ruere omnia tecta minari.
[404] Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
[405] cum coeptat natura supraque extollere montes,
[406] quos tibi tum supra sol montis esse videtur
[407] comminus ipse suo contingens fervidus igni,
[408] vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
[409] vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
[410] inter eos solemque iacent immania ponti
[411] aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
[412] interiectaque sunt terrarum milia multa,
[413] quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
[414] At coniectus aquae digitum non altior unum,
[415] qui lapides inter sistit per strata viarum,
[416] despectum praebet sub terras inpete tanto,
[417] a terris quantum caeli patet altus hiatus,
[418] nubila despicere et caelum ut videare videre,
[419] corpora mirande sub terras abdita caelo.
[420] Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
[421] flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
[422] stantis equi corpus transversum ferre videtur
[423] vis et in adversum flumen contrudere raptim,
[424] et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
[425] et fluere adsimili nobis ratione videntur.
[426] Porticus aequali quamvis est denique ductu
[427] stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
[428] longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
[429] paulatim trahit angusti fastigia coni,
[430] tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
[431] donec in obscurum coni conduxit acumen.
[432] In pelago nautis ex undis ortus in undis
[433] sol fit uti videatur obire et condere lumen;
[434] quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
[435] ne leviter credas labefactari undique sensus.
[436] at maris ignaris in portu clauda videntur
[437] navigia aplustris fractis obnitier undis.
[438] nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
[439] remorum, recta est, et recta superne guberna;
[440] quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
[441] omnia converti sursumque supina reverti
[442] et reflexa prope in summo fluitare liquore.
[443] Raraque per caelum cum venti nubila portant
[444] tempore nocturno, tum splendida signa videntur
[445] labier adversum nimbos atque ire superne
[446] longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
[447] At si forte oculo manus uni subdita supter
[448] pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
[449] omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
[450] bina lucernarum florentia lumina flammis
[451] binaque per totas aedis geminare supellex
[452] et duplicis hominum facies et corpora bina.
[453] Denique cum suavi devinxit membra sopore
[454] somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
[455] tum vigilare tamen nobis et membra movere
[456] nostra videmur, et in noctis caligine caeca
[457] cernere censemus solem lumenque diurnum,
[458] conclusoque loco caelum mare flumina montis
[459] mutare et campos pedibus transire videmur,
[460] et sonitus audire, severa silentia noctis
[461] undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
[462] Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
[463] quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
[464] ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
[465] propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
[466] pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
[467] nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
[468] ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
[469] Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
[470] an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
[471] hunc igitur contra minuam contendere causam,
[472] qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
[473] et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
[474] quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
[475] unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
[476] notitiam veri quae res falsique crearit
[477] et dubium certo quae res differre probarit.
[478] invenies primis ab sensibus esse creatam
[479] notitiem veri neque sensus posse refelli.
[480] nam maiore fide debet reperirier illud,
[481] sponte sua veris quod possit vincere falsa.
[482] quid maiore fide porro quam sensus haberi
[483] debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
[484] dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
[485] qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
[486] An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
[487] tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
[488] an confutabunt nares oculive revincent?
[489] non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
[490] divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
[491] et quod molle sit et gelidum fervensve videre
[492] et seorsum varios rerum sentire colores
[493] et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
[494] seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
[495] nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
[496] non possint alios alii convincere sensus.
[497] nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
[498] aequa fides quoniam debebit semper haberi.
[499] proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
[500] Et si non poterit ratio dissolvere causam,
[501] cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
[502] visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
[503] reddere mendose causas utriusque figurae,
[504] quam manibus manifesta suis emittere quoquam
[505] et violare fidem primam et convellere tota
[506] fundamenta quibus nixatur vita salusque.
[507] non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
[508] concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
[509] praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
[510] in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
[511] illa tibi est igitur verborum copia cassa
[512] omnis, quae contra sensus instructa paratast.
[513] Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
[514] normaque si fallax rectis regionibus exit,
[515] et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
[516] omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
[517] prava cubantia prona supina atque absona tecta,
[518] iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
[519] prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
[520] sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
[521] falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
[522] Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
[523] sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
[524] Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
[525] insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
[526] corpoream quoque enim [vocem] constare fatendumst
[527] et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
[528] Praeterea radit vox fauces saepe facitque
[529] asperiora foras gradiens arteria clamor,
[530] quippe per angustum turba maiore coorta
[531] ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
[532] scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
[533] haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
[534] corporeis e principiis, ut laedere possint.
[535] nec te fallit item quid corporis auferat et quid
[536] detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
[537] perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
[538] aurorae perductus ab exoriente nitore,
[539] praesertim si cum summost clamore profusus.
[540] ergo corpoream vocem constare necessest,
[541] multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
[551] Asperitas autem vocis fit ab asperitate
[552] principiorum et item levor levore creatur;
[542] nec simili penetrant auris primordia forma,
[543] cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
[544] et reboat raucum retro cita barbita bombum,
[545] et [iam] Dauliades natae hortis ex Heliconis
[546] cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
[547] Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
[548] exprimimus rectoque foras emittimus ore,
[549] mobilis articulat nervorum daedala lingua,
[550] formaturaque labrorum pro parte figurat.
[553] hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
[554] perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
[555] plane exaudiri discernique articulatim;
[556] servat enim formaturam servatque figuram.
[557] at si inter positum spatium sit longius aequo,
[558] aera per multum confundi verba necessest
[559] et conturbari vocem, dum transvolat auras.
[560] ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
[561] internoscere, verborum sententia quae sit;
[562] usque adeo confusa venit vox inque pedita.
[563] Praeterea verbum saepe unum perciet auris
[564] omnibus in populo missum praeconis ab ore.
[565] in multas igitur voces vox una repente
[566] diffugit, in privas quoniam se dividit auris
[567] obsignans formam verbis clarumque sonorem.
[568] at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
[569] praeter lata perit frustra diffusa per auras.
[570] pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
[571] reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
[572] Quae bene cum videas, rationem reddere possis
[573] tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
[574] saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
[575] palantis comites com montis inter opacos
[576] quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
[577] sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
[578] unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
[579] verba repulsantes iterabant dicta referri.
[580] haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
[581] finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
[582] quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
[583] adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
[584] chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
[585] tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
[586] et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
[587] pinea semiferi capitis velamina quassans
[588] unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
[589] fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
[590] cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
[591] ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
[592] sola tenere. ideo iactant miracula dictis
[593] aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
[594] humanum genus est avidum nimis auricularum.
[595] Quod super est, non est mirandum qua ratione,
[596] per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
[597] haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
[598] conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
[599] ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
[600] incolumis transire potest, simulacra renutant;
[601] perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
[602] qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
[603] praeterea partis in cunctas dividitur vox,
[604] ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
[605] dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
[606] saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
[607] ergo replentur loca vocibus abdita retro,
[608] omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
[609] at simulacra viis derectis omnia tendunt,
[610] ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
[611] saepe supra potis est, at voces accipere extra.
[612] et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa [domorum]
[613] vox optunditur atque auris confusa penetrat
[614] et sonitum potius quam verba audire videmur.
[615] Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
[616] plusculum habent in se rationis, plus operai.
[617] principio sucum sentimus in ore, cibum cum
[618] mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
[619] siquis forte manu premere ac siccare coepit.
[620] inde quod exprimimus per caulas omne palati
[621] diditur et rarae per flexa foramina linguae,
[622] hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
[623] suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
[624] umida linguai circum sudantia templa;
[625] at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
[626] quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
[627] deinde voluptas est e suco fine palati;
[628] cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
[629] nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
[630] nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
[631] dum modo quod capias concoctum didere possis
[632] artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
[633] Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
[634] expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
[635] hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
[636] tantaque [in] his rebus distantia differitasque est,
[637] ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
[638] est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
[639] disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
[640] praeterea nobis veratrum est acre venenum,
[641] at capris adipes et cocturnicibus auget.
[642] id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
[643] principio meminisse decet quae diximus ante,
[644] semina multimodis in rebus mixta teneri.
[645] porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
[646] ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
[647] extima membrorum circumcaesura coercet,
[648] proinde et seminibus constant variantque figura.
[649] semina cum porro distent, differre necessest
[650] intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
[651] omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
[652] esse minora igitur quaedam maioraque debent,
[653] esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
[654] multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
[655] namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
[656] proinde foraminibus debent differe figurae
[657] et variare viae proinde ac textura coercet.
[658] hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
[659] illi, cui suave est, levissima corpora debent
[660] contractabiliter caulas intrare palati,
[661] at contra quibus est eadem res intus acerba,
[662] aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
[663] nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
[664] quippe ubi cui febris bili superante coorta est
[665] aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
[666] perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
[667] commutantur ibi positurae principiorum;
[668] fit prius ad sensum [ut] quae corpora conveniebant
[669] nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
[670] quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
[671] utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
[672] id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
[673] Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
[674] tangat agam. primum res multas esse necessest
[675] unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
[676] et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
[677] verum aliis alius magis est animantibus aptus,
[678] dissimilis propter formas. ideoque per auras
[679] mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
[680] volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
[681] ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
[682] ducit, et humanum longe praesentit odorem
[683] Romulidarum arcis servator, candidus anser.
[684] sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
[685] pabula ducit et a taetro resilire veneno
[686] cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
[687] Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
[688] est alio ut possit permitti longius alter;
[689] sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
[690] quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
[691] quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
[692] errabundus enim tarde venit ac perit ante
[693] paulatim facilis distractus in aeris auras;
[694] ex alto primum quia vix emittitur ex re;
[695] nam penitus fluere atque recedere rebus odores
[696] significat quod fracta magis redolere videntur
[697] omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
[698] deinde videre licet maioribus esse creatum
[699] principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
[700] non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
[701] quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
[702] investigare in qua sit regione locatum;
[703] refrigescit enim cunctando plaga per auras
[704] nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
[705] errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
[706] Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
[707] in generest, sed item species rerum atque colores
[708] non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
[709] ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
[710] quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
[711] auroram clara consuetum voce vocare,
[712] noenu queunt rapidi contra constare leones
[713] inque tueri: ita continuo meminere fugai.
[714] ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
[715] semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
[716] pupillas interfodiunt acremque dolorem
[717] praebent, ut nequeant contra durare feroces,
[718] cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
[719] aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
[720] exitus ex oculis liber datur, in remorando
[721] laedere ne possint ex ulla lumina parte.
[722] Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
[723] quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
[724] principio hoc dico, rerum simulacra vagari
[725] multa modis multis in cunctas undique partis
[726] tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
[727] obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
[728] quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
[729] quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
[730] corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
[731] tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
[732] Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
[733] Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
[734] quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
[735] omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
[736] partim sponte sua quae fiunt aere in ipso,
[737] partim quae variis ab rebus cumque recedunt
[738] et quae confiunt ex horum facta figuris.
[739] nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
[740] nulla fuit quoniam talis natura animata;
[741] verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
[742] haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
[743] propter subtilem naturam et tenvia texta.
[744] cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
[745] quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
[746] ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
[747] quae libet una animum nobis subtilis imago;
[748] tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
[749] haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
[750] quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
[751] atque oculis, simili fieri ratione necessest.
[752] Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
[753] cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
[754] scire licet mentem simili ratione moveri
[755] per simulacra leonum [et] cetera quae videt aeque
[756] nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
[757] nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
[758] mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
[759] haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
[760] usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
[761] rellicta vita iam mors et terra potitast.
[762] hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
[763] corporis offecti sensus per membra quiescunt
[764] nec possunt falsum veris convincere rebus.
[765] praeterea meminisse iacet languetque sopore,
[766] nec dissentit eum mortis letique potitum
[767] iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
[768] quod super est, non est mirum simulacra moveri
[769] bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
[770] nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
[771] quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
[772] inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
[773] scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
[774] tanta est mobilitas et rerum copia tanta
[775] tantaque sensibili quovis est tempore in uno
[776] copia particularum, ut possit suppeditare.
[777] Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
[778] clarandumst, plane si res exponere avemus.
[779] quaeritur in primis quare, quod cuique libido
[780] venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
[781] anne voluntatem nostram simulacra tuentur
[782] et simul ac volumus nobis occurrit imago,
[783] si mare, si terram cordist, si denique caelum?
[784] conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
[785] omnia sub verbone creat natura paratque?
[786] cum praesertim aliis eadem in regione locoque
[787] longe dissimilis animus res cogitet omnis.
[788] quid porro, in numerum procedere cum simulacra
[789] cernimus in somnis et mollia membra movere,
[790] mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
[791] et repetunt oculis gestum pede convenienti?
[792] scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
[793] nocturno facere ut possint in tempore ludos.
[794] an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
[795] cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
[796] tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
[797] propterea fit uti quovis in tempore quaeque
[798] praesto sint simulacra locis in quisque parata.
[799] tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
[800] hoc ubi prima perit alioque est altera nata
[801] inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
[802] et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
[803] cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
[804] praeterea pereunt, nisi quae ex se[se] ipse paravit.
[805] ipse parat sese porro speratque futurum
[806] ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
[807] nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
[808] [praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit]
[809] cernere coeperunt, contendere se atque parare,
[810] nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
[811] et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
[812] si non advertas animum, proinde esse quasi omni
[813] tempore semotum fuerit longeque remotum.
[814] cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
[815] praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
[816] deinde adopinamur de signis maxima parvis
[817] ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
[818] Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
[819] eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
[820] in manibus vir uti factus videatur adesse,
[821] aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
[826] quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
[822] Illud in his rebus vitium vehementer Ainesse
[823] effugere errorem vitareque praemetuenter,
[824] lumina ne facias oculorum clara creata,
[825] prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
[827] proceros passus, ideo fastigia posse
[828] surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
[829] bracchia tum porro validis ex apta lacertis
[830] esse manusque datas utraque [ex] parte ministras,
[831] ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
[832] cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
[833] omnia perversa praepostera sunt ratione,
[834] nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
[835] possemus, sed quod natumst id procreat usum.
[836] nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
[837] nec dictis orare prius quam lingua creatast,
[838] sed potius longe linguae praecessit origo
[839] sermonem multoque creatae sunt prius aures
[840] quam sonus est auditus, et omnia denique membra
[841] ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
[842] haud igitur potuere utendi crescere causa.
[843] at contra conferre manu certamina pugnae
[844] et lacerare artus foedareque membra cruore
[845] ante fuit multo quam lucida tela volarent,
[846] et volnus vitare prius natura coegit
[847] quam daret obiectum parmai laeva per artem.
[848] scilicet et fessum corpus mandare quieti
[849] multo antiquius est quam lecti mollia strata,
[850] et sedare sitim prius est quam pocula natum.
[851] haec igitur possunt utendi cognita causa
[852] credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
[853] illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
[854] nata dedere suae post notitiam utilitatis.
[855] quo genere in primis sensus et membra videmus;
[856] quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
[857] utilitatis ob officium potuisse creari.
[858] Illud item non est mirandum, corporis ipsa
[859] quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
[860] quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
[861] multa modis multis docui, sed plurima debent
[862] ex animalibus; [quae] quia sunt exercita motu,
[864] multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
[863] multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
[865] his igitur rebus rarescit corpus et omnis
[866] subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
[867] propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
[868] et recreet vires inter datus, atque patentem
[869] per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
[870] umor item discedit in omnia quae loca cumque
[871] poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
[872] corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
[873] dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
[874] urere ne possit calor amplius aridus artus.
[875] sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
[876] abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
[877] Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
[878] cum volumus, quareque datum sit membra movere
[879] et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
[880] corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
[881] dico animo nostro primum simulacra meandi
[882] accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
[883] inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
[884] rem quisquam, [quam] mens providit quid velit ante.
[885] id quod providet, illius rei constat imago,
[886] ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
[887] inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
[888] per membra atque artus animai dissita vis est;
[889] et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
[890] inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
[891] paulatim moles protruditur atque movetur.
[892] praeterea tum rarescit quoque corpus et aer,
[893] scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
[894] per patefacta venit penetratque foramina largus,
[895] et dispargitur ad partis ita quasque minutas
[896] corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
[897] corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
[898] nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
[899] tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
[900] contorquere et onus totum convertere nostrum;
[901] quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
[902] trudit agens magnam magno molimine navem
[903] et manus una regit quanto vis impete euntem
[904] atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
[905] multaque per trocleas et tympana pondere magno
[906] commovet atque levi sustollit machina nisu.
[907] Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
[908] inriget atque animi curas e pectore solvat,
[909] suavidicis potius quom multis versibus edam,
[910] parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
[911] clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
[912] tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
[913] ne fieri negites quae dicam posse retroque
[914] vera repulsanti discedas pectore dicta,
[915] tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
[916] Principio somnus fit ubi est distracta per artus
[917] vis animae partimque foras eiecta recessit
[918] et partim contrusa magis concessit in altum;
[919] dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
[920] nam dubium non est, animai quin opera sit
[921] sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
[922] tum nobis animam perturbatam esse putandumst
[923] eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
[924] aeterno corpus perfusum frigore leti.
[925] quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
[926] in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
[927] unde reconflari sensus per membra repente
[928] possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
[929] Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
[930] perturbari anima et corpus languescere possit,
[931] expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
[932] Principio externa corpus de parte necessum est,
[933] aeriis quoniam vicinum tangitur auris,
[934] tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
[935] proptereaque fere res omnes aut corio sunt
[936] aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
[937] interiorem etiam partem spirantibus aer
[938] verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
[939] quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
[940] perveniant plagae per parva foramina nobis
[941] corporis ad primas partis elementaque prima,
[942] fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
[943] conturbantur enim positurae principiorum
[944] corporis atque animi. fit uti pars inde animai
[945] eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
[946] pars etiam distracta per artus non queat esse
[947] coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
[948] inter enim saepit coetus natura viasque.
[949] ergo sensus abit mutatis motibus alte.
[950] et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
[951] debile fit corpus languescuntque omnia membra,
[952] bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
[953] saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
[954] Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit aer,
[955] haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
[956] efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
[957] quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
[958] corpora conturbant magno contusa labore.
[959] fit ratione eadem coniectus parte animai
[960] altior atque foras eiectus largior eius,
[961] et divisior inter se ac distractior intus.
[962] Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
[963] aut quibus in rebus multum sumus ante morati
[964] atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
[965] in somnis eadem plerumque videmur obire:
[966] causidici causas agere et componere leges,
[967] induperatores pugnare ac proelia obire,
[968] nautae contractum cum ventis degere bellum,
[969] nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
[970] semper et inventam patriis exponere chartis.
[971] cetera sic studia atque artes plerumque videntur
[972] in somnis animos hominum frustrata tenere.
[973] et qui cumque dies multos ex ordine ludis
[974] adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
[975] cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
[976] relicuas tamen esse vias in mente patentis,
[977] qua possint eadem rerum simulacra venire;
[978] per multos itaque illa dies eadem obversantur
[979] ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
[980] cernere saltantis et mollia membra moventis
[981] et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
[982] auribus accipere et consessum cernere eundem
[983] scenaique simul varios splendere decores.
[984] usque adeo magni refert studium atque voluntas,
[985] et quibus in rebus consuerint esse operati
[986] non homines solum sed vero animalia cuncta.
[987] quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
[988] in somnis sudare tamen spirareque semper
[989] et quasi de palma summas contendere viris
[990] aut quasi carceribus patefactis [edere voces]
[999] venantumque canes in molli saepe quiete
[991] iactant crura tamen subito vocisque repente
[992] mittunt et crebro redducunt naribus auras.
[993] ut vestigia si teneant inventa ferarum,
[994] expergefactique secuntur inania saepe
[995] cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
[996] donec discussis redeant erroribus ad se.
[997] at consueta domi catulorum blanda propago
[998] discutere et corpus de terra corripere instant,
[1000] [iactant crura tamen subito vocisque repente
[1001] mittunt et crebro redducunt naribus auras
[1002] ut vestigia si teneant inventa ferarum
[1003] expergefactique secuntur inania saepe]
[1004] proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
[1005] et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
[1006] tam magis in somnis eadem saevire necessust.
[1007] at variae fugiunt volucres pinnisque repente
[1008] sollicitant divom nocturno tempore lucos,
[1009] accipitres somno in leni si proelia pugnas
[1010] edere sunt persectantes visaeque volantes.
[1011] porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
[1012] magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
[1013] reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
[1014] tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
[1015] multi depugnant gemitusque doloribus edunt
[1016] et quasi pantherae morsu saevive leonis
[1017] mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
[1018] multi de magnis per somnum rebus loquuntur
[1019] indicioque sui facti persaepe fuere.
[1020] multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
[1021] ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
[1022] exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
[1023] vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
[1024] flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
[1025] adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
[1026] puri saepe lacum propter si ac dolia curta
[1027] somno devincti credunt se extollere vestem,
[1028] totius umorem saccatum corporis fundunt,
[1029] cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
[1030] tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
[1031] semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
[1032] conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
[1033] nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
[1034] qui ciet inritans loca turgida semine multo,
[1035] ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
[1036] fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
[1037] Sollicitatur id [in] nobis, quod diximus ante,
[1038] semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
[1039] namque alias aliud res commovet atque lacessit;
[1040] ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
[1041] quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
[1042] per membra atque artus decedit corpore toto,
[1043] in loca conveniens nervorum certa cietque
[1044] continuo partis genitalis corporis ipsas.
[1045] inritata tument loca semine fitque voluntas
[1046] eicere id quo se contendit dira lubido,
[1047] [incitat inritans loca turgida semine multo]
[1048] idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
[1049] namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
[1050] emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
[1051] et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
[1052] sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
[1053] sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
[1054] seu mulier toto iactans e corpore amorem,
[1055] unde feritur, eo tendit gestitque coire
[1056] et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
[1057] namque voluptatem praesagit muta cupido.
[1058] Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
[1059] hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
[1060] stillavit gutta et successit frigida cura;
[1061] nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
[1062] illius et nomen dulce obversatur ad auris.
[1063] sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
[1064] absterrere sibi atque alio convertere mentem
[1065] et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
[1066] nec retinere semel conversum unius amore
[1067] et servare sibi curam certumque dolorem;
[1068] ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
[1069] inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
[1070] si non prima novis conturbes volnera plagis
[1071] volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
[1072] aut alio possis animi traducere motus.
[1073] Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
[1074] sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
[1075] nam certe purast sanis magis inde voluptas
[1076] quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
[1077] fluctuat incertis erroribus ardor amantum
[1078] nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
[1079] quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
[1080] corporis et dentes inlidunt saepe labellis
[1081] osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
[1082] et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
[1083] quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
[1084] sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
[1085] blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
[1086] namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
[1087] restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
[1088] quod fieri contra totum natura repugnat;
[1089] unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
[1090] tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
[1091] nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
[1092] quae quoniam certas possunt obsidere partis,
[1093] hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
[1094] ex hominis vero facie pulchroque colore
[1095] nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
[1096] tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
[1097] ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
[1098] non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
[1099] sed laticum simulacra petit frustraque laborat
[1100] in medioque sitit torrenti flumine potans,
[1101] sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
[1102] nec satiare queunt spectando corpora coram
[1103] nec manibus quicquam teneris abradere membris
[1104] possunt errantes incerti corpore toto.
[1105] denique cum membris conlatis flore fruuntur
[1106] aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
[1107] atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
[1108] adfigunt avide corpus iunguntque salivas
[1109] oris et inspirant pressantes dentibus ora,
[1110] ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
[1111] nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
[1112] nam facere inter dum velle et certare videntur.
[1113] usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
[1114] membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
[1115] tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
[1116] parva fit ardoris violenti pausa parumper.
[1117] inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
[1118] cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
[1119] nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
[1120] usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
[1121] Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
[1122] adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
[1124] languent officia atque aegrotat fama vacillans.
[1123] labitur interea res et Babylonia fiunt
[1125] unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
[1126] scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
[1127] auro includuntur teriturque thalassina vestis
[1128] adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
[1129] et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
[1130] inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
[1131] eximia veste et victu convivia, ludi,
[1132] pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
[1133] ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
[1134] surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
[1135] aut cum conscius ipse animus se forte remordet
[1136] desidiose agere aetatem lustrisque perire,
[1137] aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
[1138] quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
[1139] aut nimium iactare oculos aliumve tueri
[1140] quod putat in voltuque videt vestigia risus.
[1141] Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
[1142] inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
[1143] prendere quae possis oculorum lumine operto.
[1144] innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
[1145] qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
[1146] nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
[1147] non ita difficile est quam captum retibus ipsis
[1148] exire et validos Veneris perrumpere nodos.
[1149] et tamen implicitus quoque possis inque peditus
[1150] effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
[1151] et praetermittas animi vitia omnia primum
[1152] aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
[1153] nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
[1154] et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
[1155] multimodis igitur pravas turpisque videmus
[1156] esse in deliciis summoque in honore vigere.
[1157] atque alios alii inrident Veneremque suadent
[1158] ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
[1159] nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
[1160] nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
[1161] caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
[1162] parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
[1163] magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
[1164] balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
[1165] at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
[1166] ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
[1167] prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
[1168] at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
[1169] simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
[1170] cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
[1171] sed tamen esto iam quantovis oris honore,
[1172] cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
[1173] nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
[1174] nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
[1175] et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
[1176] quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
[1177] at lacrimans exclusus amator limina saepe
[1178] floribus et sertis operit postisque superbos
[1179] unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
[1180] quem si iam ammissum venientem offenderit aura
[1181] una modo, causas abeundi quaerat honestas
[1182] et meditata diu cadat alte sumpta querella
[1183] stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
[1184] plus videat quam mortali concedere par est.
[1185] nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
[1186] omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
[1187] quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
[1188] ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
[1189] protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
[1190] et, si bello animost et non odiosa, vicissim
[1191] praetermittere [et] humanis concedere rebus.
[1192] Nec mulier semper ficto suspirat amore,
[1193] quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
[1194] et tenet adsuctis umectans oscula labris;
[1195] nam facit ex animo saepe et communia quaerens
[1196] gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
[1197] nec ratione alia volucres armenta feraeque
[1198] et pecudes et equae maribus subsidere possent,
[1199] si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
[1200] natura et Venerem salientum laeta retractat.
[1201] nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
[1202] vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
[1203] in triviis cum saepe canes discedere aventis
[1210] divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
[1204] quom interea validis Veneris compagibus haerent?
[1205] quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
[1206] quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
[1207] quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
[1208] Et commiscendo quom semine forte virilem
[1209] femina vim vicit subita vi corripuitque,
[1211] tum similes matrum materno semine fiunt,
[1212] ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
[1213] esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
[1214] corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
[1215] semina cum Veneris stimulis excita per artus
[1216] obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
[1217] et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
[1218] fit quoque ut inter dum similes existere avorum
[1219] possint et referant proavorum saepe figuras,
[1220] propterea quia multa modis primordia multis
[1221] mixta suo celant in corpore saepe parentis,
[1222] quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
[1223] inde Venus varia producit sorte figuras,
[1224] maiorumque refert voltus vocesque comasque;
[1225] quandoquidem nihilo magis haec [de] semine certo
[1226] fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
[1227] et muliebre oritur patrio de semine saeclum
[1228] maternoque mares existunt corpore creti;
[1229] semper enim partus duplici de semine constat,
[1230] atque utri similest magis id quod cumque creatur,
[1231] eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
[1232] sive virum suboles sivest muliebris origo.
[1233] Nec divina satum genitalem numina cuiquam
[1234] absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
[1235] appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
[1236] quod plerumque putant et multo sanguine maesti
[1237] conspergunt aras adolentque altaria donis,
[1238] ut gravidas reddant uxores semine largo;
[1239] ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
[1240] nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
[1241] et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
[1242] tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
[1243] liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
[1244] crassius hinc porro quoniam concretius aequo
[1245] mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
[1246] aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
[1247] aegre admiscetur muliebri semine semen.
[1248] nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
[1249] atque alias alii complent magis ex aliisque
[1250] succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
[1251] et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
[1252] pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
[1253] suscipere et partu possent ditescere dulci.
[1254] et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
[1255] uxoris parere, inventast illis quoque compar
[1256] natura, ut possent gnatis munire senectam.
[1257] usque adeo magni refert, ut semina possint
[1258] seminibus commisceri genitaliter apta
[1259] crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
[1260] atque in eo refert quo victu vita colatur;
[1261] namque aliis rebus concrescunt semina membris
[1262] atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
[1263] et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
[1264] id quoque permagni refert; nam more ferarum
[1265] quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
[1266] concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
[1267] pectoribus positis sublatis semina lumbis.
[1268] nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
[1269] nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
[1270] clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
[1271] atque exossato ciet omni pectore fluctus;
[1272] eicit enim sulcum recta regione viaque
[1273] vomeris atque locis avertit seminis ictum.
[1274] idque sua causa consuerunt scorta moveri,
[1275] ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
[1276] et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
[1277] coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
[1278] Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
[1279] deteriore fit ut forma muliercula ametur;
[1280] nam facit ipsa suis inter dum femina factis
[1281] morigerisque modis et munde corpore culto,
[1282] ut facile insuescat secum [te] degere vitam.
[1283] quod super est, consuetudo concinnat amorem;
[1284] nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
[1285] vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
[1286] nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
[1287] umoris longo in spatio pertundere saxa?