LIBER VII Caput I [1] Nemo usque eo tardus et hebes et demissus in terram est ut ad divina non erigatur ac tota mente consurgat, utique ubi novum aliquod e caelo miraculum fulsit. Nam quamdiu solita decurrunt, magnitudinem rerum consuetudo subducit: ita enim compositi sumus ut nos cotidiana, etiamsi admiratione digna sunt, transeant, contra minimarum […]Auctor: admin(2026-02-08) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER VII [1] Annus hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate; hos sibi patricii quaesivere honores pro concesso plebi altero consulatu. Plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit: patres praeturam Sp. Furio M. Filio Camillo, aedilitatem Cn. Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium viris, […]Auctor: admin(2026-02-08) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER VII GALBA [1] Progenies Caesarum in Nerone defecit; quod futurum, compluribus quidem signis, sed vel evidentissimis duobus apparvit. Liviae, olim post Augusti statim nuptias Veientanum suum revisendi, praetervolans aquila gallinam albam ramulum lauri rostro tenentem, ita ut rapuerat, demisit in gremium; cumque nutriri alitem, pangi ramulum placuisset, tanta pullorum suboles provenit, ut hodieque ea […]Auctor: admin(2026-02-08) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER VII [1] Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, [2] aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; [3] et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen [4] Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat. [5] At pius exsequiis Aeneas rite solutis, [6] aggere composito tumuli, postquam alta quierunt [7] aequora, tendit iter velis portumque relinquit. […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER VII Breviculus [Praefatio] [7,1] An cum in theologia civili deitatem non esse constiterit, in selectis dis eam inveniri posse credendum sit. [7,2] Qui sint di selecti, et an ab officiis viliorum deorum habeantur excepti. [7,3] Quam nulla sit ratio, quae de selectione quorundam deorum possit ostendi, cum multis inferioribus excellentior administratio deputetur. [7,4] Melius […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER VII [1] Iam mortua erat adulescentia mea mala et nefanda, et ibam in iuventutem, quanto aetate maior, tanto vanitate turpior, qui cogitare aliquid substantiae nisi tale non poteram, quale per hos oculos videri solet. non te cogitabam, deus, in figura corporis humani: ex quo audire aliquid de sapientia coepi, semper hoc fugi, et gaudebam […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER VII [1] Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque consulto certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota provincia habere instituit. Eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur. Addunt ipsi et ad fingunt rumoribus Galli, quod res poscere videbatur, retineri urbano motu […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER VIII [1] Ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria. Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio. [2] auctores sunt in Mauretaniae saltibus […]Auctor: admin(2026-02-08) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER VIII [1] Iam consules erant C. Plautius iterum L. Aemilius Mamercus, cum Setini Norbanique Romam nuntii defectionis Privernatium cum querimoniis acceptae cladis venerunt. Volscorum item exercitum duce Antiati populo consedisse ad Satricum allatum est. utrumque bellum Plautio sorte evenit. prius ad Privernum profectus extemplo acie conflixit; haud magno certamine devicti hostes; oppidum captum redditumque […]Auctor: admin(2026-02-08) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER VIII DIVVS VESPASIANVS [1] Rebellione trium principum et caede incertum diu et quasi vagum imperium suscepit firmavitque tandem gens Flavia, obscura illa quidem ac sine ullis maiorum imaginibus, sed tamen rei p. Nequaquam paenitenda; constet licet, Domitianum cupiditatis ac saevitiae merito poenas luisse. T. Flavius Petro, municeps Reatinus, bello civili Pompeianarum partium centurio an […]