Aeneis

Aeneis » LIBER IV


LIBER IV

[1] At regina gravi iamdudum saucia cura

[2] vulnus alit venis et caeco carpitur igni.

[3] multa viri virtus animo multusque recursat

[4] gentis honos; haerent infixi pectore vultus

[5] verbaque nec placidam membris dat cura quietem.

[6] postera Phoebea lustrabat lampade terras

[7] umentemque Aurora polo dimoverat umbram,

[8] cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:

[9] ‘Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!

[10] quis novus hic nostris successit sedibus hospes,

[11] quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!

[12] credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.

[13] degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille

[14] iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!

[15] si mihi non animo fixum immotumque sederet

[16] ne cui me vinclo vellem sociare iugali,

[17] postquam primus amor deceptam morte fefellit;

[18] si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,

[19] huic uni forsan potui succumbere culpae.

[20] Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei

[21] coniugis et sparsos fraterna caede penatis

[22] solus hic inflexit sensus animumque labantem

[23] impulit. agnosco veteris vestigia flammae.

[24] sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat

[25] vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,

[26] pallentis umbras Erebo noctemque profundam,

[27] ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo.

[28] ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores

[29] abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.’

[30] sic effata sinum lacrimis implevit obortis.

[31] Anna refert: ‘o luce magis dilecta sorori,

[32] solane perpetua maerens carpere iuventa

[33] nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?

[34] id cinerem aut manis credis curare sepultos?

[35] esto: aegram nulli quondam flexere mariti,

[36] non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas

[37] ductoresque alii, quos Africa terra triumphis

[38] dives alit: placitone etiam pugnabis amori?

[39] nec venit in mentem quorum consederis arvis?

[40] hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,

[41] et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;

[42] hinc deserta siti regio lateque furentes

[43] Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam

[44] germanique minas?

[45] dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda

[46] hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.

[47] quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna

[48] coniugio tali! Teucrum comitantibus armis

[49] Punica se quantis attollet gloria rebus!

[50] tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis

[51] indulge hospitio causasque innecte morandi,

[52] dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion,

[53] quassataeque rates, dum non tractabile caelum.’

[54] His dictis impenso animum flammavit amore

[55] spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem.

[56] principio delubra adeunt pacemque per aras

[57] exquirunt; mactant lectas de more bidentis

[58] legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,

[59] Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.

[60] ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido

[61] candentis vaccae media inter cornua fundit,

[62] aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,

[63] instauratque diem donis, pecudumque reclusis

[64] pectoribus inhians spirantia consulit exta.

[65] heu, vatum ignarae mentes! quid vota furentem,

[66] quid delubra iuvant? est mollis flamma medullas

[67] interea et tacitum vivit sub pectore vulnus.

[68] uritur infelix Dido totaque vagatur

[69] urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,

[70] quam procul incautam nemora inter Cresia fixit

[71] pastor agens telis liquitque volatile ferrum

[72] nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat

[73] Dictaeos; haeret lateri letalis harundo.

[74] nunc media Aenean secum per moenia ducit

[75] Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam,

[76] incipit effari mediaque in voce resistit;

[77] Nunc eadem labente die convivia quaerit,

[78] Iliacosque iterum demens audire labores

[79] exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.

[80] post ubi digressi, lumenque obscura vicissim

[81] luna premit suadentque cadentia sidera somnos,

[82] sola domo maeret vacua stratisque relictis

[83] incubat. illum absens absentem auditque videtque,

[84] aut gremio Ascanium genitoris imagine capta

[85] detinet, infandum si fallere possit amorem.

[86] non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus

[87] exercet portusve aut propugnacula bello

[88] tuta parant: pendent opera interrupta minaeque

[89] murorum ingentes aequataque machina caelo.

[90] Quam simul ac tali persensit peste teneri

[91] cara Iovis coniunx nec famam obstare furori,

[92] talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:

[93] ‘egregiam vero laudem et spolia ampla refertis

[94] tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen),

[95] una dolo divum si femina victa duorum est.

[96] nec me adeo fallit veritam te moenia nostra

[97] suspectas habuisse domos Karthaginis altae.

[98] sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?

[99] quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos

[100] exercemus? habes tota quod mente petisti:

[101] ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.

[102] communem hunc ergo populum paribusque regamus

[103] auspiciis; liceat Phrygio servire marito

[104] dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.’

[105] Olli (sensit enim simulata mente locutam,

[106] quo regnum Italiae Libycas averteret oras)

[107] sic contra est ingressa Venus: ‘quis talia demens

[108] abnuat aut tecum malit contendere bello?

[109] si modo quod memoras factum fortuna sequatur.

[110] sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam

[111] esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,

[112] miscerive probet populos aut foedera iungi.

[113] tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.

[114] perge, sequar.’ tum sic excepit regia Iuno:

[115] ‘mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat

[116] confieri possit, paucis (adverte) docebo.

[117] venatum Aeneas unaque miserrima Dido

[118] in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus

[119] extulerit Titan radiisque retexerit orbem.

[120] his ego nigrantem commixta grandine nimbum,

[121] dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,

[122] desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo.

[123] diffugient comites et nocte tegentur opaca:

[124] speluncam Dido dux et Troianus eandem

[125] devenient. adero et, tua si mihi certa voluntas,

[126] conubio iungam stabili propriamque dicabo.

[127] hic hymenaeus erit.’ non adversata petenti

[128] adnuit atque dolis risit Cytherea repertis.

[129] Oceanum interea surgens Aurora reliquit.

[130] it portis iubare exorto delecta iuventus,

[131] retia rara, plagae, lato venabula ferro,

[132] Massylique ruunt equites et odora canum vis.

[133] reginam thalamo cunctantem ad limina primi

[134] Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro

[135] stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.

[136] tandem progreditur magna stipante caterva

[137] Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo;

[138] cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

[139] aurea purpuream subnectit fibula vestem.

[140] nec non et Phrygii comites et laetus Iulus

[141] incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis

[142] infert se socium Aeneas atque agmina iungit.

[143] qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta

[144] deserit ac Delum maternam invisit Apollo

[145] instauratque choros, mixtique altaria circum

[146] Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;

[147] ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem

[148] fronde premit crinem fingens atque implicat auro,

[149] tela sonant umeris: haud illo segnior ibat

[150] Aeneas, tantum egregio decus enitet ore.

[151] postquam altos ventum in montis atque invia lustra,

[152] ecce ferae saxi deiectae vertice caprae

[153] decurrere iugis; alia de parte patentis

[154] transmittunt cursu campos atque agmina cervi

[155] pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.

[156] at puer Ascanius mediis in vallibus acri

[157] gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos,

[158] spumantemque dari pecora inter inertia votis

[159] optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

[160] Interea magno misceri murmure caelum

[161] incipit, insequitur commixta grandine nimbus,

[162] et Tyrii comites passim et Troiana iuventus

[163] Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros

[164] tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.

[165] speluncam Dido dux et Troianus eandem

[166] deveniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno

[167] dant signum; fulsere ignes et conscius aether

[168] conubiis summoque ulularunt vertice Nymphae.

[169] ille dies primus leti primusque malorum

[170] causa fuit; neque enim specie famave movetur

[171] nec iam furtivum Dido meditatur amorem:

[172] coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam.

[173] Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,

[174] Fama, malum qua non aliud velocius ullum:

[175] mobilitate viget virisque adquirit eundo,

[176] parva metu primo, mox sese attollit in auras

[177] ingrediturque solo et caput inter nubila condit.

[178] illam Terra parens ira inritata deorum

[179] extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem

[180] progenuit pedibus celerem et pernicibus alis,

[181] monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae,

[182] tot vigiles oculi subter (mirabile dictu),

[183] tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.

[184] nocte volat caeli medio terraeque per umbram

[185] stridens, nec dulci declinat lumina somno;

[186] luce sedet custos aut summi culmine tecti

[187] turribus aut altis, et magnas territat urbes,

[188] tam ficti pravique tenax quam nuntia veri.

[189] haec tum multiplici populos sermone replebat

[190] gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:

[191] venisse Aenean Troiano sanguine cretum,

[192] cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;

[193] nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere

[194] regnorum immemores turpique cupidine captos.

[195] haec passim dea foeda virum diffundit in ora.

[196] protinus ad regem cursus detorquet Iarban

[197] incenditque animum dictis atque aggerat iras.

[198] Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha

[199] templa Iovi centum latis immania regnis,

[200] centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem,

[201] excubias divum aeternas, pecudumque cruore

[202] pingue solum et variis florentia limina sertis.

[203] isque amens animi et rumore accensus amaro

[204] dicitur ante aras media inter numina divum

[205] multa Iovem manibus supplex orasse supinis:

[206] ‘Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis

[207] gens epulata toris Lenaeum libat honorem,

[208] aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques

[209] nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes

[210] terrificant animos et inania murmura miscent?

[211] femina, quae nostris errans in finibus urbem

[212] exiguam pretio posuit, cui litus arandum

[213] cuique loci leges dedimus, conubia nostra

[214] reppulit ac dominum Aenean in regna recepit.

[215] et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,

[216] Maeonia mentum mitra crinemque madentem

[217] subnexus, rapto potitur: nos munera templis

[218] quippe tuis ferimus famamque fovemus inanem.’

[219] Talibus orantem dictis arasque tenentem

[220] audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit

[221] regia et oblitos famae melioris amantis.

[222] tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:

[223] ‘vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis

[224] Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc

[225] exspectat fatisque datas non respicit urbes,

[226] adloquere et celeris defer mea dicta per auras.

[227] non illum nobis genetrix pulcherrima talem

[228] promisit Graiumque ideo bis vindicat armis;

[229] sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem

[230] Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri

[231] proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.

[232] si nulla accendit tantarum gloria rerum

[233] nec super ipse sua molitur laude laborem,

[234] Ascanione pater Romanas invidet arces?

[235] quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur

[236] nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?

[237] naviget! haec summa est, hic nostri nuntius esto.’

[238] Dixerat. ille patris magni parere parabat

[239] imperio; et primum pedibus talaria nectit

[240] aurea, quae sublimem alis sive aequora supra

[241] seu terram rapido pariter cum flamine portant.

[242] tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco

[243] pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,

[244] dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.

[245] illa fretus agit ventos et turbida tranat

[246] nubila. iamque volans apicem et latera ardua cernit

[247] Atlantis duri caelum qui vertice fulcit,

[248] Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris

[249] piniferum caput et vento pulsatur et imbri,

[250] nix umeros infusa tegit, tum flumina mento

[251] praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.

[252] hic primum paribus nitens Cyllenius alis

[253] constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas

[254] misit avi similis, quae circum litora, circum

[255] piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.

[256] haud aliter terras inter caelumque volabat

[257] litus harenosum ad Libyae, ventosque secabat

[258] materno veniens ab avo Cyllenia proles.

[259] Ut primum alatis tetigit magalia plantis,

[260] Aenean fundantem arces ac tecta novantem

[261] conspicit. atque illi stellatus iaspide fulva

[262] ensis erat Tyrioque ardebat murice laena

[263] demissa ex umeris, dives quae munera Dido

[264] fecerat, et tenui telas discreverat auro.

[265] continuo invadit: ‘tu nunc Karthaginis altae

[266] fundamenta locas pulchramque uxorius urbem

[267] exstruis? heu, regni rerumque oblite tuarum!

[268] ipse deum tibi me claro demittit Olympo

[269] regnator, caelum et terras qui numine torquet,

[270] ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:

[271] quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris?

[272] si te nulla movet tantarum gloria rerum

[273] [nec super ipse tua moliris laude laborem,]

[274] Ascanium surgentem et spes heredis Iuli

[275] respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus

[276] debetur.’ tali Cyllenius ore locutus

[277] mortalis visus medio sermone reliquit

[278] et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

[279] At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,

[280] arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit.

[281] ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,

[282] attonitus tanto monitu imperioque deorum.

[283] heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem

[284] audeat adfatu? quae prima exordia sumat?

[285] atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc

[286] in partisque rapit varias perque omnia versat.

[287] haec alternanti potior sententia visa est:

[288] Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,

[289] classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,

[290] arma parent et quae rebus sit causa novandis

[291] dissimulent; sese interea, quando optima Dido

[292] nesciat et tantos rumpi non speret amores,

[293] temptaturum aditus et quae mollissima fandi

[294] tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes

[295] imperio laeti parent et iussa facessunt.

[296] At regina dolos (quis fallere possit amantem?)

[297] praesensit, motusque excepit prima futuros

[298] omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti

[299] detulit armari classem cursumque parari.

[300] saevit inops animi totamque incensa per urbem

[301] bacchatur, qualis commotis excita sacris

[302] Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho

[303] orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.

[304] tandem his Aenean compellat vocibus ultro:

[305] ‘dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum

[306] posse nefas tacitusque mea decedere terra?

[307] nec te noster amor nec te data dextera quondam

[308] nec moritura tenet crudeli funere Dido?

[309] quin etiam hiberno moliri sidere classem

[310] et mediis properas Aquilonibus ire per altum,

[311] crudelis? quid, si non arva aliena domosque

[312] ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,

[313] Troia per undosum peteretur classibus aequor?

[314] mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te

[315] (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui),

[316] per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,

[317] si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam

[318] dulce meum, miserere domus labentis et istam,

[319] oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.

[320] te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni

[321] odere, infensi Tyrii; te propter eundem

[322] exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,

[323] fama prior. cui me moribundam deseris hospes

[324] (hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)?

[325] quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater

[326] destruat aut captam ducat Gaetulus Iarbas?

[327] saltem si qua mihi de te suscepta fuisset

[328] ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula

[329] luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,

[330] non equidem omnino capta ac deserta viderer.’

[331] Dixerat. ille Iovis monitis immota tenebat

[332] lumina et obnixus curam sub corde premebat.

[333] tandem pauca refert: ‘ego te, quae plurima fando

[334] enumerare vales, numquam, regina, negabo

[335] promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae

[336] dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.

[337] pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto

[338] speravi (ne finge) fugam, nec coniugis umquam

[339] praetendi taedas aut haec in foedera veni.

[340] me si fata meis paterentur ducere vitam

[341] auspiciis et sponte mea componere curas,

[342] urbem Troianam primum dulcisque meorum

[343] reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,

[344] et recidiva manu posuissem Pergama victis.

[345] sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,

[346] Italiam Lyciae iussere capessere sortes;

[347] hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces

[348] Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis,

[349] quae tandem Ausonia Teucros considere terra

[350] invidia est? et nos fas extera quaerere regna.

[351] me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris

[352] nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,

[353] admonet in somnis et turbida terret imago;

[354] me puer Ascanius capitisque iniuria cari,

[355] quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.

[356] nunc etiam interpres divum Iove missus ab ipso

[357] (testor utrumque caput) celeris mandata per auras

[358] detulit: ipse deum manifesto in lumine vidi

[359] intrantem muros vocemque his auribus hausi.

[360] desine meque tuis incendere teque querelis;

[361] Italiam non sponte sequor.’

[362] Talia dicentem iamdudum aversa tuetur

[363] huc illuc volvens oculos totumque pererrat

[364] luminibus tacitis et sic accensa profatur:

[365] ‘nec tibi diva parens generis nec Dardanus auctor,

[366] perfide, sed duris genuit te cautibus horrens

[367] Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.

[368] nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reservo?

[369] num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?

[370] num lacrimas victus dedit aut miseratus amantem est?

[371] quae quibus anteferam? iam iam nec maxima Iuno

[372] nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.

[373] nusquam tuta fides. eiectum litore, egentem

[374] excepi et regni demens in parte locavi.

[375] amissam classem, socios a morte reduxi

[376] (heu furiis incensa feror!): nunc augur Apollo,

[377] nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso

[378] interpres divum fert horrida iussa per auras.

[379] scilicet is superis labor est, ea cura quietos

[380] sollicitat. neque te teneo neque dicta refello:

[381] i, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.

[382] spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,

[383] supplicia hausurum scopulis et nomine Dido

[384] saepe vocaturum. sequar atris ignibus absens

[385] et, cum frigida mors anima seduxerit artus,

[386] omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas.

[387] audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.’

[388] his medium dictis sermonem abrumpit et auras

[389] aegra fugit seque ex oculis avertit et aufert,

[390] linquens multa metu cunctantem et multa parantem

[391] dicere. suscipiunt famulae conlapsaque membra

[392] marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.

[393] At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem

[394] solando cupit et dictis avertere curas,

[395] multa gemens magnoque animum labefactus amore

[396] iussa tamen divum exsequitur classemque revisit.

[397] tum vero Teucri incumbunt et litore celsas

[398] deducunt toto navis. natat uncta carina,

[399] frondentisque ferunt remos et robora silvis

[400] infabricata fugae studio.

[401] migrantis cernas totaque ex urbe ruentis:

[402] ac velut ingentem formicae farris acervum

[403] cum populant hiemis memores tectoque reponunt,

[404] it nigrum campis agmen praedamque per herbas

[405] convectant calle angusto; pars grandia trudunt

[406] obnixae frumenta umeris, pars agmina cogunt

[407] castigantque moras, opere omnis semita fervet.

[408] quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus,

[409] quosve dabas gemitus, cum litora fervere late

[410] prospiceres arce ex summa, totumque videres

[411] misceri ante oculos tantis clamoribus aequor!

[412] improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!

[413] ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando

[414] cogitur et supplex animos summittere amori,

[415] ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.

[416] ‘Anna, vides toto properari litore circum:

[417] undique convenere; vocat iam carbasus auras,

[418] puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

[419] hunc ego si potui tantum sperare dolorem,

[420] et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum

[421] exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille

[422] te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;

[423] sola viri mollis aditus et tempora noras.

[424] i, soror, atque hostem supplex adfare superbum:

[425] non ego cum Danais Troianam exscindere gentem

[426] Aulide iuravi classemve ad Pergama misi,

[427] nec patris Anchisae cinerem manisve revelli:

[428] cur mea dicta negat duras demittere in auris?

[429] quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti:

[430] exspectet facilemque fugam ventosque ferentis.

[431] non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,

[432] nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:

[433] tempus inane peto, requiem spatiumque furori,

[434] dum mea me victam doceat fortuna dolere.

[435] extremam hanc oro veniam (miserere sororis),

[436] quam mihi cum dederit cumulatam morte remittam.’

[437] Talibus orabat, talisque miserrima fletus

[438] fertque refertque soror. sed nullis ille movetur

[439] fletibus aut voces ullas tractabilis audit;

[440] fata obstant placidasque viri deus obstruit auris.

[441] ac velut annoso validam cum robore quercum

[442] Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc

[443] eruere inter se certant; it stridor, et altae

[444] consternunt terram concusso stipite frondes;

[445] ipsa haeret scopulis et quantum vertice ad auras

[446] aetherias, tantum radice in Tartara tendit:

[447] haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros

[448] tunditur, et magno persentit pectore curas;

[449] mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes.

[450] Tum vero infelix fatis exterrita Dido

[451] mortem orat; taedet caeli convexa tueri.

[452] quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,

[453] vidit, turicremis cum dona imponeret aris,

[454] (horrendum dictu) latices nigrescere sacros

[455] fusaque in obscenum se vertere vina cruorem;

[456] hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.

[457] praeterea fuit in tectis de marmore templum

[458] coniugis antiqui, miro quod honore colebat,

[459] velleribus niveis et festa fronde revinctum:

[460] hinc exaudiri voces et verba vocantis

[461] visa viri, nox cum terras obscura teneret,

[462] solaque culminibus ferali carmine bubo

[463] saepe queri et longas in fletum ducere voces;

[464] multaque praeterea vatum praedicta priorum

[465] terribili monitu horrificant. agit ipse furentem

[466] in somnis ferus Aeneas, semperque relinqui

[467] sola sibi, semper longam incomitata videtur

[468] ire viam et Tyrios deserta quaerere terra,

[469] Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus

[470] et solem geminum et duplices se ostendere Thebas,

[471] aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes,

[472] armatam facibus matrem et serpentibus atris

[473] cum fugit ultricesque sedent in limine Dirae.

[474] Ergo ubi concepit furias evicta dolore

[475] decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque

[476] exigit, et maestam dictis adgressa sororem

[477] consilium vultu tegit ac spem fronte serenat:

[478] ‘inveni, germana, viam (gratare sorori)

[479] quae mihi reddat eum vel eo me solvat amantem.

[480] Oceani finem iuxta solemque cadentem

[481] ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas

[482] axem umero torquet stellis ardentibus aptum:

[483] hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,

[484] Hesperidum templi custos, epulasque draconi

[485] quae dabat et sacros servabat in arbore ramos,

[486] spargens umida mella soporiferumque papaver.

[487] haec se carminibus promittit solvere mentes

[488] quas velit, ast aliis duras immittere curas,

[489] sistere aquam fluviis et vertere sidera retro,

[490] nocturnosque movet Manis: mugire videbis

[491] sub pedibus terram et descendere montibus ornos.

[492] testor, cara, deos et te, germana, tuumque

[493] dulce caput, magicas invitam accingier artis.

[494] tu secreta pyram tecto interiore sub auras

[495] erige, et arma viri thalamo quae fixa reliquit

[496] impius exuviasque omnis lectumque iugalem,

[497] quo perii, super imponas: abolere nefandi

[498] cuncta viri monimenta iuvat monstratque sacerdos.’

[499] haec effata silet, pallor simul occupat ora.

[500] non tamen Anna novis praetexere funera sacris

[501] germanam credit, nec tantos mente furores

[502] concipit aut graviora timet quam morte Sychaei.

[503] ergo iussa parat.

[504] At regina, pyra penetrali in sede sub auras

[505] erecta ingenti taedis atque ilice secta,

[506] intenditque locum sertis et fronde coronat

[507] funerea; super exuvias ensemque relictum

[508] effigiemque toro locat haud ignara futuri.

[509] stant arae circum et crinis effusa sacerdos

[510] ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque

[511] tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.

[512] sparserat et latices simulatos fontis Averni,

[513] falcibus et messae ad lunam quaeruntur a?nis

[514] pubentes herbae nigri cum lacte veneni;

[515] quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus

[516] et matri praereptus amor.

[517] ipsa mola manibusque piis altaria iuxta

[518] unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,

[519] testatur moritura deos et conscia fati

[520] sidera; tum, si quod non aequo foedere amantis

[521] curae numen habet iustumque memorque, precatur.

[522] Nox erat et placidum carpebant fessa soporem

[523] corpora per terras, silvaeque et saeva quierant

[524] aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu,

[525] cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,

[526] quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis

[527] rura tenent, somno positae sub nocte silenti.

[528] [lenibant curas et corda oblita laborum.]

[529] at non infelix animi Phoenissa, neque umquam

[530] solvitur in somnos oculisve aut pectore noctem

[531] accipit: ingeminant curae rursusque resurgens

[532] saevit amor magnoque irarum fluctuat aestu.

[533] sic adeo insistit secumque ita corde volutat:

[534] ‘en, quid ago? rursusne procos inrisa priores

[535] experiar, Nomadumque petam conubia supplex,

[536] quos ego sim totiens iam dedignata maritos?

[537] Iliacas igitur classis atque ultima Teucrum

[538] iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos

[539] et bene apud memores veteris stat gratia facti?

[540] quis me autem, fac velle, sinet ratibusue superbis

[541] invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum

[542] Laomedonteae sentis periuria gentis?

[543] quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantis?

[544] an Tyriis omnique manu stipata meorum

[545] inferar et, quos Sidonia vix urbe revelli,

[546] rursus agam pelago et ventis dare vela iubebo?

[547] quin morere ut merita es, ferroque averte dolorem.

[548] tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem

[549] his, germana, malis oneras atque obicis hosti.

[550] non licuit thalami expertem sine crimine vitam

[551] degere more ferae, talis nec tangere curas;

[552] non servata fides cineri promissa Sychaeo.’

[553] Tantos illa suo rumpebat pectore questus:

[554] Aeneas celsa in puppi iam certus eundi

[555] carpebat somnos rebus iam rite paratis.

[556] huic se forma dei vultu redeuntis eodem

[557] obtulit in somnis rursusque ita visa monere est,

[558] omnia Mercurio similis, vocemque coloremque

[559] et crinis flavos et membra decora iuventa:

[560] ‘nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,

[561] nec quae te circum stent deinde pericula cernis,

[562] demens, nec Zephyros audis spirare secundos?

[563] illa dolos dirumque nefas in pectore versat

[564] certa mori, variosque irarum concitat aestus.

[565] non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?

[566] iam mare turbari trabibus saevasque videbis

[567] conlucere faces, iam fervere litora flammis,

[568] si te his attigerit terris Aurora morantem.

[569] heia age, rumpe moras. varium et mutabile semper

[570] femina.’ sic fatus nocti se immiscuit atrae.

[571] Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris

[572] corripit e somno corpus sociosque fatigat

[573] praecipitis: ‘vigilate, viri, et considite transtris;

[574] solvite vela citi. deus aethere missus ab alto

[575] festinare fugam tortosque incidere funis

[576] ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum,

[577] quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.

[578] adsis o placidusque iuves et sidera caelo

[579] dextra feras.’ dixit vaginaque eripit ensem

[580] fulmineum strictoque ferit retinacula ferro.

[581] idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;

[582] litora deseruere, latet sub classibus aequor,

[583] adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

[584] Et iam prima novo spargebat lumine terras

[585] Tithoni croceum linquens Aurora cubile.

[586] regina e speculis ut primam albescere lucem

[587] vidit et aequatis classem procedere velis,

[588] litoraque et vacuos sensit sine remige portus,

[589] terque quaterque manu pectus percussa decorum

[590] flaventisque abscissa comas ‘pro Iuppiter! ibit

[591] hic,’ ait ‘et nostris inluserit advena regnis?

[592] non arma expedient totaque ex urbe sequentur,

[593] diripientque rates alii navalibus? ite,

[594] ferte citi flammas, date tela, impellite remos!

[595] quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat?

[596] infelix Dido, nunc te facta impia tangunt?

[597] tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque,

[598] quem secum patrios aiunt portare penatis,

[599] quem subiisse umeris confectum aetate parentem!

[600] non potui abreptum divellere corpus et undis

[601] spargere? non socios, non ipsum absumere ferro

[602] Ascanium patriisque epulandum ponere mensis?

[603] verum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset:

[604] quem metui moritura? faces in castra tulissem

[605] implessemque foros flammis natumque patremque

[606] cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.

[607] Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,

[608] tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,

[609] nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes

[610] et Dirae ultrices et di morientis Elissae,

[611] accipite haec, meritumque malis advertite numen

[612] et nostras audite preces. si tangere portus

[613] infandum caput ac terris adnare necesse est,

[614] et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret,

[615] at bello audacis populi vexatus et armis,

[616] finibus extorris, complexu avulsus Iuli

[617] auxilium imploret videatque indigna suorum

[618] funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae

[619] tradiderit, regno aut optata luce fruatur,

[620] sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.

[621] haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.

[622] tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum

[623] exercete odiis, cinerique haec mittite nostro

[624] munera. nullus amor populis nec foedera sunto.

[625] exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor

[626] qui face Dardanios ferroque sequare colonos,

[627] nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.

[628] litora litoribus contraria, fluctibus undas

[629] imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.’

[630] Haec ait, et partis animum versabat in omnis,

[631] invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.

[632] tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei,

[633] namque suam patria antiqua cinis ater habebat:

[634] ‘Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:

[635] dic corpus properet fluviali spargere lympha,

[636] et pecudes secum et monstrata piacula ducat.

[637] sic veniat, tuque ipsa pia tege tempora vitta.

[638] sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,

[639] perficere est animus finemque imponere curis

[640] Dardaniique rogum capitis permittere flammae.’

[641] sic ait. illa gradum studio celebrabat anili.

[642] At trepida et coeptis immanibus effera Dido

[643] sanguineam volvens aciem, maculisque trementis

[644] interfusa genas et pallida morte futura,

[645] interiora domus inrumpit limina et altos

[646] conscendit furibunda rogos ensemque recludit

[647] Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.

[648] hic, postquam Iliacas vestis notumque cubile

[649] conspexit, paulum lacrimis et mente morata

[650] incubuitque toro dixitque novissima verba:

[651] ‘dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,

[652] accipite hanc animam meque his exsolvite curis.

[653] vixi et quem dederat cursum Fortuna peregi,

[654] et nunc magna mei sub terras ibit imago.

[655] urbem praeclaram statui, mea moenia vidi,

[656] ulta virum poenas inimico a fratre recepi,

[657] felix, heu nimium felix, si litora tantum

[658] numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.’

[659] dixit, et os impressa toro ‘moriemur inultae,

[660] sed moriamur’ ait. ‘sic, sic iuvat ire sub umbras.

[661] hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto

[662] Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.’

[663] dixerat, atque illam media inter talia ferro

[664] conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore

[665] spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta

[666] atria: concussam bacchatur Fama per urbem.

[667] lamentis gemituque et femineo ululatu

[668] tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether,

[669] non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis

[670] Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes

[671] culmina perque hominum volvantur perque deorum.

[672] Audiit exanimis trepidoque exterrita cursu

[673] unguibus ora soror foedans et pectora pugnis

[674] per medios ruit, ac morientem nomine clamat:

[675] ‘hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?

[676] hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?

[677] quid primum deserta querar? comitemne sororem

[678] sprevisti moriens? eadem me ad fata vocasses,

[679] idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.

[680] his etiam struxi manibus patriosque vocavi

[681] voce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem?

[682] exstinxti te meque, soror, populumque patresque

[683] Sidonios urbemque tuam. date, vulnera lymphis

[684] abluam et, extremus si quis super halitus errat,

[685] ore legam.’ sic fata gradus evaserat altos,

[686] semianimemque sinu germanam amplexa fovebat

[687] cum gemitu atque atros siccabat veste cruores.

[688] illa gravis oculos conata attollere rursus

[689] deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.

[690] ter sese attollens cubitoque adnixa levavit,

[691] ter revoluta toro est oculisque errantibus alto

[692] quaesivit caelo lucem ingemuitque reperta.

[693] Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem

[694] difficilisque obitus Irim demisit Olympo

[695] quae luctantem animam nexosque resolveret artus.

[696] nam quia nec fato merita nec morte peribat,

[697] sed misera ante diem subitoque accensa furore,

[698] nondum illi flavum Proserpina vertice crinem

[699] abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco.

[700] ergo Iris croceis per caelum roscida pennis

[701] mille trahens varios adverso sole colores

[702] devolat et supra caput astitit. ‘hunc ego Diti

[703] sacrum iussa fero teque isto corpore solvo’:

[704] sic ait et dextra crinem secat, omnis et una

[705] dilapsus calor atque in ventos vita recessit.