Fabulae

Fabulae » LIBER IV


LIBER IV

Praefatio

Poeta ad Particulonem. Cum destinassem terminum operi statuere, in hoc ut aliis asset materiae satis, consilium tacito corde damnavi [meum] Nam si quis etiam talis est tituli [appetens], quo pacto divinabit quidnam omiserim, ut illud ipse incipiat famae tradere, sua cuique cum sit animi cogitatio colorque proprius? Ergo non levitas mihi, sed certa ratio causam scribendi dedit. Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis, (quas Aesopias, non Aesopi, nomino, quia paucas ille ostendit, ego plures sero, usus vetusto genere sed rebus novis,) quartum libellum cum vacaris perleges. Hunc obtrectare si volet malignitas, imitari dum non possit, obtrectet licet. Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui vestra in chartas verba transfertis mea, dignumque longa iudicatis memoria. Inlitteratum plausum nec desidero.

Fabula I

Qui natus est infelix, non vitam modo tristem decurrit, verum post obitum quoque persequitur illum dura fati miseria. Galli Cybebes circum in questus ducere asinum solebant, baiulantem sarcinas. Is cum labore et plagis esset mortuus, detracta pelle sibi fecerunt tympana. Rogati mox a quodam, delicio suo quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo: Putabat se post mortem securum fore: ecce aliae plagae congeruntur mortuo!

Fabula II

Ioculare tibi videmur: et sane levi, dum nil habemus maius, calamo ludimus. Sed diligenter intuere has nenias; quantum in pusillis utilitatem reperies! Non semper ea sunt quae videntur: decipit frons prima multos, rara mens intellegit quod interiore condidit cura angulo. Hoc ne locutus sine mercede existimer, fabellam adiciam de mustela et muribus. Mustela, cum annis et senecta debilis mures veloces non valeret adsequi, involuit se farina et obscuro loco abiecit neclegenter. Mus, escam putans, adsiluit et comprensus occubuit neci; alter similiter, deinde perit et tertius. post aliquot venit saeculis retorridus, qui saepe laqueos et muscipula effugerat; proculque insidias cernens hostis callidi, Sic valeas, inquit, ut farina es, quae iaces!

Fabula III

Fame coacta vulpes alta in vinea vuam adpetebat, summis saliens viribus. Quam tangere ut non potuit, discedens ait: Nondum matura es; nolo acerbam sumere. Qui, facere quae non possunt, verbis elevant, adscribere hoc debebunt exemplum sibi.

Fabula IV

Equus sedare solitus quo fuerat sitim, dum sese aper volutat turbavit vadum. Hinc orta lis est. Sonipes, iratus fero, auxilium petiit hominis; quem dorso levans rediit ad hostem laetus. Hunc telis eques postquam interfecit, sic locutus traditur: Laetor tulisse auxilium me precibus tuis; nam praedam cepi et didici quam sis utilis. Atque ita coegit frenos invitum pati. Tum maestus ille: Parvae vindictam rei dum quaero demens, servitutem repperi. Haec iracundos admonebit fabula inpune potius laedi quam dedi alteri.

Fabula V

Plus esse in uno saepe quam in turba boni narratione posteris tradam brevi. Quidam decedens tres reliquit filias, unam formosam et oculis venantem viros, at alteram lanificam et frugi rusticam, devotam vino tertiam et turpissimam. Harum autem matrem fecit heredem senex sub condicione, totam ut fortunam tribus aequaliter distribuat, sed tali modo: Ni data possideant aut fruantur; tum simul habere res desierint quas acceperint, centena matri conferant sestertia. Athenas rumor implet, mater sedula iuris peritos consulit; nemo expedit quo pacto ni possideant quod fuerit datum, fructumue capiant; deinde quae tulerint nihil quanam ratione conferant pecuniam. Postquam consumpta est temporis longi mora, nec testamenti potuit sensus colligi, fidem aduocavit iure neglecto parens. Seponit moechae vestem, mundum muliebrem, lavationem argenteam, eunuchos glabros; lanificae agellos, pecora, villam, operarios, boves, iumenta et instrumentum rusticum; potrici plenam antiquis apothecam cadis, domum politam et delicatos hortulos. Sic destinata dare cum vellet singulis et adprobaret populus, qui illas noverat, Aesopus media subito in turba constitit: O si maneret condito sensus patri, quam graviter ferret quod voluntatem suam interpretari non potuissent Attici! Rogatus deinde solvit errorem omnium: Domum et ornamenta cum venustis hortulis et vina vetera date lanificae rusticae; vestem, uniones, pedisequos et cetera illi adsignate vitam quae luxu trahit; agros et villam et pecora cum pastoribus donate moechae. Nulla poterit perpeti ut moribus quid teneat alienum suis. Deformis cultum vendet ut vinum paret; agros abiciet moecha ut ornatum paret; at illa gaudens pecore et lanae dedita quacumque summa tradet luxuriam domus. Sic nulla possidebit quod fuerit datum, et dictam matri conferent pecuniam ex pretio rerum quas vendiderint singulae. Ita quod multorum fugit inprudentiam unius hominis repperit sollertia.

Fabula VI

Cum victi mures mustelarum exercitu (historia, quot sunt, in tabernis pingitur) fugerent et artos circum trepidarent cavos, aegre recepti, tamen evaserunt necem: duces eorum, qui capitibus cornua suis ligarant ut conspicuum in proelio haberent signum quod sequerentur milites, haesere in portis suntque capti ab hostibus; quos immolatos victor avidis dentibus capacis alvi mersit tartareo specu. Quemcumque populum tristis eventus premit, periclitatur magnitudo principium, minuta plebes facili praesidio latet.

Fabula VII

Tu qui nasute scripta destringis mea, et hoc iocurum legere fastidis genus, parva libellum sustine patientia, severitatem frontis dum placo tuae et in coturnis prodit Aesopus novis: Utinam nec umquam Pelii in nemoris iugo pinus bipenni concidisset Thessala, nec ad professae mortis audacem viam fabricasset Argus opere Palladio ratem, inhospitalis prima quae Ponti sinus patefecit in perniciem Graium et Barbarum. Namque et superbi luget Aeetae domus, et regna Peliae scelere Medeae iacent, quae, saevum ingenium variis involuens modis, illinc per artus fratris explicuit fugam, hic caede patris Peliadum infecit manus. Quid tibi videtur? Hoc quoque insulsum est, ait falsoque dictum, longe quia vetustior Aegea Minos classe predomuit freta, iustique vindicavit exemplum imperi. Quid ergo possum facere tibi, lector Cato, si nec fabellae et ivuant nec fabulae? Noli molestus esse ominino litteris, maiore exhibeant ne tibi molestiam. Hoc illis dictum qui stultia nausiant et, ut putentur sapere, caelum vituperant.

Fabula VIII

Mordaciorem qui improbo dente adpetit, hoc argumento se describi sentiat. In officinam fabri venit vipera. Haec, cum temptaret si qua res esset cibi, limam momordit. Illa contra contumax, Quid me, inquit, stulta, dente captas laedere, omne adsuevi ferrum quae conrodere?

Fabula IX

Homo in periclum simul ac venit callidus, reperire effugium quaerit alterius malo. Cum decidisset vulpes in puteum inscia et altiore clauderetur margine, devenit hircus sitiens in eundem locum. Simul rogavit, esset an dulcis liquor et copiosus, illa fraudem moliens: Descende, amice; tanta bonitas est aquae, voluptas ut satiari non possit mea. Immisit se barbatus. Tum vulpecula evasit puteo, nixa celsis cornibus, hircumque clauso liquit haerentem vado.

Fabula X

Peras imposuit Iuppiter nobis duas: propriis repletam vitiis post tergum dedit, alienis ante pectus suspendit gravem. Hac re videre nostra mala non possumus; alii simul delinquunt, censores sumus.

Fabula XI

Lucernam fur accendit ex ara Iovis ipsumque compilavit ad lumen suum. Onustus qui sacrilegio cum discederet, repente vocem sancta misit Religio: Malorum quamuis ista fuerint munera mihique invisa, ut non offendar subripi, tamen, sceleste, spiritu culpam lues, olim cum adscriptus venerit poenae dies. Sed ne ignis noster facinori praeluceat, per quem verendos excolit pietas deos, veto esse tale luminis commercium. Itaque hodie nec lucernam de flamma deum nec de lucerna fas est accendi sacrum. Quot res contineat hoc argumentum utiles non explicabit alius quam qui repperit. Significat primum saepe quos ipse alueris tibi inveniri maxime contrarios; secundum ostendit scelera non ira deum, Fatorum dicto sed puniri tempore; novissime interdicit ne cum melefico usum bonus consociet ullius rei.

Fabula XII

Opes invisae merito sunt forti viro, quia dives arca veram laudem intercipit. Caelo receptus propter virtutem Hercules, cum gratulantes persalutasset deos, veniente Pluto, qui Fortunae est filius, avertit oculos. Causam quaesivit Pater. Odi inquit illum quia malis amicus est simulque obiecto cunctaa corrumpit lucro.

Fabula XIII

Utilius homini nil est quam recte loqui. Probanda cunctis est quidem sententia; sed ad perniciem solet agi sinceritas, [ubi veritate plus valet mendacium.] Duo homines, unus fallax et alter verax, iter simul agebant. Et cum ambularent, venerunt inprovinciam simiarum. Quos ut vidit una ex multitudine simiarum, ipse qui prior esse videbatur,iussit eos teneri, ut interrogaret quid de illo homines dicerent. Iussitque omnes sibi similes ad stare ante se ordine longo, dextra laevaque, et sibi sedile parari; sicut viderat imperatorem aliquando,taliter sibi adstare fecit. Iubentur homines adduci in medio. Ait maior: Quis sum ego? Fallax dixit: Tu es imperator. Iterum interrogat: Et isti quos vides ante me stare? Respondit: Hi sunt comites tui, primicerii, campidoctores, militares officii. Et quia mendacio laudatus est cum turbasua, iubet illum munerari, et quia adulatus est, omnes illos fefellit. Verax autem apud se cogitabar:Si iste mendax, qui omnia mentitur, sic accepit, si verum dixero, magis munerabor. Tunc aitmaior simia: Dic et tu, quis sum ego, et hi quos ante me vides? At ille, qui semper veritatemamabat et loqui consueverat, respondit: Tu es vere simia, et omnes hi similes tui simiae sempersunt. Iubentur continuo lacerari dentibus et unguibus, eo quod verum dixisset. Malis hominibus, qui fallaciam et malitiam amant, honestatem et veritatem lacerant.

Fabula XIV

Tacere [ubi] tormentum, [par] poenast loqui. Cum se ferarum regem fecisset leo, et aequitatis vellet famam consequi, a pristina deflexit consuetudine, atque inter illas tenui contentus cibo sancta incorrupta iura reddebat fide. Postquam labare coepit paenitentia, (et mutare non posset naturam, coepit aliquos ducere in secretum et fallacia quaerere si ei osputeret. Illos qui dicebant putet, et qui dicebant non putet, omnes tamen laniabat, ita utsaturaretur sanguine. Cum multis hoc fecisset, postea simium interrogabat si putorem haberet inore. Ille quasi cinnamomum dixit fragrare et quasi deorum altaria. Leo erubuit laudatorem, sed, utdeciperet, mutavit fidem et quaesivit fraudem, atque languere se simulabat. Continuo venerunt medici; qui, ut venas serunt ei sumere cibum aliquem qui levis esset et tolleret fastidium prodigestione, ut regibus omnia licent. Ignota est inquit mihi caro simii; vellem illam probare. Utest locutus, statim necatur beniloquus simius, ut eius carnem cito escam sumeret. [Una enim est poena loquentis et no loquentis).]

Fabula XV

[Tum materia eadem usus formavit recens] a fictione veretri linguam mulieris. Adfinitatem traxit inde obscaenitas.

Fabula XVI

Rogavit alter tribadas et molles mares quae ratio procreasset, exposuit senex: Idem Prometheus, auctor vulgi fictilis qui, simul offendit ad fortunam, frangitur, naturae partes veste quas celat pudor cum separatim toto finxisset die, aptare mox ut posset corporibus suis, ad cenam est invitatus subito a Libero; ubi inrigatus multo venas nectare sero domum est reversus titubanti pede. Tum semisomno corde et errore ebrio adplicuit virginale generi masculo, et masculina membra adposuit feminis. Ita nunc libido pravo fruitur gaudio.

Fabula XVII

Barbam capellae cum impetrassent ab Iove, hirci maerentes indignari coeperunt quod dignitatem feminae aequassent suam. Sinite, inquit, illas gloria vana frui et usurpare vestri ornatum muneris, pares dum non sint vestrae fortitudini. Hoc argumentum monet ut sustineas tibi habitu esse similes qui sunt virtute impares.

Fabula XVIII

Cum de fortunis quidam quereretur suis, Aesopus finxit consolandi hoc gratia. Vexata saevis navis tempestatibus inter vectorum lacrimas et mortis metum, faciem ad serenam ut subito mutatur dies, ferri secundis tuta coepit flatibus nimiaque nautas hilaritate extollere. Factus periclo sic gubernator sophus: Parce gaudere oportet et sensim queri, totam quia vitam miscet dolor et gaudium.

Fabula XIX

Canes legatos olim misere ad Iovem meliora vitae tempora oratum suae, ut sese eriperet hominum contumeliis, furfuribus sibi consparsum quod panem darent fimoque turpi maxime explerent famem. Profecti sunt legati non celeri pede; dum naribus scrutantur escam in stercore, citati non respondent. Vix tandem invenit eos Mercurius et turbatos adtrahit. Tum vero vultum magni ut viderunt Iovis, totam timentes concacarunt regiam. Vetat dimitti magnus illos Iuppiter; propulsi vero fustibus vadunt foras. ……………………………… mirari sibi legatos non revertier; turpe aestimantes aliquid commissum a suis, post aliquod tempus alios ascribi iubent. Rumor cacatus superiores prodidit; timentes rursus aliquid ne simile accidat, odore canibus anum, sed multo, replent. Mandata dant; legati mittuntur; statim abeunt; rogantes aditum continuo impetrant. Consedit genitor tum deorum maximus quassatque fulmen; tremere coepere omnia. Canes confusi, subitus quod fuerat fragor, repente, odore mixto cum merdis, cacant. Di clamant omnes vindicandam iniuriam. Sic est locutus ante poenam Iuppiter: Non est legatos regis non dimittere, nec est difficile poenas culpae imponere. Sed hoc feretur pro ludibrio praemium: non veto dimitti, verum cruciari fame, ne ventrem continere non possint suum. Illi autem qui miserunt bis tam futtiles numquam carebunt hominum contumelia. Ita nunc legatos expectantes posteri, novum ut venire quis videt culum olfacit.

Fabula XX

Qui fert malis auxilium, post tempus dolet. Gelu rigentem quidam colubram sustulit sinuque fovit, contra se ipse misericors; namque, ut refecta est, necuit hominem protinus. Hanc alia cum rogaret causam facinoris, respondit: Ne quis discat prodesse improbis.

Fabula XXI

Vulpes cubile fodiens dum terram eruit agitque pluris altius cuniculos, pervenit ad draconis speluncam ultimam, custodiebat qui thesauros abditos. Hunc simul aspexit: Oro ut inprudentiae des primum veniam; deinde si pulchre vides quam non conveniens aurum sit vitae meae, respondeas clementer: quem fructum capis hoc ex labore, quodue tantum est praemium ut careas somno et aevum in tenebris exigas? Nullum inquit ille, verum hoc ab summo mihi Iove adtributum est. Ergo nec sumis tibi nec ulli donas quidquam? Sic Fatis placet. Nolo irascaris, libere si dixero: dis est iratis natus qui est similis tibi. Abiturus illuc quo priores abierunt, quid mente caeca miserum torques spiritum? Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, qui tristis audis musicum citharae sonum, quem tibiarum macerat iucunditas, obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, qui dum quadrantes aggeras patrimonio caelum fatigas sordido periurio, qui circumcidis omnem inpensam funeris, Libitina ne quid de tuo faciat lucri.

Fabula XXII

Quid iudicare cogitas, Livor, modo? Licet dissimulet, pulchre tamen intellego. Quicquid putabit esse dignum memoria, Aesopi dicet; si quid minus adriserit, a me contendet fictum quovis pignore. Quem volo refelli iam nunc responso meo: sive hoc ineptum sive laudandum est opus, invenit ille, nostra perfecit manus. Sed exsequamur coepti propositum ordinem.

Fabula XXIII

Homo doctus in se semper divitias habet. Simonides, qui scripsit egregium melos, quo paupertatem sustineret facilius, circum ire coepit urbes Asiae nobiles, mercede accepta laudem victorum canens. Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, redire in patriam voluit cursu pelagio; erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula. ascendit navem; quam tempestas horrida simul et vetustas medio dissolvit mari. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, subsidium vitae. Quidam curiosior: Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis? Mecum inquit mea sunt cuncta.Tunc pauci enatant, quia plures onere degravati perierant. Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit, nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi. Hic litterarum quidam studio deditus, Simonidis qui saepe versus legerat, eratque absentis admirator maximus, sermone ab ipso cognitum cupidissime ad se recepit; veste, nummis, familia hominem exornavit. Ceteri tabulam suam portant, rogantes victum. Quos casu obuios Simonides ut vidit: Dixi inquit mea mecum esse cuncta; vos quod rapuistis perit.

Fabula XXIV

Mons parturibat, gemitus immanes ciens, eratque in terris maxima expectatio. At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi, qui, magna cum minaris, extricas nihil.

Fabula XXV

[Nihil agere quod non prosit fabella indicat.] Formica et musca contendebant acriter, quae pluris esset. Musca sic coepit prior: Conferre nostris tu potes te laudibus? Moror inter aras, templa perlustro deum; ubi immolatur, exta praegusto omnia; in capite regis sedeo cum visum est mihi, et matronarum casta delibo oscula; laboro nihil atque optimis rebus fruor. Quid horum simile tibi contingit, rustica? Est gloriosus sane convictus deum, sed illi qui invitatur, non qui invisus est. Aras frequentas? Nempe abigeris quom venis. Reges commemoras et matronarum oscula? Super etiam iactas tegere quod debet pudor. Nihil laboras? Ideo, cum opus est, nihil habes. Ego grana in hiemem cum studiose congero, te circa murum pasci video stercore; mori contractam cum te cogunt frigora, me copiosa recipit incolumem domus. aestate me lacessis; cum bruma est siles. Satis profecto rettudi superbiam. Fabella talis hominum discernit notas, eorum qui se falsis ornant laudibus, et quorum virtus exhibet solidum decus.

Fabula XXVI

Quantum valerent inter homines litterae dixi superius; quantus nunc illis honos a superis sit tributus tradam memoriae. Simonides idem ille de quo rettuli, victori laudem cuidam pyctae ut scriberet certo conductus pretio, secretum petit. Exigua cum frenaret materia impetum, usus poetae more est et licentia atque interposuit gemina Ledae sidera, auctoritatem similis referens gloriae. Opus adprobavit; sed mercedis tertiam accepit partem. Cum relicuas posceret: Illi inquit reddent quorum sunt laudis duae. Verum, ut ne irate te dimissum sentiant, ad cenam mihi promitte; cognatos volo hodie invitare, quorum es in numero mihi. Fraudatus quamuis et dolens iniuria, ne male dimissus gratiam corrumperet, promisit. Rediit hora dicta, recubuit. Splendebat hilare poculis convivium, magno apparatu laeta resonabat domus, repente duo cum ivuenes, sparsi pulvere, sudore multo diffluentes, corpore humanam supra formam, cuidam servolo mandant ut ad se provocet Simonidem; illius interesse ne faciat moram. Homo perturbatus excitat Simonidem. Unum promorat vix pedem triclinio, ruina camarae subito oppressit ceteros; nec ulli ivuenes sunt reperti ad ianuam. Ut est vulgatus ordo narratae rei omnes scierunt numinum praesentiam vati dedisse vitam mercedis loco.

Postfatio

Poeta ad Particulonem. Adhuc supersunt multa quae possim loqui, et copiosa abundat rerum varietas; sed temperatae suaves sunt argutiae, immodicae offendunt. Quare, vir sanctissime, ep.,Particulo, chartis nomen victurum meis, Latinis dum manebit pretium litteris, si non ingenium, certe brevitatem adproba; quae commendari tanto debet iustius, quanto cantores sunt molesti validius.