Aeneis

Aeneis » LIBER VII


LIBER VII

[1] Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix,

[2] aeternam moriens famam, Caieta, dedisti;

[3] et nunc servat honos sedem tuus, ossaque nomen

[4] Hesperia in magna, si qua est ea gloria, signat.

[5] At pius exsequiis Aeneas rite solutis,

[6] aggere composito tumuli, postquam alta quierunt

[7] aequora, tendit iter velis portumque relinquit.

[8] aspirant aurae in noctem nec candida cursus

[9] luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus.

[10] proxima Circaeae raduntur litora terrae,

[11] dives inaccessos ubi Solis filia lucos

[12] adsiduo resonat cantu, tectisque superbis

[13] urit odoratam nocturna in lumina cedrum

[14] arguto tenuis percurrens pectine telas.

[15] hinc exaudiri gemitus iraeque leonum

[16] vincla recusantum et sera sub nocte rudentum,

[17] saetigerique sues atque in praesepibus ursi

[18] saevire ac formae magnorum ululare luporum,

[19] quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis

[20] induerat Circe in vultus ac terga ferarum.

[21] quae ne monstra pii paterentur talia Troes

[22] delati in portus neu litora dira subirent,

[23] Neptunus ventis implevit vela secundis,

[24] atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.

[25] Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto

[26] Aurora in roseis fulgebat lutea bigis,

[27] cum venti posuere omnisque repente resedit

[28] flatus, et in lento luctantur marmore tonsae.

[29] atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum

[30] prospicit. hunc inter fluvio Tiberinus amoeno

[31] verticibus rapidis et multa flavus harena

[32] in mare prorumpit. variae circumque supraque

[33] adsuetae ripis volucres et fluminis alveo

[34] aethera mulcebant cantu lucoque volabant.

[35] flectere iter sociis terraeque advertere proras

[36] imperat et laetus fluvio succedit opaco.

[37] Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora, rerum

[38] quis Latio antiquo fuerit status, advena classem

[39] cum primum Ausoniis exercitus appulit oris,

[40] expediam, et primae revocabo exordia pugnae.

[41] tu vatem, tu, diva, mone. dicam horrida bella,

[42] dicam acies actosque animis in funera reges,

[43] Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam

[44] Hesperiam. maior rerum mihi nascitur ordo,

[45] maius opus moveo. Rex arva Latinus et urbes

[46] iam senior longa placidas in pace regebat.

[47] hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica

[48] accipimus; Fauno Picus pater, isque parentem

[49] te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor.

[50] filius huic fato divum prolesque virilis

[51] nulla fuit, primaque oriens erepta iuventa est.

[52] sola domum et tantas servabat filia sedes

[53] iam matura viro, iam plenis nubilis annis.

[54] multi illam magno e Latio totaque petebant

[55] Ausonia; petit ante alios pulcherrimus omnis

[56] Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx

[57] adiungi generum miro properabat amore;

[58] sed variis portenta deum terroribus obstant.

[59] laurus erat tecti medio in penetralibus altis

[60] sacra comam multosque metu servata per annos,

[61] quam pater inventam, primas cum conderet arces,

[62] ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus,

[63] Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis.

[64] huius apes summum densae (mirabile dictu)

[65] stridore ingenti liquidum trans aethera vectae

[66] obsedere apicem, et pedibus per mutua nexis

[67] examen subitum ramo frondente pependit.

[68] continuo vates ‘externum cernimus’ inquit

[69] ‘adventare virum et partis petere agmen easdem

[70] partibus ex isdem et summa dominarier arce.’

[71] praeterea, castis adolet dum altaria taedis,

[72] et iuxta genitorem astat Lavinia virgo,

[73] visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem

[74] atque omnem ornatum flamma crepitante cremari,

[75] regalisque accensa comas, accensa coronam

[76] insignem gemmis; tum fumida lumine fulvo

[77] involui ac totis Volcanum spargere tectis.

[78] id vero horrendum ac visu mirabile ferri:

[79] namque fore inlustrem fama fatisque canebant

[80] ipsam, sed populo magnum portendere bellum.

[81] At rex sollicitus monstris oracula Fauni,

[82] fatidici genitoris, adit lucosque sub alta

[83] consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro

[84] fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim.

[85] hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus

[86] in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos

[87] cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti

[88] pellibus incubuit stratis somnosque petivit,

[89] multa modis simulacra videt volitantia miris

[90] et varias audit voces fruiturque deorum

[91] conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.

[92] hic et tum pater ipse petens responsa Latinus

[93] centum lanigeras mactabat rite bidentis,

[94] atque harum effultus tergo stratisque iacebat

[95] velleribus: subita ex alto vox reddita luco est:

[96] ‘ne pete conubiis natam sociare Latinis,

[97] o mea progenies, thalamis neu crede paratis;

[98] externi venient generi, qui sanguine nostrum

[99] nomen in astra ferant, quorumque a stirpe nepotes

[100] omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens

[101] aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.’

[102] haec responsa patris Fauni monitusque silenti

[103] nocte datos non ipse suo premit ore Latinus,

[104] sed circum late volitans iam Fama per urbes

[105] Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes

[106] gramineo ripae religavit ab aggere classem.

[107] Aeneas primique duces et pulcher Iulus

[108] corpora sub ramis deponunt arboris altae,

[109] instituuntque dapes et adorea liba per herbam

[110] subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat)

[111] et Cereale solum pomis agrestibus augent.

[112] consumptis hic forte aliis, ut vertere morsus

[113] exiguam in Cererem penuria adegit edendi,

[114] et violare manu malisque audacibus orbem

[115] fatalis crusti patulis nec parcere quadris:

[116] ‘heus, etiam mensas consumimus?’ inquit Iulus,

[117] nec plura, adludens. ea vox audita laborum

[118] prima tulit finem, primamque loquentis ab ore

[119] eripuit pater ac stupefactus numine pressit.

[120] continuo ‘salve fatis mihi debita tellus

[121] vosque’ ait ‘o fidi Troiae salvete penates:

[122] hic domus, haec patria est. genitor mihi talia namque

[123] (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit:

[124] ‘cum te, nate, fames ignota ad litora vectum

[125] accisis coget dapibus consumere mensas,

[126] tum sperare domos defessus, ibique memento

[127] prima locare manu molirique aggere tecta.’

[128] haec erat illa fames, haec nos suprema manebat

[129] exitiis positura modum.

[130] quare agite et primo laeti cum lumine solis

[131] quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis,

[132] vestigemus et a portu diversa petamus.

[133] nunc pateras libate Iovi precibusque vocate

[134] Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.’

[135] Sic deinde effatus frondenti tempora ramo

[136] implicat et geniumque loci primamque deorum

[137] Tellurem Nymphasque et adhuc ignota precatur

[138] flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa

[139] Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem

[140] invocat, et duplicis caeloque Ereboque parentis.

[141] hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto

[142] intonuit, radiisque ardentem lucis et auro

[143] ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem.

[144] diditur hic subito Troiana per agmina rumor

[145] advenisse diem quo debita moenia condant.

[146] certatim instaurant epulas atque omine magno

[147] crateras laeti statuunt et vina coronant.

[148] Postera cum prima lustrabat lampade terras

[149] orta dies, urbem et finis et litora gentis

[150] diversi explorant: haec fontis stagna Numici,

[151] hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos.

[152] Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni

[153] centum oratores augusta ad moenia regis

[154] ire iubet, ramis velatos Palladis omnis,

[155] donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris.

[156] haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur

[157] passibus. ipse humili designat moenia fossa

[158] moliturque locum, primasque in litore sedes

[159] castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.

[160] Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum

[161] ardua cernebant iuvenes muroque subibant.

[162] ante urbem pueri et primaevo flore iuventus

[163] exercentur equis domitantque in pulvere currus,

[164] aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis

[165] spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt:

[166] cum praevectus equo longaevi regis ad auris

[167] nuntius ingentis ignota in veste reportat

[168] advenisse viros. ille intra tecta vocari

[169] imperat et solio medius consedit avito.

[170] Tectum augustum, ingens, centum sublime columnis

[171] urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,

[172] horrendum silvis et religione parentum.

[173] hic sceptra accipere et primos attollere fascis

[174] regibus omen erat; hoc illis curia templum,

[175] hae sacris sedes epulis; hic ariete caeso

[176] perpetuis soliti patres considere mensis.

[177] quin etiam veterum effigies ex ordine avorum

[178] antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus

[179] vitisator curvam servans sub imagine falcem,

[180] Saturnusque senex Ianique bifrontis imago

[181] vestibulo astabant, aliique ab origine reges,

[182] Martiaque ob patriam pugnando vulnera passi.

[183] multaque praeterea sacris in postibus arma,

[184] captivi pendent currus curvaeque secures

[185] et cristae capitum et portarum ingentia claustra

[186] spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis.

[187] ipse Quirinali lituo parvaque sedebat

[188] succinctus trabea laevaque ancile gerebat

[189] Picus, equum domitor, quem capta cupidine coniunx

[190] aurea percussum virga versumque venenis

[191] fecit avem Circe sparsitque coloribus alas.

[192] Tali intus templo divum patriaque Latinus

[193] sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit,

[194] atque haec ingressis placido prior edidit ore:

[195] ‘dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem

[196] et genus, auditique advertitis aequore cursum),

[197] quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis

[198] litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit?

[199] sive errore viae seu tempestatibus acti,

[200] qualia multa mari nautae patiuntur in alto,

[201] fluminis intrastis ripas portuque sedetis,

[202] ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos

[203] Saturni gentem haud vinclo nec legibus aequam,

[204] sponte sua veterisque dei se more tenentem.

[205] atque equidem memini (fama est obscurior annis)

[206] Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris

[207] Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes

[208] Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.

[209] hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum

[210] aurea nunc solio stellantis regia caeli

[211] accipit et numerum divorum altaribus auget.’

[212] Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:

[213] ‘rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos

[214] atra subegit hiems vestris succedere terris,

[215] nec sidus regione viae litusve fefellit:

[216] consilio hanc omnes animisque volentibus urbem

[217] adferimur pulsi regnis, quae maxima quondam

[218] extremo veniens sol aspiciebat Olympo.

[219] ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes

[220] gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema:

[221] Troius Aeneas tua nos ad limina misit.

[222] quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis

[223] tempestas ierit campos, quibus actus uterque

[224] Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,

[225] audiit et si quem tellus extrema refuso

[226] summovet Oceano et si quem extenta plagarum

[227] quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.

[228] diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti

[229] dis sedem exiguam patriis litusque rogamus

[230] innocuum et cunctis undamque auramque patentem.

[231] non erimus regno indecores, nec vestra feretur

[232] fama levis tantique abolescet gratia facti,

[233] nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.

[234] fata per Aeneae iuro dextramque potentem,

[235] sive fide seu quis bello est expertus et armis:

[236] multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro

[237] praeferimus manibus vittas ac verba precantia)

[238] et petiere sibi et volvere adiungere gentes;

[239] sed nos fata deum vestras exquirere terras

[240] imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus,

[241] huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo

[242] Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.

[243] dat tibi praeterea fortunae parva prioris

[244] munera, reliquias Troia ex ardente receptas.

[245] hoc pater Anchises auro libabat ad aras,

[246] hoc Priami gestamen erat cum iura vocatis

[247] more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras

[248] Iliadumque labor vestes.’

[249] Talibus Ilionei dictis defixa Latinus

[250] obtutu tenet ora soloque immobilis haeret,

[251] intentos volvens oculos. nec purpura regem

[252] picta movet nec sceptra movent Priameia tantum

[253] quantum in conubio natae thalamoque moratur,

[254] et veteris Fauni volvit sub pectore sortem:

[255] hunc illum fatis externa ab sede profectum

[256] portendi generum paribusque in regna vocari

[257] auspiciis, huic progeniem virtute futuram

[258] egregiam et totum quae viribus occupet orbem.

[259] tandem laetus ait: ‘di nostra incepta secundent

[260] auguriumque suum! dabitur, Troiane, quod optas.

[261] munera nec sperno: non vobis rege Latino

[262] divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.

[263] ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,

[264] si iungi hospitio properat sociusque vocari,

[265] adveniat, vultus neve exhorrescat amicos:

[266] pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

[267] vos contra regi mea nunc mandata referte:

[268] est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae

[269] non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo

[270] monstra sinunt; generos externis adfore ab oris,

[271] hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum

[272] nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata

[273] et reor et, si quid veri mens augurat, opto.’

[274] haec effatus equos numero pater eligit omni

[275] (stabant ter centum nitidi in praesepibus altis);

[276] omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci

[277] instratos ostro alipedes pictisque tapetis

[278] (aurea pectoribus demissa monilia pendent,

[279] tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum),

[280] absenti Aeneae currum geminosque iugalis

[281] semine ab aetherio spirantis naribus ignem,

[282] illorum de gente patri quos daedala Circe

[283] supposita de matre nothos furata creavit.

[284] talibus Aeneadae donis dictisque Latini

[285] sublimes in equis redeunt pacemque reportant.

[286] Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis

[287] saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat,

[288] et laetum Aenean classemque ex aethere longe

[289] Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno.

[290] moliri iam tecta videt, iam fidere terrae,

[291] deseruisse rates: stetit acri fixa dolore.

[292] tum quassans caput haec effundit pectore dicta:

[293] ‘heu stirpem invisam et fatis contraria nostris

[294] fata Phrygum! num Sigeis occumbere campis,

[295] num capti potuere capi? num incensa cremavit

[296] Troia viros? medias acies mediosque per ignis

[297] invenere viam. at, credo, mea numina tandem

[298] fessa iacent, odiis aut exsaturata quievi.

[299] quin etiam patria excussos infesta per undas

[300] ausa sequi et profugis toto me opponere ponto.

[301] absumptae in Teucros vires caelique marisque.

[302] quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis

[303] profuit? optato conduntur Thybridis alveo

[304] securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem

[305] immanem Lapithum valuit, concessit in iras

[306] ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae,

[307] quod scelus aut Lapithas tantum aut Calydona merentem?

[308] ast ego, magna Iovis coniunx, nil linquere inausum

[309] quae potui infelix, quae memet in omnia verti,

[310] vincor ab Aenea. quod si mea numina non sunt

[311] magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est:

[312] flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.

[313] non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,

[314] atque immota manet fatis Lavinia coniunx:

[315] at trahere atque moras tantis licet addere rebus,

[316] at licet amborum populos exscindere regum.

[317] hac gener atque socer coeant mercede suorum:

[318] sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo,

[319] et Bellona manet te pronuba. nec face tantum

[320] Cisseis praegnas ignis enixa iugalis;

[321] quin idem Veneri partus suus et Paris alter,

[322] funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.’

[323] Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit;

[324] luctificam Allecto dirarum ab sede dearum

[325] infernisque ciet tenebris, cui tristia bella

[326] iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.

[327] odit et ipse pater Pluton, odere sorores

[328] Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora,

[329] tam saevae facies, tot pullulat atra colubris.

[330] quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur:

[331] ‘hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem,

[332] hanc operam, ne noster honos infractave cedat

[333] fama loco, neu conubiis ambire Latinum

[334] Aeneadae possint Italosve obsidere finis.

[335] tu potes unanimos armare in proelia fratres

[336] atque odiis versare domos, tu verbera tectis

[337] funereasque inferre faces, tibi nomina mille,

[338] mille nocendi artes. fecundum concute pectus,

[339] dissice compositam pacem, sere crimina belli;

[340] arma velit poscatque simul rapiatque iuventus.’

[341] Exim Gorgoneis Allecto infecta venenis

[342] principio Latium et Laurentis tecta tyranni

[343] celsa petit, tacitumque obsedit limen Amatae,

[344] quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis

[345] femineae ardentem curaeque iraeque coquebant.

[346] huic dea caeruleis unum de crinibus anguem

[347] conicit, inque sinum praecordia ad intima subdit,

[348] quo furibunda domum monstro permisceat omnem.

[349] ille inter vestis et levia pectora lapsus

[350] volvitur attactu nullo, fallitque furentem

[351] vipeream inspirans animam; fit tortile collo

[352] aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae

[353] innectitque comas et membris lubricus errat.

[354] ac dum prima lues udo sublapsa veneno

[355] pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem

[356] necdum animus toto percepit pectore flammam,

[357] mollius et solito matrum de more locuta est,

[358] multa super natae lacrimans Phrygiisque hymenaeis:

[359] ‘exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris,

[360] o genitor, nec te miseret nataeque tuique?

[361] nec matris miseret, quam primo Aquilone relinquet

[362] perfidus alta petens abducta virgine praedo?

[363] at non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor,

[364] Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes?

[365] quid tua sancta fides? quid cura antiqua tuorum

[366] et consanguineo totiens data dextera Turno?

[367] si gener externa petitur de gente Latinis,

[368] idque sedet, Faunique premunt te iussa parentis,

[369] omnem equidem sceptris terram quae libera nostris

[370] dissidet externam reor et sic dicere divos.

[371] et Turno, si prima domus repetatur origo,

[372] Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.’

[373] His ubi nequiquam dictis experta Latinum

[374] contra stare videt, penitusque in viscera lapsum

[375] serpentis furiale malum totamque pererrat,

[376] tum vero infelix ingentibus excita monstris

[377] immensam sine more furit lymphata per urbem.

[378] ceu quondam torto volitans sub verbere turbo,

[379] quem pueri magno in gyro vacua atria circum

[380] intenti ludo exercent – ille actus habena

[381] curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra

[382] impubesque manus mirata volubile buxum;

[383] dant animos plagae: non cursu segnior illo

[384] per medias urbes agitur populosque ferocis.

[385] quin etiam in silvas simulato numine Bacchi

[386] maius adorta nefas maioremque orsa furorem

[387] evolat et natam frondosis montibus abdit,

[388] quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur,

[389] euhoe Bacche fremens, solum te virgine dignum

[390] vociferans: etenim mollis tibi sumere thyrsos,

[391] te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.

[392] fama volat, furiisque accensas pectore matres

[393] idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta.

[394] deseruere domos, ventis dant colla comasque;

[395] ast aliae tremulis ululatibus aethera complent

[396] pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas.

[397] ipsa inter medias flagrantem fervida pinum

[398] sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos

[399] sanguineam torquens aciem, torvumque repente

[400] clamat: ‘io matres, audite, ubi quaeque, Latinae:

[401] si qua piis animis manet infelicis Amatae

[402] gratia, si iuris materni cura remordet,

[403] solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.’

[404] talem inter silvas, inter deserta ferarum

[405] reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi.

[406] Postquam visa satis primos acuisse furores

[407] consiliumque omnemque domum vertisse Latini,

[408] protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis

[409] audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem

[410] Acrisioneis Danae fundasse colonis

[411] praecipiti delata Noto. locus Ardea quondam

[412] dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen,

[413] sed fortuna fuit. tectis hic Turnus in altis

[414] iam mediam nigra carpebat nocte quietem.

[415] Allecto torvam faciem et furialia membra

[416] exuit, in vultus sese transformat anilis

[417] et frontem obscenam rugis arat, induit albos

[418] cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae;

[419] fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos,

[420] et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert:

[421] ‘Turne, tot incassum fusos patiere labores,

[422] et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis?

[423] rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes

[424] abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.

[425] i nunc, ingratis offer te, inrise, periclis;

[426] Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos.

[427] haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres,

[428] ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit.

[429] quare age et armari pubem portisque moveri

[430] laetus in arva para, et Phrygios qui flumine pulchro

[431] consedere duces pictasque exure carinas.

[432] caelestum vis magna iubet. rex ipse Latinus,

[433] ni dare coniugium et dicto parere fatetur,

[434] sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.’

[435] Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim

[436] ore refert: ‘classis invectas Thybridis undam

[437] non, ut rere, meas effugit nuntius auris;

[438] ne tantos mihi finge metus. nec regia Iuno

[439] immemor est nostri.

[440] sed te victa situ verique effeta senectus,

[441] o mater, curis nequiquam exercet, et arma

[442] regum inter falsa vatem formidine ludit.

[443] cura tibi divum effigies et templa tueri;

[444] bella viri pacemque gerent quis bella gerenda.’

[445] Talibus Allecto dictis exarsit in iras.

[446] at iuveni oranti subitus tremor occupat artus,

[447] deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris

[448] tantaque se facies aperit; tum flammea torquens

[449] lumina cunctantem et quaerentem dicere plura

[450] reppulit, et geminos erexit crinibus anguis,

[451] verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore:

[452] ‘en ego victa situ, quam veri effeta senectus

[453] arma inter regum falsa formidine ludit.

[454] respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum,

[455] bella manu letumque gero.’

[456] sic effata facem iuveni coniecit et atro

[457] lumine fumantis fixit sub pectore taedas.

[458] olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus

[459] perfundit toto proruptus corpore sudor.

[460] arma amens fremit, arma toro tectisque requirit;

[461] saevit amor ferri et scelerata insania belli,

[462] ira super: magno veluti cum flamma sonore

[463] virgea suggeritur costis undantis a?ni

[464] exsultantque aestu latices, furit intus aquai

[465] fumidus atque alte spumis exuberat amnis,

[466] nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras.

[467] Ergo iter ad regem polluta pace Latinum

[468] indicit primis iuvenum et iubet arma parari,

[469] tutari Italiam, detrudere finibus hostem;

[470] se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque.

[471] haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit,

[472] certatim sese Rutuli exhortantur in arma.

[473] hunc decus egregium formae movet atque iuventae,

[474] hunc atavi reges, hunc claris dextera factis.

[475] Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet,

[476] Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis,

[477] arte nova, speculata locum, quo litore pulcher

[478] insidiis cursuque feras agitabat Iulus.

[479] hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo

[480] obicit et noto naris contingit odore,

[481] ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum

[482] causa fuit belloque animos accendit agrestis.

[483] cervus erat forma praestanti et cornibus ingens,

[484] Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum

[485] nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent

[486] armenta et late custodia credita campi.

[487] adsuetum imperiis soror omni Silvia cura

[488] mollibus intexens ornabat cornua sertis,

[489] pectebatque ferum puroque in fonte lavabat.

[490] ille manum patiens mensaeque adsuetus erili

[491] errabat silvis rursusque ad limina nota

[492] ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.

[493] hunc procul errantem rabidae venantis Iuli

[494] commovere canes, fluvio cum forte secundo

[495] deflueret ripaque aestus viridante levaret.

[496] ipse etiam eximiae laudis succensus amore

[497] Ascanius curvo derexit spicula cornu;

[498] nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo

[499] perque uterum sonitu perque ilia venit harundo.

[500] saucius at quadripes nota intra tecta refugit

[501] successitque gemens stabulis, questuque cruentus

[502] atque imploranti similis tectum omne replebat.

[503] Silvia prima soror palmis percussa lacertos

[504] auxilium vocat et duros conclamat agrestis.

[505] olli (pestis enim tacitis latet aspera silvis)

[506] improvisi adsunt, hic torre armatus obusto,

[507] stipitis hic gravidi nodis; quod cuique repertum

[508] rimanti telum ira facit. vocat agmina Tyrrhus,

[509] quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis

[510] scindebat rapta spirans immane securi.

[511] At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi

[512] ardua tecta petit stabuli et de culmine summo

[513] pastorale canit signum cornuque recurvo

[514] Tartaream intendit vocem, qua protinus omne

[515] contremuit nemus et silvae insonuere profundae;

[516] audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis

[517] sulpurea Nar albus aqua fontesque Velini,

[518] et trepidae matres pressere ad pectora natos.

[519] tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum

[520] dira dedit, raptis concurrunt undique telis

[521] indomiti agricolae, nec non et Troia pubes

[522] Ascanio auxilium castris effundit apertis.

[523] derexere acies. non iam certamine agresti

[524] stipitibus duris agitur sudibusve praeustis,

[525] sed ferro ancipiti decernunt atraque late

[526] horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent

[527] sole lacessita et lucem sub nubila iactant:

[528] fluctus uti primo coepit cum albescere vento,

[529] paulatim sese tollit mare et altius undas

[530] erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo.

[531] hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta,

[532] natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo,

[533] sternitur; haesit enim sub gutture vulnus et udae

[534] vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam.

[535] corpora multa virum circa seniorque Galaesus,

[536] dum paci medium se offert, iustissimus unus

[537] qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis:

[538] quinque greges illi balantum, quina redibant

[539] armenta, et terram centum vertebat aratris.

[540] Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,

[541] promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum

[542] imbuit et primae commisit funera pugnae,

[543] deserit Hesperiam et caeli conversa per auras

[544] Iunonem victrix adfatur voce superba:

[545] ‘en, perfecta tibi bello discordia tristi;

[546] dic in amicitiam coeant et foedera iungant.

[547] quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros,

[548] hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas:

[549] finitimas in bella feram rumoribus urbes,

[550] accendamque animos insani Martis amore

[551] undique ut auxilio veniant; spargam arma per agros.’

[552] tum contra Iuno: ‘terrorum et fraudis abunde est:

[553] stant belli causae, pugnatur comminus armis,

[554] quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma.

[555] talia coniugia et talis celebrent hymenaeos

[556] egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.

[557] te super aetherias errare licentius auras

[558] haud pater ille velit, summi regnator Olympi.

[559] cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est,

[560] ipsa regam.’ talis dederat Saturnia voces;

[561] illa autem attollit stridentis anguibus alas

[562] Cocytique petit sedem supera ardua linquens.

[563] est locus Italiae medio sub montibus altis,

[564] nobilis et fama multis memoratus in oris,

[565] Amsancti valles; densis hunc frondibus atrum

[566] urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus

[567] dat sonitum saxis et torto vertice torrens.

[568] hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis

[569] monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago

[570] pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys,

[571] invisum numen, terras caelumque levabat.

[572] Nec minus interea extremam Saturnia bello

[573] imponit regina manum. ruit omnis in urbem

[574] pastorum ex acie numerus, caesosque reportant

[575] Almonem puerum foedatique ora Galaesi,

[576] implorantque deos obtestanturque Latinum.

[577] Turnus adest medioque in crimine caedis et igni

[578] terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari,

[579] stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli.

[580] tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres

[581] insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae)

[582] undique collecti coeunt Martemque fatigant.

[583] ilicet infandum cuncti contra omina bellum,

[584] contra fata deum perverso numine poscunt.

[585] certatim regis circumstant tecta Latini;

[586] ille velut pelago rupes immota resistit,

[587] ut pelagi rupes magno veniente fragore,

[588] quae sese multis circum latrantibus undis

[589] mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum

[590] saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga.

[591] verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas

[592] consilium, et saevae nutu Iunonis eunt res,

[593] multa deos aurasque pater testatus inanis

[594] ‘frangimur heu fatis’ inquit ‘ferimurque procella!

[595] ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,

[596] o miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit

[597] supplicium, votisque deos venerabere seris.

[598] nam mihi parta quies, omnisque in limine portus

[599] funere felici spolior.’ nec plura locutus

[600] saepsit se tectis rerumque reliquit habenas.

[601] Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes

[602] Albanae coluere sacrum, nunc maxima rerum

[603] Roma colit, cum prima movent in proelia Martem,

[604] sive Getis inferre manu lacrimabile bellum

[605] Hyrcanisve Arabisve parant, seu tendere ad Indos

[606] Auroramque sequi Parthosque reposcere signa:

[607] sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt)

[608] religione sacrae et saevi formidine Martis;

[609] centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri

[610] robora, nec custos absistit limine Ianus.

[611] has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,

[612] ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino

[613] insignis reserat stridentia limina consul,

[614] ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes,

[615] aereaque adsensu conspirant cornua rauco.

[616] Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus

[617] more iubebatur tristisque recludere portas.

[618] abstinuit tactu pater aversusque refugit

[619] foeda ministeria, et caecis se condidit umbris.

[620] tum regina deum caelo delapsa morantis

[621] impulit ipsa manu portas, et cardine verso

[622] Belli ferratos rumpit Saturnia postis.

[623] ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante;

[624] pars pedes ire parat campis, pars arduus altis

[625] pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt.

[626] pars levis clipeos et spicula lucida tergent

[627] arvina pingui subiguntque in cote securis;

[628] signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum.

[629] quinque adeo magnae positis incudibus urbes

[630] tela novant, Atina potens Tiburque superbum,

[631] Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae.

[632] tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas

[633] umbonum cratis; alii thoracas a?nos

[634] aut levis ocreas lento ducunt argento;

[635] vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri

[636] cessit amor; recoquunt patrios fornacibus ensis.

[637] classica iamque sonant, it bello tessera signum;

[638] hic galeam tectis trepidus rapit, ille trementis

[639] ad iuga cogit equos, clipeumque auroque trilicem

[640] loricam induitur fidoque accingitur ense.

[641] Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,

[642] qui bello exciti reges, quae quemque secutae

[643] complerint campos acies, quibus Itala iam tum

[644] floruerit terra alma viris, quibus arserit armis;

[645] et meministis enim, divae, et memorare potestis;

[646] ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.

[647] Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris

[648] contemptor divum Mezentius agminaque armat.

[649] filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter

[650] non fuit excepto Laurentis corpore Turni;

[651] Lausus, equum domitor debellatorque ferarum,

[652] ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos

[653] mille viros, dignus patriis qui laetior esset

[654] imperiis et cui pater haud Mezentius esset.

[655] Post hos insignem palma per gramina currum

[656] victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro

[657] pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum

[658] centum anguis cinctamque gerit serpentibus Hydram;

[659] collis Aventini silva quem Rhea sacerdos

[660] furtivum partu sub luminis edidit oras,

[661] mixta deo mulier, postquam Laurentia victor

[662] Geryone exstincto Tirynthius attigit arva,

[663] Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas.

[664] pila manu saevosque gerunt in bella dolones,

[665] et tereti pugnant mucrone veruque Sabello.

[666] ipse pedes, tegimen torquens immane leonis,

[667] terribili impexum saeta cum dentibus albis

[668] indutus capiti, sic regia tecta subibat,

[669] horridus Herculeoque umeros innexus amictu.

[670] Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,

[671] fratris Tiburti dictam cognomine gentem,

[672] Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus,

[673] et primam ante aciem densa inter tela feruntur:

[674] ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto

[675] descendunt Centauri Homolen Othrymque nivalem

[676] linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens

[677] silva locum et magno cedunt virgulta fragore.

[678] Nec Praenestinae fundator defuit urbis,

[679] Volcano genitum pecora inter agrestia regem

[680] inventumque focis omnis quem credidit aetas,

[681] Caeculus. hunc legio late comitatur agrestis:

[682] quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae

[683] Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis

[684] Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascis,

[685] quos Amasene pater. non illis omnibus arma

[686] nec clipei currusve sonant; pars maxima glandes

[687] liventis plumbi spargit, pars spicula gestat

[688] bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros

[689] tegmen habent capiti; vestigia nuda sinistri

[690] instituere pedis, crudus tegit altera pero.

[691] At Messapus, equum domitor, Neptunia proles,

[692] quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,

[693] iam pridem resides populos desuetaque bello

[694] agmina in arma vocat subito ferrumque retractat.

[695] hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos,

[696] hi Soractis habent arces Flaviniaque arva

[697] et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos.

[698] ibant aequati numero regemque canebant:

[699] ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni

[700] cum sese e pastu referunt et longa canoros

[701] dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe

[702] pulsa palus.

[703] nec quisquam aeratas acies examine tanto

[704] misceri putet, a?riam sed gurgite ab alto

[705] urgeri volucrum raucarum ad litora nubem.

[706] Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum

[707] agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar,

[708] Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens

[709] per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.

[710] una ingens Amiterna cohors priscique Quirites,

[711] Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae;

[712] qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini,

[713] qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum

[714] Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae,

[715] qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit

[716] Nursia, et Ortinae classes populique Latini,

[717] quosque secans infaustum interluit Allia nomen:

[718] quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus

[719] saevus ubi Orion hibernis conditur undis,

[720] vel cum sole novo densae torrentur aristae

[721] aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis.

[722] scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus.

[723] Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,

[724] curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis

[725] mille rapit populos, vertunt felicia Baccho

[726] Massica qui rastris, et quos de collibus altis

[727] Aurunci misere patres Sidicinaque iuxta

[728] aequora, quique Cales linquunt amnisque vadosi

[729] accola Volturni, pariterque Saticulus asper

[730] Oscorumque manus. teretes sunt aclydes illis

[731] tela, sed haec lento mos est aptare flagello.

[732] laevas caetra tegit, falcati comminus enses.

[733] Nec tu carminibus nostris indictus abibis,

[734] Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha

[735] fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret,

[736] iam senior; patriis sed non et filius arvis

[737] contentus late iam tum dicione premebat

[738] Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus,

[739] quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae,

[740] et quos maliferae despectant moenia Abellae,

[741] Teutonico ritu soliti torquere cateias;

[742] tegmina quis capitum raptus de subere cortex

[743] aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.

[744] Et te montosae misere in proelia Nersae,

[745] Ufens, insignem fama et felicibus armis,

[746] horrida praecipue cui gens adsuetaque multo

[747] venatu nemorum, duris Aequicula glaebis.

[748] armati terram exercent semperque recentis

[749] convectare iuvat praedas et vivere rapto.

[750] Quin et Marruvia venit de gente sacerdos

[751] fronde super galeam et felici comptus oliva

[752] Archippi regis missu, fortissimus Umbro,

[753] vipereo generi et graviter spirantibus hydris

[754] spargere qui somnos cantuque manuque solebat,

[755] mulcebatque iras et morsus arte levabat.

[756] sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum

[757] evaluit neque eum iuvere in vulnera cantus

[758] somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.

[759] te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,

[760] te liquidi flevere lacus.

[761] Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello,

[762] Virbius, insignem quem mater Aricia misit,

[763] eductum Egeriae lucis umentia circum

[764] litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae.

[765] namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae

[766] occiderit patriasque explerit sanguine poenas

[767] turbatis distractus equis, ad sidera rursus

[768] aetheria et superas caeli venisse sub auras,

[769] Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae.

[770] tum pater omnipotens aliquem indignatus ab umbris

[771] mortalem infernis ad lumina surgere vitae,

[772] ipse repertorem medicinae talis et artis

[773] fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas.

[774] at Trivia Hippolytum secretis alma recondit

[775] sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat,

[776] solus ubi in silvis Italis ignobilis aevum

[777] exigeret versoque ubi nomine Virbius esset.

[778] unde etiam templo Triviae lucisque sacratis

[779] cornipedes arcentur equi, quod litore currum

[780] et iuvenem monstris pavidi effudere marinis.

[781] filius ardentis haud setius aequore campi

[782] exercebat equos curruque in bella ruebat.

[783] Ipse inter primos praestanti corpore Turnus

[784] vertitur arma tenens et toto vertice supra est.

[785] cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram

[786] sustinet Aetnaeos efflantem faucibus ignis;

[787] tam magis illa fremens et tristibus effera flammis

[788] quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae.

[789] at levem clipeum sublatis cornibus Io

[790] auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos,

[791] argumentum ingens, et custos virginis Argus,

[792] caelataque amnem fundens pater Inachus urna.

[793] insequitur nimbus peditum clipeataque totis

[794] agmina densentur campis, Argivaque pubes

[795] Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani,

[796] et Sacranae acies et picti scuta Labici;

[797] qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici

[798] litus arant Rutulosque exercent vomere collis

[799] Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis

[800] praesidet et viridi gaudens Feronia luco;

[801] qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas

[802] quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens.

[803] Hos super advenit Volsca de gente Camilla

[804] agmen agens equitum et florentis aere catervas,

[805] bellatrix, non illa colo calathisve Minervae

[806] femineas adsueta manus, sed proelia virgo

[807] dura pati cursuque pedum praevertere ventos.

[808] illa vel intactae segetis per summa volaret

[809] gramina nec teneras cursu laesisset aristas,

[810] vel mare per medium fluctu suspensa tumenti

[811] ferret iter celeris nec tingeret aequore plantas.

[812] illam omnis tectis agrisque effusa iuventus

[813] turbaque miratur matrum et prospectat euntem,

[814] attonitis inhians animis ut regius ostro

[815] velet honos levis umeros, ut fibula crinem

[816] auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram

[817] et pastoralem praefixa cuspide myrtum.