LIBER II [1] Struebat iam fortuna in diversa parte terrarum initia causasque imperio, quod varia sorte laetum rei publicae aut atrox, ipsis principibus prosperum vel exitio fuit. Titus Vespasianus, e Iudaea incolumi adhuc Galba missus a patre, causam profectionis officium erga principem et maturam petendis honoribus iuventam ferebat, sed vulgus fingendi avidum disperserat accitum in […]Auctor: admin(2026-02-08) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER II [1] Sisenna Statilio [Tauro] L. Libone consulibus mota Orientis regna provinciaeque Romanae, initio apud Parthos orto, qui petitum Roma acceptumque regem, quamvis gentis Arsacidarum, ut externum aspernabantur. is fuit Vonones, obses Augusto datus a Phraate. nam Phraates quamquam depulisset exercitus ducesque Romanos, cuncta venerantium officia ad Augustum verterat partemque prolis firmandae amicitiae miserat, […]Auctor: admin(2026-02-08) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER II [1] Conticuere omnes intentique ora tenebant; [2] inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: [3] Infandum, regina, iubes renovare dolorem, [4] Troianas ut opes et lamentabile regnum [5] eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi [6] et quorum pars magna fui. quis talia fando [7] Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi [8] temperet […]Auctor: admin(2026-02-17) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER II MACHABAEORUM CAPUT I [1] fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et pacem bonam [2] benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium [3] et det vobis cor omnibus ut colatis […]Auctor: admin(2026-02-17) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER II REGUM CAPUT I [1] praevaricatus est autem Moab in Israhel postquam mortuus est Ahab [2] ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac [3] angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten […]Auctor: admin(2026-02-17) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER II SAMUHELIS CAPUT I [1] factum est autem postquam mortuus est Saul ut David reverteretur a caede Amalech et maneret in Siceleg dies duos [2] in die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput et ut venit ad David cecidit super faciem suam et adoravit [3] dixitque […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER III Breviculus [3,1] De adversitatibus, quas solas mali metuunt et quas semper passus est mundus, cum deos coleret. [3,2] An di, qui et a Romanis et a Graecis similiter colebantur, causas habuerint, quibus Ilium paterentur exscindi. [3,3] Non potuisse offendi deos Paridis adulterio, quod inter ipsos traditur frequentatum. [3,4] De sententia Varronis, qua utile […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER III [1] Veni Karthaginem, et circumstrepebat me undique sartago flagitiosorum amorum. nondum amabam, et amare amabam, et secretiore indigentia oderam me minus indigentem. quaerebam quid amarem, amans amare, et oderam securitatem et viam sine muscipulis, quoniam fames mihi erat intus ab interiore cibo, te ipso, deus meus, et ea fame non esuriebam, sed eram […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER III [1] Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat. Huic […]Auctor: admin(2026-02-07) | Classes: Bibliotheca, Bibliotheca Latina
LIBER III [1] E tenebris tantis tam clarum extollere lumen [2] qui primus potuisti inlustrans commoda vitae, [3] te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc [4] ficta pedum pono pressis vestigia signis, [5] non ita certandi cupidus quam propter amorem [6] quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo [7] cycnis, aut quid […]