De rerum natura libri VI

De rerum natura libri VI » LIBER III


LIBER III

[1] E tenebris tantis tam clarum extollere lumen

[2] qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,

[3] te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc

[4] ficta pedum pono pressis vestigia signis,

[5] non ita certandi cupidus quam propter amorem

[6] quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo

[7] cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi

[8] consimile in cursu possint et fortis equi vis?

[9] tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis

[10] suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,

[11] floriferis ut apes in saltibus omnia libant,

[12] omnia nos itidem depascimur aurea dicta,

[13] aurea, perpetua semper dignissima vita.

[14] nam simul ac ratio tua coepit vociferari

[15] naturam rerum divina mente coorta

[16] diffugiunt animi terrores, moenia mundi

[17] discedunt. totum video per inane geri res.

[18] apparet divum numen sedesque quietae,

[19] quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis

[20] aspergunt neque nix acri concreta pruina

[21] cana cadens violat semper[que] innubilus aether

[22] integit et large diffuso lumine ridet:

[23] omnia suppeditat porro natura neque ulla

[24] res animi pacem delibat tempore in ullo.

[25] at contra nusquam apparent Acherusia templa,

[26] nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,

[27] sub pedibus quae cumque infra per inane geruntur.

[28] his ibi me rebus quaedam divina voluptas

[29] percipit atque horror, quod sic natura tua vi

[30] tam manifesta patens ex omni parte retecta est.

[31] Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum

[32] qualia sint et quam variis distantia formis

[33] sponte sua volitent aeterno percita motu,

[34] quove modo possint res ex his quaeque creari,

[35] hasce secundum res animi natura videtur

[36] atque animae claranda meis iam versibus esse

[37] et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,

[38] funditus humanam qui vitam turbat ab imo

[39] omnia suffundens mortis nigrore neque ullam

[40] esse voluptatem liquidam puramque relinquit.

[41] nam quod saepe homines morbos magis esse timendos

[42] infamemque ferunt vitam quam Tartara leti

[43] et se scire animi naturam sanguinis esse,

[46] aut etiam venti, si fert ita forte voluntas,

[44] nec prosum quicquam nostrae rationis egere,

[45] hinc licet advertas animum magis omnia laudis

[47] iactari causa quam quod res ipsa probetur.

[48] extorres idem patria longeque fugati

[49] conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,

[50] omnibus aerumnis adfecti denique vivunt,

[51] et quo cumque tamen miseri venere parentant

[52] et nigras mactant pecudes et manibus divis

[53] inferias mittunt multoque in rebus acerbis

[54] acrius advertunt animos ad religionem.

[55] quo magis in dubiis hominem spectare periclis

[56] convenit adversisque in rebus noscere qui sit;

[57] nam verae voces tum demum pectore ab imo

[58] eliciuntur [et] eripitur persona amanare.

[59] denique avarities et honorum caeca cupido,

[60] quae miseros homines cogunt transcendere fines

[61] iuris et inter dum socios scelerum atque ministros

[62] noctes atque dies niti praestante labore

[63] ad summas emergere opes, haec vulnera vitae

[64] non minimam partem mortis formidine aluntur.

[65] turpis enim ferme contemptus et acris egestas

[66] semota ab dulci vita stabilique videtur

[67] et quasi iam leti portas cunctarier ante;

[68] unde homines dum se falso terrore coacti

[69] effugisse volunt longe longeque remosse,

[70] sanguine civili rem conflant divitiasque

[71] conduplicant avidi, caedem caede accumulantes,

[72] crudeles gaudent in tristi funere fratris

[73] et consanguineum mensas odere timentque.

[74] consimili ratione ab eodem saepe timore

[75] macerat invidia ante oculos illum esse potentem,

[76] illum aspectari, claro qui incedit honore,

[77] ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.

[78] intereunt partim statuarum et nominis ergo.

[79] et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae

[80] percipit humanos odium lucisque videndae,

[81] ut sibi consciscant maerenti pectore letum

[82] obliti fontem curarum hunc esse timorem:

[83] hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai

[84] rumpere et in summa pietate evertere suadet:

[85] nam iam saepe homines patriam carosque parentis

[86] prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.

[87] nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis

[88] in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus

[89] inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam

[90] quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.

[91] hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest

[92] non radii solis neque lucida tela diei

[93] discutiant, sed naturae species ratioque.

[94] Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,

[95] in quo consilium vitae regimenque locatum est,

[96] esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes

[97] atque oculei partes animantis totius extant.

* * * [lacuna] * * *

[98] sensum animi certa non esse in parte locatum,

[99] verum habitum quendam vitalem corporis esse,

[100] harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos

[101] vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;

[102] ut bona saepe valetudo cum dicitur esse

[103] corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,

[104] sic animi sensum non certa parte reponunt;

[105] magno opere in quo mi diversi errare videntur.

[106] Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,

[107] cum tamen ex alia laetamur parte latenti;

[108] et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,

[109] cum miser ex animo laetatur corpore toto;

[110] non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,

[111] in nullo caput interea sit forte dolore.

[112] Praeterea molli cum somno dedita membra

[113] effusumque iacet sine sensu corpus honustum,

[114] est aliud tamen in nobis quod tempore in illo

[115] multimodis agitatur et omnis accipit in se

[116] laetitiae motus et curas cordis inanis.

[117] Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis

[118] esse neque harmonia corpus sentire solere,

[119] principio fit uti detracto corpore multo

[120] saepe tamen nobis in membris vita moretur.

[121] Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris

[122] diffugere forasque per os est editus aer,

[123] deserit extemplo venas atque ossa relinquit;

[124] noscere ut hinc possis non aequas omnia partis

[125] corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,

[126] sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis

[127] semina, curare in membris ut vita moretur.

[128] est igitur calor ac ventus vitalis in ipso

[129] corpore, qui nobis moribundos deserit artus.

[130] quapropter quoniam est animi natura reperta

[131] atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai

[132] nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,

[133] sive aliunde ipsi porro traxere et in illam

[134] transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.

[135] quidquid [id] est, habeant: tu cetera percipe dicta.

[136] Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri

[137] inter se atque unam naturam conficere ex se,

[138] sed caput esse quasi et dominari in corpore toto

[139] consilium, quod nos animum mentemque vocamus.

[140] idque situm media regione in pectoris haeret.

[141] hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum

[142] laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.

[143] cetera pars animae per totum dissita corpus

[144] paret et ad numen mentis momenque movetur.

[145] idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,

[146] cum neque res animam neque corpus commovet una.

[147] et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore

[148] laeditur in nobis, non omni concruciamur

[149] corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse

[150] laetitiaque viget, cum cetera pars animai

[151] per membra atque artus nulla novitate cietur;

[152] verum ubi vementi magis est commota metu mens,

[153] consentire animam totam per membra videmus

[154] sudoresque ita palloremque existere toto

[155] corpore et infringi linguam vocemque aboriri,

[156] caligare oculos, sonere auris, succidere artus,

[157] denique concidere ex animi terrore videmus

[158] saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit

[159] esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi [vi]

[160] percussa est, exim corpus propellit et icit.

[161] Haec eadem ratio naturam animi atque animai

[162] corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,

[163] corripere ex somno corpus mutareque vultum

[164] atque hominem totum regere ac versare videtur,

[165] quorum nil fieri sine tactu posse videmus

[166] nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst

[167] corporea natura animum constare animamque?

[168] praeterea pariter fungi cum corpore et una

[169] consentire animum nobis in corpore cernis.

[170] si minus offendit vitam vis horrida teli

[171] ossibus ac nervis disclusis intus adacta,

[172] at tamen insequitur languor terraeque petitus

[173] suavis et in terra mentis qui gignitur aestus

[174] inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.

[175] ergo corpoream naturam animi esse necessest,

[176] corporeis quoniam telis ictuque laborat.

[177] Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde

[178] constiterit pergam rationem reddere dictis.

[179] principio esse aio persuptilem atque minutis

[180] perquam corporibus factum constare. id ita esse

[181] hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.

[182] Nil adeo fieri celeri ratione videtur,

[183] quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;

[184] ocius ergo animus quam res se perciet ulla,

[185] ante oculos quorum in promptu natura videtur.

[186] at quod mobile tanto operest, constare rutundis

[187] perquam seminibus debet perquamque minutis,

[188] momine uti parvo possint inpulsa moveri.

[189] namque movetur aqua et tantillo momine flutat,

[190] quippe volubilibus parvisque creata figuris.

[191] at contra mellis constantior est natura

[192] et pigri latices magis et cunctantior actus:

[193] haeret enim inter se magis omnis materiai

[194] copia, ni mirum quia non tam levibus extat

[195] corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.

[196] namque papaveris aura potest suspensa levisque

[197] cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,

[198] at contra lapidum coniectum spicarumque

[199] noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam

[200] et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;

[201] at contra quae cumque magis cum pondere magno

[202] asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.

[203] nunc igitur quoniamst animi natura reperta

[204] mobilis egregie, perquam constare necessest

[205] corporibus parvis et levibus atque rutundis.

[206] quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus

[207] utilis invenietur et opportuna cluebit.

[208] Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,

[209] quam tenui constet textura quamque loco se

[210] contineat parvo, si possit conglomerari,

[211] quod simul atque hominem leti secura quies est

[212] indepta atque animi natura animaeque recessit,

[213] nil ibi libatum de toto corpore cernas

[214] ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,

[215] vitalem praeter sensum calidumque vaporem.

[216] ergo animam totam perparvis esse necessest

[217] seminibus nexam per venas viscera nervos,

[218] qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,

[219] extima membrorum circumcaesura tamen se

[220] incolumem praestat nec defit ponderis hilum.

[221] quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum

[222] spiritus unguenti suavis diffugit in auras

[223] aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;

[224] nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur

[225] propterea neque detractum de pondere quicquam,

[226] ni mirum quia multa minutaque semina sucos

[227] efficiunt et odorem in toto corpore rerum.

[228] quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque

[229] scire licet perquam pauxillis esse creatam

[230] seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.

[231] Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.

[232] tenvis enim quaedam moribundos deserit aura

[233] mixta vapore, vapor porro trahit aera secum;

[234] nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et aer;

[235] rara quod eius enim constat natura, necessest

[236] aeris inter eum primordia multa moveri.

[237] iam triplex animi est igitur natura reperta;

[238] nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,

[239] nil horum quoniam recipit mens posse creare

[240] sensiferos motus, quae denique mente volutat.

[241] quarta quoque his igitur quaedam natura necessest

[242] adtribuatur; east omnino nominis expers;

[243] qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat

[244] nec magis e parvis et levibus ex elementis;

[245] sensiferos motus quae didit prima per artus.

[246] prima cietur enim, parvis perfecta figuris,

[247] inde calor motus et venti caeca potestas

[248] accipit, inde aer, inde omnia mobilitantur:

[249] concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt

[250] omnia, postremis datur ossibus atque medullis

[251] sive voluptas est sive est contrarius ardor.

[252] nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre

[253] permanare malum, quin omnia perturbentur

[254] usque adeo [ut] vitae desit locus atque animai

[255] diffugiant partes per caulas corporis omnis.

[256] sed plerumque fit in summo quasi corpore finis

[257] motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.

[258] Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque

[259] compta modis vigeant rationem reddere aventem

[260] abstrahit invitum patrii sermonis egestas;

[261] sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.

[262] inter enim cursant primordia principiorum

[263] motibus inter se, nihil ut secernier unum

[264] possit nec spatio fieri divisa potestas,

[265] sed quasi multae vis unius corporis extant.

[266] quod genus in quovis animantum viscere volgo

[267] est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his

[268] omnibus est unum perfectum corporis augmen,

[269] sic calor atque aer et venti caeca potestas

[270] mixta creant unam naturam et mobilis illa

[271] vis, initum motus ab se quae dividit ollis,

[272] sensifer unde oritur primum per viscera motus.

[273] nam penitus prorsum latet haec natura subestque

[274] nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro

[275] atque anima est animae proporro totius ipsa.

[276] quod genus in nostris membris et corpore toto

[277] mixta latens animi vis est animaeque potestas,

[278] corporibus quia de parvis paucisque creatast,

[279] sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis

[280] corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa

[281] proporrost anima et dominatur corpore toto.

[282] consimili ratione necessest ventus et aer

[283] et calor inter se vigeant commixta per artus

[284] atque aliis aliud subsit magis emineatque,

[285] ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,

[286] ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas

[287] aeris interemant sensum diductaque solvant.

[288] est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira

[289] cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;

[290] est et frigida multa, comes formidinis, aura,

[291] quae ciet horrorem membris et concitat artus;

[292] est etiam quoque pacati status aeris ille,

[293] pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.

[294] sed calidi plus est illis quibus acria corda

[295] iracundaque mens facile effervescit in ira,

[296] quo genere in primis vis est violenta leonum,

[297] pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes

[298] nec capere irarum fluctus in pectore possunt.

[299] at ventosa magis cervorum frigida mens est

[300] et gelidas citius per viscera concitat auras,

[301] quae tremulum faciunt membris existere motum.

[302] at natura boum placido magis aere vivit

[303] nec nimis irai fax umquam subdita percit

[304] fumida, suffundens caecae caliginis umbra,

[305] nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;

[306] interutrasque sitast cervos saevosque leones.

[307] sic hominum genus est: quamvis doctrina politos

[308] constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit

[309] naturae cuiusque animi vestigia prima.

[310] nec radicitus evelli mala posse putandumst,

[311] quin proclivius hic iras decurrat ad acris,

[312] ille metu citius paulo temptetur, at ille

[313] tertius accipiat quaedam clementius aequo.

[314] inque aliis rebus multis differre necessest

[315] naturas hominum varias moresque sequacis;

[316] quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas

[317] nec reperire figurarum tot nomina quot sunt

[318] principiis, unde haec oritur variantia rerum.

[319] illud in his rebus video firmare potesse,

[320] usque adeo naturarum vestigia linqui

[321] parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,

[322] ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.

[323] Haec igitur natura tenetur corpore ab omni

[324] ipsaque corporis est custos et causa salutis;

[325] nam communibus inter se radicibus haerent

[326] nec sine pernicie divelli posse videntur.

[327] quod genus e thuris glaebis evellere odorem

[328] haud facile est, quin intereat natura quoque eius,

[329] sic animi atque animae naturam corpore toto

[330] extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.

[331] inplexis ita principiis ab origine prima

[332] inter se fiunt consorti praedita vita,

[333] nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur

[334] corporis atque animi seorsum sentire potestas,

[335] sed communibus inter eas conflatur utrimque

[336] motibus accensus nobis per viscera sensus.

[337] Praeterea corpus per se nec gignitur umquam

[338] nec crescit neque post mortem durare videtur.

[339] non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,

[340] qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,

[341] sed manet incolumis, non, inquam, sic animai

[342] discidium possunt artus perferre relicti,

[343] sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.

[344] ex ineunte aevo sic corporis atque animai

[345] mutua vitalis discunt contagia motus,

[346] maternis etiam membris alvoque reposta,

[347] discidium [ut] nequeat fieri sine peste maloque;

[348] ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,

[349] coniunctam quoque naturam consistere eorum.

[350] Quod super est, siquis corpus sentire refutat

[351] atque animam credit permixtam corpore toto

[352] suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,

[353] vel manifestas res contra verasque repugnat.

[354] quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,

[355] si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?

[356] ‘at dimissa anima corpus caret undique sensu.’

[357] perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo

[358] multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.

[359] Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,

[360] sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,

[361] difficilest, contra cum sensus ducat eorum;

[362] sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,

[363] fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,

[364] lumina luminibus quia nobis praepediuntur.

[365] quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,

[366] ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.

[367] praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,

[368] iam magis exemptis oculis debere videtur

[369] cernere res animus sublatis postibus ipsis.

[370] Illud in his rebus nequaquam sumere possis,

[371] Democriti quod sancta viri sententia ponit,

[372] corporis atque animi primordia singula primis

[373] adposita alternis, variare ac nectere membra.

[374] nam cum multo sunt animae elementa minora

[375] quam quibus e corpus nobis et viscera constant,

[376] tum numero quoque concedunt et rara per artus

[377] dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,

[378] quantula prima queant nobis iniecta ciere

[379] corpora sensiferos motus in corpore, tanta

[380] intervalla tenere exordia prima animai.

[381] nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum

[382] corpore nec membris incussam sidere cretam,

[383] nec nebulam noctu neque arani tenvia fila

[384] obvia sentimus, quando obretimur euntes,

[385] nec supera caput eiusdem cecidisse vietam

[386] vestem nec plumas avium papposque volantis,

[387] qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,

[388] nec repentis itum cuiusvis cumque animantis

[389] sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,

[390] corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.

[391] usque adeo prius est in nobis multa ciendum

[392] quam primordia sentiscant concussa animai,

[393] semina corporibus nostris inmixta per artus,

[394] et quam in his intervallis tuditantia possint

[395] concursare coire et dissultare vicissim.

[396] Et magis est animus vitai claustra coercens

[397] et dominantior ad vitam quam vis animai.

[398] nam sine mente animoque nequit residere per artus

[399] temporis exiguam partem pars ulla animai,

[400] sed comes insequitur facile et discedit in auras

[401] et gelidos artus in leti frigore linquit.

[402] at manet in vita cui mens animusque remansit,

[403] quamvis est circum caesis lacer undique membris;

[404] truncus adempta anima circum membrisque remota

[405] vivit et aetherias vitalis suscipit auras;

[406] si non omnimodis, at magna parte animai

[407] privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;

[408] ut, lacerato oculo circum si pupula mansit

[409] incolumis, stat cernundi vivata potestas,

[410] dum modo ne totum corrumpas luminis orbem

[411] et circum caedas aciem solamque relinquas;

[412] id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.

[413] at si tantula pars oculi media illa peresa est,

[414] occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,

[415] incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.

[416] hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.

[417] Nunc age, nativos animantibus et mortalis

[418] esse animos animasque levis ut noscere possis,

[419] conquisita diu dulcique reperta labore

[420] digna tua pergam disponere carmina vita.

[421] tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum

[422] atque animam verbi causa cum dicere pergam,

[423] mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,

[424] qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.

[425] Principio quoniam tenuem constare minutis

[426] corporibus docui multoque minoribus esse

[427] principiis factam quam liquidus umor aquai

[428] aut nebula aut fumus; – nam longe mobilitate

[429] praestat et a tenui causa magis icta movetur,

[430] quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;

[431] quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte

[432] exhalare vaporem altaria ferreque fumum;

[433] nam procul haec dubio nobis simulacra geruntur –

[434] nunc igitur quoniam quassatis undique vasis

[435] diffluere umorem et laticem discedere cernis,

[436] et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,

[437] crede animam quoque diffundi multoque perire

[438] ocius et citius dissolvi in corpora prima,

[439] cum semel ex hominis membris ablata recessit;

[440] quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,

[441] cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re

[442] ac rarefactum detracto sanguine venis,

[443] aere qui credas posse hanc cohiberier ullo,

[444] corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?

[445] Praeterea gigni pariter cum corpore et una

[446] crescere sentimus pariterque senescere mentem.

[447] nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur

[448] corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.

[449] inde ubi robustis adolevit viribus aetas,

[450] consilium quoque maius et auctior est animi vis.

[451] post ubi iam validis quassatum est viribus aevi

[452] corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,

[453] claudicat ingenium, delirat lingua [labat] mens,

[454] omnia deficiunt atque uno tempore desunt.

[455] ergo dissolui quoque convenit omnem animai

[456] naturam, ceu fumus, in altas aeris auras;

[457] quando quidem gigni pariter pariterque videmus

[458] crescere et, [ut] docui, simul aevo fessa fatisci.

[459] Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum

[460] suscipere inmanis morbos durumque dolorem,

[461] sic animum curas acris luctumque metumque;

[462] quare participem leti quoque convenit esse.

[463] quin etiam morbis in corporis avius errat

[464] saepe animus; dementit enim deliraque fatur,

[465] inter dumque gravi lethargo fertur in altum

[466] aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;

[467] unde neque exaudit voces nec noscere voltus

[468] illorum potis est, ad vitam qui revocantes

[469] circum stant lacrimis rorantes ora genasque.

[470] quare animum quoque dissolui fateare necessest,

[471] quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;

[472] nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,

[473] multorum exitio perdocti quod sumus ante.

[474] [et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum

[475] et pariter mentem sanari corpus inani]

[476] denique cor, hominem cum vini vis penetravit

[477] acris et in venas discessit diditus ardor,

[478] consequitur gravitas membrorum, praepediuntur

[479] crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,

[480] nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,

[481] et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,

[482] cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini

[483] conturbare animam consuevit corpore in ipso?

[484] at quae cumque queunt conturbari inque pediri,

[485] significant, paulo si durior insinuarit

[486] causa, fore ut pereant aevo privata futuro.

[487] Quin etiam subito vi morbi saepe coactus

[488] ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,

[489] concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,

[490] desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat

[491] inconstanter, et in iactando membra fatigat,

[492] ni mirum quia vis morbi distracta per artus

[493] turbat agens animam, spumans [ut] in aequore salso

[494] ventorum validis fervescunt viribus undae.

[495] exprimitur porro gemitus, quia membra dolore

[496] adficiuntur et omnino quod semina vocis

[497] eliciuntur et ore foras glomerata feruntur

[498] qua quasi consuerunt et sunt munita viai.

[499] desipientia fit, quia vis animi atque animai

[500] conturbatur et, ut docui, divisa seorsum

[501] disiectatur eodem illo distracta veneno.

[502] inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque

[503] in latebras acer corrupti corporis umor,

[504] tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis

[505] paulatim redit in sensus animamque receptat.

[506] haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso

[507] iactentur miserisque modis distracta laborent,

[508] cur eadem credis sine corpore in aere aperto

[509] cum validis ventis aetatem degere posse?

[510] Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum

[511] cernimus et flecti medicina posse videmus,

[512] id quoque praesagit mortalem vivere mentem.

[513] addere enim partis aut ordine traiecere aecumst

[514] aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,

[515] commutare animum qui cumque adoritur et infit

[516] aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.

[517] at neque transferri sibi partis nec tribui vult

[518] inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;

[519] nam quod cumque suis mutatum finibus exit,

[520] continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

[521] ergo animus sive aegrescit, mortalia signa

[522] mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.

[523] usque adeo falsae rationi vera videtur

[524] res occurrere et effugium praecludere eunti

[525] ancipitique refutatu convincere falsum.

[526] Denique saepe hominem paulatim cernimus ire

[527] et membratim vitalem deperdere sensum;

[528] in pedibus primum digitos livescere et unguis,

[529] inde pedes et crura mori, post inde per artus

[530] ire alios tractim gelidi vestigia leti.

[531] scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno

[532] tempore sincera existit, mortalis habendast.

[533] quod si forte putas ipsam se posse per artus

[534] introsum trahere et partis conducere in unum

[535] atque ideo cunctis sensum diducere membris,

[536] at locus ille tamen, quo copia tanta animai

[537] cogitur, in sensu debet maiore videri;

[538] qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus [ante],

[539] dilaniata foras dispargitur, interit ergo.

[540] quin etiam si iam libeat concedere falsum

[541] et dare posse animam glomerari in corpore eorum,

[542] lumina qui lincunt moribundi particulatim,

[543] mortalem tamen esse animam fateare necesse

[544] nec refert utrum pereat dispersa per auras

[545] an contracta suis e partibus obbrutescat,

[546] quando hominem totum magis ac magis undique sensus

[547] deficit et vitae minus et minus undique restat.

[548] Et quoniam mens est hominis pars una locoque

[549] fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt

[550] atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,

[551] et vel uti manus atque oculus naresve seorsum

[552] secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,

[553] sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,

[554] sic animus per se non quit sine corpore et ipso

[555] esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,

[556] sive aliud quid vis potius coniunctius ei

[557] fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.

[558] Denique corporis atque animi vivata potestas

[559] inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;

[560] nec sine corpore enim vitalis edere motus

[561] sola potest animi per se natura nec autem

[562] cassum anima corpus durare et sensibus uti.

[563] scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam

[564] dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,

[565] sic anima atque animus per se nil posse videtur.

[566] ni mirum quia [per] venas et viscera mixtim,

[567] per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni

[568] nec magnis intervallis primordia possunt

[569] libera dissultare, ideo conclusa moventur

[570] sensiferos motus, quos extra corpus in auras

[571] aeris haut possunt post mortem eiecta moveri

[572] propterea quia non simili ratione tenentur;

[573] corpus enim atque animans erit aer, si cohibere

[574] sese anima atque in eos poterit concludere motus,

[575] quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.

[576] quare etiam atque etiam resoluto corporis omni

[577] tegmine et eiectis extra vitalibus auris

[578] dissolui sensus animi fateare necessest

[579] atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.

[580] Denique cum corpus nequeat perferre animai

[581] discidium, quin in taetro tabescat odore,

[582] quid dubitas quin ex imo penitusque coorta

[583] emanarit uti fumus diffusa animae vis,

[584] atque ideo tanta mutatum putre ruina

[585] conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt

[586] fundamenta foras manant animaeque per artus

[587] perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,

[588] atque foramina? multimodis ut noscere possis

[589] dispertitam animae naturam exisse per artus

[590] et prius esse sibi distractam corpore in ipso,

[591] quam prolapsa foras enaret in aeris auras.

[592] Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,

[593] saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur

[594] ire anima ac toto solui de corpore [tota]

[595] et quasi supremo languescere tempore voltus

[596] molliaque exsangui cadere omnia [corpore] membra.

[597] quod genus est, animo male factum cum perhibetur

[598] aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes

[599] extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;

[600] conquassatur enim tum mens animaeque potestas

[601] omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,

[602] ut gravior paulo possit dissolvere causa.

[603] Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus

[604] inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,

[605] non modo non omnem possit durare per aevom,

[606] sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?

[607] nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur

[608] ire foras animam incolumem de corpore toto,

[609] nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,

[610] verum deficere in certa regione locatam;

[611] ut sensus alios in parti quemque sua scit

[612] dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,

[613] non tam se moriens dissolvi conquereretur,

[614] sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.

[615] Denique cur animi numquam mens consiliumque

[616] gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis

[617] sedibus et certis regionibus omnibus haeret,

[618] si non certa loca ad nascendum reddita cuique

[619] sunt, et ubi quicquid possit durare creatum

[620] atque ita multimodis partitis artubus esse,

[621] membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?

[622] usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari

[623] fluminibus solitast neque in igni gignier algor.

[624] Praeterea si inmortalis natura animaist

[625] et sentire potest secreta a corpore nostro,

[626] quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.

[627] nec ratione alia nosmet proponere nobis

[628] possumus infernas animas Acherunte vagare.

[629] pictores itaque et scriptorum saecla priora

[630] sic animas intro duxerunt sensibus auctas.

[631] at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa

[632] esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;

[633] haud igitur per se possunt sentire neque esse.

[634] Et quoniam toto sentimus corpore inesse

[635] vitalem sensum et totum esse animale videmus,

[636] si subito medium celeri praeciderit ictu

[637] vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,

[638] dispertita procul dubio quoque vis animai

[639] et discissa simul cum corpore dissicietur.

[640] at quod scinditur et partis discedit in ullas,

[641] scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.

[642] falciferos memorant currus abscidere membra

[643] saepe ita de subito permixta caede calentis,

[644] ut tremere in terra videatur ab artubus id quod

[645] decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis

[646] mobilitate mali non quit sentire dolorem;

[647] et simul in pugnae studio quod dedita mens est,

[648] corpore relicuo pugnam caedesque petessit,

[649] nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe

[650] inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,

[651] nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.

[652] inde alius conatur adempto surgere crure,

[653] cum digitos agitat propter moribundus humi pes.

[654] et caput abscisum calido viventeque trunco

[655] servat humi voltum vitalem oculosque patentis,

[656] donec reliquias animai reddidit omnes.

[657] quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti

[658] serpentis cauda, procero corpore, utrumque

[659] sit libitum in multas partis discidere ferro,

[660] omnia iam sorsum cernes ancisa recenti

[661] volnere tortari et terram conspargere tabo,

[662] ipsam seque retro partem petere ore priorem,

[663] volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.

[664] omnibus esse igitur totas dicemus in illis

[665] particulis animas? at ea ratione sequetur

[666] unam animantem animas habuisse in corpore multas.

[667] ergo divisast ea quae fuit una simul cum

[668] corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,

[669] in multas quoniam partis disciditur aeque.

[670] Praeterea si inmortalis natura animai

[671] constat et in corpus nascentibus insinuatur,

[672] cur super ante actam aetatem meminisse nequimus

[672a] [interisse et quae nunc est nunc esse creatam]

[673] nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?

[674] nam si tanto operest animi mutata potestas,

[675] omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,

[676] non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;

[677] qua propter fateare necessest quae fuit ante

[678] interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.

[679] Praeterea si iam perfecto corpore nobis

[680] inferri solitast animi vivata potestas

[681] tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,

[682] haud ita conveniebat uti cum corpore et una

[683] cum membris videatur in ipso sanguine cresse,

[684] sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam

[685] convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.

[686] quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst

[687] expertis animas nec leti lege solutas;

[688] nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst

[689] corporibus nostris extrinsecus insinuatas,

[690] quod fieri totum contra manifesta docet res

[691] namque ita conexa est per venas viscera nervos

[692] ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;

[693] morbus ut indicat et gelidai stringor aquai

[694] et lapis oppressus subitis e frugibus asper

[695] nec, tam contextae cum sint, exire videntur

[696] incolumes posse et salvas exsolvere sese

[697] omnibus e nervis atque ossibus articulisque,

[698] quod si forte putas extrinsecus insinuatam

[699] permanare animam nobis per membra solere,

[700] tanto quique magis cum corpore fusa peribit;

[701] quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;

[702] dispertitur enim per caulas corporis omnis.

[703] ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,

[704] disperit atque aliam naturam sufficit ex se,

[705] sic anima atque animus quamvis [est] integra recens [in]

[706] corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,

[707] dum quasi per caulas omnis diduntur in artus

[708] particulae quibus haec animi natura creatur,

[709] quae nunc in nostro dominatur corpore nata

[710] ex illa quae tunc periit partita per artus.

[711] quapropter neque natali privata videtur

[712] esse die natura animae nec funeris expers.

[713] Semina praeterea linquontur necne animai

[714] corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,

[715] haut erit ut merito inmortalis possit haberi,

[716] partibus amissis quoniam libata recessit.

[717] sin ita sinceris membris ablata profugit,

[718] ut nullas partis in corpore liquerit ex se,

[719] unde cadavera rancenti iam viscere vermes

[720] expirant atque unde animantum copia tanta

[721] exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?

[722] quod si forte animas extrinsecus insinuari?

[723] vermibus et privas in corpora posse venire

[724] credis nec reputas cur milia multa animarum

[725] conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut

[726] quaerendum videatur et in discrimen agendum,

[727] utrum tandem animae venentur semina quaeque

[728] vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,

[729] an quasi corporibus perfectis insinuentur.

[730] at neque cur faciant ipsae quareve laborent

[731] dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,

[732] sollicitae volitant morbis alguque fameque;

[733] corpus enim magis his vitiis adfine laborat,

[734] et mala multa animus contage fungitur eius.

[735] sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,

[736] cum subeant; at qua possint via nulla videtur.

[737] haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.

[738] nec tamen est ut qui [cum] perfectis insinuentur

[739] corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse

[740] conexae neque consensu contagia fient.

[741] Denique cur acris violentia triste leonum

[742] seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?

[743] a patribus datur et [a] patrius pavor incitat artus,

[744] et iam cetera de genere hoc cur omnia membris

[745] ex ineunte aevo generascunt ingenioque,

[746] si non, certa suo quia semine seminioque

[747] vis animi pariter crescit cum corpore quoque?

[748] quod si inmortalis foret et mutare soleret

[749] corpora, permixtis animantes moribus essent,

[750] effugeret canis Hyrcano de semine saepe

[751] cornigeri incursum cervi tremeretque per auras

[752] aeris accipiter fugiens veniente columba,

[753] desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.

[754] illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt

[755] inmortalem animam mutato corpore flecti;

[756] quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;

[757] traiciuntur enim partes atque ordine migrant;

[758] quare dissolui quoque debent posse per artus,

[759] denique ut intereant una cum corpore cunctae.

[760] sin animas hominum dicent in corpora semper

[761] ire humana, tamen quaeram cur e sapienti

[762] stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,

[763] [si non, certa suo quia semine seminioque]

[764] nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.

[765] scilicet in tenero tenerascere corpore mentem

[766] confugient. quod si iam fit, fateare necessest

[767] mortalem esse animam, quoniam mutata per artus

[768] tanto opere amittit vitam sensumque priorem.

[769] quove modo poterit pariter cum corpore quoque

[770] confirmata cupitum aetatis tangere florem

[771] vis animi, nisi erit consors in origine prima?

[772] quidve foras sibi vult membris exire senectis?

[773] an metuit conclusa manere in corpore putri

[774] et domus aetatis spatio ne fessa vetusto

[775] obruat? at non sunt immortali ulla pericla.

[776] Denique conubia ad Veneris partusque ferarum

[777] esse animas praesto deridiculum esse videtur,

[778] expectare immortalis mortalia membra

[779] innumero numero certareque praeproperanter

[780] inter se quae prima potissimaque insinuetur;

[781] si non forte ita sunt animarum foedera pacta,

[782] ut quae prima volans advenerit insinuetur

[783] prima neque inter se contendant viribus hilum.

[784] Denique in aethere non arbor, non aequore in alto

[785] nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis

[786] nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.

[787] certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.

[788] sic animi natura nequit sine corpore oriri

[789] sola neque a nervis et sanguine longius esse.

[790] quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis

[791] in capite aut umeris aut imis calcibus esse

[792] posset et innasci quavis in parte soleret,

[793] tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.

[794] quod quoniam nostro quoque constat corpore certum

[795] dispositumque videtur ubi esse et crescere possit

[796] sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum

[797] totum posse extra corpus durare genique.

[798] quare, corpus ubi interiit, periisse necessest

[799] confiteare animam distractam in corpore toto.

[800] quippe etenim mortale aeterno iungere et una

[801] consentire putare et fungi mutua posse

[802] desiperest; quid enim diversius esse putandumst

[803] aut magis inter se disiunctum discrepitansque,

[804] quam mortale quod est inmortali atque perenni

[805] iunctum in concilio saevas tolerare procellas?

[806] praeterea quaecumque manent aeterna necessest

[807] aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus

[808] nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas

[809] dissociare intus partis, ut materiai

[810] corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,

[811] aut ideo durare aetatem posse per omnem,

[812] plagarum quia sunt expertia sicut inanest,

[813] quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,

[814] aut etiam quia nulla loci sit copia circum,

[815] quo quasi res possint discedere dissoluique,

[816] sicut summarum summast aeterna, neque extra

[817] quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae

[818] possint incidere et valida dissolvere plaga.

[819] Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,

[820] quod vitalibus ab rebus munita tenetur,

[821] aut quia non veniunt omnino aliena salutis,

[822] aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt

[823] pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,

* * * [lacuna] * * *

[824] praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,

[825] advenit id quod eam de rebus saepe futuris

[826] macerat inque metu male habet curisque fatigat,

[827] praeteritisque male admissis peccata remordent.

[828] adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,

[829] adde quod in nigras lethargi mergitur undas.

[830] Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,

[831] quandoquidem natura animi mortalis habetur.

[832] et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,

[833] ad confligendum venientibus undique Poenis,

[834] omnia cum belli trepido concussa tumultu

[835] horrida contremuere sub altis aetheris auris,

[836] in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum

[837] omnibus humanis esset terraque marique,

[838] sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai

[839] discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,

[840] scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,

[841] accidere omnino poterit sensumque movere,

[842] non si terra mari miscebitur et mare caelo.

[843] et si iam nostro sentit de corpore postquam

[844] distractast animi natura animaeque potestas,

[845] nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque

[846] corporis atque animae consistimus uniter apti.

[847] nec, si materiem nostram collegerit aetas

[848] post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,

[849] atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,

[850] pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,

[851] interrupta semel cum sit repetentia nostri.

[852] et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante

[853] qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit angor.

[854] nam cum respicias inmensi temporis omne

[855] praeteritum spatium, tum motus materiai

[856] multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,

[857] semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta

[865] haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.

[858] nec memori tamen id quimus reprehendere mente;

[859] inter enim iectast vitai pausa vageque

[860] deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.

[861] debet enim, misere si forte aegreque futurumst;

[862] ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit

[863] accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet

[864] illum cui possint incommoda conciliari,

[866] scire licet nobis nihil esse in morte timendum

[867] nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum

[868] differre an nullo fuerit iam tempore natus,

[869] mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.

[870] Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,

[871] post mortem fore ut aut putescat corpore posto

[872] aut flammis interfiat malisve ferarum,

[873] scire licet non sincerum sonere atque subesse

[874] caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse

[875] credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;

[876] non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde

[877] nec radicitus e vita se tollit et eicit,

[878] sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.

[879] vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,

[880] corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,

[881] ipse sui miseret; neque enim se dividit illim

[882] nec removet satis a proiecto corpore et illum

[883] se fingit sensuque suo contaminat astans.

[884] hinc indignatur se mortalem esse creatum

[885] nec videt in vera nullum fore morte alium se,

[886] qui possit vivus sibi se lugere peremptum

[887] stansque iacentem [se] lacerari urive dolere.

[888] nam si in morte malumst malis morsuque ferarum

[889] tractari, non invenio qui non sit acerbum

[890] ignibus inpositum calidis torrescere flammis

[891] aut in melle situm suffocari atque rigere

[892] frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,

[893] urgerive superne obrutum pondere terrae.

[894] ‘Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor

[895] optima, nec dulces occurrent oscula nati

[896] praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.

[897] non poteris factis florentibus esse tuisque

[898] praesidium. misero misere’ aiunt ‘omnia ademit

[899] una dies infesta tibi tot praemia vitae.’

[900] illud in his rebus non addunt ‘nec tibi earum

[901] iam desiderium rerum super insidet una.’

[902] quod bene si videant animo dictisque sequantur,

[903] dissoluant animi magno se angore metuque.

[904] ‘tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi

[905] quod super est cunctis privatus doloribus aegris;

[906] at nos horrifico cinefactum te prope busto

[907] insatiabiliter deflevimus, aeternumque

[908] nulla dies nobis maerorem e pectore demet.’

[909] illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari

[910] tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,

[911] cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.

[912] Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque

[913] pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,

[914] ex animo ut dicant: ‘brevis hic est fructus homullis;

[915] iam fuerit neque post umquam revocare licebit.’

[916] tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,

[917] quod sitis exurat miseros atque arida torrat,

[918] aut aliae cuius desiderium insideat rei.

[919] nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,

[920] cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;

[921] nam licet aeternum per nos sic esse soporem,

[922] nec desiderium nostri nos adficit ullum,

[923] et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus

[924] longe ab sensiferis primordia motibus errant,

[925] cum correptus homo ex somno se colligit ipse.

[926] multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,

[927] si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;

[928] maior enim turbae disiectus materiai

[929] consequitur leto nec quisquam expergitus extat,

[930] frigida quem semel est vitai pausa secuta.

[931] Denique si vocem rerum natura repente.

[932] mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:

[933] ‘quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris

[934] luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?

[935] nam [si] grata fuit tibi vita ante acta priorque

[936] et non omnia pertusum congesta quasi in vas

[937] commoda perfluxere atque ingrata interiere;

[938] cur non ut plenus vitae conviva recedis

[939] aequo animoque capis securam, stulte, quietem?

[940] sin ea quae fructus cumque es periere profusa

[941] vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,

[942] rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,

[943] non potius vitae finem facis atque laboris?

[944] nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,

[945] quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.

[946] si tibi non annis corpus iam marcet et artus

[947] confecti languent, eadem tamen omnia restant,

[948] omnia si perges vivendo vincere saecla,

[949] atque etiam potius, si numquam sis moriturus’,

[950] quid respondemus, nisi iustam intendere litem

[951] naturam et veram verbis exponere causam?

[955] grandior hic vero si iam seniorque queratur

[952] atque obitum lamentetur miser amplius aequo,

[953] non merito inclamet magis et voce increpet acri:

[954] ‘aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.

[956] omnia perfunctus vitai praemia marces;

[957] sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,

[958] inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,

[959] et nec opinanti mors ad caput adstitit ante

[960] quam satur ac plenus possis discedere rerum.

[961] nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte

[962] aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?’

[963] iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;

[964] cedit enim rerum novitate extrusa vetustas

[965] semper, et ex aliis aliud reparare necessest.

[966] Nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra;

[967] materies opus est, ut crescant postera saecla;

[968] quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;

[969] nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.

[970] sic alid ex alio numquam desistet oriri

[971] vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.

[972] respice item quam nil ad nos ante acta vetustas

[973] temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.

[974] hoc igitur speculum nobis natura futuri

[975] temporis exponit post mortem denique nostram.

[976] numquid ibi horribile apparet, num triste videtur

[977] quicquam, non omni somno securius exstat?

[978] Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo

[979] prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.

[980] nec miser inpendens magnum timet aere saxum

[981] Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;

[982] sed magis in vita divom metus urget inanis

[983] mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.

[984] nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem

[985] nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam

[986] perpetuam aetatem possunt reperire profecto.

[987] quam libet immani proiectu corporis exstet,

[988] qui non sola novem dispessis iugera membris

[989] optineat, sed qui terrai totius orbem,

[990] non tamen aeternum poterit perferre dolorem

[991] nec praebere cibum proprio de corpore semper.

[992] sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem

[993] quem volucres lacerant atque exest anxius angor

[994] aut alia quavis scindunt cuppedine curae.

[995] Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,

[996] qui petere a populo fasces saevasque secures

[997] imbibit et semper victus tristisque recedit.

[998] nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,

[999] atque in eo semper durum sufferre laborem,

[1000] hoc est adverso nixantem trudere monte

[1001] saxum, quod tamen [e] summo iam vertice rusum

[1002] volvitur et plani raptim petit aequora campi.

[1003] deinde animi ingratam naturam pascere semper

[1004] atque explere bonis rebus satiareque numquam,

[1005] quod faciunt nobis annorum tempora, circum

[1006] cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,

[1007] nec tamen explemur vitai fructibus umquam,

[1008] hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas

[1009] quod memorant laticem pertusum congerere in vas,

[1010] quod tamen expleri nulla ratione potestur.

[1011] Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,

[1012] Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!

[1013] qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;

[1014] sed metus in vita poenarum pro male factis

[1015] est insignibus insignis scelerisque luela,

[1016] carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,

[1017] verbera carnifices robur pix lammina taedae;

[1018] quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis

[1019] praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,

[1020] nec videt interea qui terminus esse malorum

[1021] possit nec quae sit poenarum denique finis,

[1022] atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.

[1023] hic Acherusia fit stultorum denique vita.

[1024] Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.

[1025] ‘lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,

[1026] qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.

[1027] inde alii multi reges rerumque potentes

[1028] occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.

[1029] ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum

[1030] stravit iterque dedit legionibus ire per altum

[1031] ac pedibus salsas docuit super ire lucunas

[1032] et contempsit equis insultans murmura ponti,

[1033] lumine adempto animam moribundo corpore fudit.

[1034] Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,

[1035] ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.

[1036] adde repertores doctrinarum atque leporum,

[1037] adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus

[1038] sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.

[1039] denique Democritum post quam matura vetustas

[1040] admonuit memores motus languescere mentis,

[1041] sponte sua leto caput obvius optulit ipse.

[1042] ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,

[1043] qui genus humanum ingenio superavit et omnis

[1044] restinxit stellas exortus ut aetherius sol.

[1045] tu vero dubitabis et indignabere obire?

[1046] mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,

[1047] qui somno partem maiorem conteris aevi,

[1048] et viligans stertis nec somnia cernere cessas

[1049] sollicitamque geris cassa formidine mentem

[1050] nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum

[1051] ebrius urgeris multis miser undique curis

[1052] atque animo incerto fluitans errore vagaris.’

[1053] Si possent homines, proinde ac sentire videntur

[1054] pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,

[1055] e quibus id fiat causis quoque noscere et unde

[1056] tanta mali tam quam moles in pectore constet,

[1057] haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus

[1058] quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,

[1059] commutare locum, quasi onus deponere possit.

[1060] exit saepe foras magnis ex aedibus ille,

[1061] esse domi quem pertaesumst, subitoque [revertit],

[1062] quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.

[1063] currit agens mannos ad villam praecipitanter

[1064] auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;

[1065] oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,

[1066] aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,

[1067] aut etiam properans urbem petit atque revisit.

[1068] hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,

[1069] effugere haut potis est: ingratius haeret et odit

[1070] propterea, morbi quia causam non tenet aeger;

[1071] quam bene si videat, iam rebus quisque relictis

[1072] naturam primum studeat cognoscere rerum,

[1073] temporis aeterni quoniam, non unius horae,

[1074] ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis

[1075] aetas, post mortem quae restat cumque manendo.

[1076] Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis

[1077] quae mala nos subigit vitai tanta cupido?

[1078] certe equidem finis vitae mortalibus adstat

[1079] nec devitari letum pote, quin obeamus.

[1080] praeterea versamur ibidem atque insumus usque

[1081] nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;

[1082] sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur

[1083] cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus

[1084] et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.

[1085] posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,

[1086] quidve ferat nobis casus quive exitus instet.

[1087] nec prorsum vitam ducendo demimus hilum

[1088] tempore de mortis nec delibare valemus,

[1089] quo minus esse diu possimus forte perempti.

[1090] proinde licet quod vis vivendo condere saecla,

[1091] mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,

[1092] nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno

[1093] lumine qui finem vitai fecit, et ille,

[1094] mensibus atque annis qui multis occidit ante.