LIBER XI [1] * * * * * * nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse quondam adulterum eius credidit, pariterque hortis inhians, quos ille a Lucullo cooptos insigni magnificentia extollebat, Suillium accusandis utrisque immittit. adiungitur Sosibius Britannici educator qui per speciem benevolentiae moneret Claudium cavere vim atque opes principibus infensas: praecipoum auctorem Asiaticum interficiendi G. […]
LIBER XI Breviculus [11,1] De ea parte operis, qua duarum civitatum, id est caelestis atque terrenae, initia et fines incipient demonstrari. [11,2] De cognoscendo deo, ad cuius notitiam nemo hominum pervenit, nisi per mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum. [11,3] De auctoritate canonicae scripturae divino spiritu conditae. [11,4] De conditione mundi, quae nec intemporalis […]
LIBER XI [1] Numquid, domine, cum tua sit aeternitas, ignoras, quae tibi dico, aut ad tempus vides quod fit in tempore? cur ergo tibi tot rerum narrationes digero? non utique per me noveris ea, sed affectum meum excito in te et eorum, qui haec legunt, ut dicamus omnes: Magnus dominus et laudabilis valde. iam dixi […]
LIBER XII [1] Animalium omnium quae nosci potuere naturae generatim membratimque ita se habent. restat ut neque ipsa anima carentia – quandoquidem nihil sine ea vivit -, terra edita et inde eruta, dicantur ac nullum sileatur rerum naturae opus. diu fuere occulta eius beneficia, summumque munusque homini datum arbores silvaeque intellegebantur. hinc primum alimenta, harum […]
LIBER XII [1] Caede Messalinae convulsa principis domus, orto apud libertos certamine, quis deligeret uxorem Claudio, caelibis vitae intoleranti et coniugum imperiis obnoxio. nec minore ambitu feminae exarserant: suam quaeque nobilitatem formam opes contendere ac digna tanto matrimonio ostentare. sed maxime ambigebatur inter Lolliam Paulinam M. Lollii consularis et Iuliam Agrippinam Germanico genitam: huic Pallas, […]
LIBER XII Breviculus [12,1] De una bonorum angelorum malorumque natura. [12,2] Nullam essentiam deo esse contrariam, quia ab eo, qui summe et semper est, hoc in totum videtur diversum esse quod non est. [12,3] De inimicis dei non per naturam, sed per contrariam voluntatem, quae cum ipsis nocet, bonae utique naturae nocet, quia vitium, si […]
LIBER XII [1] Multa satagit cor meum, domine, in hac inopia vitae meae pulsatum verbis sanctae scripturae tuae, et ideo plerumque in sermone copiosa est egestas humanae intellegentiae, quia plus loquitur inquisitio quam inventio et longior est petitio quam inpetratio et operosior est manus pulsans quam sumens. tenemus promissum: quis corrumpet illud? si deus pro […]
LIBER XIII [1] Hactenus in odoribus habent pretia silvae, erantque per se mira singula, iuvitque luxuria omnia ea miscere et e cunctis unum odorem facere: ita reperta sunt unguenta. [2] quis primus invenerit non traditur. Iliacis temporibus non erant, nec ture supplicabatur: cedri tantum et citri, suorum fruticum, et in sacris fumo convolutum nidorem verius […]