LIBER XII
[1] Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
[2] defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
[3] se signari oculis, ultro implacabilis ardet
[4] attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
[5] saucius ille gravi venantum vulnere pectus
[6] tum demum movet arma leo, gaudetque comantis
[7] excutiens cervice toros fixumque latronis
[8] impavidus frangit telum et fremit ore cruento:
[9] haud secus accenso gliscit violentia Turno.
[10] tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:
[11] ‘nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
[12] ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent:
[13] congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
[14] aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam
[15] desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),
[16] et solus ferro crimen commune refellam,
[17] aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.’
[18] Olli sedato respondit corde Latinus:
[19] ‘o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
[20] virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est
[21] consulere atque omnis metuentem expendere casus.
[22] sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
[23] multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
[24] sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis
[25] nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu
[26] sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri:
[27] me natam nulli veterum sociare procorum
[28] fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
[29] victus amore tui, cognato sanguine victus
[30] coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi;
[31] promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
[32] ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
[33] bella, vides, quantos primus patiare labores.
[34] bis magna victi pugna vix urbe tuemur
[35] spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
[36] sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
[37] quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
[38] si Turno exstincto socios sum ascire paratus,
[39] cur non incolumi potius certamina tollo?
[40] quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
[41] Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!)
[42] prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
[43] respice res bello varias, miserere parentis
[44] longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
[45] dividit.’ haudquaquam dictis violentia Turni
[46] flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo.
[47] ut primum fari potuit, sic institit ore:
[48] ‘quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
[49] deponas letumque sinas pro laude pacisci.
[50] et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
[51] spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.
[52] longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
[53] feminea tegat et vanis sese occulat umbris.’
[54] At regina nova pugnae conterrita sorte
[55] flebat et ardentem generum moritura tenebat:
[56] ‘Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
[57] tangit honos animum: spes tu nunc una, senectae
[58] tu requies miserae, decus imperiumque Latini
[59] te penes, in te omnis domus inclinata recumbit.
[60] unum oro: desiste manum committere Teucris.
[61] qui te cumque manent isto certamine casus
[62] et me, Turne, manent; simul haec invisa relinquam
[63] lumina nec generum Aenean captiva videbo.’
[64] accepit vocem lacrimis Lavinia matris
[65] flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem
[66] subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
[67] Indum sanguineo veluti violaverit ostro
[68] si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
[69] alba rosa, talis virgo dabat ore colores.
[70] illum turbat amor figitque in virgine vultus;
[71] ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam:
[72] ‘ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto
[73] prosequere in duri certamina Martis euntem,
[74] o mater; neque enim Turno mora libera mortis.
[75] nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno
[76] haud placitura refer. cum primum crastina caelo
[77] puniceis invecta rotis Aurora rubebit,
[78] non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant
[79] et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,
[80] illo quaeratur coniunx Lavinia campo.’
[81] Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,
[82] poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
[83] Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
[84] qui candore nives anteirent, cursibus auras.
[85] circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
[86] pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
[87] ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
[88] circumdat loricam umeris, simul aptat habendo
[89] ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae,
[90] ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
[91] fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
[92] exim quae mediis ingenti adnixa columnae
[93] aedibus astabat, validam vi corripit hastam,
[94] Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
[95] vociferans: ‘nunc, o numquam frustrata vocatus
[96] hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor,
[97] te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus
[98] loricamque manu valida lacerare revulsam
[99] semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis
[100] vibratos calido ferro murraque madentis.’
[101] his agitur furiis, totoque ardentis ab ore
[102] scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis,
[103] mugitus veluti cum prima in proelia taurus
[104] terrificos ciet aut irasci in cornua temptat
[105] arboris obnixus trunco, ventosque lacessit
[106] ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.
[107] Nec minus interea maternis saevus in armis
[108] Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
[109] oblato gaudens componi foedere bellum.
[110] tum socios maestique metum solatur Iuli
[111] fata docens, regique iubet responsa Latino
[112] certa referre viros et pacis dicere leges.
[113] Postera vix summos spargebat lumine montis
[114] orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
[115] Solis equi lucemque elatis naribus efflant:
[116] campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
[117] dimensi Rutulique viri Teucrique parabant
[118] in medioque focos et dis communibus aras
[119] gramineas. alii fontemque ignemque ferebant
[120] velati limo et verbena tempora vincti.
[121] procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
[122] agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis
[123] Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,
[124] haud secus instructi ferro quam si aspera Martis
[125] pugna vocet. nec non mediis in milibus ipsi
[126] ductores auro volitant ostroque superbi,
[127] et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
[128] et Messapus equum domitor, Neptunia proles;
[129] utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
[130] defigunt tellure hastas et scuta reclinant.
[131] tum studio effusae matres et vulgus inermum
[132] invalidique senes turris ac tecta domorum
[133] obsedere, alii portis sublimibus astant.
[134] At Iuno ex summo (qui nunc Albanus habetur;
[135] tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti)
[136] prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
[137] Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
[138] extemplo Turni sic est adfata sororem
[139] diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
[140] praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem
[141] Iuppiter erepta pro virginitate sacravit):
[142] ‘nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
[143] scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
[144] magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile,
[145] praetulerim caelique libens in parte locarim:
[146] disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
[147] qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant
[148] cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi;
[149] nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis,
[150] Parcarumque dies et vis inimica propinquat.
[151] non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
[152] tu pro germano si quid praesentius audes,
[153] perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.’
[154] vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profundit
[155] terque quaterque manu pectus percussit honestum.
[156] ‘non lacrimis hoc tempus’ ait Saturnia Iuno:
[157] ‘accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti;
[158] aut tu bella cie conceptumque excute foedus.
[159] auctor ego audendi.’ sic exhortata reliquit
[160] incertam et tristi turbatam vulnere mentis.
[161] Interea reges ingenti mole Latinus
[162] quadriiugo vehitur curru (cui tempora circum
[163] aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
[164] Solis avi specimen), bigis it Turnus in albis,
[165] bina manu lato crispans hastilia ferro.
[166] hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
[167] sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis
[168] et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
[169] procedunt castris, puraque in veste sacerdos
[170] saetigeri fetum suis intonsamque bidentem
[171] attulit admovitque pecus flagrantibus aris.
[172] illi ad surgentem conversi lumina solem
[173] dant fruges manibus salsas et tempora ferro
[174] summa notant pecudum, paterisque altaria libant.
[175] Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur:
[176] ‘esto nunc Sol testis et haec mihi terra vocanti,
[177] quam propter tantos potui perferre labores,
[178] et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx
[179] (iam melior, iam, diva, precor), tuque inclute Mavors,
[180] cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;
[181] fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti
[182] religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
[183] cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
[184] convenit Euandri victos discedere ad urbem,
[185] cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles
[186] Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent.
[187] sin nostrum adnuerit nobis victoria Martem
[188] (ut potius reor et potius di numine firment),
[189] non ego nec Teucris Italos parere iubebo
[190] nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae
[191] invictae gentes aeterna in foedera mittant.
[192] sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
[193] imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri
[194] constituent urbique dabit Lavinia nomen.’
[195] Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus
[196] suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram:
[197] ‘haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera, iuro
[198] Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem,
[199] vimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
[200] audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit.
[201] tango aras, medios ignis et numina testor:
[202] nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,
[203] quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem
[204] avertet, non, si tellurem effundat in undas
[205] diluvio miscens caelumque in Tartara solvat,
[206] ut sceptrum hoc’ (dextra sceptrum nam forte gerebat)
[207] ‘numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,
[208] cum semel in silvis imo de stirpe recisum
[209] matre caret posuitque comas et bracchia ferro,
[210] olim arbos, nunc artificis manus aere decoro
[211] inclusit patribusque dedit gestare Latinis.’
[212] talibus inter se firmabant foedera dictis
[213] conspectu in medio procerum. tum rite sacratas
[214] in flammam iugulant pecudes et viscera vivis
[215] eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras.
[216] At vero Rutulis impar ea pugna videri
[217] iamdudum et vario misceri pectora motu,
[218] tum magis ut propius cernunt non viribus aequos.
[219] adiuvat incessu tacito progressus et aram
[220] suppliciter venerans demisso lumine Turnus
[221] pubentesque genae et iuvenali in corpore pallor.
[222] quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit
[223] sermonem et vulgi variare labantia corda,
[224] in medias acies formam adsimulata Camerti,
[225] cui genus a proavis ingens clarumque paternae
[226] nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis,
[227] in medias dat sese acies haud nescia rerum
[228] rumoresque serit varios ac talia fatur:
[229] ‘non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam
[230] obiectare animam? numerone an viribus aequi
[231] non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt,
[232] fatalisque manus, infensa Etruria Turno:
[233] vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
[234] ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
[235] succedet fama vivusque per ora feretur;
[236] nos patria amissa dominis parere superbis
[237] cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.’
[238] Talibus incensa est iuvenum sententia dictis
[239] iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur:
[240] ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.
[241] qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
[242] sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur
[243] infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
[244] his aliud maius Iuturna adiungit et alto
[245] dat signum caelo, quo non praesentius ullum
[246] turbavit mentes Italas monstroque fefellit.
[247] namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra
[248] litoreas agitabat avis turbamque sonantem
[249] agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
[250] cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.
[251] arrexere animos Itali, cunctaeque volucres
[252] convertunt clamore fugam (mirabile visu),
[253] aetheraque obscurant pennis hostemque per auras
[254] facta nube premunt, donec vi victus et ipso
[255] pondere defecit praedamque ex unguibus ales
[256] proiecit fluvio, penitusque in nubila fugit.
[257] Tum vero augurium Rutuli clamore salutant
[258] expediuntque manus, primusque Tolumnius augur
[259] ‘hoc erat, hoc votis’ inquit ‘quod saepe petivi.
[260] accipio agnoscoque deos; me, me duce ferrum
[261] corripite, o miseri, quos improbus advena bello
[262] territat invalidas ut avis, et litora vestra
[263] vi populat. petet ille fugam penitusque profundo
[264] vela dabit. vos unanimi densete catervas
[265] et regem vobis pugna defendite raptum.’
[266] dixit, et adversos telum contorsit in hostis
[267] procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras
[268] certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes
[269] turbati cunei calefactaque corda tumultu.
[270] hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum
[271] corpora constiterant contra, quos fida crearat
[272] una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
[273] horum unum ad medium, teritur qua sutilis alvo
[274] balteus et laterum iuncturas fibula mordet,
[275] egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
[276] transadigit costas fulvaque effundit harena.
[277] at fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
[278] pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
[279] corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra
[280] procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant
[281] Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:
[282] sic omnis amor unus habet decernere ferro.
[283] diripuere aras, it toto turbida caelo
[284] tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
[285] craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus
[286] pulsatos referens infecto foedere divos.
[287] infrenant alii currus aut corpora saltu
[288] subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
[289] Messapus regem regisque insigne gerentem
[290] Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus,
[291] adverso proterret equo; ruit ille recedens
[292] et miser oppositis a tergo involvitur aris
[293] in caput inque umeros. at fervidus advolat hasta
[294] Messapus teloque orantem multa trabali
[295] desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:
[296] ‘hoc habet, haec melior magnis data victima divis.’
[297] concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
[298] obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara
[299] corripit et venienti Ebyso plagamque ferenti
[300] occupat os flammis: olli ingens barba reluxit
[301] nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus
[302] caesariem laeva turbati corripit hostis
[303] impressoque genu nitens terrae applicat ipsum;
[304] sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
[305] pastorem primaque acie per tela ruentem
[306] ense sequens nudo superimminet; ille securi
[307] adversi frontem mediam mentumque reducta
[308] dissicit et sparso late rigat arma cruore.
[309] olli dura quies oculos et ferreus urget
[310] somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.
[311] At pius Aeneas dextram tendebat inermem
[312] nudato capite atque suos clamore vocabat:
[313] ‘quo ruitis? quaeve ista repens discordia surgit?
[314] o cohibete iras! ictum iam foedus et omnes
[315] compositae leges. mihi ius concurrere soli;
[316] me sinite atque auferte metus. ego foedera faxo
[317] firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.’
[318] has inter voces, media inter talia verba
[319] ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est,
[320] incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,
[321] quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
[322] attulerit; pressa est insignis gloria facti,
[323] nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam.
[324] Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit
[325] turbatosque duces, subita spe fervidus ardet;
[326] poscit equos atque arma simul, saltuque superbus
[327] emicat in currum et manibus molitur habenas.
[328] multa virum volitans dat fortia corpora leto.
[329] seminecis volvit multos: aut agmina curru
[330] proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.
[331] qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
[332] sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis
[333] bella movens immittit equos, illi aequore aperto
[334] ante Notos Zephyrumque volant, gemit ultima pulsu
[335] Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora
[336] Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:
[337] talis equos alacer media inter proelia Turnus
[338] fumantis sudore quatit, miserabile caesis
[339] hostibus insultans; spargit rapida ungula rores
[340] sanguineos mixtaque cruor calcatur harena.
[341] iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
[342] hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
[343] Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
[344] nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis
[345] vel conferre manum vel equo praevertere ventos.
[346] Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
[347] antiqui proles bello praeclara Dolonis,
[348] nomine avum referens, animo manibusque parentem,
[349] qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
[350] ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;
[351] illum Tydides alio pro talibus ausis
[352] adfecit pretio nec equis aspirat Achilli.
[353] hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
[354] ante levi iaculo longum per inane secutus
[355] sistit equos biiugis et curru desilit atque
[356] semianimi lapsoque supervenit, et pede collo
[357] impresso dextrae mucronem extorquet et alto
[358] fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit:
[359] ‘en agros et, quam bello, Troiane, petisti,
[360] Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me
[361] ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt.’
[362] huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit
[363] Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
[364] et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten.
[365] ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto
[366] insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,
[367] qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo:
[368] sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt
[369] conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum
[370] et cristam adverso curru quatit aura volantem.
[371] non tulit instantem Phegeus animisque frementem
[372] obiecit sese ad currum et spumantia frenis
[373] ora citatorum dextra detorsit equorum.
[374] dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
[375] lancea consequitur rumpitque infixa bilicem
[376] loricam et summum degustat vulnere corpus.
[377] ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem
[378] ibat et auxilium ducto mucrone petebat,
[379] cum rota praecipitem et procursu concitus axis
[380] impulit effunditque solo, Turnusque secutus
[381] imam inter galeam summi thoracis et oras
[382] abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.
[383] Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
[384] interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
[385] Ascaniusque comes castris statuere cruentum
[386] alternos longa nitentem cuspide gressus.
[387] saevit et infracta luctatur harundine telum
[388] eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit:
[389] ense secent lato vulnus telique latebram
[390] rescindant penitus, seseque in bella remittant.
[391] iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
[392] Iasides, acri quondam cui captus amore
[393] ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo
[394] augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
[395] ille, ut depositi proferret fata parentis,
[396] scire potestates herbarum usumque medendi
[397] maluit et mutas agitare inglorius artis.
[398] stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam
[399] Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli
[400] concursu, lacrimis immobilis. ille retorto
[401] Paeonium in morem senior succinctus amictu
[402] multa manu medica Phoebique potentibus herbis
[403] nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
[404] sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
[405] nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo
[406] subvenit, et saevus campis magis ac magis horror
[407] crebrescit propiusque malum est. iam pulvere caelum
[408] stare vident: subeunt equites et spicula castris
[409] densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor
[410] bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum.
[411] Hic Venus indigno nati concussa dolore
[412] dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
[413] puberibus caulem foliis et flore comantem
[414] purpureo; non illa feris incognita capris
[415] gramina, cum tergo volucres haesere sagittae.
[416] hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo
[417] detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem
[418] inficit occulte medicans, spargitque salubris
[419] ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
[420] fovit ea vulnus lympha longaevus Iapyx
[421] ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
[422] quippe dolor, omnis stetit imo vulnere sanguis.
[423] iamque secuta manum nullo cogente sagitta
[424] excidit, atque novae rediere in pristina vires.
[425] ‘arma citi properate viro! quid statis?’ Iapyx
[426] conclamat primusque animos accendit in hostem.
[427] ‘non haec humanis opibus, non arte magistra
[428] proveniunt, neque te, Aenea, mea dextera servat:
[429] maior agit deus atque opera ad maiora remittit.’
[430] ille avidus pugnae suras incluserat auro
[431] hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
[432] postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
[433] Ascanium fusis circum complectitur armis
[434] summaque per galeam delibans oscula fatur:
[435] ‘disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,
[436] fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello
[437] defensum dabit et magna inter praemia ducet.
[438] tu facito, mox cum matura adoleverit aetas,
[439] sis memor et te animo repetentem exempla tuorum
[440] et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.’
[441] Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens
[442] telum immane manu quatiens; simul agmine denso
[443] Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictis
[444] turba fluit castris. tum caeco pulvere campus
[445] miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.
[446] vidit ab adverso venientis aggere Turnus,
[447] videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
[448] ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos
[449] audiit agnovitque sonum et tremefacta refugit.
[450] ille volat campoque atrum rapit agmen aperto.
[451] qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
[452] it mare per medium (miseris, heu, praescia longe
[453] horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas
[454] arboribus stragemque satis, ruet omnia late),
[455] ante volant sonitumque ferunt ad litora venti:
[456] talis in adversos ductor Rhoeteius hostis
[457] agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
[458] adglomerant. ferit ense gravem Thymbraeus Osirim,
[459] Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates
[460] Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,
[461] primus in adversos telum qui torserat hostis.
[462] tollitur in caelum clamor, versique vicissim
[463] pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
[464] ipse neque aversos dignatur sternere morti
[465] nec pede congressos aequo nec tela ferentis
[466] insequitur: solum densa in caligine Turnum
[467] vestigat lustrans, solum in certamina poscit.
[468] Hoc concussa metu mentem Iuturna virago
[469] aurigam Turni media inter lora Metiscum
[470] excutit et longe lapsum temone reliquit;
[471] ipsa subit manibusque undantis flectit habenas
[472] cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.
[473] nigra velut magnas domini cum divitis aedes
[474] pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo
[475] pabula parva legens nidisque loquacibus escas,
[476] et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum
[477] stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
[478] fertur equis rapidoque volans obit omnia curru,
[479] iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem
[480] nec conferre manum patitur, volat avia longe.
[481] haud minus Aeneas tortos legit obvius orbis,
[482] vestigatque virum et disiecta per agmina magna
[483] voce vocat. quotiens oculos coniecit in hostem
[484] alipedumque fugam cursu temptavit equorum,
[485] aversos totiens currus Iuturna retorsit.
[486] heu, quid agat? vario nequiquam fluctuat aestu,
[487] diversaeque vocant animum in contraria curae.
[488] huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat
[489] lenta, levis cursu, praefixa hastilia ferro,
[490] horum unum certo contorquens derigit ictu.
[491] substitit Aeneas et se collegit in arma
[492] poplite subsidens; apicem tamen incita summum
[493] hasta tulit summasque excussit vertice cristas.
[494] tum vero adsurgunt irae, insidiisque subactus,
[495] diversos ubi sensit equos currumque referri,
[496] multa Iovem et laesi testatus foederis aras
[497] iam tandem invadit medios et Marte secundo
[498] terribilis saevam nullo discrimine caedem
[499] suscitat, irarumque omnis effundit habenas.
[500] Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes
[501] diversas obitumque ducum, quos aequore toto
[502] inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
[503] expediat? tanton placuit concurrere motu,
[504] Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras?
[505] Aeneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis
[506] pugna loco statuit Teucros) haud multa morantem
[507] excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
[508] transadigit costas et cratis pectoris ensem.
[509] Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,
[510] congressus pedes, hunc venientem cuspide longa,
[511] hunc mucrone ferit, curruque abscisa duorum
[512] suspendit capita et rorantia sanguine portat.
[513] ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
[514] tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,
[515] nomen Echionium matrisque genus Peridiae;
[516] hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
[517] et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten,
[518] Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae
[519] ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
[520] munera, conductaque pater tellure serebat.
[521] ac velut immissi diversis partibus ignes
[522] arentem in silvam et virgulta sonantia lauro,
[523] aut ubi decursu rapido de montibus altis
[524] dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt
[525] quisque suum populatus iter: non segnius ambo
[526] Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc
[527] fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci
[528] pectora, nunc totis in vulnera viribus itur.
[529] Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem
[530] nomina per regesque actum genus omne Latinos,
[531] praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
[532] excutit effunditque solo; hunc lora et iuga subter
[533] provolvere rotae, crebro super ungula pulsu
[534] incita nec domini memorum proculcat equorum.
[535] ille ruenti Hyllo animisque immane frementi
[536] occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
[537] olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
[538] dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu,
[539] eripuit Turno, nec di texere Cupencum
[540] Aenea veniente sui: dedit obvia ferro
[541] pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.
[542] te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi
[543] oppetere et late terram consternere tergo.
[544] occidis, Argivae quem non potuere phalanges
[545] sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;
[546] hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida,
[547] Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum.
[548] totae adeo conversae acies omnesque Latini,
[549] omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
[550] et Messapus equum domitor et fortis Asilas
[551] Tuscorumque phalanx Euandrique Arcades alae,
[552] pro se quisque viri summa nituntur opum vi;
[553] nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.
[554] Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit
[555] iret ut ad muros urbique adverteret agmen
[556] ocius et subita turbaret clade Latinos.
[557] ille ut vestigans diversa per agmina Turnum
[558] huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
[559] immunem tanti belli atque impune quietam.
[560] continuo pugnae accendit maioris imago:
[561] Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum
[562] ductores, tumulumque capit quo cetera Teucrum
[563] concurrit legio, nec scuta aut spicula densi
[564] deponunt. celso medius stans aggere fatur:
[565] ‘ne qua meis esto dictis mora, Iuppiter hac stat,
[566] neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
[567] urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
[568] ni frenum accipere et victi parere fatentur,
[569] ervam et aequa solo fumantia culmina ponam.
[570] scilicet exspectem libeat dum proelia Turno
[571] nostra pati rursusque velit concurrere victus?
[572] hoc caput, o cives, haec belli summa nefandi.
[573] ferte faces propere foedusque reposcite flammis.’
[574] dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
[575] dant cuneum densaque ad muros mole feruntur;
[576] scalae improviso subitusque apparuit ignis.
[577] discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
[578] ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
[579] ipse inter primos dextram sub moenia tendit
[580] Aeneas, magnaque incusat voce Latinum
[581] testaturque deos iterum se ad proelia cogi,
[582] bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
[583] exoritur trepidos inter discordia civis:
[584] urbem alii reserare iubent et pandere portas
[585] Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem;
[586] arma ferunt alii et pergunt defendere muros,
[587] inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
[588] vestigavit apes fumoque implevit amaro;
[589] illae intus trepidae rerum per cerea castra
[590] discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;
[591] volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco
[592] intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras.
[593] Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
[594] quae totam luctu concussit funditus urbem.
[595] regina ut tectis venientem prospicit hostem,
[596] incessi muros, ignis ad tecta volare,
[597] nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni,
[598] infelix pugnae iuvenem in certamine credit
[599] exstinctum et subito mentem turbata dolore
[600] se causam clamat crimenque caputque malorum,
[601] multaque per maestum demens effata furorem
[602] purpureos moritura manu discindit amictus
[603] et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
[604] quam cladem miserae postquam accepere Latinae,
[605] filia prima manu flauos Lauinia crinis
[606] et roseas laniata genas, tum cetera circum
[607] turba furit, resonant late plangoribus aedes.
[608] hinc totam infelix uulgatur fama per urbem:
[609] demittunt mentes, it scissa ueste Latinus
[610] coniugis attonitus fatis urbisque ruina,
[611] canitiem immundo perfusam puluere turpans.
[612] [multaque se incusat, qui non acceperit ante
[613] Dardanium Aenean generumque adsciverit ultro.]
[614] Interea extremo bellator in aequore Turnus
[615] palantis sequitur paucos iam segnior atque
[616] iam minus atque minus successu laetus equorum.
[617] attulit hunc illi caecis terroribus aura
[618] commixtum clamorem, arrectasque impulit auris
[619] confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
[620] ‘ei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu?
[621] quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?’
[622] sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
[623] atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
[624] aurigae currumque et equos et lora regebat,
[625] talibus occurrit dictis: ‘hac, Turne, sequamur
[626] Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
[627] sunt alii qui tecta manu defendere possint.
[628] ingruit Aeneas Italis et proelia miscet,
[629] et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
[630] nec numero inferior pugnae neque honore recedes.’
[631] Turnus ad haec:
[632] ‘o soror, et dudum agnovi, cum prima per artem
[633] foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
[634] et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo
[635] demissam tantos voluit te ferre labores?
[636] an fratris miseri letum ut crudele videres?
[637] nam quid ago? aut quae iam spondet Fortuna salutem?
[638] vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
[639] Murranum, quo non superat mihi carior alter,
[640] oppetere ingentem atque ingenti vulnere victum.
[641] occidit infelix ne nostrum dedecus Ufens
[642] aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
[643] exscindine domos (id rebus defuit unum)
[644] perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
[645] terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit?
[646] usque adeone mori miserum est? vos o mihi, Manes,
[647] este boni, quoniam superis aversa voluntas.
[648] sancta ad vos anima atque istius inscia culpae
[649] descendam magnorum haud umquam indignus avorum.’
[650] Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis
[651] vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
[652] saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
[653] ‘Turne, in te suprema salus, miserere tuorum.
[654] fulminat Aeneas armis summasque minatur
[655] deiecturum arces Italum excidioque daturum,
[656] iamque faces ad tecta volant. in te ora Latini,
[657] in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus
[658] quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat.
[659] praeterea regina, tui fidissima, dextra
[660] occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.
[661] soli pro portis Messapus et acer Atinas
[662] sustentant acies. circum hos utrimque phalanges
[663] stant densae strictisque seges mucronibus horret
[664] ferrea; tu currum deserto in gramine versas.’
[665] obstipuit varia confusus imagine rerum
[666] Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens
[667] uno in corde pudor mixtoque insania luctu
[668] et furiis agitatus amor et conscia virtus.
[669] ut primum discussae umbrae et lux reddita menti,
[670] ardentis oculorum orbis ad moenia torsit
[671] turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.
[672] Ecce autem flammis inter tabulata volutus
[673] ad caelum undabat vertex turrimque tenebat,
[674] turrim compactis trabibus quam eduxerat ipse
[675] subdideratque rotas pontisque instraverat altos.
[676] ‘iam iam fata, soror, superant, absiste morari;
[677] quo deus et quo dura vocat Fortuna sequamur.
[678] stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est,
[679] morte pati, neque me indecorem, germana, videbis
[680] amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem.’
[681] dixit, et e curru saltum dedit ocius arvis
[682] perque hostis, per tela ruit maestamque sororem
[683] deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
[684] ac veluti montis saxum de vertice praeceps
[685] cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber
[686] proluit aut annis solvit sublapsa vetustas;
[687] fertur in abruptum magno mons improbus actu
[688] exsultatque solo, silvas armenta virosque
[689] involvens secum: disiecta per agmina Turnus
[690] sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso
[691] sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
[692] significatque manu et magno simul incipit ore:
[693] ‘parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini.
[694] quaecumque est fortuna, mea est; me verius unum
[695] pro vobis foedus luere et decernere ferro.’
[696] discessere omnes medii spatiumque dedere.
[697] At pater Aeneas audito nomine Turni
[698] deserit et muros et summas deserit arces
[699] praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit
[700] laetitia exsultans horrendumque intonat armis:
[701] quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
[702] cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali
[703] vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
[704] iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes
[705] convertere oculos Itali, quique alta tenebant
[706] moenia quique imos pulsabant ariete muros,
[707] armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus
[708] ingentis, genitos diversis partibus orbis,
[709] inter se coiisse viros et cernere ferro.
[710] atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi,
[711] procursu rapido coniectis eminus hastis
[712] invadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
[713] dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
[714] congeminant, fors et virtus miscetur in unum.
[715] ac velut ingenti Sila summove Taburno
[716] cum duo conversis inimica in proelia tauri
[717] frontibus incurrunt, pavidi cessere magistri,
[718] stat pecus omne metu mutum, mussantque iuvencae
[719] quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
[720] illi inter sese multa vi vulnera miscent
[721] cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
[722] colla armosque lavant, gemitu nemus omne remugit:
[723] non aliter Tros Aeneas et Daunius heros
[724] concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet.
[725] Iuppiter ipse duas aequato examine lances
[726] sustinet et fata imponit diversa duorum,
[727] quem damnet labor et quo vergat pondere letum.
[728] Emicat hic impune putans et corpore toto
[729] alte sublatum consurgit Turnus in ensem
[730] et ferit; exclamant Troes trepidique Latini,
[731] arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis
[732] frangitur in medioque ardentem deserit ictu,
[733] ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro
[734] ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
[735] fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos
[736] conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
[737] dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci;
[738] idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
[739] suffecit; postquam arma dei ad Volcania ventum est,
[740] mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu
[741] dissiluit, fulva resplendent fragmina harena.
[742] ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus
[743] et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis;
[744] undique enim densa Teucri inclusere corona
[745] atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
[746] Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
[747] interdum genua impediunt cursumque recusant,
[748] insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:
[749] inclusum veluti si quando flumine nactus
[750] cervum aut puniceae saeptum formidine pennae
[751] venator cursu canis et latratibus instat;
[752] ille autem insidiis et ripa territus alta
[753] mille fugit refugitque vias, at vividus Umber
[754] haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
[755] increpuit malis morsuque elusus inani est;
[756] tum vero exoritur clamor ripaeque lacusque
[757] responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
[758] ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis
[759] nomine quemque vocans notumque efflagitat ensem.
[760] Aeneas mortem contra praesensque minatur
[761] exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
[762] excisurum urbem minitans et saucius instat.
[763] quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
[764] huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur
[765] praemia, sed Turni de vita et sanguine certant.
[766] Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
[767] hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
[768] servati ex undis ubi figere dona solebant
[769] Laurenti divo et votas suspendere vestis;
[770] sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
[771] sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
[772] hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
[773] detulerat fixam et lenta radice tenebat.
[774] incubuit voluitque manu convellere ferrum
[775] Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu
[776] non poterat. tum vero amens formidine Turnus
[777] ‘Faune, precor, miserere’ inquit ‘tuque optima ferrum
[778] Terra tene, colui vestros si semper honores,
[779] quos contra Aeneadae bello fecere profanos.’
[780] dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit.
[781] namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
[782] viribus haud ullis valuit discludere morsus
[783] roboris Aeneas. dum nititur acer et instat,
[784] rursus in aurigae faciem mutata Metisci
[785] procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.
[786] quod Venus audaci nymphae indignata licere
[787] accessit telumque alta ab radice revellit.
[788] olli sublimes armis animisque refecti,
[789] hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
[790] adsistunt contra certamina Martis anheli.
[791] Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
[792] adloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
[793] ‘quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat?
[794] indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
[795] deberi caelo fatisque ad sidera tolli.
[796] quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
[797] mortalin decuit violari vulnere divum?
[798] aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)
[799] ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
[800] desine iam tandem precibusque inflectere nostris,
[801] ne te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
[802] saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.
[803] ventum ad supremum est. terris agitare vel undis
[804] Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
[805] deformare domum et luctu miscere hymenaeos:
[806] ulterius temptare veto.’ sic Iuppiter orsus;
[807] sic dea summisso contra Saturnia vultu:
[808] ‘ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
[809] Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;
[810] nec tu me a?ria solam nunc sede videres
[811] digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
[812] starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
[813] Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri
[814] suasi et pro vita maiora audere probavi,
[815] non ut tela tamen, non ut contenderet arcum;
[816] adiuro Stygii caput implacabile fontis,
[817] una superstitio superis quae reddita divis.
[818] et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
[819] illud te, nulla fati quod lege tenetur,
[820] pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:
[821] cum iam conubiis pacem felicibus (esto)
[822] component, cum iam leges et foedera iungent,
[823] ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
[824] neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
[825] aut vocem mutare viros aut vertere vestem.
[826] sit Latium, sint Albani per saecula reges,
[827] sit Romana potens Itala virtute propago:
[828] occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.’
[829] olli subridens hominum rerumque repertor:
[830] ‘es germana Iovis Saturnique altera proles,
[831] irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
[832] verum age et inceptum frustra summitte furorem:
[833] do quod vis, et me victusque volensque remitto.
[834] sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
[835] utque est nomen erit; commixti corpore tantum
[836] subsident Teucri. morem ritusque sacrorum
[837] adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
[838] hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
[839] supra homines, supra ire deos pietate videbis,
[840] nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.’
[841] adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit;
[842] interea excedit caelo nubemque relinquit.
[843] His actis aliud genitor secum ipse volutat
[844] Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
[845] dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,
[846] quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
[847] uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
[848] serpentum spiris ventosasque addidit alas.
[849] hae Iovis ad solium saevique in limine regis
[850] apparent acuuntque metum mortalibus aegris,
[851] si quando letum horrificum morbosque deum rex
[852] molitur, meritas aut bello territat urbes.
[853] harum unam celerem demisit ab aethere summo
[854] Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit:
[855] illa volat celerique ad terram turbine fertur.
[856] non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
[857] armatam saevi Parthus quam felle veneni,
[858] Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
[859] stridens et celeris incognita transilit umbras:
[860] talis se sata Nocte tulit terrasque petivit.
[861] postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
[862] alitis in parvae subitam collecta figuram,
[863] quae quondam in bustis aut culminibus desertis
[864] nocte sedens serum canit importuna per umbras –
[865] hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora
[866] fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
[867] illi membra novus solvit formidine torpor,
[868] arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit.
[869] At procul ut Dirae stridorem agnovit et alas,
[870] infelix crinis scindit Iuturna solutos
[871] unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
[872] ‘quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare?
[873] aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem
[874] arte morer? talin possum me opponere monstro?
[875] iam iam linquo acies. ne me terrete timentem,
[876] obscenae volucres: alarum verbera nosco
[877] letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
[878] magnanimi Iovis. haec pro virginitate reponit?
[879] quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
[880] condicio? possem tantos finire dolores
[881] nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras!
[882] immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum
[883] te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat
[884] terra mihi, Manisque deam demittat ad imos?’
[885] tantum effata caput glauco contexit amictu
[886] multa gemens et se fluvio dea condidit alto.
[887] Aeneas instat contra telumque coruscat
[888] ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur:
[889] ‘quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas?
[890] non cursu, saevis certandum est comminus armis.
[891] verte omnis tete in facies et contrahe quidquid
[892] sive animis sive arte vales; opta ardua pennis
[893] astra sequi clausumque cava te condere terra.’
[894] ille caput quassans: ‘non me tua fervida terrent
[895] dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.’
[896] nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
[897] saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
[898] limes agro positus litem ut discerneret arvis.
[899] vix illum lecti bis sex cervice subirent,
[900] qualia nunc hominum producit corpora tellus;
[901] ille manu raptum trepida torquebat in hostem
[902] altior insurgens et cursu concitus heros.
[903] sed neque currentem se nec cognoscit euntem
[904] tollentemve manu saxumve immane moventem;
[905] genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.
[906] tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus
[907] nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
[908] ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
[909] nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus
[910] velle videmur et in mediis conatibus aegri
[911] succidimus; non lingua valet, non corpore notae
[912] sufficiunt vires nec vox aut verba sequuntur:
[913] sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
[914] successum dea dira negat. tum pectore sensus
[915] vertuntur varii; Rutulos aspectat et urbem
[916] cunctaturque metu letumque instare tremescit,
[917] nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
[918] nec currus usquam videt aurigamve sororem.
[919] Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
[920] sortitus fortunam oculis, et corpore toto
[921] eminus intorquet. murali concita numquam
[922] tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti
[923] dissultant crepitus. volat atri turbinis instar
[924] exitium dirum hasta ferens orasque recludit
[925] loricae et clipei extremos septemplicis orbis;
[926] per medium stridens transit femur. incidit ictus
[927] ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
[928] consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit
[929] mons circum et vocem late nemora alta remittunt.
[930] ille humilis supplex oculos dextramque precantem
[931] protendens ‘equidem merui nec deprecor’ inquit;
[932] ‘utere sorte tua. miseri te si qua parentis
[933] tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
[934] Anchises genitor) Dauni miserere senectae
[935] et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,
[936] redde meis. vicisti et victum tendere palmas
[937] Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx,
[938] ulterius ne tende odiis.’ stetit acer in armis
[939] Aeneas volvens oculos dextramque repressit;
[940] et iam iamque magis cunctantem flectere sermo
[941] coeperat, infelix umero cum apparuit alto
[942] balteus et notis fulserunt cingula bullis
[943] Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus
[944] straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
[945] ille, oculis postquam saevi monimenta doloris
[946] exuviasque hausit, furiis accensus et ira
[947] terribilis: ‘tune hinc spoliis indute meorum
[948] eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
[949] immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.’
[950] hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit
[951] fervidus; ast illi solvuntur frigore membra
[952] vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.