LIBER XI
[1] Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
[2] Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
[3] praecipitant curae turbataque funere mens est,
[4] vota deum primo victor solvebat Eoo.
[5] ingentem quercum decisis undique ramis
[6] constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
[7] Mezenti ducis exuvias, tibi magne tropaeum
[8] bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas
[9] telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
[10] perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae
[11] subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
[12] tum socios (namque omnis eum stipata tegebat
[13] turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis:
[14] ‘maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
[15] quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo
[16] primitiae manibusque meis Mezentius hic est.
[17] nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
[18] arma parate, animis et spe praesumite bellum,
[19] ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
[20] adnuerint superi pubemque educere castris,
[21] impediat segnisve metu sententia tardet.
[22] interea socios inhumataque corpora terrae
[23] mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
[24] ite,’ ait ‘egregias animas, quae sanguine nobis
[25] hanc patriam peperere suo, decorate supremis
[26] muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem
[27] mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
[28] abstulit atra dies et funere mersit acerbo.’
[29] Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum
[30] corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes
[31] servabat senior, qui Parrhasio Euandro
[32] armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
[33] tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
[34] circum omnis famulumque manus Troianaque turba
[35] et maestum Iliades crinem de more solutae.
[36] ut vero Aeneas foribus sese intulit altis
[37] ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
[38] pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
[39] ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
[40] ut vidit levique patens in pectore vulnus
[41] cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:
[42] ‘tene,’ inquit ‘miserande puer, cum laeta veniret,
[43] invidit Fortuna mihi, ne regna videres
[44] nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
[45] non haec Euandro de te promissa parenti
[46] discedens dederam, cum me complexus euntem
[47] mitteret in magnum imperium metuensque moneret
[48] acris esse viros, cum dura proelia gente.
[49] et nunc ille quidem spe multum captus inani
[50] fors et vota facit cumulatque altaria donis,
[51] nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
[52] debentem vano maesti comitamur honore.
[53] infelix, nati funus crudele videbis!
[54] hi nostri reditus exspectatique triumphi?
[55] haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis
[56] vulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum
[57] optabis nato funus pater. ei mihi quantum
[58] praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!’
[59] Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
[60] imperat, et toto lectos ex agmine mittit
[61] mille viros qui supremum comitentur honorem
[62] intersintque patris lacrimis, solacia luctus
[63] exigua ingentis, misero sed debita patri.
[64] haud segnes alii cratis et molle feretrum
[65] arbuteis texunt virgis et vimine querno
[66] exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
[67] hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt:
[68] qualem virgineo demessum pollice florem
[69] seu mollis violae seu languentis hyacinthi,
[70] cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit,
[71] non iam mater alit tellus virisque ministrat.
[72] tum geminas vestis auroque ostroque rigentis
[73] extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
[74] ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
[75] fecerat et tenui telas discreverat auro.
[76] harum unam iuveni supremum maestus honorem
[77] induit arsurasque comas obnubit amictu,
[78] multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
[79] aggerat et longo praedam iubet ordine duci;
[80] addit equos et tela quibus spoliaverat hostem.
[81] vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
[82] inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,
[83] indutosque iubet truncos hostilibus armis
[84] ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
[85] ducitur infelix aevo confectus Acoetes,
[86] pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora,
[87] sternitur et toto proiectus corpore terrae;
[88] ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
[89] post bellator equus positis insignibus Aethon
[90] it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.
[91] hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
[92] victor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
[93] Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.
[94] postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
[95] substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:
[96] ‘nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
[97] fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,
[98] aeternumque vale.’ nec plura effatus ad altos
[99] tendebat muros gressumque in castra ferebat.
[100] Iamque oratores aderant ex urbe Latina
[101] velati ramis oleae veniamque rogantes:
[102] corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
[103] redderet ac tumulo sineret succedere terrae;
[104] nullum cum victis certamen et aethere cassis;
[105] parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.
[106] quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis
[107] prosequitur venia et verbis haec insuper addit:
[108] ‘quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
[109] implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
[110] pacem me exanimis et Martis sorte peremptis
[111] oratis? equidem et vivis concedere vellem.
[112] nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
[113] nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit
[114] hospitia et Turni potius se credidit armis.
[115] aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.
[116] si bellum finire manu, si pellere Teucros
[117] apparat, his mecum decuit concurrere telis:
[118] vixet cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
[119] nunc ite et miseris supponite civibus ignem.’
[120] dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes
[121] conversique oculos inter se atque ora tenebant.
[122] Tum senior semperque odiis et crimine Drances
[123] infensus iuveni Turno sic ore vicissim
[124] orsa refert: ‘o fama ingens, ingentior armis,
[125] vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?
[126] iustitiaene prius mirer belline laborum?
[127] nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
[128] et te, si qua viam dederit Fortuna, Latino
[129] iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus.
[130] quin et fatalis murorum attollere moles
[131] saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.’
[132] dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant.
[133] bis senos pepigere dies, et pace sequestra
[134] per silvas Teucri mixtique impune Latini
[135] erravere iugis. ferro sonat alta bipenni
[136] fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
[137] robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
[138] nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
[139] Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
[140] Euandrum Euandrique domos et moenia replet,
[141] quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
[142] Arcades ad portas ruere et de more vetusto
[143] funereas rapuere faces; lucet via longo
[144] ordine flammarum et late discriminat agros.
[145] contra turba Phrygum veniens plangentia iungit
[146] agmina. quae postquam matres succedere tectis
[147] viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
[148] at non Euandrum potis est vis ulla tenere,
[149] sed venit in medios. feretro Pallante reposto
[150] procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,
[151] et via vix tandem voci laxata dolore est:
[152] ‘non haec, o Palla, dederas promissa parenti,
[153] cautius ut saevo velles te credere Marti.
[154] haud ignarus eram quantum nova gloria in armis
[155] et praedulce decus primo certamine posset.
[156] primitiae iuvenis miserae bellique propinqui
[157] dura rudimenta, et nulli exaudita deorum
[158] vota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx,
[159] felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
[160] contra ego vivendo vici mea fata, superstes
[161] restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
[162] obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem
[163] atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!
[164] nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
[165] iunximus hospitio dextras: sors ista senectae
[166] debita erat nostrae. quod si immatura manebat
[167] mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante
[168] ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
[169] quin ego non alio digner te funere, Palla,
[170] quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam
[171] Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
[172] magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto;
[173] tu quoque nunc stares immanis truncus in arvis,
[174] esset par aetas et idem si robur ab annis,
[175] Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis?
[176] vadite et haec memores regi mandata referte:
[177] quod vitam moror invisam Pallante perempto
[178] dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique
[179] quam debere vides. meritis vacat hic tibi solus
[180] fortunaeque locus. non vitae gaudia quaero,
[181] nec fas, sed gnato manis perferre sub imos.’
[182] Aurora interea miseris mortalibus almam
[183] extulerat lucem referens opera atque labores:
[184] iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
[185] constituere pyras. huc corpora quisque suorum
[186] more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
[187] conditur in tenebras altum caligine caelum.
[188] ter circum accensos cincti fulgentibus armis
[189] decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
[190] lustravere in equis ululatusque ore dedere.
[191] spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma,
[192] it caelo clamorque virum clangorque tubarum.
[193] hic alii spolia occisis derepta Latinis
[194] coniciunt igni, galeas ensisque decoros
[195] frenaque ferventisque rotas; pars munera nota,
[196] ipsorum clipeos et non felicia tela.
[197] multa boum circa mactantur corpora Morti,
[198] saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
[199] in flammam iugulant pecudes. tum litore toto
[200] ardentis spectant socios semustaque servant
[201] busta, neque avelli possunt, nox umida donec
[202] invertit caelum stellis ardentibus aptum.
[203] Nec minus et miseri diversa in parte Latini
[204] innumeras struxere pyras, et corpora partim
[205] multa virum terrae infodiunt, avectaque partim
[206] finitimos tollunt in agros urbique remittunt.
[207] cetera confusaeque ingentem caedis acervum
[208] nec numero nec honore cremant; tunc undique vasti
[209] certatim crebris conlucent ignibus agri.
[210] tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:
[211] maerentes altum cinerem et confusa ruebant
[212] ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
[213] iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,
[214] praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
[215] hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum
[216] pectora maerentum puerique parentibus orbi
[217] dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos;
[218] ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
[219] qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
[220] ingravat haec saevus Drances solumque vocari
[221] testatur, solum posci in certamina Turnum.
[222] multa simul contra variis sententia dictis
[223] pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
[224] multa virum meritis sustentat fama tropaeis.
[225] Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,
[226] ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
[227] legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
[228] tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
[229] nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis
[230] quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum.
[231] deficit ingenti luctu rex ipse Latinus:
[232] fatalem Aenean manifesto numine ferri
[233] admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
[234] ergo concilium magnum primosque suorum
[235] imperio accitos alta intra limina cogit.
[236] olli convenere fluuntque ad regia plenis
[237] tecta viis. sedet in mediis et maximus aevo
[238] et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
[239] atque hic legatos Aetola ex urbe remissos
[240] quae referant fari iubet, et responsa reposcit
[241] ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis,
[242] et Venulus dicto parens ita farier infit:
[243] ‘Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra,
[244] atque iter emensi casus superavimus omnis,
[245] contigimusque manum qua concidit Ilia tellus.
[246] ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
[247] victor Gargani condebat Iapygis agris.
[248] postquam introgressi et coram data copia fandi,
[249] munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
[250] qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.
[251] auditis ille haec placido sic reddidit ore:
[252] ‘o fortunatae gentes, Saturnia regna,
[253] antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
[254] sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
[255] quicumque Iliacos ferro violavimus agros
[256] (mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis,
[257] quos Simois premat ille viros) infanda per orbem
[258] supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
[259] vel Priamo miseranda manus; scit triste Minervae
[260] sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus.
[261] militia ex illa diversum ad litus abacti
[262] Atrides Protei Menelaus adusque columnas
[263] exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
[264] regna Neoptolemi referam versosque penatis
[265] Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?
[266] ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivum
[267] coniugis infandae prima inter limina dextra
[268] oppetiit, devictam Asiam subsedit adulter.
[269] invidisse deos, patriis ut redditus aris
[270] coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?
[271] nunc etiam horribili visu portenta sequuntur
[272] et socii amissi petierunt aethera pennis
[273] fluminibusque vagantur aves (heu, dira meorum
[274] supplicia!) et scopulos lacrimosis vocibus implent.
[275] haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt
[276] tempore cum ferro caelestia corpora demens
[277] appetii et Veneris violavi vulnere dextram.
[278] ne vero, ne me ad talis impellite pugnas.
[279] nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
[280] Pergama nec veterum memini laetorve malorum.
[281] munera quae patriis ad me portatis ab oris
[282] vertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra
[283] contulimusque manus: experto credite quantus
[284] in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
[285] si duo praeterea talis Idaea tulisset
[286] terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
[287] Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.
[288] quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
[289] Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
[290] haesit et in decimum vestigia rettulit annum.
[291] ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
[292] hic pietate prior. coeant in foedera dextrae,
[293] qua datur; ast armis concurrant arma cavete.’
[294] et responsa simul quae sint, rex optime, regis
[295] audisti et quae sit magno sententia bello.’
[296] Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
[297] Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur
[298] cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
[299] vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
[300] ut primum placati animi et trepida ora quierunt,
[301] praefatus divos solio rex infit ab alto:
[302] ‘Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
[303] et vellem et fuerat melius, non tempore tali
[304] cogere concilium, cum muros adsidet hostis.
[305] bellum importunum, cives, cum gente deorum
[306] invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
[307] proelia nec victi possunt absistere ferro.
[308] spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis,
[309] ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta videtis.
[310] cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,
[311] ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
[312] nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus
[313] esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
[314] nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,
[315] expediam et paucis (animos adhibete) docebo.
[316] est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
[317] longus in occasum, finis super usque Sicanos;
[318] Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros
[319] exercent collis atque horum asperrima pascunt.
[320] haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
[321] cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
[322] dicamus leges sociosque in regna vocemus:
[323] considant, si tantus amor, et moenia condant.
[324] sin alios finis aliamque capessere gentem
[325] est animus possuntque solo decedere nostro,
[326] bis denas Italo texamus robore navis;
[327] seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
[328] materies: ipsi numerumque modumque carinis
[329] praecipiant, nos aera, manus, navalia demus.
[330] praeterea, qui dicta ferant et foedera firment
[331] centum oratores prima de gente Latinos
[332] ire placet pacisque manu praetendere ramos,
[333] munera portantis aurique eborisque talenta
[334] et sellam regni trabeamque insignia nostri.
[335] consulite in medium et rebus succurrite fessis.’
[336] Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
[337] obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
[338] largus opum et lingua melior, sed frigida bello
[339] dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,
[340] seditione potens (genus huic materna superbum
[341] nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
[342] surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
[343] ‘rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
[344] consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur
[345] quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.
[346] det libertatem fandi flatusque remittat,
[347] cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
[348] (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
[349] lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
[350] consedisse urbem luctu, dum Troia temptat
[351] castra fugae fidens et caelum territat armis.
[352] unum etiam donis istis, quae plurima mitti
[353] Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
[354] adicias, nec te ullius violentia vincat
[355] quin natam egregio genero dignisque hymenaeis
[356] des pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
[357] quod si tantus habet mentes et pectora terror,
[358] ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
[359] cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
[360] quid miseros totiens in aperta pericula civis
[361] proicis, o Latio caput horum et causa malorum?
[362] nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,
[363] Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
[364] primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse
[365] nil moror), en supplex venio. miserere tuorum,
[366] pone animos et pulsus abi. sat funera fusi
[367] vidimus ingentis et desolavimus agros.
[368] aut, si fama movet, si tantum pectore robur
[369] concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
[370] aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
[371] scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
[372] nos animae viles, inhumata infletaque turba,
[373] sternamur campis. etiam tu, si qua tibi vis,
[374] si patrii quid Martis habes, illum aspice contra
[375] qui vocat.’
[376] Talibus exarsit dictis violentia Turni.
[377] dat gemitum rumpitque has imo pectore voces:
[378] ‘larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi
[379] tum cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
[380] primus ades. sed non replenda est curia verbis,
[381] quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
[382] agger murorum nec inundant sanguine fossae.
[383] proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris
[384] argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
[385] Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis
[386] insignis agros. possit quid vivida virtus
[387] experiare licet, nec longe scilicet hostes
[388] quaerendi nobis; circumstant undique muros.
[389] imus in adversos – quid cessas? an tibi Mavors
[390] ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis
[391] semper erit?
[392] pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum
[393] arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
[394] sanguine et Euandri totam cum stirpe videbit
[395] procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?
[396] haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
[397] et quos mille die victor sub Tartara misi,
[398] inclusus muris hostilique aggere saeptus.
[399] nulla salus bello? capiti cane talia, demens,
[400] Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno
[401] ne cessa turbare metu atque extollere viris
[402] gentis bis victae, contra premere arma Latini.
[403] nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
[404] nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,
[405] amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.
[406] vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit,
[407] artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
[408] numquam animam talem dextra hac (absiste moveri)
[409] amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
[410] nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.
[411] si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
[412] si tam deserti sumus et semel agmine verso
[413] funditus occidimus neque habet Fortuna regressum,
[414] oremus pacem et dextras tendamus inertis.
[415] quamquam o si solitae quicquam virtutis adesset!
[416] ille mihi ante alios fortunatusque laborum
[417] egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
[418] procubuit moriens et humum semel ore momordit.
[419] sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus
[420] auxilioque urbes Italae populique supersunt,
[421] sin et Troianis cum multo gloria venit
[422] sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis
[423] tempestas), cur indecores in limine primo
[424] deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
[425] multa dies variique labor mutabilis aevi
[426] rettulit in melius, multos alterna revisens
[427] lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
[428] non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:
[429] at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
[430] tot populi misere duces, nec parva sequetur
[431] gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
[432] est et Volscorum egregia de gente Camilla
[433] agmen agens equitum et florentis aere catervas.
[434] quod si me solum Teucri in certamina poscunt
[435] idque placet tantumque bonis communibus obsto,
[436] non adeo has exosa manus Victoria fugit
[437] ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
[438] ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem
[439] factaque Volcani manibus paria induat arma
[440] ille licet. vobis animam hanc soceroque Latino
[441] Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
[442] devovi. solum Aeneas vocat? et vocet oro;
[443] nec Drances potius, sive est haec ira deorum,
[444] morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.’
[445] Illi haec inter se dubiis de rebus agebant
[446] certantes: castra Aeneas aciemque movebat.
[447] nuntius ingenti per regia tecta tumultu
[448] ecce ruit magnisque urbem terroribus implet:
[449] instructos acie Tiberino a flumine Teucros
[450] Tyrrhenamque manum totis descendere campis.
[451] extemplo turbati animi concussaque vulgi
[452] pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae.
[453] arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,
[454] flent maesti mussantque patres. hic undique clamor
[455] dissensu vario magnus se tollit in auras,
[456] haud secus atque alto in luco cum forte catervae
[457] consedere avium, piscosove amne Padusae
[458] dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
[459] ‘immo,’ ait ‘o cives,’ arrepto tempore Turnus,
[460] ‘cogite concilium et pacem laudate sedentes;
[461] illi armis in regna ruunt.’ nec plura locutus
[462] corripuit sese et tectis citus extulit altis.
[463] ‘tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis,
[464] duc’ ait ‘et Rutulos. equitem Messapus in armis,
[465] et cum fratre Coras latis diffundite campis.
[466] pars aditus urbis firment turrisque capessant;
[467] cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.’
[468] Ilicet in muros tota discurritur urbe.
[469] concilium ipse pater et magna incepta Latinus
[470] deserit ac tristi turbatus tempore differt,
[471] multaque se incusat qui non acceperit ultro
[472] Dardanium Aenean generumque asciverit urbi.
[473] praefodiunt alii portas aut saxa sudesque
[474] subvectant. bello dat signum rauca cruentum
[475] bucina. tum muros varia cinxere corona
[476] matronae puerique, vocat labor ultimus omnis.
[477] nec non ad templum summasque ad Palladis arces
[478] subvehitur magna matrum regina caterva
[479] dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,
[480] causa mali tanti, oculos deiecta decoros.
[481] succedunt matres et templum ture vaporant
[482] et maestas alto fundunt de limine voces:
[483] ‘armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,
[484] frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum
[485] pronum sterne solo portisque effunde sub altis.’
[486] cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.
[487] iamque adeo rutilum thoraca indutus a?nis
[488] horrebat squamis surasque incluserat auro,
[489] tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem,
[490] fulgebatque alta decurrens aureus arce
[491] exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
[492] qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis
[493] tandem liber equus, campoque potitus aperto
[494] aut ille in pastus armentaque tendit equarum
[495] aut adsuetus aquae perfundi flumine noto
[496] emicat, arrectisque fremit cervicibus alte
[497] luxurians luduntque iubae per colla, per armos.
[498] Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla
[499] occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
[500] desiluit, quam tota cohors imitata relictis
[501] ad terram defluxit equis; tum talia fatur:
[502] ‘Turne, sui merito si qua est fiducia forti,
[503] audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae
[504] solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.
[505] me sine prima manu temptare pericula belli,
[506] tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.’
[507] Turnus ad haec oculos horrenda in virgine fixus:
[508] ‘o decus Italiae virgo, quas dicere grates
[509] quasve referre parem? sed nunc, est omnia quando
[510] iste animus supra, mecum partire laborem.
[511] Aeneas, ut fama fidem missique reportant
[512] exploratores, equitum levia improbus arma
[513] praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
[514] per deserta iugo superans adventat ad urbem.
[515] furta paro belli convexo in tramite silvae,
[516] ut bivias armato obsidam milite fauces.
[517] tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;
[518] tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae
[519] Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.’
[520] sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis
[521] hortatur sociosque duces et pergit in hostem.
[522] Est curvo anfractu valles, accommoda fraudi
[523] armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
[524] urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
[525] angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.
[526] hanc super in speculis summoque in vertice montis
[527] planities ignota iacet tutique receptus,
[528] seu dextra laevaque velis occurrere pugnae
[529] sive instare iugis et grandia volvere saxa.
[530] huc iuvenis nota fertur regione viarum
[531] arripuitque locum et silvis insedit iniquis.
[532] Velocem interea superis in sedibus Opim,
[533] unam ex virginibus sociis sacraque caterva,
[534] compellabat et has tristis Latonia voces
[535] ore dabat: ‘graditur bellum ad crudele Camilla,
[536] o virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
[537] cara mihi ante alias. neque enim novus iste Dianae
[538] venit amor subitaque animum dulcedine movit.
[539] pulsus ob invidiam regno virisque superbas
[540] Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe,
[541] infantem fugiens media inter proelia belli
[542] sustulit exsilio comitem, matrisque vocavit
[543] nomine Casmillae mutata parte Camillam.
[544] ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
[545] solorum nemorum: tela undique saeva premebant
[546] et circumfuso volitabant milite Volsci.
[547] ecce fugae medio summis Amasenus abundans
[548] spumabat ripis, tantus se nubibus imber
[549] ruperat. ille innare parans infantis amore
[550] tardatur caroque oneri timet. omnia secum
[551] versanti subito vix haec sententia sedit:
[552] telum immane manu valida quod forte gerebat
[553] bellator, solidum nodis et robore cocto,
[554] huic natam libro et silvestri subere clausam
[555] implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
[556] quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
[557] ‘alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,
[558] ipse pater famulam voveo; tua prima per auras
[559] tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor,
[560] diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.’
[561] dixit, et adducto contortum hastile lacerto
[562] immittit: sonuere undae, rapidum super amnem
[563] infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
[564] at Metabus magna propius iam urgente caterva
[565] dat sese fluvio, atque hastam cum virgine victor
[566] gramineo, donum Triviae, de caespite vellit.
[567] non illum tectis ullae, non moenibus urbes
[568] accepere (neque ipse manus feritate dedisset),
[569] pastorum et solis exegit montibus aevum.
[570] hic natam in dumis interque horrentia lustra
[571] armentalis equae mammis et lacte ferino
[572] nutribat teneris immulgens ubera labris.
[573] utque pedum primis infans vestigia plantis
[574] institerat, iaculo palmas armavit acuto
[575] spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum.
[576] pro crinali auro, pro longae tegmine pallae
[577] tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
[578] tela manu iam tum tenera puerilia torsit
[579] et fundam tereti circum caput egit habena
[580] Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.
[581] multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres
[582] optavere nurum; sola contenta Diana
[583] aeternum telorum et virginitatis amorem
[584] intemerata colit. vellem haud correpta fuisset
[585] militia tali conata lacessere Teucros:
[586] cara mihi comitumque foret nunc una mearum.
[587] verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,
[588] labere, nympha, polo finisque invise Latinos,
[589] tristis ubi infausto committitur omine pugna.
[590] haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:
[591] hac, quicumque sacrum violarit vulnere corpus,
[592] Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.
[593] post ego nube cava miserandae corpus et arma
[594] inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.’
[595] dixit, at illa levis caeli delapsa per auras
[596] insonuit nigro circumdata turbine corpus.
[597] At manus interea muris Troiana propinquat,
[598] Etruscique duces equitumque exercitus omnis
[599] compositi numero in turmas. fremit aequore toto
[600] insultans sonipes et pressis pugnat habenis
[601] huc conversus et huc; tum late ferreus hastis
[602] horret ager campique armis sublimibus ardent.
[603] nec non Messapus contra celeresque Latini
[604] et cum fratre Coras et virginis ala Camillae
[605] adversi campo apparent, hastasque reductis
[606] protendunt longe dextris et spicula vibrant,
[607] adventusque virum fremitusque ardescit equorum.
[608] iamque intra iactum teli progressus uterque
[609] substiterat: subito erumpunt clamore furentisque
[610] exhortantur equos, fundunt simul undique tela
[611] crebra nivis ritu, caelumque obtexitur umbra.
[612] continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus
[613] conixi incurrunt hastis primique ruinam
[614] dant sonitu ingenti perfractaque quadripedantum
[615] pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus
[616] fulminis in morem aut tormento ponderis acti
[617] praecipitat longe et vitam dispergit in auras.
[618] Extemplo turbatae acies, versique Latini
[619] reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt;
[620] Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.
[621] iamque propinquabant portis rursusque Latini
[622] clamorem tollunt et mollia colla reflectunt;
[623] hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.
[624] qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus
[625] nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda
[626] spumeus extremamque sinu perfundit harenam,
[627] nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens
[628] saxa fugit litusque vado labente relinquit:
[629] bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos,
[630] bis reiecti armis respectant terga tegentes.
[631] tertia sed postquam congressi in proelia totas
[632] implicuere inter se acies legitque virum vir,
[633] tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto
[634] armaque corporaque et permixti caede virorum
[635] semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.
[636] Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,
[637] hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit;
[638] quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat
[639] vulneris impatiens arrecto pectore crura,
[640] volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan
[641] ingentemque animis, ingentem corpore et armis
[642] deicit Herminium, nudo cui vertice fulva
[643] caesaries nudique umeri nec vulnera terrent;
[644] tantus in arma patet. latos huic hasta per armos
[645] acta tremit duplicatque virum transfixa dolore.
[646] funditur ater ubique cruor; dant funera ferro
[647] certantes pulchramque petunt per vulnera mortem.
[648] At medias inter caedes exsultat Amazon
[649] unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,
[650] et nunc lenta manu spargens hastilia denset,
[651] nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;
[652] aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.
[653] illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit,
[654] spicula converso fugientia derigit arcu.
[655] at circum lectae comites, Larinaque virgo
[656] Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securim,
[657] Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla
[658] delegit pacisque bonas bellique ministras:
[659] quales Threiciae cum flumina Thermodontis
[660] pulsant et pictis bellantur Amazones armis,
[661] seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru
[662] Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu
[663] feminea exsultant lunatis agmina peltis.
[664] Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,
[665] deicis? aut quot humi morientia corpora fundis?
[666] Eunaeum Clytio primum patre, cuius apertum
[667] adversi longa transverberat abiete pectus.
[668] sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam
[669] mandit humum moriensque suo se in vulnere versat.
[670] tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas
[671] suffuso revolutus equo dum colligit, alter
[672] dum subit ac dextram labenti tendit inermem,
[673] praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum
[674] Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta
[675] Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chromimque;
[676] quotque emissa manu contorsit spicula virgo,
[677] tot Phrygii cecidere viri. procul Ornytus armis
[678] ignotis et equo venator Iapyge fertur,
[679] cui pellis latos umeros erepta iuvenco
[680] pugnatori operit, caput ingens oris hiatus
[681] et malae texere lupi cum dentibus albis,
[682] agrestisque manus armat sparus; ipse catervis
[683] vertitur in mediis et toto vertice supra est.
[684] hunc illa exceptum (neque enim labor agmine verso)
[685] traicit et super haec inimico pectore fatur:
[686] ‘silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
[687] advenit qui vestra dies muliebribus armis
[688] verba redargueret. nomen tamen haud leve patrum
[689] manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.’
[690] Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum
[691] corpora, sed Buten aversum cuspide fixit
[692] loricam galeamque inter, qua colla sedentis
[693] lucent et laevo dependet parma lacerto;
[694] Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem
[695] eludit gyro interior sequiturque sequentem;
[696] tum validam perque arma viro perque ossa securim
[697] altior exsurgens oranti et multa precanti
[698] congeminat; vulnus calido rigat ora cerebro.
[699] incidit huic subitoque aspectu territus haesit
[700] Appenninicolae bellator filius Auni,
[701] haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
[702] isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae
[703] posse neque instantem reginam avertere cernit,
[704] consilio versare dolos ingressus et astu
[705] incipit haec: ‘quid tam egregium, si femina forti
[706] fidis equo? dimitte fugam et te comminus aequo
[707] mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri:
[708] iam nosces ventosa ferat cui gloria fraudem.’
[709] dixit, at illa furens acrique accensa dolore
[710] tradit equum comiti paribusque resistit in armis
[711] ense pedes nudo puraque interrita parma.
[712] at iuvenis vicisse dolo ratus avolat ipse
[713] (haud mora), conversisque fugax aufertur habenis
[714] quadripedemque citum ferrata calce fatigat.
[715] ‘vane Ligus frustraque animis elate superbis,
[716] nequiquam patrias temptasti lubricus artis,
[717] nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.’
[718] haec fatur virgo, et pernicibus ignea plantis
[719] transit equum cursu frenisque adversa prehensis
[720] congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:
[721] quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
[722] consequitur pennis sublimem in nube columbam
[723] comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;
[724] tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.
[725] At non haec nullis hominum sator atque deorum
[726] observans oculis summo sedet altus Olympo.
[727] Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva
[728] suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras.
[729] ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon
[730] fertur equo variisque instigat vocibus alas
[731] nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
[732] ‘quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes
[733] Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?
[734] femina palantis agit atque haec agmina vertit!
[735] quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?
[736] at non in Venerem segnes nocturnaque bella,
[737] aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi.
[738] exspectate dapes et plenae pocula mensae
[739] (hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex
[740] nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!’
[741] haec effatus equum in medios moriturus et ipse
[742] concitat, et Venulo adversum se turbidus infert
[743] dereptumque ab equo dextra complectitur hostem
[744] et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
[745] tollitur in caelum clamor cunctique Latini
[746] convertere oculos. volat igneus aequore Tarchon
[747] arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
[748] defringit ferrum et partis rimatur apertas,
[749] qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans
[750] sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.
[751] utque volans alte raptum cum fulva draconem
[752] fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,
[753] saucius at serpens sinuosa volumina versat
[754] arrectisque horret squamis et sibilat ore
[755] arduus insurgens, illa haud minus urget obunco
[756] luctantem rostro, simul aethera verberat alis:
[757] haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon
[758] portat ovans. ducis exemplum eventumque secuti
[759] Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns
[760] velocem iaculo et multa prior arte Camillam
[761] circuit, et quae sit fortuna facillima temptat.
[762] qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,
[763] hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;
[764] qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,
[765] hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.
[766] hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat
[767] undique circuitum et certam quatit improbus hastam.
[768] Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos
[769] insignis longe Phrygiis fulgebat in armis
[770] spumantemque agitabat equum, quem pellis a?nis
[771] in plumam squamis auro conserta tegebat.
[772] ipse peregrina ferrugine clarus et ostro
[773] spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;
[774] aureus ex umeris erat arcus et aurea vati
[775] cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis
[776] carbaseos fulvo in nodum collegerat auro
[777] pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
[778] hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma
[779] Troia, captivo sive ut se ferret in auro
[780] venatrix, unum ex omni certamine pugnae
[781] caeca sequebatur totumque incauta per agmen
[782] femineo praedae et spoliorum ardebat amore,
[783] telum ex insidiis cum tandem tempore capto
[784] concitat et superos Arruns sic voce precatur:
[785] ‘summe deum, sancti custos Soractis Apollo,
[786] quem primi colimus, cui pineus ardor acervo
[787] pascitur, et medium freti pietate per ignem
[788] cultores multa premimus vestigia pruna,
[789] da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
[790] omnipotens. non exuvias pulsaeve tropaeum
[791] virginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem
[792] facta ferent; haec dira meo dum vulnere pestis
[793] pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.’
[794] Audiit et voti Phoebus succedere partem
[795] mente dedit, partem volucris dispersit in auras:
[796] sterneret ut subita turbatam morte Camillam
[797] adnuit oranti; reducem ut patria alta videret
[798] non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.
[799] ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
[800] convertere animos acris oculosque tulere
[801] cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae
[802] nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,
[803] hasta sub exsertam donec perlata papillam
[804] haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
[805] concurrunt trepidae comites dominamque ruentem
[806] suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns
[807] laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae
[808] credere nec telis occurrere virginis audet.
[809] ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
[810] continuo in montis sese avius abdidit altos
[811] occiso pastore lupus magnove iuvenco,
[812] conscius audacis facti, caudamque remulcens
[813] subiecit pavitantem utero silvasque petivit:
[814] haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns
[815] contentusque fuga mediis se immiscuit armis.
[816] illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
[817] ferreus ad costas alto stat vulnere mucro.
[818] labitur exsanguis, labuntur frigida leto
[819] lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
[820] tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam
[821] adloquitur, fida ante alias quae sola Camillae
[822] quicum partiri curas, atque haec ita fatur:
[823] ‘hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
[824] conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
[825] effuge et haec Turno mandata novissima perfer:
[826] succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
[827] iamque vale.’ simul his dictis linquebat habenas
[828] ad terram non sponte fluens. tum frigida toto
[829] paulatim exsolvit se corpore, lentaque colla
[830] et captum leto posuit caput, arma relinquens,
[831] vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
[832] tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
[833] sidera: deiecta crudescit pugna Camilla;
[834] incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
[835] Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae.
[836] At Triviae custos iamdudum in montibus Opis
[837] alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
[838] utque procul medio iuvenum in clamore furentum
[839] prospexit tristi mulcatam morte Camillam,
[840] ingemuitque deditque has imo pectore voces:
[841] ‘heu nimium, virgo, nimium crudele luisti
[842] supplicium Teucros conata lacessere bello!
[843] nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
[844] profuit aut nostras umero gessisse pharetras.
[845] non tamen indecorem tua te regina reliquit
[846] extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
[847] per gentis erit aut famam patieris inultae.
[848] nam quicumque tuum violavit vulnere corpus
[849] morte luet merita.’ fuit ingens monte sub alto
[850] regis Dercenni terreno ex aggere bustum
[851] antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;
[852] hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
[853] sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
[854] ut vidit fulgentem armis ac vana tumentem,
[855] ‘cur’ inquit ‘diversus abis? huc derige gressum,
[856] huc periture veni, capias ut digna Camillae
[857] praemia. tune etiam telis moriere Dianae?’
[858] dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
[859] deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
[860] et duxit longe, donec curvata coirent
[861] inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
[862] laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
[863] extemplo teli stridorem aurasque sonantis
[864] audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum.
[865] illum exspirantem socii atque extrema gementem
[866] obliti ignoto camporum in pulvere linquunt;
[867] Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
[868] Prima fugit domina amissa levis ala Camillae,
[869] turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas,
[870] disiectique duces desolatique manipli
[871] tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.
[872] nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
[873] sustentare valet telis aut sistere contra,
[874] sed laxos referunt umeris languentibus arcus,
[875] quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum.
[876] volvitur ad muros caligine turbidus atra
[877] pulvis, et e speculis percussae pectora matres
[878] femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
[879] qui cursu portas primi inrupere patentis,
[880] hos inimica super mixto premit agmine turba,
[881] nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
[882] moenibus in patriis atque inter tuta domorum
[883] confixi exspirant animas. pars claudere portas,
[884] nec sociis aperire viam nec moenibus audent
[885] accipere orantis, oriturque miserrima caedes
[886] defendentum armis aditus inque arma ruentum.
[887] exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum
[888] pars in praecipitis fossas urgente ruina
[889] volvitur, immissis pars caeca et concita frenis
[890] arietat in portas et duros obice postis.
[891] ipsae de muris summo certamine matres
[892] (monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam)
[893] tela manu trepidae iaciunt ac robore duro
[894] stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
[895] praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent.
[896] Interea Turnum in silvis saevissimus implet
[897] nuntius et iuveni ingentem fert Acca tumultum:
[898] deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
[899] ingruere infensos hostis et Marte secundo
[900] omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.
[901] ille furens (et saeva Iovis sic numina poscunt)
[902] deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
[903] vix e conspectu exierat campumque tenebat,
[904] cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
[905] exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.
[906] sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
[907] agmine nec longis inter se passibus absunt;
[908] ac simul Aeneas fumantis pulvere campos
[909] prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
[910] et saevum Aenean agnovit Turnus in armis
[911] adventumque pedum flatusque audivit equorum.
[912] continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
[913] ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
[914] tingat equos noctemque die labente reducat.
[915] considunt castris ante urbem et moenia vallant.