Auctor: admin

LIBER XXV

LIBER XXV CAPUT I [1] Et hanc quidem noctem nullo siderum fulgore splendentem, ut solet in artis rebus et dubiis, exegimus, nec sedere quoquam auso nec flectere in quietem lumina prae timore. Ubi vero primum dies inclaruit, radiantes loricae limbis circumdatae ferreis et corusci thoraces longe prospecti adesse regis copias indicabant. [2] Hocque viso accensum […]

LIBER XXV

LIBER XXV [1] Ipsa quae nunc dicetur herbarum claritas, medicinae tantum gignente eas Tellure, in admirationem curae priscorum diligentiaeque animum agit. nihil ergo intemptatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occultatum quodque non prodesse posteris vellent. at nos elaborata iis abscondere ac supprimere cupimus et fraudare vitam etiam alienis bonis. [2] ita certe recondunt qui pauca […]

LIBER XXV

LIBER XXV [1] Dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentinorum ignobiles urbes ad eum defecerunt. eodem tempore in Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos desciverant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani redierunt et plures redissent, […]

LIBER XXVI

LIBER XXVI CAPUT I [1] Dictis inpensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites […]

LIBER XXVI

LIBER XXVI [1] Sensit facies hominum et novos omnique aevo priore incognitos non Italiae modo, verum etiam universae prope Europae morbos, tunc quoque non tota Italia nec per Illyricum Galliasve aut Hispanias magno opere vagatos aut alibi quam Romae circaque, sine dolore quidem illos ac sine pernicie vitae, sed tanta foeditate, ut quaecumque mors praeferenda […]

LIBER XXVI

LIBER XXVI [1] Cn. Fuluius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato, de re publica, de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres consuluerunt. Q. Fuluio Ap. Claudio, prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exercitus quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua quam obsidebant abscederent priusquam expugnassent. ea […]

LIBER XXVII

LIBER XXVII CAPUT I [1] Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis licet inparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant. Statimque post Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, […]

LIBER XXVII

LIBER XXVII [1] Crescit profecto apud me certe tractatu ipso admiratio antiquitatis, quantoque maior copia herbarum dicenda restat, tanto magis adorare priscorum in inveniendo curam, in tradendo benignitatem subit. nec dubie superata hoc modo posset videri etiam rerum naturae ipsius munificentia, si humani operis esset inventio. [2] nunc vero deorum fuisse eam apparet aut certe […]

LIBER XXVII

LIBER XXVII [1] Hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus vi cepit. ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa relicta erant, oppressa: praeda – et aliquantum eius fuit – militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta milia modium et centum decem milia […]

LIBER XXVIII

LIBER XXVIII CAPUT I [1] Dum apud Persas, ut supra narravimus, perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium! Ne forte paria quandoque […]