Auctor: admin

LIBER XL

LIBER XL [1] Principio insequentis anni consules praetoresque sortiti provincias sunt. consulibus nulla praeter Ligures, quae decerneretur, erat. iurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter peregrinos M. Ualerio evenit; Hispaniarum Q. Fuluio Flacco citerior, P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio Istrae Sardinia. dilectus habere consules iussi. Q. Fabius ex Liguribus scripserat Apuanos ad […]

LIBER XLI

LIBER XLI [1] * * * * * * a patre in pace habitam armasse eoque iuventuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant. vicit sententia, quae diem non proferebat. profectus ab Aquileia consul castra ad lacum […]

LIBER XLII

LIBER XLII [1] L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas consules cum omnium primum de provinciis et exercitibus ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo, quibus eam provinciam obtinerent, legiones – binae singulis decretae – et socium Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scriberent […]

LIBER XLIII

LIBER XLIII [1] Eadem aestate qua in Thessalia [haec gesta sunt], * * * legatus in Illyricum a consule missus opulenta duo oppida oppugnavit. Ceremiam vi atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam urbem, incolebant, adliceret. Postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo poterat, […]

LIBER XLIV

LIBER XLIV [1] Principio veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque milibus * * *, quod in supplementum legionum secum traiecturus erat, Brundisium pervenit. M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti sunt. per eos dies […]

LIBER XLV

LIBER XLV [1] Victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam inuenerunt. quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula peruasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse; dein fremitus […]

LIBER XV

LIBER XV CAPUT I [1] Utcumque potuimus veritatem scrutari, ea quae videre licuit per aetatem, vel perplexe interrogando versatos in medio scire, narravimus ordine casuum exposito diversorum: residua quae secuturus aperiet textus, pro virium captu limatius absolvemus, nihil obtrectatores longi, ut putant, operis formidantes. Tunc enim laudanda est brevitas cum moras rumpens intempestivas nihil subtrahit […]

LIBER XV

LIBER XV Breviculus [15,1] De duobus ordinibus generationis humanae in diversos fines ab initio procurrentis. [15,2] De filiis carnis et filiis promissionis. [15,3] De sterilitate Sarrae, quam dei gratia fecundavit. [15,4] De terrenae civitatis vel concertatione vel pace. [15,5] De primo terrenae civitatis auctore fratricida, cuius inpietati Romanae urbis conditor germani caede responderit. [15,6] De […]

LIBER XV

LIBER XV [1] Oleam Theophrastus e celeberrimis Graecorum auctoribus urbis Romae anno circiter CCCCXL negavit nisi intra XXXX passuum ab mari nasci, Fenestella vero omnino non fuisse in Italia Hispaniaque aut Africa Tarquinio Prisco regnante, ab annis populi Romani CLXXIII, quae nunc pervenit trans Alpis quoque et in Gallias Hispaniasque medias. [2] urbis quidem anno […]

LIBER XV

LIBER XV [1] Interea rex Parthorum Vologaeses, cognitis Corbulonis rebus regemque alienigenam Tigranen Armeniae impositum, simul fratre Tiridate pulso spretum Arsacidarum fastigium ire ultum volens, magnitudine rursum Romana et continui foederis reverentia diversas ad curas trahebatur, cunctator ingenio et defectione Hyrcanorum, gentis validae, multisque ex eo bellis inligatus. atque illum ambiguum novus insuper nuntius contumeliae […]