Auctor: admin

LIBER XIII

LIBER XIII [1] Invoco te, deus meus, misericordia mea, qui fecisti me et oblitum tui non oblitus es. invoco te in animam meam, quam praeparas ad capiendum te ex desiderio, quod inspirasti: nunc invocantem te ne deseras, qui priusquam invocarem praevenisti, et institisti crebrescens multimodis vocibus, ut audirem de longinquo et converterer, et vocantem me […]

LIBER XIII

LIBER XIII [1] Hactenus in odoribus habent pretia silvae, erantque per se mira singula, iuvitque luxuria omnia ea miscere et e cunctis unum odorem facere: ita reperta sunt unguenta. [2] quis primus invenerit non traditur. Iliacis temporibus non erant, nec ture supplicabatur: cedri tantum et citri, suorum fruticum, et in sacris fumo convolutum nidorem verius […]

LIBER XIII

LIBER XIII [1] Prima novo principatu mors Iunii Silani proconsulis Asiae ignaro Nerone per dolum Agrippinae paratur, non quia ingenii violentia exitium inritaverat, segnis et dominationibus aliis fastiditus, adeo ut C. Caesar pecudem auream eum appellare solitus sit: verum Agrippina fratri eius L. Silano necem molita ultorem metuebat, crebra vulgi fama anteponendum esse vixdum pueritiam […]

LIBER XIV

LIBER XIV CAPUT I [1] Post emensos insuperabilis expeditionis eventus languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore vel milite locato per stationes hibernas, fortunae saevientis procellae tempestates alias rebus infudere communibus per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum in aetatis adultae primitiis ad […]

LIBER XIV

LIBER XIV Breviculus [14,1] Per inoboedientiam primi hominis omnes in secundae mortis perpetuitatem ruituros fuisse, nisi multos dei gratia liberaret. [14,2] De vita carnali, quae non ex corporis tantum, sed etiam ex animi intellegenda sit vitiis. [14,3] Peccati causam ex anima, non ex carne prodisse, et corruptionem ex peccato contractam non peccatum esse, sed poenam. […]

LIBER XIV

LIBER XIV [1] Externae arbores indocilesque nasci alibi quam ubi coepere et quae in alienas non commenat terras hactenus fere sunt, licetque iam de communibus loqui, quarum omnium peculiaris parens videri potest Italia. noscentes tantum meminerint naturas earum a nobis interim dici, non culturas, quamquam et colendi maxima in natura portio est. [2] illud satis […]

LIBER XIV

LIBER XIV [1] Gaio Vips[t]ano [C.] Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias incusare principem et pupillum vocare, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii, sed libertatis etiam […]

LIBER XIX

LIBER XIX CAPUT I [1] Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio venit. [2] Cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos opplevit et colles. [3] Insidens autem equo ante alios celsior ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis […]

LIBER XIX

LIBER XIX Breviculus [19,1] Quod in quaestione, quam de finibus bonorum et malorum philosophica disputatio ventilavit, ducentas octoginta et octo sectas esse posse Varro perspexerit. [19,2] Quomodo remotis omnibus differentiis, quae non sectae, sed quaestiones sint, ad tripertitam summi boni definitionem Varro perveniat, quarum tamen una sit eligenda. [19,3] De tribus sectis summum hominis bonum […]

LIBER XIX

LIBER XIX [1] Siderum quoque tempestatumque ratio vel imperitis facili atque indubitato modo demonstrata est, vereque intellegentibus non minus conferunt rura deprehendendo caelo quam sideralis scientia agro colendo. proximam multi hortorum curam fecere; [2] nobis non protinus transire ad ista tempestivum videtur, miramurque aliquos scientiae gratiam eruditionisve gloriam ex his petentes tam multa praeterisse, nulla […]