Lucius Tarquinius Superbus

Dionigi di Alicarnasso Antiquitates Romanae 4,41,1:

[1] μετὰ δὲ τοῦτον παραλαμβάνει Λεύκιος Ταρκύνιος τὴν Ῥωμαίων δυναστείαν οὐ κατὰ νόμους, ἀλλὰ διὰ τῶν ὅπλων κατασχών, κατὰ τὸν τέταρτον ἐνιαυτὸν τῆς ἑξηκοστῆς καὶ πρώτης ὀλυμπιάδος, ἣν ἐνίκα στάδιον Ἀγάθαρχος Κερκυραῖος ἄρχοντος Ἀθήνησι Θηρικλέους.

Secondo Dionigi il regno di Tarquinio il Superbo iniziò in a.Ol. 61.4 = 533/532.

Ecco il profilo di Lucio Tarquinio detto il superbo e il ricordo della nascita del consolato tracciati da Eutropio (Breviarii ab Urbe condita 1,8-10):

[8] L. Tarquinius Superbus, septimus atque ultimus regum, Volscos, quae gens ad Campaniam euntibus non longe ad urbe est, vicit, Gabios civitatem et Suessam Pometiam subegit, cum Tuscis pacem fecit et templum Iovi in Capitolio aedificavit. Postea Ardeam oppugnans, in octavo decimo miliario ab urbe Roma positam civitatem, imperium perdidit. Nam cum filius eius, et ipse Tarquinius iunior, nobilissimam feminam Lucretiam eandemque pudicissimam, Collatini uxorem, violasset eaque de iniuria marito et patri et amicis questa fuisset, in omnium conspectu se occidit. Propter quam causam Brutus, parens et ipse Tarquini, populum concitavit et Tarquinio ademit imperium. Mox exercitus quoque eum, qui civitatem Ardeam cum ipso rege oppugnabat, reliquit; veniensque ad urbem rex portis calusis exclusus est, cumque imperasset annos quattuor et viginti cum uxore et liberis suis fugit. Ita Romam regnatum est per septem reges annis ducentis quadraginta tribus, cum adhuc Roma, ubi plurimum, vix usque ad quintum decimum miliarium possideret. [9] Hinc consules copere, pro uno rege duo, hac causa creati, ut, si unus malus esse voluisset, alter eum habens potestatem similem coerceret. Et placuit, ne imperium longius quam annuum haberent, ne per diuturnitatem potestatis insolentiores redderentur, sed civiles semper essent, qui se post annum scirent futuros esse privatos. Fuerunt igitur anno primo ab expulsis regibus consules L. Iunius Brutus, qui maxime egerat, ut Tarquinius pelleretur, et Tarquinius Collatinus, maritus Lucreatiae. Sed Tarquinio Collatino statim sublata est dignitas. Placuerat enim, ne quisquam in urbe maneret, qui Tarquinius vocaretur. Ergo accepto omni patrimonio suo ex urbe migravit et loco ipsius factus est L. Valerius Publicola consul. [10] Commovit tamen bellum urbi Romae rex Tarquinius, qui fuerat expulsus, et collectis multis gentibus, ut in regnum posset restitui, dimicavit. In prima pugna Brutus consul et Arruns, Tarquini filius, in vicem se occiderunt, Romani tamen ex ea pugna victores recesserunt. Brutum matronae Romanae, defensorem pudicitiae suae, quasi communem patrem per annum luxerunt. Valerius Publicola Sp. Lucretium Tricipitinum collegam sibi fecit, Lucreatiae patrem, quo morbo mortuo iterum Horatium Pulvillum collegam sibi sumpsit. Ita primus annus quinque consules habuit, cum Tarquinius Collatinus propter nomen urbe cessisset, Brutus in proelio perisset, Sp. Lucretius morbo mortuus esset.

Solino De mirabilibus mundi 1,26:

[26] Tarquinius Superbus, et ipse [scil. ut Servius Tullius] Esquiliis supra clivum Pullium ad Fagutalem lacum [habitavit]: qui regnavit annos quinque et viginti.

San Girolamo nella traduzione del Chronicon di Eusebio riporta:

a.Ol. 58.2 = 547 a.Chr.n.

Romanorum VII Tarquinius an. XXXV

Tarquinius Superbus excogitavit vincla, taureas fustes, lautumias, carceres, compedes, catenas, exilia, metalla.

a.Ol. 60.4 = 537 a.Chr.n.

Tarquinius Superbus, socero Servio occiso, arripuit imperium. Vulscos, Gabios, Suessam Pometiam subiecit. Et cum obpugnaret Ardeam, causa Tarquinii iunioris filii sui, qui Lucretiam corruperat, regno exclusus est.

a.Ol. 67.1 = 512 a.Chr.n.

ROMANORVM REGES DEFECERVNT ET CONSVLES COEPERVNT

Pulsis urbe regibus vix usque ad XV lapidem Roma tenebat imperium. Romanorum reges VII a Romulo usque ad Tarquinium Superbum imperaverunt an. CCXL sive ut quibusdam placet CCXLIII.

Romae post exactos reges primum consules a Bruto esse copererunt, deinde tribuni plebis ac dictatores. Et rursum consules rem publicam obtinuerunt per annos ferme CCCCLXIIII, usque ad Iulium Caesarem, qui primus singulare arripuit imperium Olympiade CLXXXIII.

Secondo Girolamo, che segue un’altra tradizione e deve recuperare i dieci anni ‘tolti’ a Servio Tullio, il regno di Tarquinio il Superbo durò ben 35 anni.

Tenendo conto che san Girolamo è a questo punto indietro di tre anni rispetto ad Eutropio – poiché san Girolamo considera la durata del periodo regio pari a 240 anni e non 243 – si può supporre che Tarquinio sia stato associato al trono 11 anni prima della morte di Servio; essendo stato quest’ultimo ucciso, Tarquinio regnò poi per altri 24 anni da solo, per un totale di 35 anni di regno secondo il santo.

Secondo Dionigi 1,74,6 i primi consoli sarebbero stati eletti in a.Ol. 68.1 (ἀνάγκη τοὺς πρώτους ἀποδειχθέντας ὑπάτους ὁμολογεῖν ἄρχοντος Ἀθήνησιν Ἰσαγόρου παρειληφέναι τὴν ἀρχὴν κατὰ τὸ πρῶτον ἔτος τῆς ὀγδόης καὶ ἑξηκοστῆς ὀλυμπιάδος).

La fine del regno di Tarquinio il superbo – posta al 510 a.C. – segna l’inizio del consolato.