Translatio Veteris et Novi Testamenti

Translatio Veteris et Novi Testamenti » Vetus Testamentum » ORATIO MANASSAE


ORATIO MANASSAE

[1] Domine Deus omnipotens patrum nostrorum Abraham Isaac et Iacob et semini eorum iusto

[2] qui fecisti caelum et terram cum omni ornatu eorum

[3] qui signasti mare verbo praecepti tui qui conclusisti abyssum et signasti terribili et laudabili nomini tuo

[4] quod omnes pavent et tremunt a vultu virtutis tuae

[5] et insustentabilis ira super peccatores comminationis tuae

[6] inmensa vero et investigabilis misericordia promissionis tuae

[7] quoniam tu es Dominus altissimus super omnem terram longanimis et multum misericors et paenitens super malitias hominum tu autem Domine secundum bonitatem tuam promisisti paenitentiam remissionis peccatorum

[8] et tu Deus iustorum non posuisti paenitentiam iustis Abraham Isaac et Iacob his qui tibi non peccaverunt

[9] quoniam peccavi super numerum harenae maris multiplicatae sunt iniquitates meae

[10] incurvatus sum multo vinculo ferri et non est respiratio mihi quia excitavi iracundiam tuam et malum coram te feci statuens abominationes et multiplicans offensiones

[11] et nunc flecto genua cordis mei precans ad te bonitatem Domine

[12] peccavi Domine peccavi et iniquitatem meam agnosco

[13] peto rogans te Domine remitte mihi remitte mihi ne simul perdas me cum iniquitatibus meis neque in aeternum reserves mala mihi

[14] quia indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam

[15] et laudabo te semper omnibus diebus vitae meae quoniam te laudat omnis virtus caelorum et tibi est gloria in saecula saeculorum amen