Translatio Veteris et Novi Testamenti

Translatio Veteris et Novi Testamenti » Vetus Testamentum » EZRAE LIBER IV


EZRAE LIBER IV

CAPUT I

[1] liber Ezrae prophetae filii Sarei filii Azarei filii Helchiae filii Salame filii Sadoch filii Acitob

[2] filii Achiae filii Finees filii Heli filii Ameriae filii Aziei filii Marimoth filii Arna filii Oziae filii Borith filii Abissei filii Finees filii Eleazar

[3] filii Aaron ex tribu Levi qui fuit captivus in regione Medorum in regno Artaxersis regis Persarum

[4] et factum est verbum Domini ad me dicens

[5] vade adnuntia populo meo facinora ipsorum et filiis eorum iniquitates quas in me admiserunt ut nuntient filiis filiorum suorum

[6] quia peccata parentum illorum in illis creverunt obliti enim me sacrificaverunt diis alienis

[7] nonne ego eos eduxi de terra Aegypti de domo servitutis ipsi autem inritaverunt me et consilia mea spreverunt

[8] tu autem excute comam capitis tui et proice omnia mala super illos quoniam non oboedierunt legi meae populus autem indisciplinatus

[9] usquequo eos sustinebo quibus tanta beneficia contuli

[10] reges multos propter eos subverti Pharaonem cum pueris suis et omnem exercitum eius percussi

[11] omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci

[12] tu vero loquere ad eos dicens haec dicit Dominus

[13] nempe ego vos mare traieci et plateas vobis in invio munitas exhibui ducem vobis dedi Moysen et Aaron sacerdotem

[14] lucem vobis per columnam ignis praestiti et magna mirabilia feci in vobis vos autem mei obliti estis dicit Dominus

[15] haec dicit Dominus omnipotens coturnix vobis in signo fuit castra vobis ad tutelam dedi et illic murmurastis

[16] et non triumphastis in nomine meo de perditione inimicorum vestrorum sed adhuc nunc usque murmuratis

[17] ubi sunt beneficia quae praestiti vobis nonne in deserto cum esuriretis et sitiretis proclamastis ad me

[18] dicentes ut quid nos in desertum istud adduxisti interficere nos melius nobis fuerat servire Agyptiis quam mori in deserto hoc

[19] ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam panem angelorum manducastis

[20] nonne cum sitiretis petram excidi et fluxerunt aquae in satietatem propter aestus folia arborum vos texi

[21] divisi vobis terras pingues Chananeos et Ferezeos et Philistheos a facie vestra proieci quid faciam vobis adhuc dicit Dominus

[22] haec dicit Dominus omnipotens in deserto cum essetis in flumine amaro sitientes et blasphemantes nomen meum

[23] non ignem vobis pro blasphemiis dedi sed mittens lignum in aqua dulce feci flumen

[24] quid tibi faciam Iacob noluisti me obaudire Iuda transferam me ad alias gentes et dabo eis nomen meum ut custodiant legitima mea

[25] quoniam me dereliquistis et ego vos derelinquam petentibus vobis a me misericordiam non miserebor vestri

[26] quando invocabitis me ego non exaudiam vos maculastis enim manus vestras sanguine et pedes vestri impigri sunt ad committenda homicidia

[27] non quasi me dereliquistis sed vos ipsos dicit Dominus

[28] haec dicit Dominus omnipotens nonne ego vos rogavi ut pater filios et ut mater filias et nutrix parvulos suos

[29] ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum et vos mihi in filios et ego vobis in patrem

[30] ita vos collegi ut gallina filios suos sub alas suas modo autem quid faciam vobis proiciam vos a facie mea

[31] oblationes mihi cum obtuleritis avertam faciem meam a vobis dies enim festos vestros et neomenias et circumcisiones carnis repudiavi

[32] ego misi pueros meos prophetas ad vos quos acceptos interfecistis et laniastis corpora illorum quorum sanguinem exquiram dicit Dominus

[33] haec dicit Dominus omnipotens domus vestra deserta est proiciam vos sicut ventus stipulam

[34] et filii procreationem non facient quoniam mandatum meum vobiscum neglexerunt et quod malum est coram me fecerunt

[35] tradam domus vestras populo venienti qui me non audientes credunt quibus signa non ostendi facient quae praecepi

[36] prophetas non viderunt et memorabuntur antiquitatum eorum

[37] testor populi venientis gratiam cuius parvuli exultant cum laetitia me non videntes oculis carnalibus sed spiritu credent quae dixi

[38] et nunc pater aspice cum gloria et vide populum venientem ab oriente

[39] quibus dabo ducatum Abraham Isaac et Iacob et Osee et Amos et Michae et Iohelis et Abdiae et Ionae

[40] et Naum et Abacuc Sofoniae Aggei Zacchariae et Malachiae qui et angelus Domini vocatus est

CAPUT II

[1] haec dicit Dominus ego eduxi populum istum de servitute quibus mandata dedi per pueros meos prophetas quos audire noluerunt sed irrita fecerunt mea consilia

[2] mater quae eos generavit dicit illis ite filii quia ego vidua sum et derelicta

[3] educavi vos cum laetitia et amisi vos cum luctu et tristitia quoniam peccastis coram Domino Deo et quod malum est coram me fecistis

[4] modo autem quid faciam vobis ego enim vidua sum et derelicta ite filii et petite a Domino misericordiam

[5] ego autem te pater testem invoco super matrem filiorum quia noluerunt testamentum meum servare

[6] ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem ne generatio eorum fiat

[7] dispergantur in gentes nomina eorum deleantur a terra quoniam spreverunt testamentum meum

[8] vae tibi Assur qui abscondis iniquos penes te gens mala memorare quid fecerim Sodomae et Gomorrae

[9] quorum terra iacet in piceis glebis et aggeribus cinerum sic dabo eos qui me non audierunt dicit Dominus omnipotens

[10] haec dicit Dominus ad Ezram adnuntia populo meo quoniam dabo eis regnum Hierusalem quod daturus eram Israhel

[11] et sumam mihi gloriam illorum et dabo eis tabernacula aeterna quae praeparaveram illis

[12] lignum vitae erit illis in odore unguenti et non laborabunt neque fatigabuntur

[13] ite et accipietis rogate vobis dies paucos ut minorentur iam paratum est vobis regnum vigilate

[14] testare testare caelum et terram omisi enim malum et creavi bonum quia vivo ego dicit Dominus

[15] mater conplectere filios tuos educa illos cum laetitia sicut columba confirma pedes eorum quoniam te elegi dicit Dominus

[16] et resuscitabo mortuos de locis suis et de monumentis educam illos quoniam cognovi nomen meum in illis

[17] noli timere mater filiorum quoniam te elegi dicit Dominus

[18] mittam tibi adiutorium pueros meos Esaiam et Hieremiam ad quorum consilium sanctificavi et paravi tibi arbores duodecim gravatas variis fructibus

[19] et totidem fontes fluentes lac et mel et montes inmensos septem habentes rosam et lilium in quibus gaudio replebo filios tuos

[20] viduam iustifica pupillo iudica egenti da orfanum tuere nudum vesti

[21] confractum et debilem cura claudum inridere noli tutare mancum et caecum ad visionem claritatis meae admitte

[22] senem et iuvenem intra muros tuos serva

[23] mortuos ubi inveneris signans commenda sepulchro et dabo tibi primam sessionem in resurrectione mea

[24] pausa et quiesce populus meus quia veniet requies tua

[25] nutrix bona nutri filios tuos confirma pedes eorum

[26] servos quos tibi dedi nemo ex eis interiet ego enim eos requiram de numero tuo

[27] noli satagere cum venerit enim dies pressurae et angustiae alii plorabunt et tristes erunt tu autem hilaris et copiosa eris

[28] zelabunt gentes et nihil adversum te poterunt dicit Dominus

[29] manus meae tegent te ne filii tui gehennam videant

[30] iucundare mater cum filiis tuis quia ego te eripiam dicit Dominus

[31] filios tuos dormientes memorare quoniam ego eos educam de latibulis terrae et misericordiam cum illis faciam quoniam misericors sum dicit Dominus omnipotens

[32] amplectere natos tuos usque dum venio et praedica illis misericordiam quoniam exuberant fontes mei et gratia mea non deficiet

[33] ego Ezra accepi praeceptum a Domino in monte Horeb ut irem ad Israhel ad quos cum venirem reprobaverunt me et respuerunt mandatum Domini

[34] ideoque vobis dico gentes quae auditis et intellegitis expectate pastorem vestrum requiem aeternitatis dabit vobis quoniam in proximo est ille qui in finem saeculi adveniet

[35] parati estote ad praemia regni quia lux perpetua lucebit vobis per aeternitatem temporis

[36] fugite umbram saeculi huius accipite iucunditatem gloriae vestrae ego testor palam salvatorem meum

[37] commendatum Domini accipite et iucundamini gratias agentes ei qui vos ad caelestia regna vocavit

[38] surgite et state et videte numerum signatorum in convivio Domini

[39] qui se de umbra saeculi transtulerunt splendidas tunicas a Domino acceperunt

[40] recipe Sion numerum tuum et conclude candidatos tuos qui legem Domini conpleverunt

[41] filiorum tuorum quos optabas plenus est numerus roga imperium Domini ut sanctificetur populus tuus qui vocatus est ab initio

[42] ego Ezra vidi in monte Sion turbam magnam quam numerare non potui et omnes canticis conlaudabant Dominum

[43] et in medio eorum erat iuvenis statura celsus eminentior omnibus illis et singulis eorum capitibus inponebat coronas et magis exaltabatur ego autem miraculo tenebar

[44] tunc interrogavi angelum et dixi qui sunt hii domine

[45] qui respondens dixit mihi hii sunt qui mortalem tunicam deposuerunt et inmortalem sumpserunt et confessi sunt nomen Dei modo coronantur et accipiunt palmas

[46] et dixi ad angelum ille iuvenis quis est qui eis coronas inponit et palmas in manus tradit

[47] qui respondens dixit mihi ipse est Filius Dei quem in saeculo confessi sunt ego autem magnificare eos coepi qui fortiter pro nomine Domini steterunt

[48] tunc dixit mihi angelus vade et adnuntia populo meo qualia et quanta mirabilia Domini Dei vidisti

CAPUT III

[1] anno tricesimo ruinae civitatis eram in Babylone ego Salathihel qui et Ezras et conturbatus sum super cubili meo recumbens et cogitationes meae ascendebant super cor meum

[2] quoniam vidi desertionem Sion et abundantiam eorum qui habitabant in Babylone

[3] et ventilatus est spiritus meus valde et coepi loqui ad Altissimum verba timorata

[4] et dixi o Domine Dominator tu dixisti ab initio quando plantasti terram et hoc solus et imperasti pulveri

[5] et dedit Adam corpus mortuum sed et ipsum figmentum manuum tuarum erat et insuflasti in eum spiritum vitae et factus est vivens coram te

[6] et induxisti eum in paradisum quem plantavit dextera tua antequam terra adventaret

[7] et huic mandasti diligentiam unam tuam et praeterivit eam et statim instituisti in eum mortem et in nationibus eius et natae sunt ex eo gentes et tribus populi et cognationes quorum non est numerus

[8] et ambulavit unaquaque gens in voluntate sua et impie agebant coram te et spernebant praecepta tua et tu non prohibuisti eos

[9] iterum autem in tempore induxisti diluvium super habitantes saeculum et perdidisti eos

[10] et factum est in uno casui eorum sicut Adae mors sic et his diluvium

[11] dereliquisti autem ex his unum Noe cum domo sua ex eo iustos omnes

[12] et factum est cum coepissent multiplicari qui habitabant super terram et multiplicaverunt filios et populos et gentes multas et coeperunt iterato impietatem facere plus quam priores

[13] et factum est cum iniquitatem facerent coram te elegisti tibi ex his unum cui nomen erat Abraham

[14] et dilexisti eum et demonstrasti ei temporum finem solo secrete noctu

[15] et disposuisti ei testamentum aeternum et dixisti ei ut non umquam derelinquas semen eius et dedisti ei Isaac et Isaac dedis Esau

[16] et segregasti tibi Iacob Esau autem separasti et factus est Iacob in multitudine magna

[17] et factum est cum educeres semen eius ex Aegypto et adduxisti eos super montem Sina

[18] et inclinasti caelos et statuisti terram et commovisti orbem et tremere fecisti abyssos et conturbasti saeculum

[19] et transiit gloria tua portas quattuor ignis et terraemotus et spiritus et gelu ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam

[20] et non abstulisti ab eis cor malignum ut faceret lex tua in eis fructum

[21] cor enim malignum baiulans primus Adam transgressus et victus est sed et omnes qui ex eo nati sunt

[22] et facta est permanens infirmitas et lex cum corde populi cum malignitate radicis et discessit quod bonum est et mansit malignum

[23] et transierunt tempora et finiti sunt anni et suscitasti tibi servum nomine David

[24] et dixisti ei aedificare civitatem nominis tui et offerre tibi in ea de tuis oblationes

[25] et factum est hoc annis multis et dereliquerunt qui habitabant civitatem

[26] in omnibus facientes sicut fecit Adam et omnes generationes eius utebantur enim et ipsi cor malignum

[27] et tradidisti civitatem tuam in manus inimicorum tuorum

[28] et dixi ego tunc in corde meo numquid meliora faciunt qui habitant in Babylone et propter hoc dominabit Sion

[29] factum est autem cum venissem huc et vidi impietates quorum non est numerus et delinquentes multos vidit anima mea hoc tricesimo anno et excessit cor meum

[30] quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti impie agentibus et perdidisti populum tuum et conservasti inimicos tuos et non significasti

[31] nihil nemini quomodo debeat derelinqui via haec numquid meliora facit Babylon quam Sion

[32] aut alia gens cognovit te praeter Israhel aut quae tribus crediderunt testamentis sicut haec Iacob

[33] quarum merces non conparuit neque labor fructificavit pertransiens enim pertransivi in gentibus et vidi abundantes eas et non memorantes mandatorum tuorum

[34] nunc ergo pondera in statera nostras iniquitates et eorum qui habitant in saeculo et invenietur momentum puncti ubi declinet

[35] aut quando non peccaverunt in conspectu tuo qui habitant terram aut quae gens sic observavit mandata tua

[36] homines quidem per nomina invenies servasse mandata tua gentes autem non invenies

CAPUT IV

[1] et respondit ad me angelus qui missus est ad me cui nomen Urihel

[2] et dixit mihi excedens excessit cor tuum in saeculo hoc et conprehendere cogitas viam Altissimi

[3] et dixi ita domine meus et respondit mihi et dixit tres vias missus sum ostendere tibi et tres similitudines proponere coram te

[4] de quibus si mihi renuntiaveris unam ex his et ego tibi demonstrabo viam quam desideras videre et doceam te quare cor malignum

[5] et dixi loquere domine meus et dixit ad me vade pondera mihi ignis pondus aut mensura mihi flatum venti aut revoca mihi diem quae praeteriit

[6] et respondi et dixi quis natorum poterit facere ut me interroges de his

[7] et dixit ad me si eram interrogans te dicens quantae habitationes sunt in corde maris aut quantae venae sunt in principio abyssi aut quantae venae sunt super firmamentum aut qui sint exitus paradisi

[8] dicebas fortassis mihi in abyssum non descendi neque in infernum adhuc neque in caelis umquam ascendi

[9] nunc autem non interrogavi te nisi de igne et vento et diem per quem transisti et sine quibus separari non potes et non respondisti mihi de eis

[10] et dixit mihi tu quae tua sunt tecum coadulescentia non potes cognoscere

[11] et quomodo poterit vas tuum capere Altissimi viam et iam exterritus corrupto saeculo intellegere incorruptionem et cum haec audissem cecidi in faciem meam

[12] et dixi illi melius erat nos non adesse quam advenientes vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re

[13] et respondit ad me et dixit proficiscens profectus sum ad silvam lignorum campi et cogitaverunt cogitationem

[14] et dixerunt venite et eamus et faciamus ad mare bellum ut recedat coram nos et faciamus nobis alias silvas

[15] et similiter fluctus maris et ipsi cogitaverunt cogitationem et dixerunt venite ascendentes debellemus silvam campi ut et ibi consummemus nobismet ipsis aliam regionem

[16] et factus est cogitatus silvae in vano venit enim ignis et consumpsit eam

[17] similiter et cogitatus fluctuum maris stetit enim harena et prohibuit eam

[18] si enim eras iudex horum quem incipiebas iustificare aut quem condemnare

[19] et respondi et dixi utrique vanam cogitationem cogitaverunt terra enim data est silvae et maris locus portare fluctus suos

[20] et respondit ad me et dixit bene tu iudicasti et quare non iudicasti tibimet ipso

[21] quemadmodum enim terra silvae data est et mare fluctibus suis et qui super terram inhabitant quae sunt super terram intellegere solummodo possunt et qui super caelos super altitudinem caelorum

[22] et respondi et dixi deprecor te domine ut mihi datus est sensus intellegendi

[23] non enim volui interrogare de superioribus viis sed de his quae pertranseunt per nos cotidie propter quod Israhel datus est in obprobrium gentibus quem dilexisti populum datus est tribubus impiis et lex patrum nostrorum in interitum deducta est et dispositiones scriptae nusquam sunt

[24] et pertransivimus de saeculo ut lucustae et vita nostra ut vapor et nec digni sumus misericordiam consequi

[25] sed quid faciet nomini suo quod invocatum est super nos et his interrogavi

[26] et respondit ad me et dixit si fueris videbis et si vixeris frequenter miraberis quoniam festinans festinat saeculum pertransire

[27] non capiet portare quae in temporibus iustis repromissa sunt quoniam plenum maestitia est saeculum hoc et infirmitatibus

[28] seminatum est enim malum quibus me interrogas de ea et necdum venit destrictio ipsius

[29] si ergo non messum fuerit quod seminatum est et discesserit locus ubi seminatum est malum non veniet ager ubi seminatum est bonum

[30] quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area

[31] aestima autem apud te granum mali seminis quantum fructum impietatis generaverit

[32] quando seminatae fuerint spicae quarum non est numerus quam magnam aream incipient facere

[33] et respondi et dixi quo et quando haec quare modici et mali anni nostri

[34] et respondit ad me et dixit non festina spiritu super Altissimum tu enim festinas propter temet ipsum spiritum nam Excelsus pro multis

[35] nonne de his interrogaverunt animae iustorum in promptuariis suis dicentes usquequo spero sic et quando venit fructus areae mercedis nostrae

[36] et respondit ad ea Hieremihel archangelus et dixit quando impletus fuerit numerus similium vobis quoniam in statera ponderavit saeculum

[37] et mensura mensuravit tempora et numero numeravit tempora et non commovet nec excitabit usque dum impleatur praedicta mensura

[38] et respondi et dixi o dominator domine sed et nos omnes pleni sumus impietate

[39] et ne forte propter nos inpediatur iustorum area propter peccata inhabitantium super terram

[40] et respondit ad me et dixit vade et interroga praegnantem si quando impleverit novem menses suos adhuc poterit matrix eius retinere fetus in semet ipsa

[41] et dixi non potest domine et dixit ad me in inferno promptuaria animarum matrici adsimilata sunt

[42] quemadmodum enim festinavit quae parit effugere necessitatem partus sic et haec festinat reddere ea quae commendata sunt

[43] ab initio tunc tibi demonstrabitur de his quae concupiscis videre

[44] et respondi et dixi si inveni gratiam ante oculos tuos et si possibile est et si idoneus sum

[45] demonstra mihi et hoc si plus quam praeteriti habet venire aut plura pertransierunt super nos

[46] quoniam quod pertransivit scio quid autem futuri sit ignoro

[47] et dixit ad me sta super dexteram partem et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis

[48] et steti et vidi et ecce fornax ardens transiit coram me et factum est cum transiret flamma et vidi et ecce superavit fumus

[49] et post hoc transiit coram me nubes plena aquae et inmisit pluviam impetu multam et cum transisset impetus pluviae et superaverunt in ea guttae

[50] et dixit ad me cogita tibi sicut enim crescit pluvia amplius quam guttae et ignis amplius quam fumus sic superabundavit quae transivit mensura superaverunt autem guttae et fumus

[51] et oravi et dixi putas vivo usque in diebus illis vel quis erit in diebus illis

[52] respondit ad me et dixit de signis de quibus me perrogas ex parte possum tibi dicere de vita autem tua non sum missus dicere tibi sed nescio

CAPUT V

[1] de signis autem ecce dies venient et adprehendentur qui inhabitant super terram in excessu multo et abscondetur veritatis via et sterilis erit a fide regio

[2] et multiplicabitur iniustitia super hanc quam ipse tu vides et super quam audisti olim

[3] et erit inconposita vestigio quam nunc vides regnare regionem et videbunt eam desertam

[4] si autem tibi dederit Altissimus vivere et videbis post tertiam turbatam et relucescet subito sol noctu et luna interdie

[5] et de ligno sanguis stillabit et lapis dabit vocem suam et populi commovebuntur et gressus commutabuntur

[6] et regnabit quem non sperant qui inhabitant super terram et volatilia conmigrationem facient

[7] et mare Sodomitum pisces reiciet et dabit vocem noctu quem non noverant multi omnes autem audient vocem eius

[8] et chaus fiet per loca multa et ignis frequenter emittetur et bestiae agrestes transmigrabunt regionem suam et mulieres parient menstruatae monstra

[9] et in dulcibus aquis salsae invenientur et amici omnes semet ipsos expugnabunt et abscondetur tunc sensus et intellectus separabitur in promptuarium suum

[10] et quaeretur a multis et non invenietur et multiplicabitur iniustitia et incontinentia super terram

[11] et interrogabit regio proximam suam et dicet numquid per te pertransiit iustitia iustum faciens et haec negabit

[12] et erit in illo tempore et sperabunt homines et non inpetrabunt laborabunt et non dirigentur viae eorum

[13] haec signa dicere tibi permissum est mihi et si oraveris iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus audies iterato horum maiora

[14] et evigilavi et corpus meum horruit valde et anima mea laboravit ut deficeret

[15] et tenuit me qui venit angelus qui loquebatur in me et confortavit me et statuit me super pedes

[16] et factum est in nocte secunda et venit ad me Phalthihel dux populi et dixit mihi ubi eras et quare vultus tuus tristis

[17] aut nescis quoniam tibi creditus est Israhel in regione transmigrationis eorum

[18] exsurge ergo et gusta panem alicuius et non derelinquas nos sicut pastor gregem suum in manibus luporum malignorum

[19] et dixi ei vade a me et non ad me accedas usque diebus septem et tunc venies ad me et audivit ut dixi et recessit a me

[20] et ego ieiunavi diebus septem ululans et plorans sicut mihi mandavit Urihel angelus

[21] et factum est post dies septem et iterum cogitationes cordis mei molestae erant mihi valde

[22] et resumpsit anima mea spiritum intellectus et iterum coepi loqui coram Altissimo sermones

[23] et dixi Dominator Domine ex omni silva terrae et ex omnium arborum eius elegisti vineam unam

[24] et ex omnium terrarum orbis elegisti tibi foveam unam et ex omnibus floribus orbis elegisti tibi lilium unum

[25] et ex omnibus abyssis maris replesti tibi rivum unum et ex omnibus aedificatis civitatibus sanctificasti tibimet ipsi Sion

[26] et ex omnibus creatis volatilibus nominasti tibi columbam unam et ex omnibus plasmatis pecoribus providisti tibi ovem unam

[27] et ex omnibus multiplicatis populis adquisisti tibi populum unum et ab omnibus probatam legem donasti huic quem desiderasti populo

[28] et nunc Domine ut quid tradidisti unum plurimis et praeparasti unam radicem super alias et dispersisti unicum tuum in multis

[29] et conculcaverunt qui contradicebant sponsionibus tuis quique tuis testamentis credebant

[30] et si odiens odisti populum tuum tuis manibus debet castigari

[31] et factum est cum locutus essem sermones istos et missus est angelus ad me qui ante venerat ad me praeterita nocte

[32] et dixit mihi audi me et instruam te et intende mihi et adiciam coram te

[33] et dixi loquere dominus meus et dixit ad me valde in excessu mentis factus es in Israhel aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum

[34] et dixi non domine sed dolens locutus sum torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius

[35] et dixit ad me non potes et dixi quare domine aut quid nascebar aut quare non fiebat matrix matris meae mihi sepulchrum ut non viderem laborem Iacob et defatigationem generis Israhel

[36] et dixit ad me numera mihi qui necdum venerunt et collige mihi dispersas guttas et revirida mihi aridos flores

[37] et aperi mihi clausa promptuaria et produc mihi inclusos in eis flatus aut monstra mihi vocis imaginem et tunc ostendam tibi eum laborem quem rogas videre

[38] et dixi dominator domine quis enim est qui potest haec scire nisi qui cum hominibus habitationem non habet

[39] ego autem insipiens et quomodo potero dicere de his quibus me interrogasti

[40] et dixit ad me quomodo non potes facere unum de his quae dicta sunt sic non poteris invenire iudicium meum aut finem caritatis quem pro populo meo promisi

[41] et dixi sed ecce domine tu praees his qui in fine sunt et quid facient qui ante me sunt aut nos aut hii qui post nos

[42] et dixit ad me coronae adsimilabo iudicium meum sicut non novissimorum tarditas sic nec priorum velocitas

[43] et respondi et dixi nec enim poteras facere qui facti sunt et qui sunt et qui futuri sunt in unum ut celerius iudicium tuum ostendas

[44] et respondit ad me et dixit non potest festinare creatura super creatorem nec sustinere saeculum qui in eo creati sunt in unum

[45] et dixi quomodo dixisti servo tuo quoniam vivificans vivificabis a te creatam creaturam in unum si ergo viventes vivent in unum et sustinebit creatura poterit et nunc portare praesentes in unum

[46] et dixit ad me interroga matricem mulieris et dices ad eam decem si paris quare per tempus roga ergo eam ut det decem in unum

[47] et dixi non utique poterit sed secundum tempus

[48] et dixit ad me et ego dedi matricem terrae his qui seminati sunt super eam per tempus

[49] quemadmodum enim infans non parit nec ea quae senuit adhuc sic ego disposui a me creatum saeculum

[50] et interrogavi et dixi cum iam dederis mihi viam loquar coram te nam mater nostra de qua dixisti mihi adhuc iuvenis est iam ad senectutem adpropinquat

[51] et respondit ad me et dixit interroga quae parit et dicet tibi

[52] dices enim ei quare quos peperisti nunc non sunt similes his qui ante sed minores statu

[53] et dicet tibi et ipsa alii sunt qui in iuventute virtutis nati sunt et alii qui sub tempus senectutis deficiente matrice sunt nati

[54] considera ergo et tu quoniam minores statu estis prae his qui ante vos

[55] et qui post vos quam ut vos quasi iam senescentis creaturae et fortitudinem iuventutis praeterientis et dixi rogo domine si inveni gratiam ante oculos tuos demonstra servo tuo per quem visitas creaturam tuam

CAPUT VI

[1] et dixit ad me initium terreni orbis et antequam starent exitus saeculi et antequam spirarent conventiones ventorum

[2] et antequam sonarent voces tonitruum et antequam splenderent nitores coruscuum et antequam confirmarentur fundamenta paradisi

[3] et antequam viderentur decores flores et antequam confirmarentur motuum virtutes et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum

[4] et antequam extollerentur altitudines aerum et antequam nominarentur mensurae firmamentorum et antequam aestimaretur scabillum Sion

[5] et antequam investigarentur praesentes anni et antequam abalienarentur eorum qui nunc peccant adinventiones et consignarentur qui fidem thesaurizaverunt

[6] tunc cogitavi et facta sunt haec per me solum et non per alium ut et finis per me et non per alium

[7] et respondi et dixi quae erit separatio temporum aut quando prioris finis aut sequentis initium

[8] et dixit ad me ab Abraham usque ad Abraham quoniam ab eo natus est Iacob et Esau manus enim Iacob tenebat ab initio calcaneum Esau

[9] finis enim huius saeculi Esau et principium sequentis Iacob

[10] finis enim hominis calcaneum et principium hominis manus inter calcaneum et manum aliud noli quaerere Ezra

[11] et respondi et dixi o dominator domine si inveni gratiam ante oculos tuos

[12] ut demonstres servo tuo finem signorum tuorum quorum ex parte mihi demonstrasti nocte praecedente

[13] et respondit et dixit ad me surge super pedes tuos et audies vocem plenissimam sonus

[14] et erit si commotione commovebitur locus in quo stas super eum

[15] in eo cum loqueretur tu non expaveas quoniam de fine verbum et fundamenta terrae intellegetur

[16] quoniam de ipsis sermo tremescet et commovebitur scit enim quoniam finem eorum oportet commutari

[17] et factum est cum audissem et surrexi super pedes meos et audivi et ecce vox loquens et sonus eius sicut sonus aquarum multarum

[18] et dixit ecce dies veniunt et erit quando adpropinquare incipio ut visitem habitantes in terram

[19] et quando inquirere incipiam ab eis qui iniuste nocuerunt iniustitia sua et quando suppleta fuerit humilitas Sion

[20] et cum supersignabitur saeculum quod incipiet pertransire haec signa faciam libri aperientur ante faciem firmamenti et omnes videbunt simul

[21] et anniculi infantes loquentur vocibus suis et praegnantes inmaturos parient infantes trium et quattuor mensuum et vivent et scirtabuntur

[22] et subito apparebunt seminata loca non seminata et plena promptuaria subito invenientur vacua

[23] et tuba canet cum sono quam cum omnes audierint subito expavescent

[24] et erit in illo tempore debellabunt amici amicos ut inimici et expavescet terra cum his qui inhabitant in eam et venae fontium stabunt ut non decurrant in horis tribus

[25] et erit omnis qui derelictus fuerit ex omnibus istis quibus praedixi tibi ipse salvabitur et videbit salutare meum et finem saeculi mei

[26] et videbunt qui recepti sunt homines qui mortem non gustaverunt a nativitate sua et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium

[27] delebitur enim malum et extinguetur dolus

[28] florebit autem fides et vincetur corruptela et ostendebitur veritas quae sine fructu fuit tantis temporibus

[29] et factum est cum loqueretur mihi et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum

[30] et dixit ad me haec veni tibi ostendere et venturae nocti

[31] si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem

[32] quoniam auditu audita est vox tua apud Altissimum vidit enim Fortis directionem tuam et providit pudicitiam quam a iuventute tua habuisti

[33] et propter hoc misit me demonstrare tibi haec omnia et dicere tibi confide et noli timere

[34] et noli festinare in prioribus temporibus cogitare vana ut non properes a novissimis temporibus

[35] et factum est post haec et flevi iterum et similiter ieiunavi septem diebus ut suppleam tres ebdomadas quae dictae sunt mihi

[36] et factum est in octava nocte et cor meum iterato turbabatur in me et coepi loqui coram Altissimo

[37] inflammabatur enim spiritus meus valde et anima mea anxiabatur

[38] et dixi o Domine loquens locutus es ab initio creaturae in primo die dicens fiat caelum et terra et tuum verbum opus perfecit

[39] et erat tunc spiritus volans et tenebrae circumferebantur et silentium sonus vocis hominis nondum erat abs te

[40] tunc dixisti de thesauris tuis proferri lumen quod luminis ut apparerent tunc opera tua

[41] et in die secundo iterum creasti spiritum firmamenti et imperasti ei ut divideret et divisionem faceret inter aquas ut pars quidem sursum recederet pars vero deorsum maneret

[42] et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae sex vero partes siccasti et conservasti ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta

[43] verbum enim tuum processit et opus statim fiebat

[44] processit enim subito fructus multitudinis inmensus et concupiscentia gustus multiformis et flores colore inimitabili et odores odoramentis investigabiles et die tertio haec facta sunt

[45] quarta autem die imperasti fieri solis splendorem lunae lumen stellarum dispositionem

[46] et imperasti eis ut deservirent futuro plasmato homini

[47] quinto autem die dixisti septimae parti ubi erat aqua congregata ut procrearet animalia volatilia et pisces et ita fiebat

[48] aqua muta et sine anima quod ei iubebatur animalia faciens ut ex hoc mirabilia tua nationes enarrent

[49] et tunc conservasti duas animas nomen uni vocasti Enoch et nomen secundi vocasti Leviathan

[50] et separasti ea ab alterutro non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea

[51] et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die ut inhabitet in ea ubi sunt montes mille

[52] Leviathae autem dedisti septimam partem humidam et servasti ea ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis

[53] sexto autem die imperasti terrae ut crearet coram te iumenta et bestias et reptilia

[54] et super his Adam quem constituisti ducem super omnibus factis quae fecisti et ex eo educimur nos omnes quem elegisti populum

[55] haec autem omnia dixi coram te Domine quoniam dixisti quia propter nos creasti primogenitum saeculum

[56] residuas autem gentes ab Adam natas dixisti eas nihil esse et quoniam salivae adsimilatae sunt et sicut stillicidium de vaso similasti abundantiam eorum

[57] et nunc Domine ecce istae gentes quae in nihilum deputatae sunt dominari nostri et devorare nos

[58] nos autem populus tuus quem vocasti primogenitum unigenitum aemulatorem carissimum traditi sumus in manibus eorum

[59] et si propter nos creatum est saeculum quare non hereditatem possidemus nostrum saeculum usquequo haec

CAPUT VII

[1] et factum est cum finissem loqui verba haec et missus est ad me angelus qui missus fuerat ad me primis noctibus

[2] et dixit ad me surge Ezra et audi sermones quos veni loqui ad te

[3] et dixi loquere dominus meus et dixit ad me mare positum est in spatioso loco ut esset altum et inmensum

[4] erit autem ei introitus in angusto loco positus ut esset similis fluminis

[5] si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius si non transierit angustum in latitudinem venire quomodo poterit

[6] item aliud civitas est aedificata et posita in loco campestri est autem plena omnium bonorum

[7] introitus autem eius angustus et in praecipiti positus ut esset a dextris quidem ignis a sinistris vero aqua alta

[8] semita autem est una sola inter eos posita hoc est ignis et aqua ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis

[9] si autem data dabitur civitas homini in hereditatem si non heres antepositum periculum pertransierit quomodo accipiet hereditatem suam

[10] et dixi sic domine et dixit ad me sic est et Israhel pars

[11] propter eos enim feci saeculum et quando transgressus est Adam constitutiones meas iudicatum est quod factum est

[12] et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et laboriosi paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum magnorum fultae

[13] nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et facientes inmortalitatis fructum

[14] si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec non poterunt recipere quae sunt reposita

[15] nunc ergo tu quare conturbaris corruptibilis cum sis et quid moveris tu cum sis mortalis

[16] et quare non accepisti in corde tuo quod futurum sed quod in praesenti

[17] et respondi et dixi dominator domine ecce disposuisti in lege tua quoniam iusti hereditabunt haec impii autem peribunt

[18] iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa qui enim impie gesserunt et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt

[19] et dixit ad me non es iudex super Dominum neque intellegens super Altissimum

[20] pereant enim multi praesentes quam neglegatur quae anteposita est Dei lex

[21] mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt quid facientes viverent et quid observantes non punirentur

[22] hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei et constituerunt sibi cogitamenta vanitatis

[23] et proposuerunt sibi circumventiones delictorum et superdixerunt Altissimum non esse et vias eius non cognoverunt

[24] et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt

[25] propter hoc Ezra vacua vacuis et plena plenis

[26] ecce enim tempus veniet et erit quando venient signa quae praedixi tibi et apparebit sponsa et apparescens civitas et ostendetur quae nunc subducitur terra

[27] et omnis qui liberatus est de praedictis malis ipse videbit mirabilia mea

[28] revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo et iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis

[29] et erit post annos hos et morietur Filius meus Christus et omnes qui spiramentum habent hominis

[30] et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis ita ut nemo derelinquatur

[31] et erit post dies septem et excitabitur qui nondum vigilat saeculum et morietur corruptum

[32] et terra reddet qui in eam dormiunt et pulvis qui in eo silentio habitant et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae

[33] et revelabitur Altissimus super sedem iudicii et pertransibunt misericordiae et longanimitas congregabitur

[34] iudicium autem solum remanebit et veritas stabit et fides convalescet

[35] et opus subsequetur et merces ostendetur et iustitiae vigilabunt et iniustitiae non dormibunt

[36] et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus requietionis et clibanus gehennae ostendetur et contra eam iucunditatis paradisus

[37] et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes videte et intellegite quem negastis vel cui non servistis vel cuius diligentias sprevistis

[38] videte contra et in contra hic iucunditas et requies et ibi ignis et tormenta haec autem loquetur ad eos in die iudicii

[39] haec talis quae neque solem habet neque lunam neque stellas

[40] neque nubem neque tonitruum neque coruscationem neque ventum neque aquam neque aerem neque tenebras neque sero neque mane

[41] neque aestatem neque ver neque aestum neque hiemem neque gelum neque frigus neque grandinem neque pluviam neque ros

[42] neque meridiem neque noctem neque ante lucem neque nitorem neque claritatem neque lucem nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt

[43] spatium enim habebit sicut ebdomada annorum

[44] hoc est iudicium meum et constitutio eius tibi autem soli ostendi haec

[45] et respondi tunc et dixi domine et nunc dico beati praesentes et observantes quae a te constituta sunt

[46] sed de quibus erat oratio mea quis enim est de praesentibus qui non peccavit vel quis natorum qui non praeterivit sponsionem tuam

[47] et nunc video quoniam ad paucos pertinebit futurum saeculum iucunditatem facere multis autem tormenta

[48] increvit enim in nos cor malum quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem et itinera mortis ostendit nobis semitas perditionis et longe fecit nos a vita et hoc non paucos sed paene omnes qui creati sunt

[49] et respondit ad me et dixit audi me et instruam te et de sequenti corripiam te

[50] propter hoc non fecit Altissimus unum saeculum sed duo

[51] tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos impios vero multiplicari audi ad haec

[52] lapides electos si habueris paucos valde ad numerum eorum conpones eos tibi plumbum autem et fictile abundat

[53] et dixi domine quomodo poterit

[54] et dixit ad me non hoc solummodo sed interroga terram et dicet tibi adulare ei et narrabit tibi

[55] dices enim ei aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile

[56] multiplicatur autem argentum super aurum et aeramentum super argentum et ferrum super aeramentum plumbum super ferrum et fictile super plumbum

[57] aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia quod multiplicatur aut quod rarum nascitur

[58] et dixi dominator domine quod abundat vilius quod enim rarius pretiosius est

[59] et respondit ad me et dixit in te ista pondera quae cogitasti quoniam qui habet quod difficile est gaudet super eum qui habet abundantia

[60] sic et a me repromissa creatura iucundabor enim super paucis qui salvabuntur propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est

[61] et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt

[62] et respondi et dixi o tu terra quid peperisti si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura

[63] melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum ut non sensus inde fieret

[64] nunc autem nobiscum crescit sensus et propter hoc torquemur quoniam scientes perimus

[65] lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur lugeant omnes qui nati sunt quadrupedia vero et pecora iucundentur

[66] multum enim melius est illis quam nobis non enim sperant iudicium nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi

[67] nobis autem quid prodest quoniam salvati salvabimur sed tormento tormentabimur

[68] omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis

[69] et si non essemus post mortem in iudicio venientes melius fortassis nobis venisset

[70] et respondit ad me et dixit et quando Altissimus faciens faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt primum praeparavit iudicium et quae sunt iudicii

[71] et nunc de sermonibus tuis intellege quoniam dixisti quia sensus nobiscum crescit

[72] qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt et mandata accipientes non servaverunt ea et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt

[73] et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus

[74] quantum enim tempus ex quo longanimitatem habuit Altissimus his qui inhabitant saeculum et non propter eos sed propter ea quae providit tempora

[75] et respondi et dixi si inveni gratiam coram te domine demonstra et hoc servo tuo si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam si conservati conservabimur in requie donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur

[76] et respondit ad me et dixit ostendam tibi et hoc tu autem noli commisceri cum eis qui spreverunt neque connumeres te cum his qui cruciantur

[77] etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus

[78] nam de morte sermo quando profectus fuerit terminus sententiae ab Altissimo ut homo moriatur recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit adorare gloriam Altissimi primum

[79] et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum

[80] haec inspirationes inhabitationes non ingredientur sed vagantes erunt amodo in cruciamentis dolentes semper et tristes per septem vias

[81] via prima quia spreverunt legem Altissimi

[82] secunda via quia iam non possunt reversionem bonam facere ut vivant

[83] tertia via vident repositam mercedem his qui testamentis Altissimi crediderunt

[84] quarta via considerabunt sibi in novissimis repositum cruciamentum

[85] quinta via videntes aliorum habitacula ab angelis conservari cum silentio magno

[86] sexta via videntes quemadmodum de eis pertransientem cruciamentum

[87] septima via quae omnium supradictarum viarum maior est quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari

[88] nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est quando separari incipient a vaso corruptibili

[89] in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et omni hora sustinuerunt periculum uti perfecte custodirent legislatoris legem

[90] propter quod hic de his sermo

[91] in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit eas requiescent enim per septem ordines

[92] ordo primus quoniam cum labore multo certati sunt ut vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum ut non eas seducat a vita ad mortem

[93] secundus ordo quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio

[94] tertius ordo videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex

[95] quartus ordo intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati et quae in novissimis eorum manet gloriam

[96] quintus ordo exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc et futurum quomodo hereditatem possidebunt adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere frunescentes et inmortales

[97] sextus ordo quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum fulgere sicut sol et quomodo incipient stellis adsimilari lumini amodo non corrupti

[98] septimus ordo qui est omnibus supradictis maior quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere

[99] hic ordo animarum iustorum ut amodo adnuntiatur praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint

[100] et respondi et dixi ergo dabitur tempus animabus postquam separatae fuerint de corporibus ut videant de quo mihi dixisti

[101] et dixit mihi septem diebus erit libertas earum ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones et postea congregabuntur in habitaculis suis

[102] et respondi et dixi si inveni gratiam ante oculos tuos demonstra mihi adhuc servo tuo si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum

[103] si patres pro filiis vel filii pro parentibus si fratres pro fratribus si adfines pro proximis si fidentes pro carissimis

[104] et respondit ad me et dixit quoniam invenisti gratiam coram oculis meis et hoc tibi demonstrabo dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur

[105] sic numquam nemo pro aliquo rogabit omnes enim portabunt unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias

[106] et respondi et dixi et quomodo invenimus modo quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt

[107] et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar et Samuhel in diebus Saul

[108] et David pro confractione et Salomon pro eis qui in sanctificationem

[109] et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret

[110] et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib et multi pro multis

[111] si ergo modo quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non erit

[112] et respondit ad me et dixit praesens saeculum non est finis gloria in eo non frequens manet propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis

[113] dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis in quo pertransivit corruptela

[114] soluta est intemperantia abscisa est incredulitas crevit autem iustitia orta est veritas

[115] tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit neque demergere eum qui vicerit

[116] et respondi et dixi hic sermo meus primus et novissimus quoniam melius erat non dare terram Adam vel cum iam dedisset coercere eum ut non peccaret

[117] quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem

[118] o tu quid fecisti Adam si enim tu peccasti non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus

[119] quid enim nobis prodest si promissum est nobis inmortale tempus nos vero mortalia opera egimus

[120] et quoniam praedicta est nobis perennis spes nos vero pessime vani facti sumus

[121] et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis nos vero male conversati sumus

[122] et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt nos autem pessimis viis ambulavimus

[123] et quoniam ostendetur paradisus cuius fructus incorruptus perseverat in quo est saturitas et medella

[124] nos vero non ingrediemur ingratis enim locis conversati sumus

[125] et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt nostrae vero facies super tenebras nigrae

[126] non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus quid incipientes post mortem pati

[127] et respondit et dixit hoc est cogitamentum certaminis quem certavit qui super terram natus est homo

[128] ut si victus fuerit patiatur quod dixisti si autem vicerit recipiet quod dico

[129] quoniam haec est via quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens elige tibi vitam ut vivas

[130] non crediderunt autem ei sed nec post eum prophetis sed nec mihi qui locutus sum ad eos

[131] quoniam non esset tristitia in perditione eorum sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus

[132] et respondi et dixi scio domine quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt

[133] et miserator in eo quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege eius

[134] et longanimis quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt quasi suis operibus

[135] et munificus quoniam quidem donare vult pro exigere

[136] et multae misericordiae quoniam multiplicat magis misericordias his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et qui futuri sunt

[137] si enim non multiplicaverit non vivificabitur saeculum cum his qui habitant in eo

[138] et donator quoniam si non donaverit de bonitate sua ut adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus non poterit decies millesima pars hominum vivificari

[139] et iudex si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius et deleverit multitudinem contemptionum non fortassis derelinquentur innumerabilem multitudinem nisi pauci valde

CAPUT VIII

[1] et respondit ad me et dixit hoc saeculum fecit Altissimus propter multos futurum autem propter paucos

[2] dicam autem coram te similitudinem Ezra quomodo autem interrogabis terram et dicet tibi quoniam dabit terram multam magis unde fiat fictile parvum autem pulverem unde aurum fit sic et actus praesentis saeculi

[3] multi quidem creati sunt pauci autem salvabuntur

[4] et respondi et dixi absolve ergo anima sensum et devoret quod sapit

[5] convenisti inobaudire et profecta es nolens nec enim tibi est datum spatium nisi solum modicum vivere

[6] o Domine super nos si permittes servo tuo ut oremus coram te et des nobis semen cordis et sensui culturam unde fructum fiat unde vivere possit omnis corruptus qui portabit locum hominis

[7] solus enim es et una plasmatio nos sumus manuum tuarum sicut locutus es

[8] et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est

[9] ipsum autem quod servat et quod servatur utraque servabuntur servatione tua et quando iterum reddit matrix quae in ea creverint

[10] imperasti ut ex ipsis membris hoc est mamillis praebere lac fructum mamillarum

[11] ut nutriatur id quod plasmatum est usque in tempus aliquem et postea dispones eum tuae misericordiae

[12] enutristi eum tuae iustitiae et erudisti eum in lege tua et corripuisti eum tuo intellectu

[13] et mortificabis eum ut tuam creaturam et vivificabis eum ut tuum opus

[14] si ergo perdideris qui tantis laboribus plasmatus est tuo iussu facili ordine et ut quid fiebat

[15] et nunc dicens dicam de omni homine tu magis scis de populo autem tuo quod mihi dolet

[16] et de hereditate tua propter quam lugeo et de Israhel propter quem tristis sum et de semine Iacob propter quod conturbor

[17] ideo incipiam orare coram te pro me et pro eis quoniam video lapsos nostros qui inhabitamus terram

[18] sed audivi celeritatem iudicii quod futurum est

[19] ideo audi meam vocem et intellege sermonum meorum et loquar coram te

[20] initium verborum Ezrae priusquam adsumeretur et dixit Domine qui habitas in saeculum cuius oculi elati et superna in aerem

[21] et cuius thronus inaestimabilis et gloria inconprehensibilis cui adstat exercitus angelorum cum tremore

[22] quorum servatio in vento et igni convertitur cuius verbum verum et dicta perseverantia

[23] cuius iussio fortis et dispositio terribilis cuius aspectus arefecit abyssos et indignatio tabescere facit montes et veritas testificatur

[24] exaudi Domine orationem servi tui et auribus percipe precationem figmenti tui intende verba mea

[25] dum enim vivo loquar et dum sapio respondeam

[26] ne aspicias populi tui delicta sed qui tibi in veritate serviunt

[27] nec adtendas impie agentium studia sed qui tua testimonia cum doloribus custodierunt

[28] neque cogites qui in conspectu tuo false conversati sunt sed memorare qui ex voluntate tuum timorem cognoverunt

[29] neque volueris perdere qui pecorum mores habuerunt sed respicias eos qui legem tuam splendide docuerunt

[30] neque indigneris eis qui bestiis peius sunt iudicati sed diligas eos qui semper in tua gloria confiderunt

[31] quoniam nos et patres nostri mortalibus moribus egimus tu autem propter nos peccatores misericors vocaberis

[32] si enim desideraveris ut nostri miserearis tunc misericors vocaberis nobis enim non habentibus opera iustitiae

[33] iusti enim quibus sunt operae multae repositae apud te ex propriis operibus recipient mercedem

[34] quid est enim homo ut ei indigneris aut genus corruptibile ut ita amariceris de ipso

[35] in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit et de confitentibus qui non deliquit

[36] in hoc enim adnuntiabitur iustitia tua et bonitas tua Domine cum misertus fueris eis qui non habent substantiam operum bonorum

[37] et respondit ad me et dixit recte locutus es aliqua et iuxta sermones tuos sic et fiet

[38] quoniam vere non cogitabo super plasma eorum qui peccaverunt aut mortem aut iudicium aut perditionem

[39] sed iucundabor super iustorum figmentum peregrinationes quoque et salvationes et mercedis receptiones

[40] quomodo ergo locutus sum sic et est

[41] sicut enim agricola serit super terram semina multa et plantationis multitudinem plantat sed non in tempore non omnia quae seminata sunt salvabuntur sed nec omnia quae plantata sunt radicabunt sic et qui in saeculo seminati sunt non omnes salvabuntur

[42] et respondi et dixi si inveni gratiam loquar

[43] quoniam semen agricolae si non ascenderit — non enim accepit pluviam tuam in tempore — et si corruptum fuerit multitudine pluviae

[44] hoc perit sed homo qui manibus tuis plasmatus est et tuae imagini nominatus quoniam similatus est per quem omnia plasmasti et similasti eum semini agricolae

[45] non super nos sed parce populo tuo et miserere hereditati tuae tuae enim creaturae misereris

[46] et respondit ad me et dixit quae sunt praesentia praesentibus et quae futura futuris

[47] multum enim tibi restat ut possis diligere meam creaturam super me tu autem frequenter te et ipsum proximasti iniustis numquam

[48] sed et in hoc mirabilis eris coram Altissimo

[49] quoniam humiliasti te sicut decet te et non iudicasti te inter iustos plurimum glorificeris

[50] propter quod miseriae multae miserabiles efficientur qui inhabitant saeculum in novissimis quia in multa superbia ambulaverunt

[51] tu autem pro te intellege et de similibus tuis inquire gloriam

[52] vobis enim apertus est paradisus plantata est arbor vitae praeparatum est futurum tempus praeparata est abundantia aedificata est civitas probata est requies perfecta est bonitas ante perfecta sapientia

[53] radix signata est a vobis infirmitas extincta est a vobis et mors absconsa est infernum fugit et corruptio in oblivionem

[54] transierunt dolores et ostensus est in finem thesaurus inmortalitatis

[55] noli ergo adicere inquirendo de multitudine eorum qui pereunt

[56] nam et ipsi accipientes libertatem spreverunt Altissimum et legem eius contempserunt et vias eius dereliquerunt

[57] adhuc autem et iustos eius conculcaverunt

[58] et dixerunt in corde suo non esse Deum et quidem scientes quoniam moriuntur

[59] sicut enim vos suscipient quae praedicta sunt sic eos sitis et cruciatus quae praeparata sunt non enim Altissimus voluit hominem disperdi

[60] sed ipsi qui creati sunt coinquinaverunt nomen eius qui fecit eos et ingrati fuerunt ei qui praeparavit eis nunc vitam

[61] quapropter iudicium meum modo adpropinquat

[62] quod non omnibus demonstravi nisi tibi et tibi similibus paucis et respondi et dixi

[63] ecce nunc Domine demonstrasti mihi multitudinem signorum quae incipies facere in novissimis sed non demonstrasti mihi quo tempore

CAPUT IX

[1] et respondit ad me et dixit metiens metire in temet ipso et erit cum videris quoniam transivit pars quaedam signorum quae praedicta sunt

[2] tunc intelleges quoniam ipsud est tempus in quo incipiet Altissimus visitare saeculum qui ab eo factus est

[3] et quando videbitur in saeculo motio locorum populorum turbatio gentium cogitationes ducum inconstantia principum turbatio

[4] et tunc intelleges quoniam de his erat Altissimus locutus a diebus qui fuerunt ante ab initio

[5] sicut enim omne quod factum est in saeculo initium per consummationem et consummatio manifesta

[6] sic et Altissimi tempora initia manifesta in prodigiis et virtutibus et consummatio in actu et in signis

[7] et erit omnis qui salvus factus fuerit et qui poterit effugere per opera sua vel per fidem in qua credidit is

[8] relinquetur de praedictis periculis et videbit salutare meum in terra mea et in finibus meis quae sanctificavi mihi a saeculo

[9] et tunc mirabuntur qui nunc abusi sunt vias meas et in cruciamentis commorabuntur hii qui eos proiecerunt in contemptu

[10] quotquot enim non cognoverunt me viventes beneficia consecuti

[11] et quotquot fastidierunt legem meam cum adhuc erant habentes libertatem

[12] et cum adhuc esset eis apertum paenitentiae locus non intellexerunt sed spreverunt hos oportet post mortem in cruciamento cognoscere

[13] tu ergo adhuc noli curiosus esse quomodo impii cruciabuntur sed inquire quomodo iusti salvabuntur et quorum saeculum et propter quos saeculum et quando

[14] respondi et dixi

[15] olim locutus sum et nunc dico et postea dicam quoniam plures sunt qui pereunt quam qui salvabuntur

[16] sicut multiplicat fluctus super guttam et respondit ad me et dixit

[17] qualis ager talia et semina et quales flores tales et tincturae et qualis opera talis et creatio et qualis agricola talis et area quoniam tempus erat saeculi

[18] et tunc cum essem parans eis his qui nunc antequam fieret illis saeculum in quo inhabitarent et nemo contradixit mihi

[19] tunc nec enim erat quisquam et nunc creati in hoc mundo parato et mensa indeficienti et lege investigabili corrupti sunt moribus eorum

[20] et consideravi saeculum meum et ecce erat perditum et orbem meum et ecce erat periculi propter cogitationes quae in eo advenerunt

[21] Et vidi et peperci eis vix valde et salvavi mihi acinum de botru et plantationem de tribu multa

[22] pereat ergo multitudo quae sine causa nata est et servetur acinus meus et plantatio mea quia cum multo labore perfeci haec

[23] tu autem si adhuc intermittas septem dies alios sed non ieiunabis in eis

[24] ibis autem in campum florum ubi domus non est aedificata et manduca solummodo de floribus campi et carnem non gustabis et vinum non bibes sed solummodo flores

[25] et deprecare Altissimum sine intermissione et veniam et loquar tecum

[26] et profectus sum sicut dixit mihi in campum quod vocatur Ardat et sedi ibi in floribus et de herbis agri manducavi et facta est esca earum mihi in saturitatem

[27] et factum est post dies septem et ego discumbebam supra faenum et cor meum iterum turbabatur sicut et ante

[28] et apertum est os meum et inchoavi dicere coram Altissimo et dixi

[29] o Domine in nobis ostendens ostensus es patribus nostris in deserto quando erant exientes de Aegypto et quando veniebant in deserto quod non calcatur et infructuoso et dicens dixisti

[30] tu Israhel audi me et semen Iacob intendite sermonibus meis

[31] ecce enim ego semino in vobis legem meam et faciet in vobis fructum et glorificamini in eo per saeculum

[32] nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea non custodierunt et factum est fructum legis non periens nec enim poterat quoniam tuus erat

[33] nam qui acceperunt perierunt non custodientes quod in eis seminatum fuerat

[34] et ecce consuetudo est ut cum acceperit terra semen vel navem mare vel vas aliud escas vel potus et cum fuerit ut exterminetur

[35] quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta sunt exterminentur haec susceptoria vero manent apud nos si enim non sic factum est

[36] nos quidem qui legem accepimus peccantes peribimus et cor nostrum quod suscepit eam

[37] nam lex non perit sed permanet in suo honore

[38] et cum loquor haec in corde meo et respexi oculis meis et vidi mulierem in dextera parte et ecce haec lugebat et plorabat cum voce magna et animo dolebat valde et vestimenta eius discisa et cinis super caput eius

[39] et dimisi cogitatus in quibus eram cogitans et conversus sum ad eam et dixi ei

[40] ut quid fles et quid doles animo et dixit ad me

[41] dimitte me dominus meus ut defleam me et adiciam dolorem quoniam valde amara sum animo et humiliata sum valde

[42] et dixi ei quid passa es dic mihi et dixit ad me

[43] sterilis fui ego famula tua et non peperi habens maritum annis triginta

[44] ego enim per singulas horas et per singulos dies in annis triginta his deprecabar Altissimum nocte ac die

[45] et factum est post triginta annos exaudivit me Deus ancillae tuae et pervidit humilitatem meam et adtendit tribulationi meae et dedit mihi filium et iucundata sum super eum valde ego et vir meus et omnes cives mei et honorificabamus valde Fortem

[46] et nutrivi eum cum labore multo

[47] et factum est cum crevisset et venissem accipere illi uxorem et feci diem epuli

CAPUT X

[1] et factum est cum introisset filius meus in thalamo suo cecidit et mortuus est

[2] et evertimus omnes lumina et surrexerunt omnes cives mei ad consolandam me et quievi usque in alium diem usque noctem

[3] et factum est cum omnes quievissent ut me consolarentur ut quiescerem et surrexi nocte et fugi et veni sicut vides in hoc campo

[4] et cogito iam non reverti in civitatem sed hic consistere et neque manducabo neque bibam sed sine intermissione lugere et ieiunare usque dum moriar

[5] et dereliqui adhuc sermones in quibus eram et respondi cum iracundia ad eam et dixi

[6] stulta super omnes mulieres non vides luctum nostrum et quae nobis contigerunt

[7] quoniam Sion mater nostra omnium in tristitia contristatur et humilitate humiliata est lugete validissime

[8] et nunc quoniam omnes lugemus et tristes este quoniam omnes contristati sumus tu autem contristaris in uno filio

[9] interroga enim terram et dicet tibi quoniam haec est quae debeat lugere tantorum superstes germinantium

[10] et ex ipsa initio omnes nati et alii venient et ecce paene omnes in perditionem ambulant et in exterminium fit multitudo eorum

[11] et quis ergo debet lugere magis nisi haec quae tam magnam multitudinem perdidit quam tu quae pro uno doles si autem dices mihi

[12] quoniam non est similis planctus meus terrae quoniam fructum ventris mei perdidi quem cum maeroribus peperi et cum doloribus genui

[13] terra autem secundum viam terrae abiit quae in ea multitudo praesens quomodo et venit et ego tibi dico

[14] sicut tu cum dolore peperisti sic et terra dedit fructum suum hominem ab initio ei qui fecit eam

[15] nunc ergo retine apud temet ipsam dolorem tuum et fortiter fer quae tibi contigerunt casus

[16] si enim iustificaveris terminum Dei et filium tuum recipies in tempore et in mulieribus conlaudaberis

[17] ingredere ergo in civitatem ad virum tuum et dixit ad me

[18] non faciam neque ingrediar civitatem sed hic moriar

[19] et adposui adhuc loqui ad eam et dixi

[20] noli facere sermonem hunc sed consenti persuaderi — quid enim casus Sion — et consolare propter dolorem Hierusalem

[21] vides enim quoniam sanctificatio nostra deserta effecta est et altare nostrum demolitum est et templum nostrum destructum est

[22] et psalterium nostrum humiliatum est et hymnus noster conticuit et exultatio nostra dissoluta est et lumen candelabri nostri extinctum est et arca testamenti nostri direpta est et sancta nostra contaminata sunt et nomen quod nominatum est super nos paene profanatum est et liberi nostri contumeliam passi sunt et sacerdotes nostri succensi sunt et Levitae nostri in captivitate abierunt et virgines nostrae coinquinatae sunt et mulieres nostrae vim passae sunt et iusti nostri rapti sunt et parvuli nostri proditi sunt et iuvenes nostri servierunt et fortes nostri invalidi facti sunt

[23] et quod omnium maius signaculum Sion quoniam resignata est de gloria sua nunc et tradita est in manibus eorum qui nos oderunt

[24] tu ergo excute tuam multam tristitiam et depone abs te multitudinem dolorum ut tibi repropitietur Fortis et requiem faciat tibi Altissimus requietionem laborum

[25] et factum est cum loquebar ad eam et ecce facies eius fulgebat valde subito et species coruscus fiebat visus eius ut etiam paverem valde ad eam et cogitarem quid esset hoc

[26] et ecce subito emisit sonum vocis magnum timore plenum ut commoveretur terra a sono et vidi

[27] et ecce amplius mulier non conparebat mihi sed civitas aedificabatur et locus demonstrabatur de fundamentis magnis et timui et clamavi voce magna et dixi

[28] ubi est Urihel angelus qui a principio venit ad me quoniam ipse me fecit venire in multitudinem excessus mentis huius et factus est finis meus in corruptionem et oratio mea in inproperium

[29] et cum essem loquens ego haec et ecce venit ad me angelus qui in principio venerat ad me et vidit me

[30] et ecce eram positus ut mortuus et intellectus meus alienatus erat et tenuit dexteram meam et confortavit me et statuit me super pedes meos et dixit mihi

[31] quid tibi est et quare conturbaris et quid conturbatum est intellectum tuum et sensus cordis tui et dixi

[32] quoniam derelinquens dereliquisti me ego quidem feci secundum sermones tuos et exivi in campum et ecce vidi et video quod non possum enarrare et dixit ad me

[33] sta ut vir et commonebo te et dixi

[34] loquere dominus meus tantum me noli derelinquere ut non frustra moriar

[35] quoniam vidi quae non sciebam et audio quae non scio

[36] aut numquid sensus meus fallitur et anima mea somniat

[37] nunc ergo deprecor te ut demonstres servo tuo de excessu hoc et respondit ad me et dixit

[38] audi me et doceam te et dicam tibi de quibus times quoniam Altissimus revelavit tibi mysteria multa

[39] vidit rectam viam tuam quoniam sine intermissione contristabaris pro populo tuo et valde lugebas propter Sion

[40] hic ergo intellectus visionis mulier quae tibi apparuit ante paululum

[41] quam vidisti lugentem et inchoasti consolare eam

[42] nunc autem iam non speciem mulieris vides sed apparuit tibi civitas aedificari

[43] et quoniam enarrabat tibi de casu filii sui haec absolutio est

[44] haec mulier quam vidisti haec est Sion quam nunc conspicis ut civitatem aedificatam

[45] et quoniam dixit tibi quia sterilis fuit annis triginta propter quod erant anni saeculo tria milia quando non erat in ea adhuc oblatio oblata

[46] et factum est post annos tres et aedificavit Salomon civitatem et obtulit oblationes tunc fuit quando peperit sterilis filium

[47] et quod tibi dixit quoniam nutrivi eum cum labore haec erat habitatio Hierusalem

[48] et quoniam dixit tibi quod filius meus veniens in suo thalamo mortuus esset et contigisset ei casus haec erat quae facta est ruina Hierusalem

[49] et ecce vidisti similitudinem eius quomodo filium luget et tu inchoasti consolare eam de his quae contigerunt haec erant tibi aperienda

[50] et nunc videns Altissimus quoniam ex animo contristatus es et quoniam ex toto corde pateris pro ea ostendit tibi claritatem gloriae eius et pulchritudinem decoris eius

[51] propterea enim dixi tibi ut maneres in campo ubi domus non est aedificata

[52] sciebam enim ego quoniam Altissimus incipiebat tibi ostendere haec

[53] propterea dixi tibi ut venires in agrum ubi non est fundamentum aedificii

[54] nec enim poterat opus aedificii hominis sustinere in loco ubi incipiebat Altissimi civitas ostendi

[55] tu ergo noli timere neque expavescat cor tuum sed ingredere et vide splendorem vel magnitudinem aedificii quantum capax est tibi visu oculorum videre

[56] et post haec audies quantum capit auditus aurium tuarum audire

[57] tu enim beatus es prae multis et vocatus es apud Altissimum sicut et pauci

[58] nocte autem quae in crastinum futura est manebis hic

[59] et ostendet tibi Altissimus eas visiones somniorum quae faciet Altissimus his qui inhabitant super terram a novissimis diebus

[60] et dormivi illam noctem et aliam sicut dixerat mihi

CAPUT XI

[1] et factum est secunda nocte et vidi somnium et ecce ascendebat de mari aquila cui erant duodecim alae pinnarum et capita tria

[2] et vidi et ecce expandebat alas suas in omnem terram et omnes venti caeli insuflabant ad eam et nubes ad eam colligebantur

[3] et vidi et de pinnis eius nascebantur contrariae pinnae et ipsae fiebant in pinnaculis minutis et modicis

[4] nam capita eius erant quiescentia et de medium caput erat maius aliorum capitum sed et ipsa quiescebat cum eis

[5] et vidi et ecce aquila volavit in pinnis suis et regnavit super terram et super eos qui inhabitant in ea

[6] et vidi quomodo subiecta erant ei omnia quae sub caelo et nemo illi contradicebat neque unus de creatura quae est super terram

[7] et vidi et ecce surrexit aquila super ungues suos et emisit vocem pinnis suis dicens

[8] nolite omnes simul vigilare dormite unusquisque in loco suo et per tempus vigilate

[9] capita autem in novissimo serventur

[10] et vidi et ecce vox non exiebat de capitibus eius sed de medietate corporis eius

[11] et numeravi contrarias pinnas eius et ecce ipsae erant octo

[12] et vidi et ecce a dextera parte surrexit una pinna et regnavit super omnem terram

[13] et factum est cum regnaret et venit ei finis et non apparuit ita ut non appareret locus eius et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus

[14] et factum est cum regnaret et veniebat finis eius ut non appareret sicut prior

[15] et ecce vox emissa est illi dicens

[16] audi tu quae toto tempore tenuisti terram hoc adnuntii antequam incipias non parere

[17] nemo post te tenebit tempus tuum sed nec dimidium eius

[18] et levavit se tertia et tenuit principatum sicut priores et non apparuit et ipsa

[19] et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere

[20] et vidi et ecce in tempore sequentes pinnae erigebantur et ipsae a dextera parte ut tenerent et ipsae principatum et ex his erant quae tenebant sed tamen statim non conparescebant

[21] nam et aliquae ex eis erigebantur sed non tenebant principatum

[22] et vidi post haec et ecce non conparuerunt duodecim pinnae et duo pinnacula

[23] et nihil superavit in corpore aquilae nisi tria capita quiescentia et sex pinnacula

[24] et vidi et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem nam quattuor manserunt in loco suo

[25] et vidi et ecce hae subalares cogitabant se erigere et tenere principatus

[26] et vidi et ecce una erecta est sed statim non conparuit

[27] et secunda et haec velocius quam prior non conparuit

[28] et vidi et ecce duae quae superaverunt apud semet ipsas cogitabant et ipsae regnare

[29] et in eo cum cogitarent et ecce unum de quiescentium capitum quod erat medium evigilabat hoc enim erat duorum capitum maior

[30] et vidi quomodo conplexa est duo capita secum

[31] et ecce conversum est caput cum his qui cum ea erant et comedit duas subalares quae cogitabant regnare

[32] hoc autem caput percontinuit omnem terram et dominavit qui inhabitant in ea cum labore multo et potentatum tenuit orbem terrarum super omnes alas quae fuerunt

[33] et vidi post haec et ecce medium caput subito non conparuit et hoc sicut alae

[34] superaverunt autem duo capita quae et ipsa similiter regnaverunt super terram et super eos qui habitant in ea

[35] et vidi et ecce devoravit caput a dextera parte illud quod est a leva

[36] et audivi vocem dicentem mihi conspice contra te et considera quod vides

[37] et vidi et ecce sicut leo suscitatus de silva mugiens et audivi quomodo emisit vocem hominis ad aquilam et dixit dicens

[38] audi tu et loquar ad te et dicit Altissimus tibi

[39] nonne tu es quae superasti de quattuor animalibus quae feceram regnare saeculi mei et ut per eos veniret finis temporum meorum

[40] et quartus veniens devicit omnia animalia quae transierunt et potentatum tenens saeculum cum tremore multo et omnem orbem cum labore pessimo et inhabitabant tot temporibus orbem terrarum cum dolo

[41] et iudicasti terram non cum veritate

[42] tribulasti enim mansuetos et laesisti quiescentes odisti verum dicentes et dilexisti mendaces et destruxisti habitationes eorum qui fructificabant et humiliasti muros eorum qui te non nocuerunt

[43] et ascendit contumelia ad Altissimum et superbia tua ad Fortem

[44] et respexit Altissimus super sua tempora et ecce finita sunt et saecula eius conpleta sunt

[45] propterea non apparens non appareas tu aquila et alae tuae horribiles et pinnacula tua pessima et capita tua maligna et ungues tui pessimi et omne corpus tuum vanum

[46] uti refrigeret omnis terra et relevetur liberata de tua vi et speret iudicium et misericordiam eius qui fecit eam

CAPUT XII

[1] et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam et vidi

[2] et ecce quod superaverat caput et non conparuit et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent et erat regnum eorum exile et tumultu plenum

[3] et vidi et ecce ipsa non apparescebant et omne corpus aquilae incendebatur et expavescebat terra valde et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi et dixi spiritui meo

[4] ecce tu mihi praestitisti haec in eo quod scrutas vias Altissimi

[5] ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac

[6] nunc ergo orabo Altissimum ut me confortet usque in finem

[7] et dixi Dominator Domine si inveni gratiam ante oculos tuos et si iustificatus sum apud te prae multis et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam

[8] conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius ut plenissime consoles animam meam

[9] dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima et dixit ad me

[10] haec est interpretatio visionis huius quam vidisti

[11] aquilam quam vidisti ascendentem de mari hoc est regnum quartum quod visum est in visu Danihelo fratri tuo

[12] sed non est illi interpretatum quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi

[13] ecce dies veniunt et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam

[14] regnabunt autem in ea duodecim reges unus post unum

[15] nam secundus qui incipiet regnare ipse tenebit amplius tempus prae duodecim

[16] haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti

[17] et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem sed de medio corpore eius

[18] haec est interpretatio quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae et periclitabitur ut cadat et non cadet tunc sed iterum constituetur in suum initium

[19] et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius

[20] haec est interpretatio exsurgent enim in ipso octo reges quorum erunt tempora levia et anni citati et duo quidem ex ipsis perient

[21] adpropinquante tempore medio quattuor autem servabuntur in tempore cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur duo vero in finem servabuntur

[22] et quoniam vidisti tria capita quiescentia

[23] haec est interpretatio in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa et dominabunt terram

[24] et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae

[25] isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius

[26] et quoniam vidisti caput maius non apparescentem quoniam unus ex eis super lectum suum morietur et tamen cum tormentis

[27] nam duo qui perseveraverunt gladius eos comedet

[28] unius enim gladius comedet qui cum eo sed tamen et hic gladio in novissimis cadet

[29] et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte

[30] haec est interpretatio hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam hoc erat regnum exile et turbationis plenum

[31] sicut vidisti et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius sicut audisti

[32] hic est unctus quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum

[33] statuet enim eos primum in iudicium vivos et erit cum arguerit eos tunc corrumpet eos

[34] nam residuum populum meum liberabit cum misericordia qui salvati sunt super fines meos et iucundabit eos quoadusque veniat finis dies iudicii de quo locutus sum tibi ab initio

[35] hoc somnium quod vidisti et haec interpretatio eius

[36] tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc

[37] scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti et pones ea in loco abscondito

[38] et docebis ea sapientes de populo tuo quorum scis corda posse capere et servare secreta haec

[39] tu autem adhuc sustine hic alios dies septem ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi

[40] et profectus est a me et factum est cum audisset omnis populus quoniam pertransierunt septem dies et ego non fuissem reversus in civitatem et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me et dixerunt mihi dicentes

[41] quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc

[42] tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro et sicut portus navi salvatae a tempestate

[43] aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt

[44] si ergo tu nos dereliqueris quanto erat nobis melius si essemus succensi et nos incendio Sion

[45] nec enim nos meliores sumus eorum qui ibi mortui sunt et ploraverunt voce magna et respondi ad eos et dixi

[46] confide Israhel et noli tristari tu domus Iacob

[47] est enim memoria vestri coram Altissimo et Fortis non est oblitus vestri in contentione

[48] ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis sed veni in hunc locum ut deprecarer pro desolatione Sion et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae

[49] et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam et ego veniam ad vos post dies istos

[50] et profectus est populus sicut dixi ei in civitatem

[51] ego autem sedi in campo septem diebus sicut mihi mandavit et manducabam de floribus solummodo agri de herbis facta est mihi esca in diebus illis

CAPUT XIII

[1] et factum est post dies septem et somniavi somnium nocte

[2] et ecce de mari ventus exsurgebat ut conturbaret omnes fluctus eius

[3] et vidi et ecce convolabat ipse homo cum nubibus caeli et ubi vultum suum convertebat ut consideraret tremebant omnia quae sub eo videbantur

[4] et ubicumque exiebat vox de ore eius ardescebant omnes qui audiebant voces eius sicut liquescit cera quando senserit ignem

[5] et vidi post haec et ecce congregabatur multitudo hominum quorum non erat numerus de quattuor ventis caeli ut debellarent hominem qui ascenderat de mari

[6] et vidi et ecce sibimet ipso sculpsit montem magnum et volavit super eum

[7] ego autem quaesivi videre regionem vel locum unde sculptus esset mons et non potui

[8] et post haec vidi et ecce omnes qui congregati sunt ad eum ut expugnarent eum timebant valde tamen audebant pugnare

[9] et ecce ut vidit impetum multitudinis venientis non levavit manum suam neque frameam tenebat neque aliquod vas bellicosum nisi solummodo vidi

[10] quomodo emittit de ore suo sicut fluctum ignis et de labiis eius spiritum flammae et de lingua eius emittebat scintillas tempestatis et commixta sunt simul omnia haec fluctus et multitudo tempestat

[11] et concidit super multitudinis impetum quod paratum erat pugnare et succendit omnes ut subito nihil videretur de innumerabili multitudine nisi solummodo pulvis cineris et fumi odor et vidi et extiti

[12] et post haec vidi ipsum hominem descendentem de monte et advocantem ad se multitudinem aliam pacificam

[13] et accedebant ad eum vultus hominum multorum quorumdam gaudentium quorumdam tristantium aliqui vero alligati aliqui adducentes ex eis qui offerebantur et ego a multitudine pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi

[14] tu ab initio demonstrasti servo tuo mirabilia haec et dignum me habuisti ut susciperes deprecationem meam

[15] et nunc demonstra mihi adhuc et interpretationem somnii huius

[16] sicut enim existimo in sensu meo vae qui derelicti fuerint in diebus illis et multo plus vae his qui non sunt derelicti

[17] qui enim non sunt derelicti tristes erunt

[18] intellegentes quae sunt reposita in novissimis diebus et non occurrentes eis sed et qui derelicti sunt

[19] propter hoc vae viderunt enim pericula magna et necessitates multas sicut ostendunt somnia haec

[20] attamen facilius est periclitantem venire in haec quam pertransire sicut nubem a saeculo et non videre quae contigerunt in novissimo et respondit ad me et dixit

[21] et visionis interpretationem dicam tibi sed et de quibus locutus es adaperiam tibi

[22] quoniam dixisti de his qui derelicti sunt et de his qui non derelicti sunt haec interpretatio

[23] qui adferet periculum in illo tempore ipse custodibit qui in periculo inciderint qui habent operas et fidem ad Fortissimum

[24] scito ergo quoniam magis beatificati sunt qui derelicti super eos qui mortui sunt

[25] interpretatio enim visionis haec quia vidisti virum ascendentem de corde maris

[26] ipse est quem conservat Altissimus multis temporibus qui per semet ipsum liberabit creaturam suam et ipse disponet qui derelicti sunt

[27] et quoniam vidisti de ore eius exire ut spiritum et ignem et tempestatem

[28] et quoniam non tenebat frameam neque vas bellicosum corrumpit enim impetum eius multitudinis quae venerat ad expugnare eum haec interpretatio

[29] ecce dies veniunt quando incipiet Altissimus liberare eos qui super terram sunt

[30] et veniet excessus mentis super eos qui inhabitant terram

[31] et in alisalio cogitabunt bellare civitates civitatem et locus locum et gens ad gentem et regnum adversus regnum

[32] et erit cum fient haec et contingent signa quae ante ostendi tibi et tunc revelabitur Filius meus quem vidisti virum ascendentem

[33] et erit quando audierint omnes gentes vocem eius et derelinquet unusquisque regionem suam et bellum quod habent in alterutro

[34] et colligetur in unum multitudo innumerabilis sicut vidisti volentes venire et expugnare eum

[35] ipse autem stabit super cacumen montis Sion

[36] Sion autem veniet et ostendetur omnibus parata et aedificata sicut vidisti montem sculpi sine manibus

[37] ipse autem Filius meus arguet quae advenerunt gentes impietates eorum has quae tempestati adpropiaverunt et inproperabit coram eis mala cogitamenta eorum et cruciamenta quibus incipient cruciari

[38] quae adsimilatae sunt flammae et perdet eos sine labore et legem quae igni adsimilata est

[39] et quoniam vidisti eum colligentem ad se aliam multitudinem pacificam

[40] haec sunt novem tribus quae captivae factae sunt de terra sua in diebus Iosiae regis quem captivum duxit Salmanassar rex Assyriorum et transtulit eos trans Flumen et translati sunt in terram aliam

[41] ipsi autem sibi dederunt consilium hoc ut derelinquerent multitudinem gentium et proficiscerentur in ulteriorem regionem ubi numquam quisquam inhabitavit ibi genus humanum

[42] ut vel ibi observarent legitima sua quae non fuerant servantes in regione sua

[43] per introitus autem angustos fluminis Eufraten introierunt

[44] fecit enim eis tunc Altissimus signa et statuit venas Fluminis usquequo transirent

[45] per eam enim regionem erat via multa itineris anni unius et dimidii nam regio illa vocatur Arzar et

[46] tunc inhabitaverunt ibi usque in novissimo tempore et nunc iterum coeperunt venire

[47] iterum Altissimus statuit venas Fluminis ut possint transire propter hoc vidisti multitudinem collectam cum pace

[48] sed et qui derelicti sunt de populo tuo qui invenientur intra terminum meum

[49] sanctum erit ergo quando incipiet perdere multitudinem earum quae collectae sunt gentes proteget qui superaverit populum

[50] et tunc ostendet eis multa plurima portenta

[51] et dixi ego Dominator Domine hoc mihi ostende propter quod vidi virum ascendentem de corde maris et dixit mihi

[52] sicut non potest hoc vel scrutinare vel scire quis quid sit in profundo maris sic non poterit quisquam super terram videre Filium meum vel eos qui cum eo sunt nisi in tempore diei

[53] haec est interpretatio somnii quem vidisti et propter quod inluminatus es haec solus

[54] dereliquisti enim tua et circa mea vacasti et legem meam exquisisti

[55] vitam enim tuam disposuisti in sapientiam et sensum tuum vocasti matrem

[56] et propter hoc ostendi tibi haec merces apud Altissimum erit enim post alios tres dies ad te alia loquar et exponam tibi gravia et mirabilia

[57] et profectus sum et transii in campum multum glorificans et laudans Altissimum de mirabilibus quae per tempus faciebat

[58] et quoniam gubernat tempora et quae sunt in temporibus inlata et sedi ibi tribus diebus

CAPUT XIV

[1] et factum est tertio die et ego sedebam sub quercu

[2] et ecce vox exivit contra me de rubo et dixit Ezra Ezra et dixi ecce ego Domine et surrexi super pedes meos et dixit ad me

[3] revelans revelatus sum super rubum et locutus sum Moysi quando populus meus serviebat in Aegypto

[4] et misi eum et eduxi populum meum de Aegypto et adduxi eum super montem Sina et detinebam eum apud me diebus multis

[5] et enarravi ei mirabilia multa et ostendi ei temporum secreta et temporum finem et praecepi ei dicens

[6] haec in palam facies verba et haec abscondes

[7] et nunc tibi dico

[8] signa quae demonstravi et somnia quae vidisti et interpretationes quas tu audisti in corde tuo repone ea

[9] tu enim recipieris ab hominibus et converteris residuum cum Filio meo et cum similibus tuis usquequo finiantur tempora

[10] quoniam saeculum perdidit iuventutem suam et tempora adpropinquant senescere

[11] duodecim enim partibus divisum est saeculum et transierunt eius decem iam et dimidium decimae partis

[12] superant autem eius duae prae medium decimae partis

[13] nunc ergo dispone domum tuam et corripe populum tuum et consolare humiles eorum et renuntia iam corruptae vitae

[14] et dimitte abs te mortales cogitationes et proice abs te pondera humana et exue te iam infirmam naturam et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta et festina transmigrare a temporibus his

[15] quae enim vidisti nunc contigisse mala iterum horum deteriora facientur

[16] quantum enim invalidum fieri saeculum a senectute tantum multiplicabunt super inhabitantes mala

[17] prolongavit enim magis veritas et adpropinquavit mendacium iam enim festinat aquila venire quam vidisti in visionem

[18] et respondi dixi coram te Domine

[19] ecce enim ego abibo sicut praecepisti mihi et corripiam praesentem populum qui autem iterum nati fuerint quis commonebit

[20] positum est ergo saeculum in tenebris et qui inhabitant in eo sine lumine

[21] quoniam lex tua incensa est propter quod nemo scit quae a te facta sunt vel quae incipient operae

[22] si enim inveni gratiam coram te inmitte in me spiritum sanctum et scribam omne quod factum est in saeculo ab initio quae erant in lege tua scripta ut possint homines invenire semitam et qui voluerint vivere in novissimis vivant

[23] et respondit ad me et dixit vadens congrega populum et dices ad eos ut non te quaerant diebus quadraginta

[24] tu autem praepara tibi buxos multos et accipe tecum Saream Dabriam Selemiam Ethanum et Asihel quinque hos qui parati sunt ad scribendum velociter

[25] et venies hic et ego accendam in corde tuo lucernam intellectus quae non extinguetur quoadusque finiantur quae incipies scribere

[26] et cum perfeceris quaedam palam facies quaedam sapientibus absconse trades in crastinum enim hac hora incipies scribere

[27] et profectus sum sicut mihi praecepit et congregavi omnem populum et dixi

[28] audi Israhel verba haec

[29] peregrinantes peregrinati sunt patres nostri ab initio in Aegypto et liberati sunt inde

[30] et acceperunt legem vitae quem non custodierunt quem et vos post eos transgressi estis

[31] et data est vobis terra in sortem in terra Sion et vos et patres vestri iniquitatem fecistis et non servastis vias quas vobis praecepit Altissimus

[32] iustus iudex cum sit abstulit a vobis in tempore quod donaverat

[33] et nunc vos hic estis et fratres vestri introrsus vestrum sunt

[34] si ergo imperaveritis sensui vestro et erudieritis cor vestrum vivi conservati eritis et post mortem misericordiam consequemini

[35] iudicium enim post mortem veniet quando iterum revivescemus et tunc iustorum nomina parebunt et impiorum facta ostendentur

[36] ad me autem nemo accedat nunc neque requirent me usque diebus quadraginta

[37] et accepi quinque viros sicut mandavit mihi et profecti sumus in campo et mansimus ibi

[38] et factus sum in crastinum et ecce vox vocavit me dicens Ezra aperi os tuum et bibe quod te potiono

[39] et aperui os meum et ecce calix plenus porrigebatur mihi hoc erat plenum sicut aqua color autem eius ut ignis similis

[40] et accepi et bibi et in eo cum bibissem cor meum eructabatur intellectum et in pectus meum increscebat sapientia nam spiritus meus conservabat memoriam

[41] et apertum est os meum et non est clausum amplius

[42] Altissimus autem dedit intellectum quinque viris et scripserunt quae dicebantur ex successione notis quas non sciebant et sederunt quadraginta diebus ipsi autem per diem scribebant

[43] nocte autem manducabant panem ego autem per diem loquebar et nocte non tacebam

[44] scripti sunt autem in quadraginta diebus libri nongenti quattuor

[45] et factum est cum conpleti essent quadraginta dies et locutus est Altissimus dicens priora quae scripsisti in palam pone et legant digni et indigni

[46] novissimos autem septuaginta conservabis ut tradas eos sapientibus de populo tuo

[47] in his enim est vena intellectus et sapientiae fons et scientiae flumen et feci sic

CAPUT XV

[1] ecce loquere in aures plebi meae sermones prophetiae quos inmisero in os tuum dicit Dominus

[2] et fac in carta scribi eos quoniam fideles et veri sunt

[3] ne timeas a cogitationibus adversum te nec conturbent te incredulitates dicentium

[4] quoniam omnis incredulus in incredulitate sua morietur

[5] ecce ego induco dicit Dominus super orbem terrarum mala gladium et famem et mortem et interitum

[6] propter quod superposuit iniquitas omnem terram et adimpletae sunt operationes eorum

[7] propterea dicit Dominus

[8] iam non silebo impietates eorum quae inreligiose agunt nec sustinebo in his quae inique exercent ecce sanguis innoxius et iustus clamat ad me et animae iustorum clamant perseveranter

[9] vindicans vindicabo illos dicit Dominus et accipiam omnem sanguinem innocuum ex illis ad me

[10] ecce populus meus quasi grex ad occisionem ducitur iam non patiar illum habitare in terra Aegypti

[11] sed educam eum in manu potenti et brachio excelso et percutiam Aegyptum plaga sicut prius et corrumpam terram omnem eius

[12] lugeat Aegyptus et fundamenta eius a plaga verberati et mastigati quam inducet Dominus

[13] lugeant cultores operantes terram quoniam deficient semina eorum et vastabuntur ligna eorum ab uredine et grandine et a sidus terribile

[14] vae saeculo et qui habitant in eum

[15] quia adpropinquavit gladius et extritio illorum et exsurget gens contra gentem ad pugnam et romphea in manibus eorum

[16] erit enim constabilitio hominibus alisalios supervalescentes non curabunt regem suum et principem megestanorum suorum in potentia sua

[17] concupiscet enim homo in civitatem ire et non poterit

[18] propter superbiam enim eorum civitates turbabuntur domus exterentur homines metuent

[19] non miserebitur homo proximo suo ad irritum faciendum in domos eorum in gladium ad diripiendas substantias eorum propter famem panis et tribulationem multam

[20] ecce ego convoco dicit Deus omnes reges terrae ad movendum qui sunt a borea et a noto et ab euro et a libano ad convertendos in se et reddere quae dederunt illis

[21] sicut faciunt usque hodie electis meis sic faciam et reddam in sinum ipsorum haec dicit Dominus Deus

[22] non parcet dextera mea super peccantes nec cessabit romphea super effundentes sanguinem innocuum super terram

[23] et exiit ignis ab ira eius et devoravit fundamenta terrae et peccatores quasi stramen incensum

[24] vae eis qui peccant et non observant mandata mea dicit Dominus

[25] non parcam illis discedite filii apostatae nolite contaminare sanctificationem meam

[26] novit Deus qui peccant in eum propterea tradet eos in mortem et in occisionem

[27] iam enim venerunt super orbem terrarum mala et manebitis in illis non enim liberabit vos Deus propter quod peccastis in eum

[28] ecce visio horribilis et facies illius ab oriente

[29] et exient nationes draconum Arabum in curris multis et sibilatus eorum a die itineris fertur super terram ut etiam timeant et trepidentur omnes qui illos audient

[30] Carmonii insanientes in ira exient de silva et advenient in virtute magna et constabunt in pugnam cum illis et vastabunt portionem terrae Assyriorum in dentibus suis

[31] et post haec supervalescet draco nativitatis memoria suae et si converterint se conspirantes in virtute magna ad persequendos eos

[32] et isti turbabuntur et silebunt in virtute illorum et convertent pedes suos in fugam

[33] et a territorio Assyriorum subsessor subsedebit eos et consumet unum ex illis et erit timor et tremor in exercitum illorum et inconstabilitio in regno illorum

[34] ecce nubs ab oriente et a septentrione usque ad meridianum et facies illorum horrida valde plena irae et procellae

[35] et conlident se invicem et effundent sidus copiosum super terram et sidus illorum et erit sanguis a gladio usque ad ventrem equi

[36] et femur hominis et suffraginem cameli et erit timor et tremor multus super terram

[37] et horrebunt qui videbunt iram illam et tremor adprehendet illos et post haec movebuntur nimbi copiosi

[38] a meridiano et septentrione et portio alia ab occidente

[39] et superinvalescent venti ab oriente et recludent eum et nubem quam suscitavit in ira et sidus ad faciendam exteritionem ab orientalem notum et occidentem violabitur

[40] et exaltabuntur nubes magnae et validae plenae irae et sidus ut exterant omnem terram et inhabitantes eam et fundent super omnem altum et eminentem sidus terribile

[41] ignem et grandinem et rompheas volantes et aquas multas ut etiam impleantur omnes campi et omnes rivi a plenitudine aquarum illarum

[42] et demolient civitates et muros et montes et colles et ligna silvarum et faena pratorum et frumenta eorum

[43] et transibunt constanter usque Babylonem et exterent eam

[44] convenient ad ipsam et circuibunt eam et effundent sidus et omnem iram super eam et subibit pulvis et fumus usque ad caelum et omnes in circuitu lugebunt eam

[45] et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt

[46] et tu Asia consors in specie Babylonis et gloria personae eius

[47] vae tibi misera propter quod adsimilasti ei ornasti filias tuas in fornicatione ad placendum et gloriandum in amatoribus tuis qui te cupierunt semper fornicari

[48] odibilem imitata es in omnibus operibus eius et adinventionibus eius propterea dicit Deus

[49] inmittam tibi mala viduitatem paupertatem et famem et gladium et pestem ad devastandas domos tuas ad violationem et mortem et gloria virtutis tuae

[50] sicut flos siccabitur cum exsurget ardor qui emissus est super te

[51] et infirmaberis et paupera a plaga et mastigata a vulneribus ut non possis tuos suscipere potentes et amatores

[52] numquid ego sic zelabo te dicit Dominus

[53] nisi occidisses electos meos in omni tempore exultans percussione manuum et dicens super mortem eorum cum inebriata es

[54] exorna speciem vultus tui

[55] merces fornicariae in sinus tuos propterea redditionem percipies

[56] sicut facies electis meis dicit Dominus sic faciet tibi Deus et tradet te in malis

[57] et nati tui fame interient et tu romphea cades et civitates tuae conterentur et omnes tui in campo gladio cadent

[58] et qui sunt in montibus fame peribunt et manducabunt carnes suas et sanguinem bibent a fame panis et siti aquae

[59] propter priora misera es et iterum excipies mala

[60] et in transitum adlident civitatem oditam et exterent eam portionem aliquam gloriae tuae et territorii tui dum revertuntur a Babylonia

[61] extrita illis eris in stramine et ipsi tibi erunt ignis

[62] omnes hii comedunt te et civitates tuas et territoria tua et montes et omnem silvam tuam et ligna pomifera igne consument

[63] et natos tuos captivabunt et honestatem tuam spoliabunt et gloriam faciei tuae exterminabunt

CAPUT XVI

[1] vae tibi Babylon et Asia vae tibi Aegypte et Syria

[2] praecingite vos saccos plangite filios vestros et dolete de his quia adpropinquavit contritio vestra

[3] inmissus est gladius vobis et quis est qui avertat eum

[4] inmissus est vobis ignis et quis est qui extinguat eum

[5] inmissa sunt vobis mala et quis est qui recutiet ea

[6] numquid recutiet aliquis leonem esurientem in silva aut numquid extinguet ignem cum stramen incensum fuerit

[7] aut numquid recutiet sagittam inmissam a sagittario forte

[8] Dominus Deus mittit mala et quis recutiet ea

[9] et exiet ignis ex iracundia eius et quis est qui extinguat eum

[10] coruscabit et quis non timebit tonabit et quis non horrebit

[11] Dominus comminatur quis non conterretur a facie eius

[12] tremet terra a fundamento eius mare fluctuatur de profundo et fluctus eius turbabuntur et pisces eius a facie Domini et a gloria virtutis eius

[13] quoniam fortis gloriae qui tendit sagittam et acumen eius acutum quae dimissa est ab eo non deficiet missa super fines terrae

[14] ecce mittuntur mala et non revertentur donec venient super terram

[15] et ignis incendetur et non extinguetur donec excomedat frumenta terrae

[16] quomodo non revertitur sagitta missa a sagittario valido sic non revertentur mala quae fuerint emissa in terram

[17] vae mihi vae mihi quis me liberabit in diebus illis

[18] initium gemitus et copiosi suspirantium initium famis et multi disperient initium belli et timebunt potestates initium malor

[19] ab eis quid facient cum venerint mala

[20] ecce famis plaga dimissa est et tribulatio eius tamquam mastix castigatio in disciplina

[21] et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna

[22] ecce erit annonae vilitas in brevi super terram ut putent sibi esse directam pacem tunc superflorescent mala super terram gladius et famis

[23] et aporiant vitam super terram et gladius dispersit quae superaverint a fame

[24] et mortui quasi stercora proicientur et non habent qui consolentur eos et derelinquetur deserta terra et civitates eius demolientur

[25] non derelinquetur agricola qui colit terram et qui seminat eam

[26] ligna fructiferabunt et quis vindemiet illa

[27] et uva tradet se ad vindemiam et quis adligabit eam erit enim et locis desertio multa

[28] concupiscet enim homo hominem videre vel certe vocem eius audire

[29] relinquentur enim decem de civitate et duo ex agro qui absconderint se in silva et in fissuras petrarum

[30] quemadmodum relinquentur in oliveto tres vel quattuor olivae

[31] aut sicut in vinea vindemiata et subremanet racemus patens ab scrutantibus vindemiam diligenter

[32] sic remanebunt in diebus illis tres vel quattuor ab scrutantibus domos eorum in romphea

[33] et relinquetur deserta terra et agri eius inveteraverunt et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas eo quod non transient oves per eam

[34] lugebunt virgines non habentes sponsos lugebunt mulieres non habentes viros lugebunt filiae earum non habentes adiutorium

[35] sponsi earum in bello consumentur et viri earum in fame exterentur

[36] audite vero ista et cognoscite ea servi Domini

[37] ecce verbum Domini excipite eum ne discredatis de quibus dicit Dominus

[38] ecce adpropinquant mala et non tardantur

[39] quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto

[40] sic non morabuntur mala ad prodiendum super terram et saeculum gemet et dolores circumtenent illum

[41] audite verbum plebs mea parate vos ad pugnam in malis sic estote quasi advenae terrae

[42] qui vendit quasi qui fugiet et qui emit quasi qui perditurus

[43] qui mercatur quasi qui fructum non capiat et qui aedificat quasi non habitaturus

[44] qui seminat quasi non messem facturus et qui putat quasi non vindemiaturus

[45] qui nubunt sic quasi filios non facturi et qui non nubunt sic quasi vidui

[46] propter quod qui laborant sine causa laborant

[47] fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt quia in captivitate et fame generant natos suos

[48] et qui negotiantur negotiantur in rapina quamdiu exornant civitates et domos suas et possessiones et personas suas

[49] tanto magis adzelabor eos super peccata dicit Dominus

[50] quomodo zelatur fornicaria mulierem idoneam et bonam valde

[51] sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se et accusat eam in faciem cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram

[52] propterea nolite similari eam nec operibus eius

[53] quoniam ecce adhuc pusillum et tolletur iniquitas a terra et iustitia regnabit in nos

[54] non dicat peccator non se peccasse quoniam carbones ignis conburet super caput eius qui dicit non peccavi coram Deo et gloria ipsius

[55] ecce Dominus cognoscit omnia opera hominis et adinventiones illorum et cogitatum illorum et corda illorum

[56] qui dixit fiat terra et facta est fiat caelum et factum est

[57] et in verbo illius stellae fundatae sunt et novit numerum stellarum

[58] qui scrutat abyssum et thesauros illorum qui metitus est mare et conceptum eius

[59] qui conclusit mare in medio aquarum et suspendit terram super aquam verbo suo

[60] qui extendit caelum quasi cameram et super aquas fundavit eum

[61] qui posuit in deserto fontes aquarum et super vertices montium lacus ad emittendum flumina ab eminenti ut potaret terra

[62] qui finxit hominem et posuit cor in medio corporis et misit ei spiritum et vitam et intellectum

[63] et spiramentum Dei omnipotentis qui fecit omnia et scrutinat absconsa in absconsis certe

[64] hic novit adinventionem vestram et quae cogitatis in cordibus vestris vae peccantibus et volentibus occultare peccata sua

[65] propter quod Dominus scrutinando scrutinabit omnia opera eorum et traducet vos omnes

[66] et vos confusi eritis cum processerint peccata vestra coram hominibus et iniquitates erint quae accusatores stabunt in die illo

[67] quid facietis aut quomodo abscondetis peccata vestra coram Domino et gloria eius

[68] ecce iudex Deus timete eum et desinite a peccatis vestris et obliviscimini iniquitates vestras iam agere eas sempiterno et Deus educabit vos et liberabit de omni tribulatione

[69] ecce enim incenditur ardor super vos turbae copiosae et rapient quosdam ex vobis et cibabunt idolis occisam

[70] et qui consenserint eis erunt illis in derisum et in inproperium et in conculcationem

[71] erit enim Lociis et in vicinas civitates exsurrectio multa super timentes Dominum

[72] erunt quasi insani neminem parcentes ad diripiendum et devastandum adhuc timentes Dominum

[73] quia devastabunt et diripient substantias eorum et de domo sua eos eicient

[74] tunc parebit probatio electorum meorum ut aurum quod probatur ab igne

[75] audite electi mei dicit Dominus ecce adsunt dies tribulationis et de his liberabo vos

[76] ne timeatis nec haesitemini quoniam Deus dux vester est

[77] et qui servatis mandata et praecepta mea dicit Dominus Deus ne praeponderent vos peccata vestra nec superelevent se iniquitates vestrae

[78] vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semita eius per quam non transiet homo et excluditur et mittitur ad devorationem ignis