EPISTULA PAULI AD TITUM
CAPUT I
[1] Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
[2] in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
[3] manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
[4] Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
[5] huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui
[6] si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
[7] oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum
[8] sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem
[9] amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere
[10] sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
[11] quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia
[12] dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
[13] testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
[14] non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate
[15] omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
[16] confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi
CAPUT II
[1] tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
[2] senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
[3] anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
[4] ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
[5] prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
[6] iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
[7] in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
[8] verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
[9] servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
[10] non fraudantes sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
[11] apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
[12] erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
[13] expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
[14] qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
[15] haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat
CAPUT III
[1] admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
[2] neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
[3] eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
[4] cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei
[5] non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
[6] quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum
[7] ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae
[8] fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus
[9] stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae
[10] hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
[11] sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus
[12] cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
[13] Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte ut nihil illis desit
[14] discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi
[15] salutant te qui mecum sunt omnes saluta qui nos amant in fide gratia Dei cum omnibus vobis amen