Translatio Veteris et Novi Testamenti

Translatio Veteris et Novi Testamenti » Novum Testamentum » EPISTULA PAULI AD TIMOTHEUM II


EPISTULA PAULI AD TIMOTHEUM II

CAPUT I

[1] Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu

[2] Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro

[3] gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

[4] desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear

[5] recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te

[6] propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum

[7] non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis

[8] noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei

[9] qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia

[10] manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium

[11] in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium

[12] ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

[13] formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu

[14] bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis

[15] scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes

[16] det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit

[17] sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit

[18] det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti

CAPUT II

[1] tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu

[2] et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere

[3] labora sicut bonus miles Christi Iesu

[4] nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit

[5] nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit

[6] laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere

[7] intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum

[8] memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum

[9] in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum

[10] ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti

[11] fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus

[12] si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos

[13] si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest

[14] haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium

[15] sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis

[16] profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem

[17] et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus

[18] qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem

[19] sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini

[20] in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam

[21] si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum

[22] iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro

[23] stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites

[24] servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem

[25] cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem

[26] et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

CAPUT III

[1] hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa

[2] et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti

[3] sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate

[4] proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei

[5] habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita

[6] ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis

[7] semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes

[8] quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem

[9] sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit

[10] tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam

[11] persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus

[12] et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur

[13] mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes

[14] tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris

[15] et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu

[16] omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia

[17] ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

CAPUT IV

[1] testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius

[2] praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina

[3] erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus

[4] et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur

[5] tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple

[6] ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat

[7] bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi

[8] in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius

[9] festina venire ad me cito

[10] Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam

[11] Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium

[12] Tychicum autem misi Ephesum

[13] paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas

[14] Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius

[15] quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris

[16] in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur

[17] Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis

[18] liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen

[19] saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum

[20] Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti

[21] festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes

[22] Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen