EPISTULA PAULI AD TIMOTHEUM I
CAPUT I
[1] Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
[2] Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
[3] sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
[4] neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide
[5] finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta
[6] a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
[7] volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant
[8] scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
[9] sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis
[10] fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
[11] quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi
[12] gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
[13] qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate
[14] superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu
[15] fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
[16] sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
[17] regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen
[18] hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam
[19] habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt
[20] ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare
CAPUT II
[1] obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
[2] pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
[3] hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
[4] qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire
[5] unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus Iesus
[6] qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis
[7] in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
[8] volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione
[9] similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa
[10] sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona
[11] mulier in silentio discat cum omni subiectione
[12] docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum sed esse in silentio
[13] Adam enim primus formatus est deinde Eva
[14] et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit
[15] salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
CAPUT III
[1] fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
[2] oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
[3] non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
[4] suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
[5] si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
[6] non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
[7] oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
[8] diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
[9] habentes mysterium fidei in conscientia pura
[10] et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
[11] mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
[12] diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
[13] qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
[14] haec tibi scribo sperans venire ad te cito
[15] si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
[16] et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria
CAPUT IV
[1] Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
[2] in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
[3] prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
[4] quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
[5] sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
[6] haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
[7] ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
[8] nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
[9] fidelis sermo et omni acceptione dignus
[10] in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
[11] praecipe haec et doce
[12] nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
[13] dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
[14] noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
[15] haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
[16] adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
CAPUT V
[1] seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
[2] anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
[3] viduas honora quae vere viduae sunt
[4] si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
[5] quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
[6] nam quae in deliciis est vivens mortua est
[7] et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
[8] si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
[9] vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor
[10] in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
[11] adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
[12] habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
[13] simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
[14] volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
[15] iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
[16] si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
[17] qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
[18] dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
[19] adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
[20] peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
[21] testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando
[22] manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
[23] noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
[24] quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur
[25] similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt
CAPUT VI
[1] quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
[2] qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare
[3] si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae
[4] superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae
[5] conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
[6] est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
[7] nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumus
[8] habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
[9] nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem
[10] radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
[11] tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
[12] certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibus
[13] praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem
[14] ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi
[15] quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium
[16] qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen
[17] divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum
[18] bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicare
[19] thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitam
[20] o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
[21] quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecum