Translatio Veteris et Novi Testamenti

Translatio Veteris et Novi Testamenti » Novum Testamentum » EPISTULA PAULI AD THESSALONICENSES II


EPISTULA PAULI AD THESSALONICENSES II

CAPUT I

[1] Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

[2] gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

[3] gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem

[4] ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis

[5] in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini

[6] si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant

[7] et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius

[8] in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu

[9] qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius

[10] cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo

[11] in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute

[12] ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi

CAPUT II

[1] rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum

[2] ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini

[3] ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis

[4] qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus

[5] non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis

[6] et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore

[7] nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat

[8] et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui

[9] eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus

[10] et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent

[11] ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio

[12] ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

[13] nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis

[14] ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi

[15] itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram

[16] ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia

[17] exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono

CAPUT III

[1] de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos

[2] et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides

[3] fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo

[4] confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis

[5] Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi

[6] denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis

[7] ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos

[8] neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus

[9] non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos

[10] nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet

[11] audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes

[12] his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent

[13] vos autem fratres nolite deficere benefacientes

[14] quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur

[15] et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem

[16] ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis

[17] salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo