EPISTULA PAULI AD PHILEMONEM
CAPUT I
[1] Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro
[2] et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae quae in domo tua est
[3] gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
[4] gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis
[5] audiens caritatem tuam et fidem quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
[6] ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni in nobis in Christo Iesu
[7] gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
[8] propter quod multam fiduciam habentes in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet
[9] propter caritatem magis obsecro cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
[10] obsecro te de meo filio quem genui in vinculis Onesimo
[11] qui tibi aliquando inutilis fuit nunc autem et tibi et mihi utilis
[12] quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe
[13] quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
[14] sine consilio autem tuo nihil volui facere uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
[15] forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum recipere
[16] iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
[17] si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
[18] si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
[19] ego Paulus scripsi mea manu ego reddam ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
[20] ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
[21] confidens oboedientia tua scripsi tibi sciens quoniam et super id quod dico facies
[22] simul autem et para mihi hospitium nam spero per orationes vestras donari me vobis
[23] salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
[24] Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
[25] gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen