Translatio Veteris et Novi Testamenti

Translatio Veteris et Novi Testamenti » Novum Testamentum » EPISTULA PAULI AD LAODICIANOS


EPISTULA PAULI AD LAODICIANOS

[1] Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum fratribus qui sunt Laodiciae

[2] gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo

[3] gratias ago Christo per omnem orationem meam quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius promissum expectantes in diem iudicii

[4] neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium ut vos evertant a veritate evangelii quod a me praedicatur

[5] et nunc faciet Deus ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum quae salutis vitae aeternae

[6] et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo quibus laetor et gaudeo

[7] et hoc mihi est ad salutem perpetuam quod ipsum factum orationibus vestris et administrantem Spiritum Sanctum sive per vitam sive per mortem

[8] est enim mihi vere vita in Christo et mori gaudium

[9] et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes

[10] ergo dilectissimi ut audistis praesentia mei ita retinete et facite in timore Dei et erit vobis vita in aeternum

[11] est enim Deus qui operatur in vos

[12] et facite sine retractu quaecumque facitis

[13] et quod est dilectissimi gaudete in Christo et praecavete sordidos in lucro

[14] omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum et estote firmi in sensu Christi

[15] et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia facite

[16] et quae audistis et accepistis in corde retinete et erit vobis pax

[17] salutate omnes fratres in osculo sancto

[18] salutant vos sancti

[19] gratia Domini Iesu cum spiritu vestro

[20] et facite legi Colosensium vobis