Translatio Veteris et Novi Testamenti

Translatio Veteris et Novi Testamenti » Novum Testamentum » EPISTULA PAULI AD COLOSSENSES


EPISTULA PAULI AD COLOSSENSES

CAPUT I

[1] Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater

[2] his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro

[3] gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes

[4] audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes

[5] propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii

[6] quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate

[7] sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu

[8] qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu

[9] ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali

[10] ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei

[11] in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio

[12] gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine

[13] qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae

[14] in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum

[15] qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae

[16] quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt

[17] et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant

[18] et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens

[19] quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare

[20] et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt

[21] et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis

[22] nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso

[23] si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister

[24] qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia

[25] cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei

[26] mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius

[27] quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

[28] quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu

[29] in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute

CAPUT II

[1] volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne

[2] ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu

[3] in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

[4] hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum

[5] nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae

[6] sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate

[7] radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

[8] videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum

[9] quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter

[10] et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

[11] in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi

[12] consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis

[13] et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta

[14] delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci

[15] expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso

[16] nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum

[17] quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi

[18] nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae

[19] et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei

[20] si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis

[21] ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris

[22] quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum

[23] quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

CAPUT III

[1] igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens

[2] quae sursum sunt sapite non quae supra terram

[3] mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

[4] cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria

[5] mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus

[6] propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis

[7] in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis

[8] nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro

[9] nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius

[10] et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum

[11] ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus

[12] induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam

[13] subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos

[14] super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis

[15] et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote

[16] verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo

[17] omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

[18] mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino

[19] viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas

[20] filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino

[21] patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant

[22] servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum

[23] quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus

[24] scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite

[25] qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

CAPUT IV

[1] domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo

[2] orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione

[3] orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum

[4] ut manifestem illud ita ut oportet me loqui

[5] in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes

[6] sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

[7] quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino

[8] quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra

[9] cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis

[10] salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum

[11] et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio

[12] salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

[13] testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli

[14] salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas

[15] salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam

[16] et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis

[17] et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas

[18] salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen