EPISTULA IACOBI
CAPUT I
[1] Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim tribubus quae sunt in dispersione salutem
[2] omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis
[3] scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
[4] patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes
[5] si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
[6] postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
[7] non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
[8] vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
[9] glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
[10] dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni transibit
[11] exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet
[12] beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus se
[13] nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
[14] unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus et inlectus
[15] dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem
[16] nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
[17] omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio
[18] voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius
[19] scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
[20] ira enim viri iustitiam Dei non operatur
[21] propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras
[22] estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos
[23] quia si quis auditor est verbi et non factor hic conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo
[24] consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis fuerit
[25] qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic beatus in facto suo erit
[26] si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
[27] religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo
CAPUT II
[1] fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae
[2] etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu
[3] et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum
[4] nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum
[5] audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se
[6] vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
[7] nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos
[8] si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
[9] si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores
[10] quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus
[11] qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
[12] sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari
[13] iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
[14] quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
[15] si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano
[16] dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit
[17] sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
[18] sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam
[19] tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt
[20] vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est
[21] Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare
[22] vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est
[23] et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
[24] videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum
[25] similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
[26] sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est
CAPUT III
[1] nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis
[2] in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus
[3] si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus
[4] ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit
[5] ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
[6] et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
[7] omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
[8] linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero
[9] in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
[10] ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri
[11] numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam
[12] numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
[13] quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
[14] quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
[15] non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica
[16] ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum
[17] quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione
[18] fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem
CAPUT IV
[1] unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris
[2] concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis
[3] petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis
[4] adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur
[5] aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
[6] maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
[7] subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis
[8] adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo
[9] miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem
[10] humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
[11] nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
[12] unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum
[13] ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus
[14] qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
[15] pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud
[16] nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est
[17] scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi
CAPUT V
[1] age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis
[2] divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt
[3] aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus
[4] ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit
[5] epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis
[6] addixistis occidistis iustum non resistit vobis
[7] patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum
[8] patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit
[9] nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit
[10] exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini
[11] ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator
[12] ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
[13] tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
[14] infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
[15] et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei
[16] confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
[17] Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex
[18] et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum
[19] fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum
[20] scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum