Peristephanon liber

Peristephanon liber » HYMNVS IN HONOREM SANCTORVM MARTYRVM EMETERII ET CHELIDONII CALAGVRRITANORVM


HYMNVS IN HONOREM SANCTORVM MARTYRVM EMETERII ET CHELIDONII CALAGVRRITANORVM

[1] Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula,

[2] aureis quae Christus illic adnotavit litteris,

[3] sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.

[4] Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate,

[5] hic locus dignus tenendis ossibus visus deo,

[6] qui beatorum pudicus esset hospes corporum.

[7] Hic calentes hausit undas caede tinctus duplici,

[8] inlitas cruore sancto nunc harenas incolae

[9] confrequentant obsecrantes voce, votis, munere.

[10] Exteri nec non et orbis huc colonus aduenit,

[11] fama nam terras in omnes percucurrit proditrix

[12] hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant.

[13] Nemo puras hic rogando frustra congessit preces,

[14] laetus hinc tersis revertit supplicator fletibus

[15] omne, quod iustum poposcit, inpetratum sentiens.

[16] Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,

[17] non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit,

[18] audiunt statimque ad aurora regis aeterni ferunt.

[19] Inde larga fonte ab ipso dona tetris influunt,

[20] supplicum causas petitis quae medellis inrigant;

[21] nil suis bonus negavit Christus umquam testibus,

[22] testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit

[23] unicum deum fateri sanguinis dispendio,

[24] sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior.

[25] Hoc genus mortis decorum, hoc probis dignum viris:

[26] membra morbis exedenda texta venis languidis

[27] hostico donare ferro morte et hostem vincere.

[28] Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati,

[29] nobilis per uulnus amplum porta iustis panditur,

[30] lota mens in fonte rubro sede cordis exilit.

[31] Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant

[32] milites, quos ad perenne cingulum Christus vocat,

[33] sueta virtus bello et armis nunc fidei militat.

[34] Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis

[35] proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis

[36] praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.

[37] Vile censent expeditis ferre dextris spicula,

[38] machinis murum ferire, castra fossis cingere,

[39] inpias manus cruentis inquinare stragibus.

[40] Forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros

[41] ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat,

[42] idolis litare nigris, esse Christi defugas.

[43] Liberam succinta ferro pestis urgebat fidem;

[44] illa virgas et secures et bisulcas ungulas

[45] ultro fortis expetebat Christi amore interrita.

[46] Carcer inligata duris colla bacis inpedit,

[47] barbaras forum per omne tortor exercet manus,

[48] veritas crimen putatur, vox fidelis plectitur.

[49] Tunc et ense caesa virtus triste percussit solum

[50] et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit,

[51] dulce tunc iustis cremari, dulce ferrum perpeti.

[52] Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora,

[53] fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas,

[54] stant parati ferre, quidquid sors tulisset ultima,

[55] seu foret praebenda ceruix ad bipennem publicam

[56] verberunt post vim crepantum, post catastas igneas,

[57] sive pardis offerendum pectus aut leonibus.

[58] ‘Nosne Christo procreati mammonae dicabimur

[59] et dei formam gerentes seruiemus saeculo?

[60] absit ut caelestis ignis se tenebris misceat.

[61] Sit satis, quod capta primo vita sub chirografo

[62] debitum persoluit omne functa rebus Caesaris,

[63] tempus est deo rependi, quidquid est proprium dei.

[64] Ite, signorum magistri, et vos, tribuni, absistite,

[65] aureos auferte torques, sauciorum praemia!

[66] clara nos hinc angelorum iam vocant stipendia.

[67] Christus illic candidatis praesidet cohortibus

[68] et throno regnans ab alto damnat infames deos

[69] vosque, qui ridenda vobis monstra divos fingitis.’

[70] haec loquentes obruuntur mille poenis martyres,

[71] nexibus manus utrasque flexus inuoluit rigor

[72] et chalybs adtrita colla gravibus ambit circulis.

[73] O vetustatis silentis obsoleta oblivio!

[74] inuidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur,

[75] chartulas blasfemus olim nam satelles abstulit,

[76] ne tenacibus libellis erudita saecula

[77] ordinem, tempus modumque passionis proditum

[78] dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.

[79] Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia,

[80] iugibus longum catenis an capillum paverint,

[81] quo viros dolore tortor quave pompa ornaverit.

[82] Illa laus occulta non est nec senescit tempore,

[83] missa quod sursum per auras evolarunt munera,

[84] quae viam patere caeli praemicando ostenderent.

[85] Illius fidem figurans nube fertur anulus,

[86] hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium,

[87] quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.

[88] Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur

[89] ac diu visum sequacem textilis candor fugit,

[90] subuehuntur usque in astra nec videntur amplius.

[91] Vidit hoc conuentus adstans, ipse vidit carnifex

[92] et manum repressit haerens ac stupore obpalluit,

[93] sed tamen peregit ictum, ne periret gloria.

[94] Iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas,

[95] quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem?

[96] credis in deum relatos hostiarum spiritus?

[97] Cerne, quam palam feroces hic domentur daemones,

[98] qui lupino capta ritu devorant praecordia,

[99] strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.

[100] Tunc suo iam plenus hoste sistitur furens homo

[101] spumeas efflans salivas, cruda torquens lumina,

[102] expiandus quaestione non suorum criminum,

[103] audias, nec tortor adstat, heiulatus flebiles,

[104] scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur,

[105] crescit et suspensus ipse vinculis latentibus.

[106] His modis spurcum latronem martyrum virtus quatit,

[107] haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit,

[108] praedo vexatus relictis se medullis exuit.

[109] Linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit,

[110] ungue ab imo usque ad capillum salua reddit omnia

[111] confitens ardere sese; nam gehennae est incola.

[112] Quid loquar purgata longis alba morbis corpora,

[113] algidus cum decoloros horror artus concutit,

[114] hic tumor uultum relinquit, hic color verus redit?

[115] Hoc bonum saluator ipse, quo fruamur, praestitit,

[116] martyrum cum membra nostro consecravit oppido,

[117] sospitant quae nunc colonos, quos Hiberus alluit.

[118] State nunc, hymnite, matres, pro receptis paruulis,

[119] coniugum salute laeta vox maritarum strepat,

[120] sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium!