Peristephanon liber

Peristephanon liber » AD VALERIANVM EPISCOPVM DE PASSIONE HIPPOLYTI BEATISSIMI MARTYRIS


AD VALERIANVM EPISCOPVM DE PASSIONE HIPPOLYTI BEATISSIMI MARTYRIS

[1] Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe

[2] vidimus, o Christi Valeriane sacer.

[3] Incisos tumulis titulos et singula quaeris

[4] nomina: difficile est, ut replicare queam.

[5] Tantos iustorum populos furor inpius hausit,

[6] cum coleret patrios Troia Roma deos.

[7] Plurima litterulis signata sepulcra 1oquuntur

[8] martyris aut nomen aut epigramma aliquod,

[9] sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas

[10] marmora, quae solum significant numerum.

[11] Quanta virum iaceant congestis corpora aceruis,

[12] nosse licet, quorum nomina nulla legas.

[13] Sexaginta illic defossas mole sub una

[14] reliquias memini me didicisse hominum,

[15] quorum solus habet conperta vocabula Christus,

[16] utpote quos propriae iunxit amicitiae.

[17] Haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes

[18] rerum apices veterum per monumenta sequor,

[19] inuenio Hippolytum, qui quondam scisma Novati

[20] presbiter attigerat nostra sequenda negans,

[21] usque ad martyrii provectum insigne tulisse

[22] lucida sanguinei praemia supplicii.

[23] Nec mirere senem peruersi dogmatis olim

[24] munere ditatum catholicae fidei.

[25] Cum iam vaesano victor raperetur ab hoste

[26] exultante anima carnis ad exitium,

[27] plebis amore suae multis comitantibus ibat;

[28] consultus quaenam secta foret melior,

[29] respondit: ‘fugite, o miseri, execranda Novati

[30] scismata, catholicis reddite vos populis!

[31] Vna fides vigeat, prisco quae condita templo est,

[32] quam Paulus retinet quamque cathedra Petri.

[33] Quae docui, docuisse piget: venerabile martyr

[34] cerno, quod a cultu rebar abesse dei.’

[35] His ubi detorsit laevo de tramite plebem

[36] monstravitque sequi, qua via dextra vocat,

[37] seque ducem recti spretis anfractibus idem

[38] praebuit, erroris qui prius auctor erat,

[39] sistitur insano rectori christicolas tunc

[40] ostia vexanti per Tiberina viros.

[41] Illo namque die Roma secesserat, ipsos

[42] peste Suburbanos ut quateret populos,

[43] non contentus humum celsae intra moenia Romae

[44] tinguere iustorum caedibus assiduis.

[45] Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam

[46] cerneret eluvie sanguinis affluere,

[47] protulerat rabiem Tyrreni ad litoris oram

[48] quaeque loca aequoreus proxima portus habet.

[49] Inter carnifices et constipata sedebat

[50] officia extructo celsior in solio,

[51] discipulos fidei detestandique rebelles

[52] idolii ardebat dedere perfidiae.

[53] Carcereo crinita situ stare agmina contra

[54] iusserat horrendis excrucianda modis.

[55] Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra

[56] stridere, virgarum concrepitare fragor,

[57] ungula fixa cavis costarum cratibus altos

[58] pandere secessus et lacerare iecur.

[59] Ac iam lassatis iudex tortoribus ibat

[60] in furias cassa cognitione fremens –

[61] nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus

[62] supplicia, auderet qui vitiare animam –

[63] inde furens quaesitor ait: ‘iam, tortor, ab unco

[64] desine, si vana est quaestio, morte agito.

[65] Huic abscide caput, crux istum tollat in auras

[66] viventesque oculos offerat alitibus;

[67] hos rape praecipites et vinctos conice in ignem,

[68] sit pyra, quae multos devoret una reos.

[69] En tibi, quos properes rimosae inponere cumbae

[70] pellere et in medii stagna profunda freti.

[71] Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor

[72] vexerit et tumidis caesa labarit aquis,

[73] dissociata putrem laxent tabulata carinam

[74] conceptumque bibant undique naufragium.

[75] Squamea caenoso praestabit ventre sepulcrum

[76] belua consumptis cruda cadaveribus.’

[77] Haec persultanti celsum subito ante tribunal

[78] offertur senior nexibus inplicitus.

[79] Stipati circum iuvenes clamore ferebant

[80] ipsum christicolis esse caput populis:

[81] si rorer extinctum propere caput, omnia uulgi

[82] pectora Romanis sponte sacranda deis.

[83] Insolitum leti poscunt genus et nova poenae

[84] inuenta, exemplo quo trepident alii.

[85] Ille supinata residens ceruice: ‘quis’, inquit,

[86] ‘dicitur?’ adfirmant dicier Hippolytum.

[87] ‘Ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales

[88] intereatque feris dilaceratus equis.’

[89] Vix haec ille, duo cogunt animalia freni

[90] ignara insueto subdere colla iugo,

[91] non stabulis blandius manu palpata magistri

[92] imperiumque equitis ante subacta pati,

[93] sed campestre vago nuper pecus e grege captum,

[94] quod pavor indomito corde ferinus agit.

[95] Iamque reluctantes sociarant vincula bigas

[96] oraque discordi foedere nexuerant:

[97] temonis vice funis inest, qui terga duorum

[98] dividit et medius tangit utrumque latus,

[99] deque iugo in longum se post vestigia retro

[100] protendens trahitur transit et ima pedum.

[101] Huius ad extremum, sequitur qua puluere summo

[102] cornipedum refugas orbita trita vias,

[103] crura viri innectit laqueus nodoque tenaci

[104] adstringit plantas cumque rudente ligat.

[105] Postquam conposito satis instruxere paratu

[106] martyris ad poenam verbera, vincla, feras,

[107] instigant subitis clamoribus atque flagellis

[108] iliaque infestis perfodiunt stimulis.

[109] Vltima vox audita senis venerabilis haec est:

[110] ‘hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam!’

[111] Prorumpunt alacres caecoque errore feruntur,

[112] qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.

[113] Incendit feritas, rapit impetus et fragor urget

[114] nec cursus volucer mobile sentit onus.

[115] Per siluas, per saxa ruunt, non ripa retardat

[116] fluminis aut torrens oppositus cohibet,

[117] prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt,

[118] prona, fragosa petunt, ardua transiliunt.

[119] Scissa minutatim labefacto corpore frusta

[120] carpit spinigeris stirpibus hyrtus ager.

[121] Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret,

[122] parte rubent frondes, parte madescit humus.

[123] Exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo

[124] multicolor fucus digerit omne nefas,

[125] picta super tumulum species liquidis viget umbris

[126] effigians tracti membra cruenta viri.

[127] Rorantes saxorum apices vidi, optime papa,

[128] purpureasque notas vepribus inpositas.

[129] Docta manus virides imitando effingere dumos

[130] luserat et minio russeolam saniem.

[131] Cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo

[132] membra per incertos sparsa iacere situs.

[133] Addiderat caros gressu lacrimisque sequentes,

[134] devia quo fractum semita monstrat iter.

[135] Maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant

[136] inplebantque sinus visceribus laceris.

[137] Ille caput niveum conplectitur ac reverendam

[138] canitiem molli confovet in gremio;

[139] hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas

[140] et genua et crurum fragmina nuda legit.

[141] Palliolis etiam bibulae siccantur harenae,

[142] ne quis in infecto puluere ros maneat.

[143] Si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis

[144] insidet, hunc omnem spongia pressa rapit.

[145] Nec iam densa sacro quidquam de corpore silua

[146] obtinet aut plenis fraudat ab exequiis.

[147] Cumque recensetis constaret partibus ille,

[148] corporis integri qui fuerat numerus,

[149] nec purgata aliquid deberent avia toto

[150] ex homine extersis frondibus et scopulis,

[151] metando eligitur tumulo locus, ostia linquunt,

[152] Roma placet, sanctos quae teneat cineres.

[153] Haud procul extremo culta ad pomeria vallo

[154] mersa latebrosis crypta patet foveis.

[155] Huius in occultum gradibus via prona reflexis

[156] ire per anfractus luce latente docet.

[157] Primas namque fores summo tenus intrat hiatu

[158] inlustratque dies limina vestibuli.

[159] Inde ubi progressu facili nigrescere visa cst

[160] nox obscura loci per specus ambiguum,

[161] occurrunt celsis inmissa foramina tectis,

[162] quae iaciant claros antra super radios.

[163] Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus

[164] arta sub umbrosis atria porticibus,

[165] at tamen excisi subter cava viscera montis

[166] crebra terebrato fornice lux penetrat.

[167] Sic datur absentis per subterranea solis

[168] cernere fulgorem luminibusque frui.

[169] Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,

[170] propter ubi adposita est ara dicata deo.

[171] Illa sacramenti donatrix mensa eademque

[172] custos fida sui martyris adposita

[173] seruat ad aeterni spem vindicis ossa sepulcro,

[174] pascit item sanctis Tibricolas dapibus.

[175] Mira loci pietas et prompta precantibus ara

[176] spes hominum placida prosperitate iuvat.

[177] Hic corruptelis animique et corporis aeger

[178] oravi quotiens stratus, opem merui.

[179] Quod laetor reditu, quod re, venerande sacerdos,

[180] conplecti licitum est, scribo quod haec eadem,

[181] Hippolyto scio me debere, deus cui Christus

[182] posse dedit, quod quis postulet, adnuere.

[183] Ipsa, illas animae exuvias quae continet intus,

[184] aedicula argento fulgurat ex solido.

[185] Praefixit tabulas dives manus aequore levi

[186] candentes, recauum quale nitet speculum,

[187] nec Pariis contenta aditus obducere saxis

[188] addidit ornando clara talenta operi.

[189] Mane salutatum concurritur: omnis adorat

[190] pubis, eunt, redeunt solis adusque obitum.

[191] Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos

[192] permixtim populos religionis amor.

[193] Oscula perspicuo figunt inpressa metallo,

[194] balsama defundunt, fletibus ora rigant.

[195] Iam cum se renovat decursis mensibus annus

[196] natalemque diem passio festa refert,

[197] quanta putas studiis certantibus agmina cogi

[198] quaeve celebrando vota coire deo!

[199] Vrbs augusta suos vomit effunditque Quirites,

[200] una et patricios ambitione pari

[201] Confundit plebeia falanx umbonibus aequis

[202] discrimen procerum praecipitante fide.

[203] Nec minus Albanis acies se candida portis

[204] explicat et longis ducitur ordinibus,

[205] exultant fremitus variarum hinc inde viarmn,

[206] indigena et Picens plebs et Etrusca venit.

[207] Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae

[208] Campanus Capuae iamque Nolanus adest,

[209] quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum

[210] pigneribus rapidum carpere gestit iter.

[211] Vix capiunt patuli populorum gaudia campi

[212] haeret et in magnis densa cohors spatiis.

[213] Angustum tantis illud specus esse cateruis

[214] haud dubium est, ampla fauce licet pateat.

[215] Stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum

[216] tunc adeat cultu nobile regifico,

[217] parietibus celsum sublimibus atque superba

[218] maiestate potens muneribusque opulens.

[219] Ordo columnarum geminus laquearia tecti

[220] sustinet auratis suppositus trabibus.

[221] Adduntur graciles tecto breviore recessus,

[222] qui laterum seriem iugiter exsinuent,

[223] At medios aperit tractus via latior alti

[224] culminis exsurgens editiore apice.

[225] Fronte sub aduersa gradibus sublime tribunal

[226] tollitur, antistes praedicat unde deum.

[227] Plena laborantes aegre domus accipit undas

[228] artaque confertis aestuat in foribus

[229] maternum pandens gremium, quo condat alumnos

[230] ac foveat fetos adcumulata sinus.

[231] Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma

[232] Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat

[233] prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,

[234] annua festa inter dinumerare velim.

[235] Crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus

[236] lucis honoratae praemia restituens.

[237] Inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni

[238] Eulaliaeque dies currat et iste tibi.

[239] Sic te pro populo, cuius tibi credita vita est,

[240] orantem Christus audiat omnipotens;

[241] sic tibi de pleno lupus excludatur ovili

[242] agna nec ulla tuum capta gregem minuat;

[243] sic me gramineo remanentem denique campo

[244] sedulus aegrotam pastor ovem referas;

[245] sic, cum lacteolis caulas conpleveris agnis,

[246] raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.