Naturales quaestiones ad Lucilium

Naturales quaestiones ad Lucilium » LIBER V


LIBER V

Caput I

[1] Ventus est fluens aer. Quidam ita definierunt: ventus est aer fluens in unam partem. Haec definitio videtur diligentior, quia numquam aer tam immobilis est ut non in aliqua sit agitatione; sic tranquillum mare dicitur, cum leviter commovetur nec in unam partem inclinatur: itaque si legeris ‘cum placidum ventis staret mare’, scito illud non stare sed succuti leviter et dici tranquillum, quia nec hoc nec illo impetum capiat.

[2] Idem et de aere iudicandum est, non esse umquam immobilem, etiamsi quietus sit. Quod ex hoc intellegas licet: cum sol in aliquem clausum locum infusus est, videmus corpuscula minima in adversum ferri, alia sursum, alia deorsum varie concursantia.

[3] Ergo ut parum diligenter comprehendet quod vult, qui dixerit: ‘fluctus est maris agitatio’, quia tranquillum quoque agitatur, at ille abunde sibi caverit, cuius definitio haec fuerit: ‘fluctus est maris in unam partem agitatio’; sic in hac quoque re, quam cum maxime quaerimus, non circumscribetur qui ita se gesserit ut dicat: ‘ventus est fluens in unam partem aer’ aut ‘aer fluens impetu’ aut ‘vis aeris in unam partem euntis’ aut ‘cursus aeris aliquo concitatior’.

[4] Scio quid responderi pro altera definitione possit: quid necesse est adicere te ‘in unam partem’? Utique enim quod fluit in unam partem fluit; nemo aquam fluere dicit, si tantum intra se movetur, sed si aliquo fertur: potest ergo aliquid moveri et non fluere, et e contrario non potest fluere nisi in unam partem.

[5] Sed sive haec brevitas satis a calumnia tuta est, hac utamur; sive aliquis circumspectior est, verbo non parcat, cuius adiectio cavillationem omnem poterit excludere. Nunc ad ipsam rem accedamus, quoniam satis de formula disputatum est.

Caput II

[1] Democritus ait, cum in angusto inani multa sint corpuscula, quae ille atomos vocat, sequi ventum; at contra quietum et placidum aeris statum esse, cum in multo inani pauca sint corpuscula. Nam quemadmodum in foro aut vico, quamdiu paucitas est, sine tumultu ambulatur, ubi turba in angustum concurrit, aliorum in alios incidentium rixa fit: sic in hoc quo circumdati sumus spatio, cum exiguum locum multa corpora impleverint, necesse est alia aliis incidant et impellant ac repellantur implicenturque et comprimantur, ex quibus nascitur ventus, cum illa quae colluctabantur incubuere et diu fluctuata ac dubia inclinavere se. At ubi in magna laxitate corpora pauca versantur, nec arietare possunt nec impelli.

Caput III

[1] Hoc falsum esse vel ex eo colligas licet quod tunc minime ventus est, cum aer nubilo gravis est: atqui tunc plurima corpora se in angustum contulerunt, et inde est spissarum nubium gravitas.

[2] Adice nunc quod circa flumina et lacus frequens nebula est artatis congestisque corporibus, nec tamen ventus est. Interdum vero tanta caligo effunditur ut conspectum in vicino stantium eripiat, quod non eveniret, nisi in paruum locum corpora se multa compellerent. Atqui nullum tempus magis quam nebulosum caret vento.

[3] Adice nunc quod e contrario evenit ut sol matutinum aera spissum et umidum ortu suo tenuet; tunc surgit aura, cum datum est laxamentum corporibus et stipatio illorum ac turba resoluta est.

Caput IV

[1] Quo modo ergo, inquis, venti fiunt, quoniam hoc negas fieri? – Non uno modo: alias enim terra ipsa magnam vim aeris eicit et ex abdito spirat, alias, cum magna et continua ex imo evaporatio in altum egit quae emiserat, mutatio ipsa halitus mixti in ventum vertitur.

[2] Illud enim nec ut credam mihi persuaderi potest nec ut taceam: quomodo in nostris corporibus cibo fit inflatio (quae non sine magna narium iniuria emittitur et ventrem interdum cum sonos exonerat, interdum secretus), sic putant et hanc magnam rerum naturam alimenta mutantem emittere spiritum. Bene nobiscum agitur quod semper concoquit: alioquin immundius aliquid timeremus.

[3] Numquid ergo hoc verius est dicere, multa ex omni parte terrarum et assidua ferri corpuscula? Quae cum coaceruata sunt, deinde extenuari sole coeperunt, quia omne quod in angusto dilatatur, spatium maius desiderat, ventus existit.

Caput V

[1] Quid ergo? Hanc solam esse causam venti existimo, aquarum terrarumque evaporationes; ex his gravitatem aeris fieri, deinde solui impetu, cum quae densa steterant, ut est necesse, extenuata nituntur in ampliorem locum? Ego vero et hanc iudico. Ceterum illa est longe valentior veriorque, habere aera naturalem vim movendi se nec aliunde concipere sed inesse illi, ut aliarum rerum, ita huius potentiam.

[2] An hoc existimas, nobis quidem datas vires quibus nos moveremus, aera autem relictum inertem et inagitabilem esse, cum aqua motum suum habeat etiam ventis quiescentibus? Nec enim aliter animalia ederet; muscum quoque innasci aquis et herbosa quaedam videmus summo innatantia: est ergo aliquid in aqua vitale.

Caput VI

[1] De aqua dico? Ignis, qui omma consumit, quaedam creat et, quod videri non potest simile veri, tamen verum est, animalia igne generari. Habet ergo aliquam vim vitalem aer et ideo modo spissat se modo expandit et purgat et alias contrahit diducit ac differt. Hoc ergo interest inter aera et ventum quod inter lacum et flumen. Aliquando per se ipse sol causa venti est fundens rigentem aera et ex denso coactoque explicans.

Caput VII

[1] In universum de ventis diximus: nunc viritim incipiamus illos excutere. Fortasse apparebit quemadmodum fiant, si apparuerit quando et unde procedant. Primum ergo antelucanos flatus inspiciamus, qui aut ex fluminibus aut ex convallibus aut aliquo sinu feruntur.

[2] Nullus ex his pertinax est sed cadit fortiore iam sole nec fert ultra terrarum conspectum. Hoc ventorum genus incipit vere, non ultra aestatem durat et inde maxime venit ubi aquarum plurimum et montium est. Plana, licet abundent aquis, carent aura; hac, dico, quae pro vento valet.

Caput VIII

[1] Quomodo ergo talis flatus concipitur quem Graeci E)GKOLPI/AN vocant? Quicquid ex se paludes et flumina remittunt (id autem et multum est et assiduum), per diem solis alimentum est, nocte non exhauritur et montibus inclusum in unam regionem colligitur; cum illam implevit et iam se non capit, exprimitur aliquo et in unam partem procedit: hinc ventus est. Itaque eo incumbit quo liberior exitus inuitat et loci laxitas, in quam coaceruata decurrant.

[2] Huius rei argumentum est, quod prima noctis parte non spirat: incipit enim fieri illa collectio, quae circa lucem iam plena est; onerata quaerit quo defluat, et eo potissimum exit ubi plurimum vacui est et magna ac patens area. Adicit autem ei stimulos ortus solis feriens gelidum aera; nam etiam antequam appareat, lumine ipso valet et nondum quidem radiis aera impellit, iam tamen lacessit et irritat luce praemissa;

[3] nam cum ipse processit, alia superius rapiuntur, alia diffunduntur tepore: ideo non ultra matutinum illis datur fluere; omnis illorum vis conspectu solis extinguitur. Etiamsi violentiores flavere, circa medium tamen diem relanguescunt, nec unquam usque in meridiem aura producitur; alia autem imbecillior ac brevior est, prout valentioribus minoribusue collecta causis est.

Caput IX

[1] Quare tamen tales venti vere et aestate validiores sunt? – (levissimi enim cetera parte anni nec qui vela impleant surgunt): quia ver aquosum est ex pluvialibus aquis, locisque ob umidam caeli naturam saturis et redundantibus maior evaporatio est.

[2] At quare aestate aeque profunditur? Quia post occasum solis remanet diurnus calor et magna noctis parte perdurat; qui evocat exeuntia ac vehementius trahit quicquid ex his sponte reddi solet, deinde non tantum habet virium ut quod evocavit absumat: ob hoc diutius corpuscula emanare solita et efflari terra, ex se atque umorem mittunt.

[3] Facit autem ventum ortus non calore tantum sed etiam ictu: lux enim, ut dixi, quae solem antecedit, nondum aera calefacit sed percutit tantum, percussus autem in latus cedit. Quamquam ego ne illud quidem concesserim, lucem ipsam sine calore esse, cum ex calore sit:

[4] non habet forsitan tantum teporis, quantum tactu appareat, opus tamen suum facit et densa diducit ac tenuat; propterea loca, quae aliqua iniquitate naturae ita clausa sunt ut solem accipere non possint, illa quoque nubila et tristi luce calefiunt et per diem minus quam noctibus rigent.

[5] Etiamnunc natura calor omnis abigit nebulas et a se repellit: ergo sol quoque idem facit, et ideo, ut quibusdam videtur, inde flatus est unde sol.

Caput X

[1] Hoc falsum esse ex eo apparet quod aura in omnem partem vehit et contra ortum plenis velis navigatur: quod non eveniret, si semper ventus ferretur a sole. Etesiae quoque, qui in argumentum a quibusdam advocantur, non nimis propositum adiuvant.

[2] Dicam primum quid illis placeat, deinde cur displiceat mihi. Etesiae, inquiunt, hieme non sunt, quia brevissimis diebus sol desinit, priusquam frigus evincatur (itaque nives et ponuntur et durant): aestate incipiunt flare, cum et longius extenditur dies et recti in nos radii diriguntur.

[3] Veri ergo simile est concussas calore magno nives plus umidi efflare, item terras exoneratas nive retectasque spirare liberius: ita plura ex septemtrionali parte caeli corpora exire et in haec loca, quae sunt summissiora ac tepidiora, deferri; sic impetum etesias sumere.

[4] Et ob hoc a solstitio illis initium est (ultraque ortum Caniculae non valent), quia iam multum e frigida caeli parte in hanc egestum est ac sol mutato cursu in nostram rectior tendit et alteram partem aeris attrahit, alteram vero impellit. Sic ille etesiarum flatus aestatem frangit et a mensium feruentissimorum gravitate defendit.

Caput XI

[1] Nunc (quod promisi) dicendum est quare etesiae nos non adiuvent nec quicquam huic conferant causae. Diximus ante lucem auram incitari, eandem subsidere, cum illam sol attigit. Atqui etesiae ob hoc somniculosi a nautis et delicati vocantur quod, ut ait Gallio, ‘mane nesciunt surgere’: eo tempore fere incipiunt prodire quo ne pertinax quidem aura est. Quod non accideret, si ut auram ita illos comminueret sol.

[2] Adice nunc quod, si causa illis flatus esset spatium diei ac longitudo, et ante solstitium flarent, cum longissimi dies sunt et cum maxime nives tabescunt; Iulio enim mense iam despoliata sunt omnia aut certe admodum pauca iacent adhuc sub nive.

Caput XII

[1] Sunt quaedam genera ventorum quae ruptae nubes et in pronum solutae emittunt: hos Graeci ventos E)KNEF/IAS vocant. Qui hoc, ut puto, modo fiunt: cum magna inaequalitas ac dissimilitudo corporum, quae vapor terrenus emittit, in sublime eat et alia ex his corporibus sicca sint, alia umida, ex tanta discordia corporum inter se pugnantium, cum in unum conglobata sunt, verisimile est quasdam cavas effici nubes et intervalla inter illas relinqui fistulosa et in modum tibiae angusta.

[2] His intervallis tenuis includitur spiritus, qui maius desiderat spatium, cum everberatus cursu parum libero incaluit et ob hoc amplior fit, scinditque cingentia et erumpit in ventum, qui fere procellosus est, quia superne demittitur, et in nos cadit vehemens et acer, quia non fusus nec per apertum venit sed laborat et iter sibi vi ac pugna parat. Hic fere brevis flatus est, quia receptacula nubium, per quae ferebatur, ac munimenta perrumpit: ideo tumultuosus venit, aliquando non sine igne ac sono caeli.

[3] Hi venti multo maiores diuturnioresque sunt, si alios quoque flatus ex eadem causa ruentes in se abstulerunt et in unum confluxere plures; sicut torrentes modicae magnitudinis sunt, quamdiu separatis suus cursus est, cum vero plures in se aquas converterunt, fluminum iustorum ac perennium magnitudinem excedunt:

[4] idem credibile est fieri et in procellis, ut breves sint, quamdiu singulae sunt; ubi vero sociavere vires et ex pluribus caeli partibus elisus spiritus eodem se contulit, et impetus illis accedit et mora.

[5] Facit ergo ventum resoluta nubes, quae pluribus modis soluitur: nonnumquam conglobatio[nem] illam spiritus rumpit, nonnumquam inclusi et in exitum nitentis luctatio, nonnumquam calor, quem modo sol facit, modo ipsa arietatio vagorumque inter se corporum attritus.

Caput XIII

[1] Hoc loco, si tibi videtur, quaeri potest cur turbo fiat. Evenire in fluminibus solet ut, quamdiu sine impedimento feruntur, simplex et rectum illis iter sit; ubi incurrerunt in aliquod saxum ad latus ripae prominens, retorqueantur et in orbem aquas sine exitu flectant, ita ut circumlata in se sorbeantur et verticem efficiant.

[2] Sic ventus, quamdiu nihil obstitit, vires suas effundit: ubi aliquo promontorio repercussus est aut locorum coeuntium in canalem devexum tenuemque collectus, saepius in se volutatur similemque illis, quas diximus converti, aquis facit verticem.

[3] Hic ventus circumactus et eundem ambiens locum ac se ipsa vertigine concitans turbo est. Qui si pugnacior est ac diutius volutatus, inflammatur et efficit quod PRHSTH=RA Graeci vocant: hic est igneus turbo. Ac fere omnia pericula venti erupti de nubibus produnt, quibus armamenta rapiantur et totae naves in sublime tollantur.

[4] Etiamnunc quidam venti diversos ex se generant et impulsum aera in alias quoque partes, quam in quas ipsi inclinavere, dispergunt. Illud quoque dicam quod mihi occurrit: quemadmodum stillicidia, quamvis iam inclinent se et labantur, nondum tamen efficere lapsum, sed ubi plura coiere et turba vires dedit, tunc fluere et ire dicuntur, sic, quamdiu leves sunt aeris motus agitati pluribus locis, nondum ventus est; tunc esse incipit; cum ommes illos miscuit et in unum impetum contulit. Spiritum a vento modus separat: vehementior enim spiritus ventus est, inuicem spiritus leniter fluens aer.

Caput XIV

[1] Repetam nunc quod in primo dixeram: edi e specu ventos recessuque interiore terrarum. Non tota solido contextu terra in imum usque fundatur, sed multis partibus cava et caecis suspensa latebris, [aliubi abundat aquas,] aliubi habet inania sine umore.

[2] Ibi etiamsi nulla lux discrimen aeris monstrat, dicam tamen nubes nebulasque in obscuro consistere. Nam ne haec quidem supra terras, quia videntur, sunt, sed quia sunt, videntur: illic quoque nihilo minus ob id sunt, quod non videntur, flumina; illic scias licet nostris paria sublabi, alia leniter ducta, alia in confragosis locis praecipitando sonantia. Quid ergo? Non illud aeque dabis, esse aliquos et sub terra lacus et quasdam aquas sine exitu stagnare?

[3] Quae si ita sunt, necesse est et illud: aera onerari oneratumque incumbere et ventum propulsu suo concitare. Et ex illis ergo subterraneis nubibus sciemus nutriri inter obscura flatus, dum tantum virium ceperint quanto aut terrae obstantiam auferant aut aliquod apertum ad hos efflatus iter occupent et per hanc cavernam in nostras sedes efferantur.

[4] Illud vero manifestum est, magnam esse sub terris vim sulphuris et aliorum non minus ignem alentium: per haec loca cum se exitum quaerens spiritus torsit, accendat flammam ipso affrictu necesse est, deinde flammis latius fusis, etiam si quid ignavi aeris erat, extenuatum moveri et viam cum fremitu vasto atque impetu quaerere. Sed haec diligentius persequar, cum quaeram de motibus terrae.

Caput XV

[1] Nunc mihi permitte narrare fabulam. Asclepiodotus auctor est demissos quam plurimos a Philippo in metallum antiquum olim destitutum, ut explorarent quae ubertas eius esset, quis status, an aliquid futuris reliquisset vetus avaritia; descendisse illos cum multo lumine et multos duraturo dies, deinde longa via fatigatos vidisse flumina ingentia et conceptus aquarum inertium vastos, pares nostris nec compressos quidem terra supereminente sed liberae laxitatis, non sine horrore visos.

[2] Cum magna hoc legi voluptate; intellexi enim saeculum nostrum non novis vitiis sed iam inde antiquitus traditis laborare, nec nostra aetate primum avaritiam venas terrarum lapidumque rimatam in tenebris male abstrusa quaesisse: illi maiores nostri, quos celebramus laudibus, quibus dissimiles esse nos querimur, spe ducti montes ceciderunt et supra lucrum sub ruina steterunt.

[3] ante Philippum Macedonum[que] reges fuere qui pecuniam in altissimis usque latebris sequerentur et recto spiritu liberoque in illos se demitterent specus, in quos nullum noctium perveniret dierumque discrimen. A tergo lucem relinquere quae tanta spes fuit? Quae tanta necessitas hominem ad sidera erectum incurvavit et defodit et in fundum telluris intimae mersit, ut erueret aurum non minore periculo quaerendum quam possidendum?

[4] Propter hoc cuniculos egit et circa praedam lutulentam incertamque reptavit oblitus dierum, oblitus rerum naturae melioris, a qua se avertit. Ulli ergo mortuo terra tam gravis est quam istis, supra quos avaritia ingens terrarum pondus iniecit, quibus abstulit caelum, quos in imo, ubi illud malum virus latitat, infodit? Illo descendere ausi sunt ubi novam rerum positionem, terrarum pendentium habitus ventosque per caecum inanes experirentur et aquarum nulli fluentium horridos fontes et alteram perpetuamque noctem: deinde, cum ista fecerunt, inferos metuunt!

Caput XVI

[1] Sed ut ad id, de quo agitur, revertar: venti quattuor sunt, in ortum, occasum, meridiem septemtrionemque divisi; ceteri, quos variis nominibus appellamus, his applicantur. ‘Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis. Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt proxima sunt zephyris. Scythiam septemque triones horrifer inuasit boreas: contraria tellus nubibus assiduis pluvioque madescit ab austro.’

[2] Vel, si brevius illos complecti mavis, in unam tempestatem, quod fieri nullo modo potest, congregentur: ‘una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus’ et, qui locum in illa rixa non habuit, Aquilo.

[3] Quidam illos duodecim faciunt: quattuor enim caeli partes in ternas dividunt et singulis ventis binos subpraefectos dant. Hac arte Varro, vir diligens, illos ordinat, nec sine causa. Non enim eodem semper loco sol oritur aut occidit, sed alius est ortus occasusque aequinoctialis (bis autem aequinoctium est), alius solstitialis, alius hibernus.

[4] Qui surgit ab oriente aequinoctiali, subsolanus apud nos dicitur, Graeci illum A)FHLIW/THN vocant. Ab oriente hiberno eurus exit, quem nostri vocavere vulturnum et Livius hoc illum nomine appellat in illa pugna Romanis parum prospera, in qua Hannibal et contra solem orientera exercitum nostrum,et contra ventum constitutum venti adiutorio ac fulgoris praestringentis oculos hostium vicit; Varro quoque hoc nomen usurpat, sed et eurus iam civitate donatus est et nostro sermoni non tamquam alienus interuenit. Ab oriente solstitiali excitatum KAIKI/AN Graeci appellant, apud nos sine nomine est.

[5] Aequinoctialis occidens favonium mittit, quem zephyrum esse dicent tibi etiam qui Graece nesciunt loqui. A solstitiali occidente corus venit, qui apud quosdam argestes dicitur: mihi non videtur, quia cori violenta vis est et in unam partem rapax, argestes fere mollis est et tam euntibus communis quam redeuntibus. Ab occidente hiberno africus furibundus et ruens, apud Graecos LI\Y dicitur.

[6] A septemtrionali latere summus est aquilo, medius septemtrio, imus QRACI/AS: huic deest apud nos vocabulum. A meridiano axe EU)RO/NOTOS est; deinde NO/TOS, Latine auster; deinde LEUKO/NOTOS, qui apud nos sine nomine est.

Caput XVII

[1] Placet autem duodecim ventos esse, non quia ubique tot sunt (quosdam enim inclinatio terrarum excludit), sed quia plures nusquam sunt. Sic casus sex dicimus, non quia omne nomen men sex recipit, sed quia nullum plures quam sex.

[2] Qui duodecim ventos esse dixerunt, hoc secuti sunt, totidem ventorum esse quot caeli discrimina. Caelum autem dividitur in circulos quinque, qui per mundi cardines eunt: est septemtrionalis, est solstitialis, est aequinoctialis, est brumalis, est contrarius septemtrionali. His sextus accedit, qui superiorem partem mundi ab inferiore secernit (ut scis enim, dimidia pars mundi semper supra, dimidia infra est):

[3] hanc lineam, quae inter aperta et occulta est, id est hunc circulum Graeci O(RI/ZONTA vocant, nostri finitorem esse dixerunt, alii finientem. Adiciendus est adhuc meridianus circulus, qui horizonta rectis angulis secat. Ex his quidam circuli in transversa currunt et alios interuentu suo scindunt; necesse est autem tot aeris discrimina esse quot partes:

[4] ergo O(RI/ZWN, sive finiens circulus, quinque illos orbes quos modo dixi finiens, efficit decem partes, quinque ab ortu, quinque ab occasu; meridianus circulus, qui in horizonta incurrit, regiones duas adicit: sic duodecim aer discrimina accipit et totidem facit ventos.

[5] Quidam sunt quorundam locorum proprii, qui non transmittunt sed in proximum ferunt; non est illis a latere universi mundi impetus: atabulus Apuliam infestat, Calabriam iapyx, Athenas sciron, Pamphyliam crageus, Galliam circius (cui aedificia quassanti tamen incolae gratias agunt, tamquam salubritatem caeli sui debeant ei: divus certe Augustus templum illi, cum in Gallia moraretur, et vouit et fecit). Infinitum est, si singulos velim persequi; nulla enim propemodum regio est quae non habeat aliquem flatum ex se nascentem et circa se cadentem.

Caput XVIII

[1] Inter cetera itaque providentiae opera hoc quoque aliquis ut dignum admiratione suspexerit: non enim ex una causa ventos aut invenit aut per diversa disposuit, sed primum ut aera non sinerent pigrescere sed assidua vexatione utilem redderent vitalemque tracturis,

[2] deinde ut imbres terris subministrarent idemque nimios compescerent. Nam modo adducunt nubes, modo deducunt, ut per totum orbem pluviae dividi possint: in Italiam auster impellit, aquilo in Africam reicit, etesiae non patiuntur apud nos nubes consistere; idem totam Indiam et Aethiopiam continuis per id tempus aquis irrigant.

[3] Quid, quod fruges percoqui non possent, nisi flatu supervacua inmixta servandis ventilarentur, nisi esset quod segetem excitaret et latentem frugem ruptis velamentis suis (folliculos agricolae vocant) adaperiret?

[4] Quid, quod omnibus inter se populis commercium dedit et gentes dissipatas locis miscuit? Ingens naturae beneficium, si illud in iniuriam suam non vertat hominum furor! Nunc quod de C. Mario vulgo dictatum est et a Tito Livio positum, in incerto esse utrum illum magis nasci an non nasci reipublicae profuerit, dici etiam de ventis potest; adeo quicquid ex illis utile et necessarium est non potest his repensari quae in perniciem suam generis humani dementia excogitat.

[5] Sed non ideo non sunt ista natura bona, si vitio male utentium nocent: non in hoc providentia ac dispositor ille mundi deus aera ventis exercendum dedit et illos ab omni parte, ne quid esset situ squalidum, effudit, ut nos classes partem freti occupaturas compleremus milite armato et hostem in mari aut post mare quaereremus.

[6] Quae nos dementia exagitat et in mutuum componit exitium? Vela ventis damus bellum petituri et periclitamur periculi causa, incertam fortunam experimur, vim tempestatum nulla ope humana superabilem et mortem sine spe sepulturae.

[7] Non erat tanti, si ad pacem per ista veheremur: nunc cum evaserimus tot scopulos latentes et insidias vadosi maris, cum effugerimus procellosos desuper montes, per quos praeceps in navigantes ventus impingitur, cum involutos nubilo dies et nimbis ac tonitribus horridas noctes, cum turbinibus divulsa navigia, quis erit huius laboris ac metus fructus, quis nos fessos tot malis portus excipiet? Bellum scilicet et obuius in litore hostis et trucidandae gentes tracturaeque magna ex parte victorem et antiquarum urbium flamma.

[8] Quid in arma cogimus populos? Quid exercitus scribimus directuros aciem in mediis fluctibus? Quid maria inquietamus? Parum videlicet ad mortes nostras terra late patet. Nimis delicate fortuna nos tractat, nimis dura dedit nobis corpora, felicem valetudinem; non depopulatur nos casus incurrens, emetiri cuique annos suos ex commodo licet et ad senectutem decurrere: itaque eamus in pelagus et vocemus in nos fata cessantia.

[9] Miseri, quid quaeritis? mortem, quae ubique superest? Petet illa vos et ex lectulo, sed innocentes petat; occupabit vos in vestra domo, sed occupet nullum molientes malum. Hoc vero quid aliud quis dixerit quam insaniam, circumferre pericula et ruere in ignotos, iratum sine iniuria occurrentia devastantem ac ferarum more occidere quem non oderis? Illis tamen in ultionem aut ex fame morsus est: nos sine ulla parsimonia nostri alienique sanguinis movemus manum et navigia deducimus, salutem committimus fluctibus, secundos optamus ventos, quorum felicitas est ad bella perferri.

[10] Quousque nos mala nostra rapuerunt? Parum est intra tra orbem suum furere: sic Persarum rex stolidissimus in Graeciam traiciet, quam exercitus non vincet, cum impleverit. Sic Alexander ulterior Bactris et Indis volet quaeretque quid sit ultra magnum mare, et indignabitur esse aliquid ultimum sibi. Sic Crassum avaritia Parthis dabit, non horrebit revocantis diras tribuni, non tempestates longissimi maris, non circa Euphratem praesaga fulmina et deos resistentes: per hominum et deorum iras ad aurum ibitur.

[11] Ergo non immerito quis dixerit rerum naturam melius acturam fuisse nobiscum, si ventos flare vetuisset et inhibito discursu furentium in sua quemque terra stare iussisset: si nihil aliud, certe suo quisque tantum ac suorum malo nasceretur; nunc parum mihi domestica, externis quoque laborandum est.

[12] Nulla terra tam longe remota est quae non emittere aliquod suum malum possit: unde scio an nunc aliquis magnae gentis in abdito dominus, fortunae indulgentia tumens, non contineat intra terminos arma, an paret classes ignota moliens? Unde scio hic mihi an ille ventus bellum invehat? Magna pars erat pacis humanae maria praecludi.

[13] Non tamen, ut paulo ante dicebam, queri possumus de auctore nostri deo, si beneficia eius corrumpimus et ut essent contraria effecimus. Dedit ille ventos ad custodiendam caeli terrarumque temperiem, ad evocandas supprimendasque aquas, ad alendos satorum atque arborum fructus, quos ad maturitatem cum aliis causis adducit ipsa iactatio attrahens cibum in summa et ne torpeant permovens.

[14] Dedit ventos ad ulteriora noscenda: fuisset enim imperitum animal et sine magna experientia rerum homo, si circumscriberetur natalis soli fine. Dedit ventos, ut commoda cuiusque regionis fierent communia, non ut legiones equitemque gestarent nec ut perniciosa gentes arma transueherent.

[15] Si beneficia naturae utentium pravitate perpendimus, nihil non nostro malo accepimus: cui videre expedit? cui loqui? cui non vita tormentum est? Nihil invenies tam manifestae utilitatis quod non in contrarium transeat culpa. Sic ventos quoque natura bono futuros invenerat: ipsi illos contrarios fecimus.

[16] Omnes in aliquod nos malum ducunt. Non eadem est his et illis causa soluendi, sed iusta nulli. Diversis enim irritamentis ad temptandum mare impellimur, utique alicui vitio navigatur. Egregie Plato dicit, qui nobis circa exitum iam testium loco dandus est, minima esse quae homines emant vita. Immo, Lucili carissime, si bene illorum furorem aestimaveris, id est nostrum (in eadem enim turba volutamur), magis ridebis, cum cogitaveris vitae parari in quae vita consumitur.