LIBER III
Praefatio
[1] Non praeterit me, Lucili virorum optime, quam magnarum rerum fundamenta ponam senex, qui mundum circuire constitui et causas secretaque eius eruere atque aliis noscenda producere: quando tam multa consequar, tam sparsa colligam, tam occulta perspiciam?
[2] Premit a tergo senectus et obicit annos inter vana studia consumptos. Tanto magis urgeamus et damna aetatis male exemptae labor sarciat; nox ad diem accedat, occupationes recidantur, patrimonii longe a domino iacentis cura soluatur, sibi totus animus vacet et ad contemplationem sui saltem in ipso fine respiciat.
[3] Faciet ac sibi instabit et cotidie brevitatem temporis metietur; quicquid amissum est, id diligenti usu praesentis vitae recolliget: fidelissimus est ad honesta ex paenitentia transitus. Libet igitur mihi exclamare illum poetae incliti versum: ‘tollimus ingentes animos et maxima parvo tempore molimur.’ Hoc dicerem, si puer ivuenisque molirer (nullum enim non tam magnis rebus tempus angustum est): nunc vero ad rem seriam, gravem, immensam post meridianas horas accessimus.
[4] Faciamus quod in itinere fieri solet: qui tardius exierunt, velocitate pensant moram. Festinemus et opus nescio an superabile, magnum certe, sine aetatis excusatione tractemus. Crescit animus, quotiens coepti magnitudinem attendit, et cogitat quantum proposito, non quantum sibi supersit.
[5] Consumpsere se quidam, dum acta regum externorum componunt quaeque passi inuicem ausique sunt populi. Quanto satius est sua mala extinguere quam aliena posteris tradere! Quanto potius deorum opera celebrare quam Philippi aut Alexandri latrocinia ceterorumque, qui exitio gentium clari non minores fuere pestes mortalium quam inundatio, qua planum omne perfusum est, quam conflagratio, qua magna pars animantium exarsit!
[6] Quemadmodum Hannibal Alpes superiecerit scribunt, quemadmodum confirmatum Hispaniae cladibus bellum Italiae inopinatus intulerit fractisque rebus, etiam post Carthaginem pertinax, reges pererraverit contra Romanos ducem promittens, exercitum petens; quemadmodum non desierit omnibus angulis bellum senex quaerere: adeo sine patria pati poterat, sine hoste non poterat!
[7] Quanto satius est quid faciendum sit quam quid factum quaerere, ac docere eos, qui sua permisere fortunae, nihil stabile ab illa datum esse, munus eius omne aura fluere mobilius! Nescit enim quiescere, gaudet laetis tristia substituere, utique miscere; itaque secundis nemo confidat, adversis nemo deficiat: alternae sunt vices rerum.
[8] Quid exultas? Ista, quibus eveheris in summum, nescis ubi te relictura sint: habebunt suum, non tuum finem. Quid iaces? Ad imum delatus es: nunc locus est resurgendi; in melius adversa, in deterius optata flectuntur.
[9] Ita concipienda est animo varietas non privatarum tantum domuum, quas levis casus impellit, sed publicarum. Regna ex infimo coorta supra imperantes constiterunt, vetera imperia in ipso flore ceciderunt; iniri non potest numerus, quam multa ab aliis fracta sint: nunc cum maxime deus extruit alia, alia summittit, nec molliter ponit sed ex fastigio suo nullas habitura reliquias iactat.
[10] Magna ista, quia parvi sumus, credimus: multis rebus non ex natura sua sed ex humilitate nostra magnitudo est. Quid praecipuum in rebus humanis est? Non classibus maria complesse nec in Rubri maris litore signa fixisse nec, deficiente ad iniurias terra, errasse in oceano ignota quaerentem, sed animo omne vidisse et, qua maior nulla victoria est, vitia domuisse: innumerabiles sunt qui populos, qui urbes habuerunt in potestate, paucissimi qui se.
[11] Quid est praecipuum? Erigere animum supra minas et promissa fortunae; nihil dignum putare, quod speres. Quid enim habet, quod concupiscas? qui a divinorum conversatione quotiens ad humana recideris, non aliter caligabis quam quorum oculi in densam umbram ex claro sole redierunt.
[12] Quid est praecipuum? Posse laeto animo adversa tolerare; quicquid acciderit, sic ferre, quasi tibi volueris accidere (debuisses enim velle, si scisses omnia ex decreto dei fieri: flere, queri et gemere desciscere est).
[13] Quid est praecipuum? Animus contra calamitates fortis et contumax, luxuriae non aversus tantum sed infestus, nec avidus periculi nec fugax, qui sciat fortunam non expectare sed facere et adversus utramque intrepidus inconfususque prodire, nec illius tumultu nec huius fulgore percussus.
[14] Quid est praecipuum? Non admittere in animo mala consilia, puras ad caelum manus tollere, nullum bonum petere quod, ut ad te transeat, aliquis dare debet aliquis amittere, optare quod sine adversario optatur: bonam mentem; cetera magno aestimata mortalibus, etiamsi quis domum casus adtulerit, sic intueri quasi exitura qua venerint.
[15] Quid est praecipuum? Altos supra fortuita spiritus tollere, hominis meminisse, ut, sive felix eris, scias hoc non futurum diu, sive infelix, scias hoc te non esse, si non putes.
[16] Quid est praecipuum? In primis labris animam habere: haec res efficit non e iure Quiritium liberum sed e iure naturae. Liber est autem, qui servitutem suam effugit: haec est assidua et ineluctabilis et per diem ac noctem aequaliter premens, sine intervallo, sine commeatu.
[17] Sibi servire gravissima est servitus: quam discutere facile est, si desieris multa te poscere, si desieris tibi referre mercedem, si ante oculos et naturam tuam posueris et aetatem, licet prima sit, ac tibi ipse dixeris: ‘Quid insanio? quid anhelo? quid sudo? quid terram, quid forum verso? Nec multo opus est nec diu.’
[18] Ad hoc proderit nobis inspicere rerum naturam: primo discedemus a sordidis; deinde animam ipsum, quo sano magnoque opus est, seducemus a corpore; deinde in occultis exercitata subtilitas non erit in aperta deterior. Nihil est autem apertius his salutaribus, quae contra nequitiam nostram furoremque discuntur, quae damnamus nec ponimus.
Caput I
[1] Quaeramus ergo de terrestribus aquis et inuestigemus qua ratione fiant (sive, ut ait Ovidius, ‘fons erat illimis nitidis argenteus undis’, sive, ut ait Vergilius, ‘unde per ora novem vasto cum murmure montis it mare praeruptum et pelago premit arva sonanti; sive, ut apud te, lunior carissime, invenio, ‘Elius Siculis de fontibus exilit amnis’; si qua ratio aquas subministrat; quomodo tot flumina ingentia per diem noctemque decurrant; quare alia hibernis aquis intumescant, alia in defectu ceterorum amnium crescant.
[2] Nilum interim seponemus a turba, propriae naturae ac singularis, et illi suum diem dabimus. Nunc vulgares aquas persequamur, tam frigidas quam calentes: in quibus [calentibus] quaerendum erit, utrum calidae nascantur an fiant. De ceteris quoque disseremus, quas insignes aut sapor aut aliqua reddit utilitas: quaedam enim oculos, quaedam neruos ivuant; quaedam inueterata et desperata a medicis vitia percurant; quaedam medentur ulceribus; quaedam interiora potu fovent et pulmonis ac viscerum querelas levant; quaedam supprimunt sanguinem: tam varius singulis usus quam gustus est.
Caput II
[1] Aut stant omnes aquae aut eunt aut colliguntur aut varias habent venas. Aliae dulces sunt, aliae varie asperae; quippe interueniunt salsae amaraeque aut medicatae, ex quibus sulphuratas dicimus, ferratas, aluminosas: indicat vim sapor.
[2] Habent praeterea multa discrimina, primum tactus: frigidae calidaeque sunt; deinde ponderis: leves et graves sunt; deinde coloris: purae sunt, turbidae, caeruleae, luridae, deinde salubritatis: sunt enim utiles, sunt mortiferae, sunt quae cogantur in lapidem, quaedam tenues, quaedam pingues; quaedam alunt, quaedam sine ulla bibentis ope transeunt, quaedam haustae fecunditatem afferunt.
Caput III
[1] Ut stet aqua aut fluat, loci positio eficit: in devexo fluit, in plano et defosso continetur et stagnat. Aliquando in adversum spiritu impellitur: tunc cogitur, non fluit. Colligitur ex imbribus, ex suo fonte nativa est. Nihil tamen prohibet eodem loco aquam colligi et nasci; quod in Fucino videmus, in quem montes circumiecti, quicquid fudit pluvia, derivant, sed et magnae in ipso latentesque venae sunt: itaque etiam cum hiberni defluxere torrentes, faciem suam servat.
Caput IV
[1] Primum ergo quaeramus quomodo ad continuandos fluminum cursus terra sufficiat, unde tantum aquarum exeat. Miramur, quod accessionem fluminum maria non sentiant; aeque mirandum est, quod detrimentum exeuntium terra non sentit. Quid est, quod illam aut sic impleverit, ut praebere tantum ex recondito possit, aut subinde sic suppleat? Quamcumque rationem reddiderimus de flumine, eadem erit rivorum ac fontium.
Caput V
[1] Quidam iudicant terram quicquid aquarum emisit rursus accipere et ob hoc maria non crescere, quia quod influxit, non in suum vertunt sed protinus reddunt. Occulto enim itinere subit terras et palam venit, secreto revertitur, colaturque in transitu mare, quod per multiplices terrarum anfractus everberatum amaritudinem ponit et pravitatem: in tanta soli varietate saporem exuit et in sinceram aquam transit.
Caput VI
[1] Quidam existimant, quicquid ex imbribus terra concepit, id illam rursus emittere et hoc argumenti loco ponunt, quod paucissima flumina in his sunt locis, quibus rarus est imber.
[2] Ideo siccas aiunt Aethiopiae solitudines esse paucosque inveniri in interiore Africa fontes, quia feruida natura caeli sit et paene semper aestiva; squalidae itaque sine arbore, sine cultore harenae iacent raris imbribus sparsae, quos statim combibunt. At contra constat Germaniam Galliamque et proxime ab illis Italiam abundare fluminibus et rivis, quia caelo umido utuntur et ne aestas quidem imbribus caret.
Caput VII
[1] Adversus hoc multa posse dici vides. Primum ego tibi vinearum diligens fossor affirmo nullam pluviam esse tam magnam, quae terram ultra decem in altitudinem pedes madefaciat; omnis umor intra primam crustam consumitur nec in inferiora descendit:
[2] quomodo ergo imber suggerere potest amnibus vires, qui summam humum tinguit? Pars maior eius per fluminum alveos in mare aufertur; exiguum est quod sorbeat terra, nec id servat: aut enim arida est et absumit in se quicquid infusum est, aut satiata, si quid supra desiderium cecidit, excludit, et ideo primis imbribus non augentur amnes, quia totos in se terra sitiens trahit.
[3] Quid, quod quaedam flumina erumpunt saxis et montibus? His quid conferent pluviae, quae per nudas rupes deferuntur nec habent terram, cui insidant? Adice quod siccissimis locis putei in altum acti ultra ducentorum aut trecentorum pedum spatium inveniunt aquarum uberes venas in ea altitudine, in quam aqua non penetrat, ut scias illic non caelestem esse nec collecticium umorem, sed, quod dici solet, vivam aquam.
[4] Illo quoque argumento haec opinio refellitur, quod quidam fontes in summo montis cacumine redundant: apparet illos sursum agi aut ibi concipi, cum omnis pluvialis aqua decurrat.
Caput VIII
[1] Quidam existimant, quemadmodum in exteriore parte terrarum vastae paludes iacent magnique et navigabiles lacus, quemadmodum ingenti spatio maria porrecta sunt infusa vallibus, sic interiora terrarum abundare aquis dulcibus nec minus illas late stagnare quam apud nos oceanum et sinus eius, immo eo latius, quo plus terra in altum patet. Ergo ex illa profunda copia isti amnes egeruntur: quos quid miraris, si terra detractos non sentit, cum adiectos maria non sentiant?
Caput IX
[1] Quibusdam haec placet causa: aiunt habere terram intra se recessus cavos et multum spiritus, qui necessario frigescit umbra gravi pressus, deinde piger et immotus in aquam, cum se desiit ferre, convertitur: quemadmodum supra nos mutatio aeris imbrem facit, ita infra terras flumen aut rivum;
[2] supra nos non potest stare segnis diu et gravis (aliquando enim sole tenuatur, aliquando ventis expanditur, itaque intervalla magna imbribus sunt), sub terra vero quicquid est, quod illum in aquam convertat, idem semper est, umbra perpetua, frigus aeternum, inexercitata densitas; semper ergo praebebit fonti aut flumini causas.
[3] Placet nobis terram esse mutabilem. Haec quoque quicquid efflavit, quia non libero aere concipitur, crassescit protinus et in umorem convertitur: habes primam aquarum sub terra nascentium causam.
Caput X
[1] Adicias etiam licet quod fiunt omnia ex omnibus, ex aqua aer, ex aere aqua, ignis ex aere, ex igne aer: quare ergo non ex terra fiat aqua? quae si in alia mutabilis, est etiam in aquam, immo maxime in hanc: utraque enim cognata res est, utraque gravis, utraque densa, utraque in extremum mundi compulsa. Ex aqua terra fit: cur non aqua fiat e terra?
[2] At magna flumina sunt. Cum videris quanta sint, rursus ex quanto prodeant adspice. Miraris, cum labantur assidue, quaedam vero concitata rapiantur, quod praesto sit illis aqua semper nova: quid, si mireris, quod, cum venti totum aera impellant, non deficit spiritus sed per dies noctesque aequaliter fluit, nec (ut flumina) certo alveo fertur sed per vastum caeli spatium lato impetu vadit? Quid, si ullam undam superesse mireris, quae superveniat tot fluctibus fractis?
[3] Nihil deficit quod in se redit: omnium elementorum alterni recursus sunt; quicquid alteri perit, in alterum transit, et natura partes suas velut in ponderibus constitutas examinat, ne portionum aequitate turbata mundus praeponderet.
[4] Omnia in omnibus sunt: non tantum aer in ignem transit sed numquam sine igne est (detrahe illi calorem: rigescet, stabit, durabitur); transit aer in umorem sed nihilominus non sine umore est; et aera et aquam facit terra sed non magis umquam sine aqua est quam sine aere. Et ideo facilior est inuicem transitus, quia illis, in quae transeundum est, iam mixta sunt.
[5] Habet ergo terra umorem, hunc exprimit; habet aera, hunc umbra hiberni frigoris densat, ut faciat umorem; ipsa quoque mutabilis est in umorem: natura sua utitur.
Caput XI
[1] Quid ergo?, inquit, si perpetuae sunt causae, quibus flumina oriuntur ac fontes, quare aliquando siccantur, aliquando quibus non fuerunt locis exeunt? Saepe motu terrarum itinera turbantur et ruina interscindit cursum aquis, quae retentae novos exitus quaerunt et aliquo impetum faciunt aut ipsius quassatione terrae aliunde alio transferuntur.
[2] Apud nos solet evenire, ut amisso canali suo flumina primum refundantur, deinde quia perdiderunt viam faciant. Hoc ait accidisse Theophrastus in Coryco monte, in quo post terrarum tremorem nova vis fontium emersit.
[3] Sicut alias quoque causas interuenire opinatur, quae aliter evocent aquas aut cursu suo deiciant et avertant; fuit aliquando aquarum inops Haemus, sed cum Gallorum gens a Cassandro obsessa in illum se contulisset et suas cecidisset, ingens aquarum copia apparuit, quas videlicet in alimentum suum nemora ducebant; quibus eversis umor, qui desiit in arbusta consumi, superfusus est.
[4] Idem ait et circa Magnesiam accidisse. Sed pace Theophrasti dixisse liceat: non est hoc simile veri, quia fere aquosissima sunt quaecumque umbrosissima; quod non eveniret, si aquas arbusta siccarent, quibus alimentum ex proximo est (fluminum vero vis ex intimo manat ultraque concipitur quam radicibus evagari licet). Deinde succisae arbores plus umoris desiderant: non enim tantum id, quo vivant, sed quo crescant trahunt.
[5] Idem ait circa Arcadiam, quae urbs in Creta insula fuit, fontes et rivos substitisse, quia desierit coli terra diruta urbe, postea vero quam cultores receperit, aquas quoque recepisse. Causam siccitatis hanc ponit, quod obduruerit constricta tellus nec potuerit imbres inagitata transmittere. Quomodo ergo plurimos videmus in locis desertissimis fontes?
[6] Plura denique invenimus, quae propter aquas coli coeperunt quam quae aquas habere coeperint, quia colebantur. Non esse enim pluvialem hanc, quae vastissima flumina a fonte statim magnis apta navigiis defert, ex hoc intellegas licet, quod per hiemem aestatemque par est a capite deiectus. Pluvia potest facere torrentem, non potest amnem aequali inter ripas suas tenore labentem, quem non faciunt imbres sed incitant.
Caput XII
[1] Paulo repetamus hoc altius, si videtur, et scies te non habere quod quaeras, cum ad veram amnium originem accesseris. Flumen nempe facit copia cursusque aquae perennis. Ergo quaeris a me quomodo aqua fiat: interrogabo inuicem quomodo aer fiat aut terra.
[2] Sed si in rerum natura elementa sunt quattuor, non potes interrogare unde aqua sit: quarta enim pars naturae est. Quid ergo miraris, si rerum naturae tam magna portio potest aliquid ex se semper effundere?
[3] Quomodo aer, et ipse quarta pars mundi, ventos et auras movet, sic aqua rivos et flumina: si ventus est fluens aer, et flumen est fluens aqua. Satis et multum illi virium dedi, cum dixi: ‘elementum est’: intellegis quod ab illo proficiscitur non posse deficere.
Caput XIII
[1] Adiciam, ut Thales ait, ‘valentissimum elementum est.’ Hoc fuisse primum putat, ex hoc surrexisse omnia. Sed nos quoque aut in eadem sententia aut in vicinia eius sumus: dicimus enim ignem esse qui occupet mundum et in se cuncta convertat, hunc evanidum languentemque considere et nihil relinqui aliud in rerum natura igne restincto quam umorem, in hoc futuri mundi spem latere:
[2] ita ignis exitus mundi est, umor primordium. Miraris ex hoc posse amnes semper exire, qui pro omnibus fuit et ex quo sunt omnia? Hic umor in diductione rerum ad quartas redactus est, sic positus, ut sufficere fluminibus edendis, ut rivis, ut fontibus posset.
Caput XIV
[1] Quae sequitur Thaletis inepta sententia est. Ait enim terrarum orbem aqua sustineri et vehi more navigii mobilitateque eius fluctuare tunc, cum dicitur tremere: non est ergo mirum, si abundat umor ad flumina profundenda, cum mundus in umore sit totus.
[2] Hanc veterem et rudem sententiam explode: nec est quod credas in hunc orbem aquam subire per rimas et facere sentinam. Aegyptii quattuor elementa fecerunt, deinde ex singulis bina paria: aera marem iudicant qua ventus est, feminam qua nebulosus et iners; aquam virilem vocant mare, muliebrem omnem aliam; ignem vocant masculum, qua ardet flamma, et feminam, qua lucet innoxius tactu; terram fortiorem marem vocant, saxa cautesque, feminae nomen assignant huic tractabili et cultae.
[3] Mare unum est, ab initio scilicet ita constitutum; habet suas venas, quibus impletur atque aestuat. Quomodo maris sic et huius aquae mitioris vasta in occulto vis est, quam nullius fluminis cursus exhauriet. Abdita est virium ratio: tantum ex illa, quantum semper fluere [pos]sit, emittitur.
Caput XV
[1] Quaedam ex istis sunt, quibus assentire possumus. Sed hoc amplius censeo: placet natura regi terram et quidem ad nostrorum corporum exemplar, in quibus et venae sunt et arteriae, illae sanguinis, hae spiritus receptacula. In terra quoque sunt alia itinera per quae aqua, alia per quae spiritus currit; adeoque ad similitudinem illa humanorum corporum natura formavit, ut maiores quoque nostri aquarum appellaverint venas.
[2] Sed quemadmodum in nobis non tantum sanguis est sed multa genera umoris, alia necessarii, alia corrupti ac paulo pinguioris (in capite cerebrum, in ossibus medullae, muci salivaeque et lacrimae et quiddam additum articulis, per quod citius flectantur ex lubrico), sic in terra quoque sunt umoris genera complura, quaedam quae mature durantur,
[3] (hinc est omnis metallorum fructus, ex quibus petit aurum argentumque avaritia), et quae in lapidem ex liquore vertuntur; in quaedam vero terra umorque putrescunt, sicut bitumen et cetera huic similia. Haec est causa aquarum secundum legem naturae voluntatemque nascentium.
[4] Ceterum, ut in nostris corporibus, ita in illa saepe umores vitia concipiunt: aut ictus aut quassatio aliqua aut loci senium aut frigus aut aestus corrupere naturam; et sulphuratio contraxit umorem, qui modo diuturnus est, modo brevis.
[5] Ergo ut in corporibus nostris sanguis, cum percussa vena est, tam diu manat donec omnis effluxit aut donec venae scissura subsedit atque iter elusit, vel aliqua alia causa retro dedit sanguinem, ita in terra solutis ac patefactis venis rivus aut flumen effunditur.
[6] Interest quanta aperta sit vena: quae modo consumpta aqua deficit, modo excaecatur aliquo impedimenta, modo coit velut in cicatricem comprimitque quam perfecerat viam; modo illa vis terrae, quam esse mutabilem diximus, desinit posse alimenta in umorem convertere.
[7] Aliquando autem exhausta replentur modo per se viribus recollectis, modo aliunde translatis: saepe enim inania apposita plenis umorem in se avocaverunt; saepe terra, si facilis est in tabem, ipsa soluitur et umescit; [saepe] idem evenit sub terra quod in nubibus, ut spissetur [aer] graviorque, quam ut manere in natura sua possit, gignat umorem; saepe colligitur roris modo tenuis et dispersus liquor, qui ex multis in unum locis confluit (sudorem aquileges vocant, quia guttae quaedam vel pressura loci eliduntur vel aestu evocantur).
[8] Haec tenuis unda vix fonti sufficit: et ex magnis caveis magnisque conceptibus excidunt amnes, nonnumquam leviter emissi, si aqua pondere suo se tantum detulit, nonnumquam vehementer et cum sono, si illam spiritus intermixtus eiecit.
Caput XVI
[1] Sed quare quidam fontes senis horis pleni senisque sicci sunt? Supervacuum est nominare singula flumina, quae certis mensibus magna certis angusta sunt, et occasionem singulis quaerere, cum possim eandem causam omnibus reddere.
[2] Quemadmodum quartana ad horam venit, quemadmodum ad tempus podagra respondet, quemadmodum purgatio, si nihil obstitit, statum diem servat, quemadmodum praesto est ad mensem suum partus, sic aquae intervalla habent, quibus se retrahant et quibus redeant. Quaedam autem intervalla minora sunt et ideo notabilia, quaedam maiora nec minus certa.
[3] Ecquid hic mirum est, cum videas ordinem rerum et naturam per constituta procedere? Hiems numquam aberravit, aestas suo tempore incaluit, autumni verisque, unde solet, facta mutatio est; tam solstitium quam aequinoctium suos dies rettulit.
[4] Sunt et sub terra minus nota nobis iura naturae sed non minus certa: crede infra quicquid vides supra. Sunt et illic specus vasti ingentesque recessus ac spatia suspensis hinc et inde montibus laxa; sunt abrupti in infinitum hiatus, qui saepe illapsas urbes receperunt et ingentem ruinam in alto condiderunt
[5] (haec spiritu plena sunt, nihil enim usquam inane est); et stagna obsessa tenebris et lacus ampli. Animalia quoque illis innascuntur, sed tarda et informia ut in aere caeco pinguique concepta et aquis torpentibus situ; pleraque ex his caeca ut talpae et subterranei mures, quibus deest lumen, quia supervacuum est; inde, ut Theophrastus affirmat, pisces quibusdam locis eruuntur.
Caput XVII
[1] Multa hoc loco tibi in mentem veniunt quibus urbane in re incredibili fabulae dicas, ‘non cum retibus aliquem nec cum hamis sed cum dolabra ire piscatum! Expecto ut aliquis in mari venetur.’ Quid est autem quare non pisces in terram transeant, si nos maria transimus? Permutabimus sedes!
[2] Hoc miraris accidere: quanto incredibiliora sunt opera luxuriae, quotiens naturam aut mentitur aut vincit? In cubili natant pisces, et sub ipsa mensa capitur qui statim transferatur in mensam: parum videtur recens mullus, nisi qui in conuivae manu moritur; vitreis ollis inclusi afferuntur et observatur morientium color, quem in multas mutationes mors luctante spiritu vertit; alios necant in garo et condiunt vivos.
[3] Hi sunt qui fabulas putant piscem vivere posse sub terra et effodi, non capi! Quam incredibile illis videretur, si audirent natare in garo piscem nec cenae causa occidi sed super cenam, cum multum in deliciis fuit et oculos ante quam gulam pavit?
Caput XVIII
[1] Permitte mihi quaestione seposita castigare luxuriam. Nihil est, inquis, mullo expirante illis formosius: ipsa colluctatione animae deficientis rubor primum, deinde pallor subfunditur, squamaeque variantur et [in] incertas facies inter vitam ac mortem coloris est vagatio. Languor somniculosae inertisque luxuriae quam[quam] sero experrectus circumscribi se et fraudari tanto bono sensit: hoc adhuc tam pulchro spectaculo piscatores fruebantur.
[2] Quo coctum piscem? quo exanimem? In ipso ferculo expiret. Mirabamur tantum illis inesse fastidium, ut nollent attingere nisi eodem die captum, qui, ut aiunt, saperet ipsum mare: ideo cursu advehebatur, ideo gerulis cum anhelitu et clamore properantibus dabatur via.
[3] Quo pervenere deliciae? Iam pro putrido his est piscis occisus. ‘Hodie eductus est.’ – ‘Nescio de re magna tibi credere: ipsi oportet me credere; huc afferatur, coram me animam agat.’ Ad hunc fastum pervenit venter delicatorum, ut gustare non possint, nisi quem in ipso conuivio natantem palpitantemque viderunt: tantum ad sollertiam luxuriae pereuntis accedit, tantoque subtilius cotidie et elegantius aliquid excogitat furor usitata contemnens!
[4] Illa audiebamus: ‘Nihil est melius saxatili mullo,’ at nunc audimus: ‘Nihil est moriente formosius; da mihi in manus vitreum, in quo exsultet et trepidet.’ Ubi multum diuque laudatus est, ex illo perlucido vivario extrahitur.
[5] Tunc, ut quisque peritior est, monstrat: ‘Vide quomodo exarserit rubor omni acrior minio! vide quas per latera venas agat! ecce sanguineum putes ventrem! quam lucidum quiddam caeruleumque sub ipso tempore effulsit! iam porrigitur et pallet et in unum colorem componitur.’
[6] Ex his nemo morienti amico assidet, nemo videre mortem patris sui sustinet, quam optavit. Quotusquisque funus domesticum ad rogum prosequitur? Fratrum propinquorumque extrema hora deseritur; ad mortem mulli concurritur: ‘Nihil est enim illa formosius.’
[7] Non tempero mihi quin utar interdum temerarie verbis et proprietatis modum excedam: non sunt ad popinam dentibus et ventre et ore contenti: oculis quoque gulosi sunt.
Caput XIX
[1] Sed ut ad propositum revertar, accipe argumentum, magnam vira aquarum in subterraneis occuli fertilem foedorum situ piscium: si quando erupit, effert secum immensam animalium turbam, horridam aspici et turpem ac noxiam gustu.
[2] Certe cum in Caria circa Idymum urbem talis exiluisset unda, perierunt quicumque illos ederant pisces, quos ignoto ante eam diem caelo novus amnis ostendit. Nec id mirum: erant enim pinguia et differta ut ex longo otio corpora, ceterum inexercitata et tenebris saginata et lucis expertia, ex qua salubritas ducitur.
[3] Nasci autem posse pisces in illo terrarum profundo sit indicium, quod anguillae latebrosis locis nascuntur, gravis et ipsae cibus ob ignaviam, utique si altitudo illas luti penitus abscondit.
[4] Habet ergo non tantum venas aquarum terra, ex quibus conrivatis flumina effici possint, sed amnes magnitudinis vastae, quorum aliis semper in occulto cursus est, donec aliquo sinu terrae devorentur, alii sub aliquo lacu emergunt. Nam quis ignorat esse quaedam stagna sine fundo? Quorsus hoc pertinet? ut appareat hanc aquam magnis amnibus aeternam esse materiam, cuius non tanguntur extrema sicut fluminum fontes.
Caput XX
[1] At quare aquis sapor varius? Propter quattuor causas: ex solo prima est, per quod fertur; secunda ex eodem, si mutatione eius nascitur; tertia ex spiritu, qui in aquam transfiguratus est; quarta ex vitio, quod saepe concipiunt corruptae per iniuriam.
[2] Hae causae saporem dant aquis varium, hae medicatam potentiam, hae gravera spiritum odoremque pestiferum, hae levitatem gravitatemque, [hae] aut calorem aut nimium rigorem. Interest utrum loca sulphure an nitro an bitumine plena transierint; hac ratione corruptae cum vitae periculo bibuntur.
[3] Illinc illud, de quo Ovidius ait ‘flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit viscera, quod tactis inducit marmora rebus;’ medicatum est et eius naturae habet limum, ut corpora adglutinet et obduret. Quemadmodum Puteolanus puluis, si aquam attigit, saxum est, sic e contrario haec aqua, si solidum tetigit, haeret et affigitur.
[4] Inde est quod res abiectae in Velinum lacum lapideae subinde extrahuntur; quod in Italia quibusdam locis evenit: sive virgam sive frondem demerseris, lapidem post paucos dies extrahis; circumfunditur enim corpori limus adliniturque paulatim. Hoc minus tibi videbitur mirum, si notaveris Albulas et fere sulphuratam aquam circa canales suos rivosque durari.
[5] Aliam naturam habent [causam] illi lacus, ‘quos quisquis faucibus hausit’, ut idem poeta ait, ‘aut furit aut patitur mirum gravitate soporem;’ similem habent vim mero, sed vehementiorem (nam quemadmodum ebrietas, donec exsiccetur, dementia est et nimia gravitate defertur in somnum, sic huius aquae sulphurea vis habens quoddam acrius ex aere noxio virus mentem aut furore movet aut sopore opprimit).
[6] Hoc habet mali ‘Lynceius amnis, quem quicumque parum moderato gutture traxit, haut aliter titubat, quam si mera vina bibisset.’
Caput XXI
[1] In quosdam specus qui despexere, moriuntur; tam velox malum est, ut transvolantes aves deiciat: talis est aer, talis locus, ex quo letalis aqua destillat. Quod si remissior fuit aeris et loci pestis, ipsa quoque temperatior noxa nihil amplius quam temptat neruos velut ebrietate torpentes.
[2] Nec miror, si locus atque aer aquas inficit similesque regionibus reddit, per quas et ex quibus veniunt: pabuli sapor apparet in lacte, et vini vis existit in aceto. Nulla res est, quae non eius, quo nascitur, notas reddat.
Caput XXII
[1] Aliud est aquarum genus, quod nobis placet coepisse cum mundo: sive ille aeternus est, haec quoque fuit semper, sive initium aliquod est illi, haec quoque cum toto disposita est. Quae sit haec quaeris? Oceanus et quodcumque ex illo mare terras interluit. Iudicant quidam flumina quoque, quorum inenarrabilis natura est, cum ipso mundo traxisse principia, ut Histrum, ut Nilum, vastos amnes magisque insignes, quam ut dici possit eandem illis originem quam ceteris esse.
Caput XXIII
[1] Haec est ergo aquarum divisio, ut quibusdam videtur: prosiliunt ex superioribus caelestes, quas nubila excutiunt; ex terrenis aliae sunt ut ita dicam supernatantes, quae in summa humo repunt, aliae abditae, quarum reddita est ratio.
Caput XXIV
[1] Quare quaedam aquae caleant, quaedam etiam ferueant in tantum, ut non possint esse usui, nisi aut in aperto evanuerunt aut mixtura frigidae intepuerunt, plures causae redduntur. Empedocles existimat ignibus, quos multis locis terra opertos tegit, aquam calescere, si subiecti sunt ei solo, per quod aquis transcursus est.
[2] Facere solemus dracones et miliaria et complures formas, in quibus aere tenui fistulas struimus per declive circumdatas, ut saepe eundem ignem ambiens aqua per tantum fluat spatii, quantum efficiendo calori sat est: frigida itaque intrat, effluit calida.
[3] Idem sub terra Empedocles existimat fieri, quem non falli crede Baianis, quibus balnearia sine igne calefiunt: spiritus in illa feruens loco aestuante infunditur; hic per tubos lapsus non aliter quam igne subdito parietes et vasa balnei calefacit, omnis denique frigida transitu mutatur in calidam nec trahit saporem e vaporario, quia clausa praelabitur.
[4] Quidam existimant per loca sulphure plena vel nitro euntes aquas calorem beneficio materiae, per quam fluunt, trahere: quod ipso odore gustuque testantur; reddunt enim qualitatem eius, qua caluere, materiae. Quod ne accidere mireris, vivae calci aquam infunde: feruebit.
Caput XXV
[1] Quaedam aquae mortiferae sunt nec odore notabiles nec sapore. Circa Nonacrin in Arcadia Styx appellata ab incolis advenas fallit, quia non facie, non odore suspecta est: qualia sunt magnorum artificum venena, quae deprehendi nisi morte non possunt. Haec autem, de qua paulo ante rettuli, aqua summa celeritate corrumpit, nec remedio locus est, quia protinus hausta duratur, nec aliter quam gypsum sub umore constringtur et alligat viscera.
[2] Est aeque a noxia aqua in Thessalia circa Tempe, quam et fera et pecus omne devitat; per ferrum et aes exit, tanta vis illi est etiam dura mordendi; nec arbusta quidem ulla alit et herbas necat.
[3] Quibusdam fluminibus vis inest mira: alia enim sunt, quae pota inficiunt greges ovium intraque certum tempus, quae fuere nigra, albam ferunt lanam, quae albae venerant, nigrae abeunt. Hoc in Boeotia amnes duo efficiunt, quorum alteri ab effectu Melas nomen est: uterque ex eodem lacu exeunt diversa facturi.
[4] In Macedonia quoque, ut ait Theophrastus, qui facere albas oves volunt, [ad Haliacmonem] adducunt, quem ut diutius potavere, non aliter quam infectae mutantur; at si illis lana opus fuit pulla, paratus gratuitus infector est: ad Peneion eundem gregem appellunt. Auctores bonos habeo esse in Galatia flumen, quod idem in omnibus efficiat, esse in Cappadocia quo poto equis nec ulli praeterea animali color mutetur et spargatur albo cutis.
[5] Quosdam lacus esse, qui nandi imperitos ferant, notum est: erat in Sicilia, est adhuc in Syria stagnum, in quo natant lateres et mergi proiecta non possunt, licet gravia sint. Huius rei palam causa est: quamcumque vis rem expende et contra aquam statue, dummodo utriusque par sit modus: si aqua gravior est, leviorem rem, quam ipsa est, fert, et tanto supra se extollet quanto erit levior; graviora descendent. At si aquae et eius rei, quam contra pensabis, par pondus erit, nec pessum ibit nec extabit sed exaequabitur aquae et natabit quidem sed paene mersa ac nulla eminens parte.
[6] Hoc est cur quaedam tigna supra aquam paene tota efferantur, quaedam ad medium submissa sint, quaedam ad aequilibrium aquae descendant. Namque cum utriusque pondus par est, neutra res alteri cedit, graviora descendunt, leviora gestantur. Grave autem et leve est non aestimatione nostra, sed comparatione eius, quo vehi debet.
[7] Itaque ubi aqua gravior est hominis corpore aut saxo, non sinit id, quo non vincitur, mergi: sic evenit, ut in quibusdam stagnis ne lapides quidem pessum eant. De solidis et duris loquor. Sunt enim multi pumicosi et leves, ex quibus quae constant insulae in Lydia, natant: Theophrastus est auctor.
[8] Ipse ad Cutilias natantem insulam vidi, et alia in Vadimonis lacu vehitur (lacus in Statoniensi est). Cutiliarum insula et arbores habet et herbas nutrit: tamen aqua sustinetur et in hanc atque illam partem non vento tantum sed aura compellitur, nec umquam illi per diem ac noctem uno loco statio est: adeo movetur levi flatu.
[9] Huic duplex causa est: aquae gravitas medicatae et ob hoc ponderosae, et ipsius insulae materia vectabilis, quae non est corporis solidi, quamvis arbores alat. Fortasse enim leves truncos frondesque in lacu sparsas pinguis umor apprehendit ac vinxit.
[10] Itaque etiam si qua in illa saxa sunt, invenies exesa et fistulosa, qualia sunt quae duratus umor eficit, utique circa medicatorum fontium [ripas] rivosque, ubi purgamenta aquarum coaluerunt et spuma solidatur: necessario leve est quod ex ventoso inanique concretum est.
[11] Quorundam causa non potest reddi: quare aqua Nilotica fecundiores feminas faciat, adeo ut quarundam viscera longa sterilitate praeclusa ad conceptum relaxaverit; quare quaedam in Lycia aquae conceptum feminarum custodiant, quas solent petere, quibus parum tenax vulua est. Quod ad me attinet, pono ista inter temere vulgata. Creditum est quasdam aquas scabiem afferre corporibus, quasdam vitiliginem et foedam ex albo varietatem, sive infusa sive pota sit: quod vitium dicunt habere aquam ex rore collectam.
[12] Quis non gravissimas esse aquas credat, quae in crystallum coeunt? Contra autem est: tenuissimis enim hoc evenit, quas frigus ob ipsam tenuitatem facillime gelat. Unde autem fiat eiusmodi lapis, apud Graecos ex ipso nomine apparet: KRU/STALLON enim appellant aeque hunc perlucidum lapidem quam illam glaciem, ex qua fieri lapis creditur. Aqua enim caelestis minimum in se terreni habens cum induruit, longioris frigoris pertinacia spissatur magis ac magis, donec omni aere excluso in se tota compressa est, et umor qui fuerat, lapis effectus est.
Caput XXVI
[1] Aestate quaedam flumina augentur ut Nilus, cuius alias ratio reddetur. Theophrastus est auctor in Ponto quoque quosdam amnes crescere tempore aestivo. Quattuor esse iudicant causas: aut quia tunc maxime in umorem mutabilis terra sit, aut quia maiores in remoto imbres sint, quorum aqua per secretos cuniculos reddita tacite suffunditur.
[2] Tertia, si crebrioribus ventis ostium caeditur et reverberatus fluctu amnis resistit, qui crescere videtur, quia non effunditur. Quarta siderum ratio est: haec enim quibusdam mensibus magis urgent et exhauriunt flumina; cum longius recesserunt, minus consumunt atque trahunt: ita quod impendio solebat, id incremento accidit.
[3] Quaedam flumina palam in aliquem specum decidunt et sic ex oculis auferuntur. Quaedam consumuntur paulatim et intercidunt; eadem ex intervallo revertuntur recipiuntque et nomen et cursum. Causa manifesta est: sub terra vacat locus, omnis autem natura umor ad inferius et ad marie defertur. Illo itaque recepta flumina cursus egere secreto, sed cum primum aliquid solidi quod obstaret occurrit, perrupta parte, quae minus ad exitum repugnavit, repetiere cursum suum.
[4] Sic ubi terreno Lycus est potatus hiatu, existit procul hinc alioque renascitur ore. Sic modo combibitur, tacito modo gurgite lapsus redditur Argolicis ingens Erasinus in undis. Idem et in Oriente Tigris facit: absorbetur et desideratus diu tandem longe remoto loco, non tamen dubius an idem sit, emergit.
[5] Quidam fontes certo tempore purgamenta eiectant, ut Arethusa in Sicilia quinta quaque aestate per Olympia. Inde opinio est Alpheon ex Achaia eo usque penetrare et agere sub mare cursum nec ante quam in Syracusano litore emergere, ideoque his diebus, quibus Olympia sunt, victimarum stercus secundo traditum flumini illic redundare.
[6] Hoc et a te creditum est, ut in prima parte [dixi], Lucili carissime, et a Vergilio, qui alloquitur Arethusam: ‘sic tibi, cum fluctus subter labere Sicanos, Doris amara suas non intermisceat undas.’ Est in Chersoneso Rhodiorum fons, qui post magnum intervallum temporis foeda quaedam turbidus ex intimo fundat, donec liberatus eliquatusque est.
[7] Hoc quibusdam locis fontes faciunt, ut non tantum lutum sed folia testasque et quicquid putre iacuit expellant. Ubique autem facit mare, cui haec natura est, ut omne immundum stercorosumque litoribus impingat. Quaedam vero partes maris certis temporibus hoc faciunt, ut circa Messenen et Mylas fimo quiddam simile turbulenta vis maris profert feruetque et aestuat non sine colore foedo, unde illic stabulare Solis boves fabula est.
[8] Sed difficilis ratio est quorundam, utique ubi tempus eius rei, de qua quaeritur, inobservatum incertum est. Itaque proxima quidem inveniri et vicina non potest causa; ceterum publica est illa: omnis aquarum stantium clausarumque natura se purgat. Nam in his, quibus cursus est, non possunt vitia consistere, quae secunda vis defert et exportat; illae, quae non emittunt quicquid insedit, magis minusue aestuant. Mare vero cadavera stramentaque et naufragorum reliqua similia ex intimo trahit, nec tantum tempestate fluctuque sed tranquillum quoque placidumque purgatur.
Caput XXVII
[1] Sed monet me locus, ut quaeram, cum fatalis dies diluvii venerit, quemadmodum magna pars terrarum undis obruatur: utrum oceani viribus fiat et externum in nos pelagus exurgat, an crebri sine intermissione imbres et elisa aestate hiems pertinax immensam vim aquarum ruptis nubibus deiciat, an flumina tellus largius fundat aperiatque fontes novos, an non sit una tanto malo causa sed omnis ratio consentiat et simul imbres cadant, flumina increscant, maria sedibus suis excita procurrant et omnia uno agmine ad exitium humani generis incumbant.
[2] Ita est: nihil difficile naturae est, utique ubi in finem sui properat. Ad originem rerum parce utitur viribus dispensatque se incrementis fallentibus; subito ad ruinam toto impetu venit. Quam longo tempore opus est, ut conceptus ad puerperium perduret infans, quantis laboribus tener educatur, quam diligenti nutrimento obnoxium novissime corpus adolescit! At quam nullo negotio soluitur! Urbes constituit aetas, hora dissoluit; momento fit cinis, diu silua; magna tutela stant ac vigent omnia, cito ac repente dissiliunt.
[3] Quicquid ex hoc statu rerum natura flexerit, in exitium mortalium satis est. Ergo cum affuerit illa necessitas temporis, multas simul fata causas movent. Neque enim sine concussione mundi tanta mutatio est, ut quidam putant, inter quos Fabianus est.
[4] Primo immodici cadunt imbres et sine ullis solibus triste nubilo caelum est nebulaque continua et ex umido spissa caligo numquam exiccantibus ventis. Inde vitium satis est, segetum sine fruge surgentium marcor. Tunc corruptis quae seruntur manu, palustris omnibus campis herba succrescit.
[5] Mox iniuriam et validiora sensere: solutis quippe radicibus arbusta procumbunt, et vitis atque omne virgultum non tenetur solo, quod molle fluidumque est. Iam nec gramina aut pabula laeta aquis sustinet. Fame laboratur et manus ad antiqua alimenta porrigitur: qua ilex est et quercus excutitur et quaecumque in arduis arbor commissura astricta lapidum stetit.
[6] Labant ac madent tecta, et in imum usque receptis aquis fundamenta desidunt ac tota humus stagnat. Frustra titubantium fultura temptatur; omne enim firmamentum in lubrica figitur et lutosa humo; nihil stabile est.
[7] Postquam magis magisque ingruunt nimbi et congestae saeculis tabuerunt nives, devolutus torrens altissimis montibus rapit siluas male haerentes et saxa resolutis remissa compagibus rotat, abluit villas et intermixtos dominis greges devehit, vulsisque minoribus tectis, quae in transitu abduxit, tandem in maiora violentus aberrat, urbes et implicitos trahit moenibus suis populos, ruinam an naufragium querantur incertos (adeo simul et quod opprimeret et quod mergeret venit). Auctus deinde processu aliis quoque in se torrentibus raptis plana passim populatur; novissime [in] materia magna gentium elatus onustusque diffunditur.
[8] Flumina vero suapte natura vasta et tempestatibus rapida alveos reliquerunt. Quid tu esse Rhodanum, qui putas Rhenum atque Danuvim, quibus torrens etiam in canali suo cursus est, cum superfusi novas sibi fecere ripas ac scissa humo simul excessere alveo?
[9] Quanta cum praecipitatione voluuntur, ubi per campestria fluens Rhenus ne spatio quidem languit, sed latissimas velut per angustum aquas impulit; cum Danuvius non iam radices nec media montium stringit, sed iuga ipsa sollicitat ferens secum madefacta montium latera rupesque disiectas et magnarum promontoria regionum, quae fundamentis laborantibus a continenti recesserunt, deinde non inveniens exitum (omnia enim ipse sibi praecluserat), in orbem redit, ingentemque terrarum ambitum atque urbium uno vertice involuit.
[10] Interim permanent imbres, fit caelum gravius ac sic diu malum ex malo colligit: quod olim fuerat nubilum, nox est et quidem horrida ac terribilis intercursu luminis diri. Crebra enim micant fulmina, procellaeque quatiunt mare tunc primum auctum fluminum accessu et sibi angustum: iam enim promovet litus nec continetur suis finibus; sed prohibent exire torrentes aguntque fluctum retro. Pars tamen maior ut maligno ostio retenta restagnat et agros in formam unius laci redigit.
[11] Iam omnia, qua prospici potest, aquis obsidentur: omnis tumulus in profundo latet et immensa ubique altitudo est. Tantum in summis montium iugis vada sunt: in [ea] excelsissima cum liberis coniugibusque fugerunt actis ante se gregibus. Diremptum inter miseros commercium ac transitus, quoniam quicquid submissius erat, id unda complevit.
[12] Editissimis quibusque adhaerebant reliquiae generis humani, quibus in extrema perductis hoc unum solacio fuit, quod transierat in stuporem metus. Non vacabat timere mirantibus, nec dolor quidem habebat locum, quippe vim suam perdit in eo, qui ultra sensum mali miser est.
[13] Ergo insularum modo eminent ‘montes et sparsas Cycladas augent,’ ut ait ille poetarum ingeniosissimus egregie; sicut illud pro magnitudine rei dixit ‘omnia pontus erat, deerant quoque litora ponto,’ ni tantum impetum ingenii et materiae ad pueriles ineptias reduxisset: ‘nat lupus inter oves, fuluos vehit unda leones.’
[14] Non est res satis sobria lascivire devorato orbe terrarum. Dixit ingentia et tantae confusionis imaginem cepit, cum dixit: ‘expatiata ruunt per apertos flumina campos, … pressaeque labant sub gurgite turres.’ Magnifice haec, si non curaverit quid oves et lupi faciant. Natari autem in diluvio et in illa rapina potest? aut non eodem impetu pecus omne, quo raptum erat, mersum est?
[15] Concepisti imaginem quantam debebas obrutis omnibus terris caelo ipso in terram ruente. Perfer: scies quid deceat, si cogitaveris orbem terrarum natare.
Caput XXVIII
[1] Nunc ad propositum revertamur. Sunt qui existiment immodicis imbribus vexari terras posse, non obrui; magne, impetu magna ferienda sunt; faciet pluvia segetes malas, fructum grande, decutiet, intumescent rivis flumina, sed resident.
[2] Quibusdam placet moveri mare et illinc causam tantae cladis accersere: non potest torrentium aut imbrium aut fluminum iniuria fieri tam grande naufragium. Ubi instat illa pernicies mutarique humanum genus placuit, fluere assiduos imbres et non esse modum pluviis concesserim, suppressis aquilonibus et flatu sicciore austris nubes et amnes abundare. Sed adhuc in damna profectum est: ‘sternuntur segetes et deplorata colonis vota iacent longique perit labor irritus anni.’
[3] Non laedi terrae debent sed abscondi. Itaque cum per ista prolusum est, crescunt maria, sed super solitum, et fluctum ultra extremum tempestatis maximae vestigium mittunt. Deinde a tergo ventis surgentibus ingens aequor evoluunt, quod longe a conspectu veteris litoris frangitur. Deinde ubi litus bis terque prolatum est et pelagus in alieno constitit, velut admoto malo comminus procurrit aestus ex imo recessu maris.
[4] Nam ut aeris, ut aetheris, sic huius elementi larga materia est multoque in abdito plenior. Haec fatis mota, non aestu (nam aestus fati ministerium est), attollit vaste, sinu fretum agitque ante se. Deinde in miram altitudinem erigitur et illis tutis hominum receptaculis superest. Nec id aquis arduum est, quoniam aequo terris fastigio ascendunt.
[5] Si quis excelsa perlibret, maria paria sunt: nam par undique sibi ipsa tellus est (cava eius et plana inferiora sunt, sed istis adeo in rotundum orbis aequatus est); in parte autem eius et maria sunt, quae in unius aequalitatem pilae coeunt. Sed quemadmodum campos intuentem quae paulatim devexa sunt fallunt, sic non intellegimus curuaturas maris et videtur planum quicquid apparet. At illud aequale terris est ideoque, ut effluat, non magna mole se tollet, dum satis est illi, ut supra paria veniat; leviter exsurgere; nec a litore, ubi inferius est, sed a medio, ubi ille cumulus est, defluit.
[6] Ergo ut solet aestus aequinoctilis sub ipsum lunae solisque coitum omnibus aliis maior undare, sic hic, qui ad occupandas terras emittitur, solitis maximisque violentior, plus aquarum trahit nec, antequam supra cacumina eorum, quos perfusurus est, montium crevit, devoluitur. Per centena milia quibusdam locis aestus excurrit innoxius et ordinem servat (ad mensuram enim crescit iterumque decrescit):
[7] at illo tempore solutus legibus sine modo fertur. Qua ratione?, inquis: eadem qua conflagratio futura est. Utrumque fit, cum deo visum ordiri meliora, vetera finiri. Aqua et ignis terrenis dominantur; ex his ortus, ex his interitus est: ergo quandoque placuere res novae mundo, sic in nos mare emittitur desuper, ut fervor ignisque, cum aliud genus exitii placuit.
Caput XXIX
[1] Quidam existimant terram quoque concuti et dirupto solo nova fluminum capita detegere, quae amplius ut e pleno profundant. Berosos, qui Belum interpretatus est, ait ista cursu siderum fieri; adeo quidem affirmat, ut conflagrationi atque diluvio tempus assignet: arsura enim terrena contendit, quandoque omnia sidera, quae nunc diversos agunt cursus, in Cancrum convenerint, sic sub eodem posita vestigio, ut recta linea exire per orbes omnium possit; inundationem futuram, cum eadem siderum turba in Capricornum convenerit. Illic solstitium, hic bruma conficitur: magnae potentiae signa, quando in ipsa mutatione anni momenta sunt.
[2] Et istas ego receperim causas (neque enim ex uno est tanta pernicies), et illam, quae in conflagratione nostris placet, hoc quoque transferendam puto: sive animal est mundus sive corpus natura gubernabile, ut arbores, ut sata, ab initio eius usque ad exitum quicquid facere quicquid pati debeat, inclusum est.
[3] Ut in semine omnis futuri hominis ratio comprehensa est et legem barbae canorumque nondum natus infans habet (totius enim corporis et sequentis auctus in parvo occultoque liniamenta sunt), sic origo mundi non minus solem et lunam et vices siderum et animalium ortus quam quibus mutarentur terrena continuit. In his fuit inundatio, quae non secus quam hiems, quam aestas, lege mundi venit.
[4] Itaque non pluvia istud fiet sed pluvia quoque, non incursu maris maris quoque incursu, non terrae motu sed terrae quoque motu: omnia adiuvabunt naturam, ut naturae constituta peragantur. Maximam tamen causam ad se inundandam terra ipsa praestabit, quam diximus esse mutabilem et solui in umorem.
[5] Ergo quandoque erit terminus rebus humanis, cum partes eius interire debuerint abolerique funditus totae, ut de integro totae rudes innoxiaeque generentur nec supersit in deteriora praeceptor, plus umoris quam semper fuit fiet. Nunc enim elementa ad id quod debetur pensa surit: aliquid oportet alteri accedat, ut quae libramento stant, inaequalitas turbet. Accedet umori; nunc enim habet quo ambiat terras, non quo obruat: quicquid illi adieceris, necesse est in alienum locum exundet.
[6] Vide ergo ne terra debeat minui, ut validiori infirma succumbat. Incipiet ergo putrescere, dehinc laxata ire in umorem et assidua tabe defluere. Tunc exilient sub montibus flumina ipsosque impetu quatient; inde aura tacta manabunt;
[7] solum omne aquas reddet, summi scaturient montes. Quemadmodum in morbum transeunt sana et ulceri vicina consentiunt, ut quaeque proxima terris fluentibus fuerint, ipsa eluentur stillabuntque, deinde current et, hiante pluribus locis saxo, [per] fretum saliet et maria inter se componet. Nihil erunt Adria, nihil Siculi aequoris fauces, nihil Charybdis, nihil Scylla: omnes novum mare fabulas obruet et hic qui terras cingit oceanus extrema sortitus veniet in medium.
[8] Quid ergo est? Nihilominus tenebit alienos menses hiems, aestas prohibebitur, et quodcumque terras sidus exsiccat, compresso ardore cessabit. Peribunt tot nomina, Caspium et Rubrum mare, Ambracii et Cretici sinus, Propontis et Pontus; peribit omne discrimen; confundetur quicquid in suas partes natura digessit. Non muri quemquam, non turres tuebuntur. Non proderunt templa supplicibus nec urbium summa, quippe fugientes unda praeveniet et ex ipsis arcibus deferet.
[9] Alia ab occasu, alia ab oriente concurrent. Unus humanum genus condet dies; quicquid tam longa fortunae indulgentia excoluit, quicquid supra ceteros extulit, nobilia pariter atque adornata magnarumque gentium regna pessundabit.
Caput XXX
[1] Sunt omnia, ut dixi, facilia naturae, utique [quae] a primo facere constituit, ad quae non subito sed ex denuntiato venit. Iam autem a primo die mundi, cum in hunc habitum ex informi unitate discederet, quando mergerentur terrena decretum est; et ne sit quandoque velut in novo opere dura molitio, olim ad hoc maria se exercent.
[2] Non vides ut fluctus in litora tamquam exiturus incurrat? Non vides ut aestus fines suos transeat et in possessionem terrarum mare inducat? Non vides ut illi perpetua cum claustris suis pugna sit? Quid porro? Istinc, unde tantum tumultum vides, metus est, e mari et magno spiritu erumpentibus fluviis.
[3] Ubi non umorem natura disposuit, ut undique nos, cum voluisset, aggredi posset? Mentior, nisi eruentibus terram umor occurrit et, quotiens nos aut avaritia defodit aut aliqua causa penetrare altius cogit, eruendi finis aliquando est. Adice quod immanes sunt in abdito lacus et multum maris conditi, multum fluminum per operta labentium.
[4] Undique ergo erit causa diluvio, cum aliae aquae subterfluant terras, aliae circumfluant, quae diu coercitae vincent et amnes amnibus iungent, paludibus stagna. Omnium tunc mare ora fontium im implebit et maiore hiatu soluet. Quemadmodum corpora nostra ad egestum venter exhaurit, quemadmodum in sudorem eunt vires, ita tellus liquefiet et aliis causis quiescentibus intra se quo mergatur inveniet. Sed magis omma coitura crediderim.
[5] Nec longa erit mora exitii: temptatur divelliturque concordia. Cum semel aliquid ex hac idonea diligentia remiserit mundus, statim undique ex aperto et abdito, superne, ab infimo, aquarum fiet irruptio.
[6] Nihil est tam violentum, tam incontinens sui, tam contumax infestumque retinentibus quam magna vis undae: utetur libertate permissa et iubente natura, quae scindit circuitque complebit. Ut ignis diversis locis ortus cito miscet incendium flammis coire properantibus, sic momento se redundantia pluribus locis maria committent.
[7] Nec ea semper licentia undis erit, sed peracto exitio generis humani extinctisque pariter feris, in quarum homines ingenia transierant, iterum aquas terra sorbebit, terra pelagus stare aut intra terminos suos furere coget, et reiectus e nostris sedibus in sua secreta pelletur oceanus et antiquus ordo revocabitur.
[8] Omne ex integro animal generabitur dabiturque terris homo inscius scelerum et melioribus auspiciis natus. Sed illis quoque innocentia non durabit, nisi dum novi sunt; cito nequitia subrepit. Virtus difficilis inventu est, rectorem ducemque desiderat: etiam sine magistro vitia discuntur.