Naturales quaestiones ad Lucilium

Naturales quaestiones ad Lucilium » LIBER II


LIBER II

Caput I

[1] Omnis de universo quaestio in caelestia, sublimia, et terreae dividitur. Prima pars naturam siderum scrutatur, et magnitudinem, et formam ignium, quibus mundus includitur: solidumne sit coelum, ac firmae concretaeque materiae, an ex subtili tenuique nexum; agatur, an agat; et infra se sidera habeat, an in contextu sui fixa; quemadmodum sol anni vices seruet; an retro flectat: cetera deinceps his similia.

[2] Secunda pars tractat inter coelum terramque versantia. Haec sunt nubila, imbres, nives, et ? humanas motura tonitrua mentes; ? quaecumque aer facit patiturue. Haec sublimia dicimus, quia editiora imis sunt. Tertia illa pars de agris, terris, arbustis, satis, quaerit, et, ut iurisconsultorum verbo utar, de omnibus quae solo continentur.

[3] Quomodo, inquis, de terrarum motu quaestionem eo posuisti loco, quo de tonitruis fulgoribusque dicturus? Quia, cum motus terrae fiat spiritu, spiritus autem sit aer agitatus, etsi subeat terras, non ibi spectandus est: cogitetur in ea sede, in qua illum natura disposuit.

[4] Dicam, quod magis videbitur mirum: inter coelestia et de terra dicendum erit. Quare? inquis; quia cum propria terrae excutimus suo loco, utrum lata sit, et inaequalis, et enormiter proiecta, an tota in formam pilae spectet, et in orbem partes suas cogat; alliget aquas, an aquis alligetur ipsa; animal sit, an iners corpus et sine sensu, plenum quidem spiritus, sed alieni; et cetera huiusmodi quoties in manus venerint, terram sequentur, et in imis collocabuntur.

[5] At ubi quaeretur, quis terrae sit situs, qua parte mundi subsederit, quomodo adversus sidera coelumque posita sit, haec quaestio cedit superioribus, et, ut ita dicam, meliorem conditionem sequitur.

Caput II

[1] Quoniam dixi de partibus, in quas omnis rerum naturae materia dividitur, quaedam in commune sunt dicenda, et hoc primum praesumendum, inter ea corpora, a quibus unitas est, aera esse.

[2] Quid sit hoc et quare praecipiendum fuerit, scies si paulo altius repetiero, et dixero aliquid esse continuum, aliquid commissum. Continuatio est partium inter se non intermissa coniunctio. Unitas est sine commissura continuatio, et duorum inter se coniunctorum corporum tactus.

[3] Numquid dubium est, quin ex his corporibus quae videmus tractamusque, quae aut sentiuntur aut sentiunt, quaedam sint composita? Illa constant aut nexu, aut aceruatione: ut puta funis, frumentum, navis. Rursus non composita: ut arbor lapis. Ergo concedas oportet ex his quoque quae sensum quidem effugiunt, ceterum ratione prenduntur, esse in quibusdam unitatem corporum.

[4] Vide quomodo auribus tuis parcam. Expedire me poteram, si philosophorum lingua uti voluissem, ut dicerem unita corpora. Hoc cum tibi remittam, tu inuicem mihi refer gratiam. Quare istud? si quando dixero unum, memineris me non ad numerum referre, sed ad naturam corporis, nulla ope externa, sed unitate sua cohaerentis. Ex hac nota corporum aer est.

Caput III

[1] Omnia que in notitiam nostram cadunt vel cadere possunt, mundus complectitur. Ex bis quaedam sunt partes, quaedam materiae loco relicta; desiderat enim omnis natura materiam, sicut ars omnis quae manu constat.

[2] Quid sit hoc, apertius faciam. Pars est nostri oculus, manus, ossa, nerui. Materia sucus recentis cibi iturus in partes. Rursus quasi pars est sanguis nostri, qui et tamen est materia; praeparat enim is alia, et nihilominus in numero eorum est quibus totum corpus efficitur.

Caput IV

[1] Sic mundi pars est aer, et quidem necessaria. Hic est enim qui caelum terramque connectit, qui ima ac summa sic separat ut tamen iungat. Separat, quia medius interuenit; iungit quia utrique per hunc inter se consensus est; supra se dat quicquid accepit a terris, rursus vim siderum in terrena transfundit.

[2] Quasi partem mundi voco ut animalia et arbusta. Nam genus animalium arbustorumque pars universi est, quia in consummationem totius assumptum et quia non est sine hoc universum. Unum autem animal et una arbor quasi pars est, quia, quamvis perierit, tamen id ex quo perit, totum est. Aer autem, ut dicebam, et caelo et terris cohaeret; utrique innatus est. Habet autem unitatem quicquid alicuius rei nativa pars est. Nihil enim nascitur sine unitate.

Caput V

[1] Terra et pars est mundi et materia. Pars quare sit, non puto te interrogaturum, aut aeque interroga quare caelum pars sit; quia scilicet non magis sine hoc quam sine illa universum potest esse, quod cum his universum est, ex quibus, id est, tam ex illo quam ex ista, alimenta omnibus animalibus, omnibus satis, omnibus stellis dividuntur.

[2] Hinc quidquid est virium singulis, hinc ipsi mundo tam multa poscenti subministrantur; hinc profertur quo sustineantur tot sidera tam exercita tam avida per diem noctemque ut in opere ita in pastu. Omnium quidem rerum natura, quantum in nutrimentum sui satis sit, apprehendit, mundus autem, quantum in aeternum desiderabat, inuasit. Pusillum tibi exemplar magnae rei ponam: ova tantum complectuntur humoris quantum ad effectum animalis exituri satis est.

Caput VI

[1] Aer continuus terrae est et sic appositus ut statim ibi futurus sit unde illa discesserit. Pars totius est mundi; sed tamen, quicquid terra in alimentum caelestium misit, recipit, ut scilicet materia, non pars, intellegi debeat; ex hoc omnis inconstantia eius tumultusque est.

[2] Hunc quidam ex distantibus corpusculis, ut puluerem, struunt plurimumque a vero recedunt. Numquam enim nisi contexti per unitatem corporis nisus est, cum partes consentire ad intentionem debeant et conferre vires. Aer autem, si in atomos inciditur, sparsus est; tendi vero disiecta non possunt.

[3] Intentionem aeris ostendent tibi inflata nec ad ictum cedentia; ostendent pondera per magnum spatium ablata gestante vento; ostendent voces, quae remissae claraeque sunt prout aer se concitavit. Quid enim est vox nisi intentio aeris, ut audiatur, linguae formata percussu?

[4] Quid? cursus et motus omnis, nonne intenti spiritus opera sunt? Hic facit vim, neruis, velocitatem currentibus; hic, cum vehementer concitatus ipse se torsit, arbusta siluasque, convoluit et aedificia tota corripiens in altum frangit; hic mare per se languidum et iacens incitat.

[5] Ad minora veniamus. Quis sine intentione spiritus cantus est? Cornua et tubae et quae aquarum pressura maiorem sonitum formant quam qui ore reddi potest, nonne aeris intentione partes suas explicant? Consideremus quae ingentem vim per occultum agunt: paruula admodum semina et quorum exilitas in commissura lapidum locum invenit in tantum conualescunt ut ingentia saxa deturbent et monumenta dissoluant; scopulos interim rupesque radices minutissimae ac tenuissimae findunt. Hoc quid est aliud quam intentio spiritus, sine qua nihil validum et contra quam nihil validum est?

[6] Esse autem unitatem in aere vel ex hoc intellegi potest quod corpora nostra inter se cohaerent. Quid enim est aliud quod teneat illa quam spiritus? Quid est aliud quo animus noster agitetur? Quis est illi motus nisi intentio? Quae intentio nisi ex unitate? Quae unitas, nisi haec esset in aere? Quid autem aliud producit fruges et segetem imbecillam ac virentes exigit arbores aut distendit in ramos aut in altum erigit quam spiritus intentio et unitas?

Caput VII

[1] Quidam aera discerpunt et in particulas diducunt ita ut illi inane permisceant. Argumentum autem existimant non pleni corporis sed multum vacui habentis quod avibus in illo tain facilis motus, quod maximis minimisque per illum transcursus est.

[2] Sed falluntur. Nam aquarum quoque similis facilitas est, nec de unitate illarum dubium est, quae sic corpora accipiunt ut semper in contrarium acceptis refluant; hanc nostri circumstantiam, Graeci g-antiperistasin appellant. Quae in aere quoque sicut in aqua fit; circumsistit enim omne corpus a quo impellitur. Nihil ergo opus erit admixto inani. Sed haec alias.

Caput VIII

[1] Nunc autem esse quamdam in rerum natura vehementiam magni impetus est colligendum. Nihil enim non intentione vehementius est, tam mehercule quam nihil intendi ab alio poterit, nisi aliquid per semet fuerit intentum, – dicimus enim eodem modo non posse quicquam ab alio moveri, nisi aliquid fuerit mobile ex semet; – quid autem est quod magis credatur ex se ipso habere intentionem quam spiritus? Hunc intendi quis negabit, cum viderit iactari terram cum montibus, tecta murosque, magnas cum populis urbes, cum totis maria litoribus?

Caput IX

[1] Ostendit intentionem spiritus velocitas eius et diductio. Oculi statim per multa milia aciem suam mittunt; vox una totas urbes simul percutit; lumen non paulatim prorepit sed semel universis rebus infunditur.

[2] Aqua autem quemadmodum sine spiritu posset intendi? Numquid dubitas quin sparsio illa quae ex fundamentis mediae harenae crescens in summam usque amphitheatri altitudinem pervenit cum intentione aquae flat? Atqui nec manus nec ullum aliud tormentum aquam potest mittere aut agere quam spiritus; huic se commodat; hoc attollitur inserto et cogente; contra naturam suam multa conatur et ascendit, nata defluere.

[3] Quid? Navigia sarcina depressa parum ostendunt non aquam sibi resistere, quo minus mergantur, sed spiritum? Aqua enim cederet nec posset pondera sustinere, nisi ipsa sustineretur. Discus ex loco superiore in piscinam missus non descendit, sed resilit; quemadmodum, nisi spiritu referiente?

[4] Vox autem qua ratione per parietum munimenta transmittitur, nisi quod solido quoque aer inest, qui sonum extrinsecus missum et accipit et remittit, scilicet spiritu non aperta tantum intendens, sed etiam abdita et inclusa, quod illi facere expeditum est, quia nusquam divisus est sed per illa ipsa quibus separari videtur coit secum? Interponas licet muros et mediam altitudinem montium, per omnia ista prohibetur nobis esse peruius, non sibi. Id enim intercluditur tantum per quod illum nos sequi possumus.

Caput X

[1] Ipse quidem per ipsum transit quo scinditur, et media non circumfundit tantum et utrimque cingit, sed permeat. Ab aethere lucidissimo aer in terram usque diffusus est, aggilior quidem tenuiorque et altior terris nec minus aquis, ceterum aethere spissior graviorque, frigidus per se et obscurus. Lumen illi calorque aliunde sunt.

[2] Sed non per omne spatium sui similis est; mutatur a proximis. Summa pars eius siccissima calidissimaque et ob hoc etiam tenuissima est propter viciniam aeternorum ignium et illos tot motus siderum assiduumque caeli circumactum; illa pars ima et vicina terris densa et caliginosa est, quia terrenas exhalationes receptat; media pars temperatior, si summis imisque conferas, quantum ad siccitatem tenuitatemque pertinet, ceterum utraque parte frigidior.

[3] Nam superiora eius calorem vicinorum siderum sentiunt. Inferiora quoque tepent; primum terrarum halitu, qui multum secum calidi affert; deinde quia radii solis replicantur et, quousque redire potuerunt, id duplicato calore benignius fovent; deinde etiam illo spiritu qui omnibus animalibus arbustisque ac satis calidus est, nihil enim viveret sine calore.

[4] Adice nunc ignes, non tantum manufactos et certos, sed opertos terris, quorum aliqui eruperunt, innumerabiles in obscuro et condito flagrant semper. Hae tot partes eius fertiles rerum habent quiddam teporis, quoniam quidem sterile frigus est, calor gignit. Media ergo pars aeris ab his summota in frigore suo manet; natura enim aeris gelida est.

Caput XI

[1] Qui cum sic divisus sit, ima sui parte maxime varius et inconstans ac mutabilis est. Circa terras plurimum audet, plurimum patitur, exagitat et exagitatur; nec tamen eodem modo totus afficitur, sed aliter alibi et partibus inquietus ac turbidus est.

[2] Causas autem illi mutationis et inconstantiae alias terra praebet, cuius positiones hoc aut illo versae magna ad aeris temperiem momenta sunt, alias siderum cursus, ex quibus soli plurimum imputes; illum sequitur annus, ad illius flexum hiemes aestatesque vertuntur. Lunae proximum ius est. Sed ceterae quoque stellae non minus terrena quam incumbentem terris spiritum afficiunt et cursu suo occursuve contrario modo frigora, modo imbres aliasque terris turbide iniurias movent.

[3] Haec necessarium fuit praeloqui dicturo de tonitru fulminibusque ac fulgurationibus. Nam cum in aere fiant, naturam eius explicari oportebat, quo facilius appareret quid facere aut pati posset.

Caput XII

[1] Tria sunt quae accidunt, fulgurationes, fulmina, tonitrua, quae una facta serius audiuntur. Fulguratio ostendit ignem, fulminatio emittit. Illa, ut ita dicam, comminatio est et conatio sine ictu; ista iaculatio cum ictu.

[2] Quaedam sunt ex his de quibus inter omnes convenit, quaedam in quibus diversae sententiae sunt. Convenit de illis, omnia ista in nubibus et e nubibus fieri. Etiamnunc convenit et fulgurationes et fulminationes aut igneas esse aut ignea specie.

[3] Ad illa nunc transeamus in quibus lis est. Quidam putant ignem inesse nubibus; quidam ad tempus fieri nec prius esse quam mitti. Ne inter illos quidem qui praeparant ignem convenit; alius enim illum aliunde colligit. Quidam aiunt radios solis intercurrentis recurrentisque et saepius in se relatos ignem excitare. Anaxagoras ait illum ex aethere destillare et ex tanto ardore caeli multa decidere quae nubes diu inclusa custodiant.

[4] Aristoteles multo ante ignem colligi non putat, sed eodem momento exilire quo fiat. Cuius sententia talis est. Duae partes mundi in imo iacent, terra et aqua. Utraque ex se reddit aliquid terrenus vapor siccus est et fumo similis, qui ventos, fulmina, tonitrua facit; aquarum halitus umidus est et in imbres et nives cedit.

[5] Sed siccus ille terrarum vapor, unde ventis origo est, cum coaceruatus est, coitu nubium vehementer a latere eliditur; deinde, ut latius, nubes proximas feriet. Haec plaga cum sono incutitur, qualis in nostris ignibus redditur, cum flamma vitio lignorum virentium crepat. Et illic spiritus habens aliquid umidi secum conglobatusque rumpitur flamma; eodem modo spiritus ille, quem paulo ante exprimi collisis nubibus dixi, impactus aliis nec rumpi nec exilire silentio potest.

[6] Dissimilis autem crepitus fit ob dissimilitudinem nubium, quarum aliae maiorem. sinum habent, aliae minorem. Ceterum illa vis expressi spiritus ignis est qui fulgurationis nomen habet, levi impetu accensus et vanus. Ante autem videmus fulgorem quam sonum audimus, quia oeulorum velocior sensus est et multum aures antecedit.

Caput XIII

[1] Falsam autem opinionem esse eorum qui ignem in nubibus servant, per multa colligi potest. Si de caelo cadit, quomodo non cotidie fit, cum tantumdem semper illic ardeat? Deinde nullam rationem reddiderunt quare ignis, quem natura sursum vocat, defluat. Alia enim condicio nostrorum ignium est, ex quibus favillae cadunt, quae ponderis aliquid secum habent; ita non descendit ignis, sed praecipitatur et deducitur.

[2] Huic simile nihil accidit in illo igne purissimo, in quo nihil est quod deprimatur. Aut si ulla pars eius exciderit, in periculo totus est, quia totum. potest excidere quod potest carpi. Deinde illud quod cadit leve est an grave? Leve est? Non potest ruere quod cadere levitas prohibet; si in abdito suo tenet grave, quomodo illic esse potuit unde caderet?

[3] Quid ergo? non aliqui ignes in inferiora ferri solent, sicut haec ipsa de quibus quaerimus fulmina? Fateor. Non eunt tamen, sed feruntur; aliqua illos potentia deprimit. Quae non est in aethere; nihil enim illic iniuria cogitur, nihil rumpitur, nihil praeter solitum evenit.

[4] Ordo rerum est, et expurgatus ignis in custodia mundi summa sortitus oras operis pulcherrimi circumit. Hic descendere non potest, sed ne ab externo quidem deprimi, quia in aethere nulli incerto corpori locus est; certa et ordinata non pugnant.

Caput XIV

[1] Vos, inquit, dicitis, cum causas stellarum transvolantium redditis, posse aliquas aeris partes ad se trahere ignem ex locis superioribus et hoc ardore accendi. Sed plurimum interest utrum aliquis dicat ignem ex aethere decidere, quod natura non patitur, an dicat ex ignea vi calorem in ea quae subiacent transilire. Non enim illinc ignis cadit, quod non potest fieri, sed hic nascitur.

[2] Videmus certe apud nos late incendio pervagante quasdam insulas quae diu concaluerunt ex se concipere flammam; itaque verisimile est etiam in aere summo id quod ignis rapiendi naturam habet accendi calore aetheris superpositi. Necesse est enim ut et imus aether habeat aliquid aeri simile et summus aer non sit dissimilis imo aetheri, quia non fit statim in diversum ex diverso transitus; paulatim. ista in confinio vim suam miscent ita ut dubitare possis aer an hic iam aether sit.

Caput XV

[1] Quidam ex nostris existimant aera, cum in ignem et aquam mutabilis sit, non detrahere aliunde causas flammarum novas; ipse enim se movendo accendit et, cum. denses compactosque nubium. sinus dissipat, necessario vastum in tam magnorum corporum diruptione reddit sonum. Illa porro nubium difficulter cedentium pugna aliquid confert ad concitandum ignem sic quemadmodum ferro ad secandum aliquid manus confert, sed secare ferri est.

Caput XVI

[1] Quid ergo inter fulgurationem et fulmen interest? Dicam. Fulguratio est late ignis explicitus, fulmen est coactus ignis et in impetum iactus. Solemus duabus manibus inter se iunctis aquam concipere et compressa utrimque palma in modum siponis exprimere. Simile quiddam et illic fieri puta: nubium inter se compressarum angustiae medium spiritum eiciunt et hoc ipso inflammant ac tormenti modo emittunt; nam ballistae quoque scorpionesque tela cum sono expellunt.

Caput XVII

[1] Quidam existimant igneum spiritum per frigida atque umida meantem sonum reddere. Nam ne ferrum quidem ardens silentio, tinguitur, sed, si in aquam feruens massa descendit, cum multo murmure extinguitur. Ita, ut Anaximenes ait, spiritus incidens nubibus tonitrua edit et, dum luctatur per obstantia atque interscissa vadere, ipsa ignem fuga accendit.

Caput XVIII

[1] Anaximandrus omnia ad spiritum rettulit. Tonitrua, inquit, sunt nubis ictae sonus. Quare inaequalia sunt? Quia et ipse ictus inaequalis est. Quare et sereno tonat? Quia tunc quoque per crassum et scissum aera spiritus prosilit. At quare aliquando non fulgurat et tonat? Quia spiritus infirmior non valuit in flammam, in sonum valuit. Quid est ergo ipsa fulguratio? Aeris diducentis se corruentisque iactatio languidum ignem nec exiturum pariens. Quid est fulmen? Acrioris densiorisque spiritus cursus.

Caput XIX

[1] Anaxagoras ait omnia ista sic fieri ut ex aethere aliqua vis in inferiora descendat. Ita ignis impactus nubibus frigidis sonat; at, cum illas interscindit, fulget, et minor vis ignium fulgurationes facit, maior fulmina.

Caput XX

[1] Diogenes Apolloniates ait quaedam tonitrua igne, quaedam spiritu fieri; illa ignis facit quae ipse antecedit et nuntiat; illa spiritus quae sine splendore crepuerunt.

[2] Utrumque sine altero esse aliquando concedo, ita tamen ut non discreta illis potestas sit, sed utrumque ab utroque effici possit. Quis enim negabit spiritum magno impetu latum, cum effecerit sonum, effecturum et ignem? Quis autem non et hoc concedet aliquando ignem quoque irrumpere posse nubes et non exilire, si plurium aceruo nubium, cum paucas perscidisset, oppressus est? Ergo et ignis ibit in spiritum perdetque fulgorem, et spiritus, dum secta intra incendit.

[3] Adice nunc quod necesse est impetus fulminis et praemittat spiritus agatque ante se, et a tergo trahat ventum, cum tam vasto ictu aera inciderit. Itaque omnia, antequam feriantur, intremesculit vibrata vento quem ignis ante se pressit.

Caput XXI

[1] Dimissis nunc praeceptoribus nostris incipiamus per nos moveri et a confessis transeamus ad dubia. Quid enim confessi est? Fulmen ignem esse, aquae fulgurationem, quae nihil aliud est quam flamma, futura fulmen, si plus virium habuisset; non natura ista sed impetu distant.

[2] Esse illum ignem calor ostendit, qui non est nisi ex eo. Ostendit effectus: magnorum enim saepe incendiorum causa fulmen fuit; siluae illo concrematae et urbium partes; etiam quae non percussa sunt, tamen adusta cernuntur; quaedam vero veluti fuligine colorantur. Quid quod omnibus fulguratis odor sulphuris est?

[3] Ergo et utramque rem ignem esse constat et utramque rem inter se meando distare; fulguratio enim est non perlatum usque in terras fulmen, et rursus licet dicas fulmen esse fulgurationem usque in terras perductam.

[4] Non ad exercendum verba diutius hoc idem tracto, sed ut cognata esse ista et eiusdem notae ac naturae probem. Fulmen est quiddam plus quam fulguratio. Vertamus istud: fulguratio est paene fulmen.

Caput XXII

[1] Quoniam constat utramque rem ignem esse, videamus quemadmodum ignis fieri soleat apud nos; eadem enim ratione et supra fit. Duobus modis, uno si excitatur sicut e lapide; altero si attritu invenitur, sicut cum duo ligna inter se diutius trita sunt. Non omnis hoc tibi materia praestabit, sed idonea eliciendis ignibus: sicut laurus, hederae et alia in hunc usum nota pastoribus.

[2] Potest ergo fieri ut nubes quoque ignem eodem modo vel percussae reddant vel attritae. Videamus quantis procellae viribus ruant, quanto vertantur impetu turbines; id quod obuium, fuit, dissipatur et rapitur et longe a loco suo proicitur.

[3] Quid ergo mirum, si tanta vis ignem excutit vel aliunde vel sibi? Vides enim quantum fervorem sensura sint corpora horum transitu trita, nec hoc in his tantum debere credi, ac in vi siderum, quorum ingens et confessa potentia est.

Caput XXIII

[1] sed fortasse nubes quoque in nubes incitatae fremente vento et leviter urgente ignem evocabunt qui explendescat nec exiliat; minore enim ni ad fulgurandum opus est quam ad fulminandum.

[2] Superioribus collegimus in quantum fervorem quaedam attrita perducerentur. Cum autem aer mutabilis in ignem maximis viribus, id est suis, cum. in ventum conversus est, atteratur, credibile est verisimile, ignem excuti caducum et cito interiturum, quia non ex solida materia oritur nec in qua possit consistere. Transit itaque tantumque habet morae quantum itineris et cursus: sine alimento proiectus est.

Caput XXIV

[1] Quomodo, inquit, cum dicatis ignis hanc esse naturam ut petat superiora, fulmen terram petit? Aut falsum est quod de igne dixistis; est enim illi aeque sursuin iter quam deorsum. Utrumque verum potest esse. Ignis enim natura in verticem surgit et, si nihil illum prohibet, ascendit, sicut a qua natura defertur; si tamen aliqua vis accessit quae illam in contrarium circumageret, illo intenditur unde imbre deiecta est.

[2] Fulmen autem cadit eadem necessitate qua excutitur. ld his ignibus accidit quod arboribus quarum cacumina, si tenera sunt, ita deorsum trahi possunt ut etiam terram attingant, sed cum permiseris, in locum suum exilient. Itaque non est quod eum spectes cuiusque rei habitum qui illi non ex voluntate est.

[3] Si ignem permittis ira quo velit, caelum, id est levissimi cuiusque sedem, repetet; ubi est aliquid quod eum ferat et ab impetu suo avertat, id non natura, sed servitus eius fit.

Caput XXV

[1] Dicis, inquit, nubes attritas edere ignem, cum sint umidae, immo udae; quomodo ergo possunt gignere ignem, quem non magis verisimile est ex nube quam ex aqua generari?

Caput XXVI

[1] Ex nube nascitur. Primum in nubibus non ?qua est, sed aer spissus, ad gignendam aquam praeparatus, nondum in illam mutatus, sed iam pronus et vergens. Non est quod existimes eam tum collig’, tum effundi. Simul et fit et cadit.

[2] Deinde, si concessero umidam esse nubem conceptis aquis plenam, nihil tamen prohibet ignem ex umido quoque educi, immo ex ipso, quod magis mireris, umore. Quidam negaverunt in ignem quicquam posse mutari, priusquam mutatum esset in aquam. Potest ergo nubes, salua quam continet aqua, ignem parte aliqua sui reddere, ut saepe alia pars ligni ardet, alia sudat.

[3] Nec hoc dico non contraria inter se ista esse et alterum altero perimi; sed ubi valentior ignis quam umor est, vincit; rursus, cum copia umoris exsuperat, tunc ignis sine effectu est; itaque non ardent virentia. Refert ergo quantum aquae sit; exigua enim non resistet nec vim ignis impediet.

[4] Quidni? Maiorum nostrorum memoria, ut Posidonius tradidit, cum insula in Aegaeo mari surgeret, spumabat interdiu mare et fumus ex alto ferebatur. Nox demum prodebat ignem, non continuum sed ex intervallis emicantem fulminum more, quotiens ardor infernus iacentis super undae pondus evicerat.

[5] Deinde saxa evoluta rupesque partim illaesae, quas spiritus, antequam urerentur, expulerat, partim exesae et in levitatem pumicis versae. Novissime cacumen exusti montis emicuit. Postea altitudini adiectum et saxum illud in magnitudinem insulae crevit.

[6] Idem nostra memoria Valerio Asiatico consule iterum accidit. Quorsus haec rettuli? Ut appareret nec extinctum ignem mari superfuso, nec impetum eius gravitate ingentis undae prohibitum exire; ducentorum passuum fuisse altitudinem Asclepiodotus, auditor Posidonii, tradidit, per quam. diremptis aquis ignis emersit.

[7] Quod si immensa aquarum vis flammarum ex imo subeuntem vim non potuit opprimere, quanto minus impedire poterit ignem nubium tenuis umor et roscidus? Adeo res ista non affert ullam moram ut contra causa ignium sit; quos non videmus emicare nisi impendente caelo; serenum sine fulmine est. Non lial~et istos metus dies purus, ne nox quidem nis’ obscura nubibus.

[8] Quid ergo? non aliquando etiam apparentibus stellis et nocte tranquilla fulgurat? Sed scias licet, illic nubes esse unde splendor effertur, quas videri a nobis terrarum tumor non sinit.

[9] Adice nunc quod fieri potest ut nubes summissae et humiles attritu suo ignem reddant; qui in superiora expressus, in parte caeli sincera puraque visitur, sed fit in sordida.

Caput XXVII

[1] Tonitrua distinxere quidam ita ut dicerent unum esse genus cuius grave sit murmur, quale terrarum motum antecedit clauso vento et fremente. Hoc quomodo videatur illis fieri dicam.

[2] Cum spiritum intra se clausere nubes, in concavis partibus earum volutatus aer similem agit mugitibus sonum, raucum et aequalem et continuum, utique ubi etiam umida illa regio est et exitum claudit; ideo eiusmodi tonitrua venturi praenuntia imbris sunt.

[3] Aliud genus est acre, quod acerbum magis dixerim quam sonorum, quale audire solemus, cum super caput alicuius dirupta vesica est; talia eduptur tonitrua, cum conglobata nubes dissoluitur et eum quo distenta fuerat spiritum emittit. Hic proprie fragor dicitur, subitus et vehemens. Quo edito concidunt homines et exanimantur; quidam vero vivi stupent et in totum sibi excidunt, quos vocamus attonitos, uni mentem sonus ille caelestis loco pepulit.

[4] Hic fieri illo quoque modo potest ut inclusus aer cava nube et motu ipso extenuatus diffundatur; deinde, dum. maiorem sibi locum quaerit, a quibus involutus est, sonum patitur. Quid autem? non, quemadmodum illisae inter se manus plausum edunt, sic illisarum inter se nubium sonus potest esse, magnus quia magna concurrunt?

Caput XXVIII

[1] Videmus, inquit, nubes impingi montibus nec sonum, fieri. Primum. omnium non quocumque modo illisae sunt sonant, sed si apte compo,sitae ad sonum edendum. Aversas inter se manus collide, non plaudent; sed palma cum palma collata plausum. facit; et plurimum interest utrum cavae concutiantur an planae et extentae. Deinde non tantum ire nubes oportet sed agi magna vi et procellosa.

[2] Etiamnunc mons non findit nubem, sed digerit et primain quamque partem eius soluit. Ne vesica quidem, quoeumque modo spiritum emisit, sonat: si ferro divisa est, sine ullo aurium sensu exit; rumpi illam oportet, ut sonet, non secari. Idem de nubibus dico; nisi multo impetu dissolutae, non sonant. Adice nunc quod nubes in montem actae non franguntur, sed circumfunduntur et in aliquas partes montis, in arbores, rames, frutices, aspera saxa et eminentia; et ita discutiuntur, et, si quem habent spiritum, multifariam emittunt, qui, nisi universus erumpit, nec crepat.

[3] Hoc ut scias, ventus qui circa arborem finditur sibilat, non tonat; lato, ut ita dicam, ictu et totum globum semel dissipante opus est, ut sonitus erumpat qualis auditur, cum tonat.

Caput XXIX

[1] Praeter haec natura aptus est aer ad voces. Quidni, cum vox nihil aliud sit quam ictus aer? Debent ergo nubes utrimque conseri, et cavae et intentae. Vides enim quanto vocaliora sint vacua quam plena, quanto intenta quam remissa. Item tympana et cymbala sonant, quia illa repugnantem ex ulteriore parte spiritum pulsant, haec et ipso oere non nisi cavo tinniunt.

Caput XXX

[1] Quidam, inter quos Asclepiodotus est, iudicant sic quorundam quoque corporum concursu tonitrum et fulmina excuti posse. Aetna aliquando multo igne abundavit, ingentem vim harenae urentis effudit, involutus est dies puluere, populosque subita nox terruit. Aiunt tunc plurima fuisse fulmina et tonitrua quae concursu aridorum corporum facta sunt, non nubium, quas verisimile est in tanto fervore aeris nullas fuisse.

[2] Aliquando Cambyses ad Ammonem misit exercitum, quem harena austro, mota et more nivis incidens texit, deinde obruit; tunc quoque verisimile est fuisse tonitrum fulminaque attritu harenae sese affricantis.

[3] Non repugnat proposito nostro ista opinio. Diximus enim utriusque naturae corpora efflare terras et sicci aliquid et umidi in toto acre vagari; itaque si quid tale interuenit, nubem fecit solidiorem et crassiorem quam si tantum simplici spiritu texeretur. Illa frangi potest et edere sonum.

[4] Ista quae dixi, sine incendiis vaporantibus aera repleverunt, sive ventis terras verrentibus, necesse est nubem faciant ante quam sonum. Nubem autem tam arida quam umida conserunt; est enim, ut diximus, nubes spissitudo aeris crassi.

Caput XXXI

[1] Ceterum luira fulminis, si intueri velis, opera sunt nec quicquam dubii relinquentia quin divina sit illius ac subtilis potentia. Loculis integris et illaesis conflatur argentum; manente vagina gladius ipse liquescit, et inuiolato ligno circa pila ferrum omne destillat; stat fracto dolio vinum nec ultra triduum ille rigor durat.

[2] Illud aeque inter adnotanda ponas licet quod et hominum et ceterorum animalium. quae icta sunt caput spectat ad exitum fulminis, quod omnium percussarum arborum contra fulmina astulae surgunt. Quid quod malarum serpentium et aliorum. animalium quibus mortifera vis inest, cum fulmine icta sunt, venenum omne consumitur? – Unde, inquit, scis? – In venenatis corporibus vermis non nascitur; fulmine icta intra paucos dies verminant.

Caput XXXII

[1] Quid quod futura portendunt, nec unius tantum aut alterius rei signa dant, sed saepe longum fatorum. sequentium ordinem nuntiant, et quidem notis evidentibus longeque clarioribus quam si scriberentur?

[2] Hoc inter nos et Tuscos, quibus summa est fulgurum persequendorum scientia, interest: nos putamus, quia nubes collisae sunt, fulmina emitti; ipsi existimant nubes collidi ut fulmina emittantur; nam, cum omnia ad deum referant, in ea opirione sunt tamquam. non, quia facta sunt, significent, sed quia significatura sunt, fiant. Eadem tamen ratione fiunt, sive illis significare propositum, sive consequens est.

[3] Quomodo ergo significant, nisi ‘deo mittuntur? Quomodo aves non in hoc motae ut nobis occurrerent dextrum. auspicium sinistrumque fecerunt. Et illas, inquit, deus movit. Nimis illum otiosum. et pusillae rei ministrum, facis, si aliis somnia, aliis exta disponit.

[4] Ista nihilominus divina ope geruntur, si non a deo pennae avium reguntur nec pecudum, viscera sub ipsa securi formantur. Alia ratione fatorum series explicatur indicia venturi ubique praemittens, ex quibus quaedam nobis familiaria, quaedam ignota sunt. Quicquid fit, alicuius rei futurae signum est. Fortuita et sine ratione vaga divinationem non recipiunt; cuius rei ordo est, etiam praedictio est.

[5] Cur ergo aquilae hic honor datus est ut magnarum rerum faceret auspicia, aut coruo et paucissimis avibus, ceterarum sine praesagio vox est? Quia quaedam nondum in artem redacta sunt, quaedam vero ne redigi quidem possunt ob nimium remotam conversationem; ceterum nullum. animal est quod non motu et occursu suo praedicat aliquid. Non omnia scilicet, sed quaedam notantur.

[6] Auspicium observantis est; ad eum itaque pertinet qui in ea direxit animum. Ceterum fiunt et illa quae pereunt.

[7] Quinque stellarum potestates Chaldaeorum observatio excepit quid? tu tot illa milia siderum iudicas otiosa lucere? Quid est porro aliud quod errorem maximum incutiat peritis natalium quam, quod paucis nos sideribus assign?nt, cum omnia quae supra nos sunt partem nostri sibi vindicent? Summissiora forsitan propius in nos vim suam dirigunt et ea quae frequentius mota aliter nos aliterque prospiciunt. Ceterum et illa quae aut immota sunt aut propter velocitatem universo parem immotis similia non extra ius dominiumque nostri sunt. Alium aliud aspicit; distributis rem offlciis tractant; non magis autem facile est scire quid possint, quam dubitari debet an possint.

Caput XXXIII

[1] Nunc ad fulmina revertamur. Quorum ars in haec tria dividitur: quemadmodum exploremus, quemadmodum interpretemur; quemadmodum expiemus. Prima pars ad formulam pertinet, secunda ad divinationem, tertia ad propitiandos deos, quos bono fulmine rogare oportet, malo deprecari; rogare, ut promissa firment; deprecari, ut remittant minas.

Caput XXXIV

[1] Summam esse vim fulminis iudicant, quia, quicquid alia portendunt, interuentus fulminis tollit; quicquid ab hoc portenditur, fixum est nec alterius ostenti significatione mutatur; quicquid exta, quicquid aves minabuntur, secundo fulmine abolebitur; quicquid fulmine denuntiatum est, nec extis nec ave contraria refellitur.

[2] In quo mihi falli videntur. Quare? Quia vero verius nihil est. Si aves futura cecinerunt, non potest hoc auspicium fulmine irritum fieri, aut non futura cecinerunt. Non enim nunc avem comparo et fulmen, sed duo veri signa, quae, si verum significant, paria sunt. Itaque, quae fulminis interuentus submovet extorum vel augurii iudicia, male inspecta exta, male servata auguria sunt. Non enim refert utrius rei species maior sit vel natura potentior; si utraque res veri attulit signa, quantum ad hoc, par est.

[3] Si dicas flammae maiorem vim esse quam fumi, non mentieris; sed, ad indicandum ignem, idem valet flamma quod fumus. Itaque si hoc dicunt: ? Quotiens aliud exta significabunt, aliud fulmina, fulminum. erit auctoritas maior ?, fortasse consentiam. Si hoc dicunt: ? Quamvis altera res verum praedixisset, fulminis ictus priora delevit et ad se fidem. traxit, ? falsum est. Quare? Quia nihil interest quam multa auspicia sint. Fatum unum est; quod si bene primo auspicio intellectum est, secundo non interit: idem est.

[4] Ita dico, non refert idem an aliud sit per quod quidem quaerimus, quoniam de quo quaerimus, idem est.

Caput XXXV

[1] Fatum fulmine mutari non potest. Quidni? Nam fulmen ipsum fati pars est. Quid ergo? expiationes procurationesque quo pertinent, si immutabilia sunt fata? – Permitte mihi illam rigidam sectam tueri eorum, qui excipiunt ista et nihil vota esse aliud quam aegrae mentis solacia existimant.

[2] Fata aliter ius suum peragunt nec ulla commoventur prece. Non misericordia flectuntur non gratia. Servant cursum irrevocabilem: ingressa ex destinato fluunt. Quemadmodum rapidorum aqua torrentium in se non recurrit, nec moratur quidem, quia priorem superveniens praecipitat, sic ordinem fati rerum aeterna series rotat, cuius haec prima lex est, stare decreto.

Caput XXXVI

[1] Quid enim intellogis fatum? Existimo necessitatem rerum omnium actionumque, quam nulla vis rumpat. Hanc si sacrificiis aut capite niveae agnae exorari iudicas, divina non nosti. Sapientis quoque viri sententiam negatis posse mutari; quanto magis dei, cum sapiens quid sit optimum in praesentia sciat, illius divinitati omne praesens sit?

Caput XXXVII

[1] Agere nunc causam eorum volo qui procuranda existimant fulmina, et expiationes non dubitant prodesse aliquando ad summovenda pericula, aliquando ad levanda, aliquando ad differenda.

[2] Quid sit quod sequatur, paulo post persequar; interim hoc habent commune nobiscum quod nos quoque existimamus vota proficere salua vi ac potestate fatorum. Quaedam enim, a diis immortalibus ita suspensa relicta sunt ut in bonum vertant, si admotae diis preces fuerint, si vota suscepta; ita non est hoc contra fatum, sed ipsum quoque in fato est.

[3] Aut futurum, inquit, est aut non; si est futurum, etiamsi non susceperis vota, fiet. Si non est futurum, etiamsi non susceperis vota, fiet. Falsa est ista interrogat’o, quia illam mediam inter ista exceptionem praeteris: futurum hoc est, sed si vota suscepta fuerint.

Caput XXXVIII

[1] Hoc quoque, inquit, ipsum necesse est fato comprehensum sit ut aut susc’pias vota aut non. Puta me tibi manus dare et fateri hoc quoque fato esse comprehensum ut utique fiant vota; ideo fient.

[2] Fatum est ut hic disertus sit, sed si litteras didicerit; at eodera fato continetur ut litteras discat; ideo dopendus est. Hic dives erit, sed si navigaverit; at, in illo fati ordine quo patrimonium illi grande promittitur, hoc quoque protinus adfatum est ut etiam naviget; ideo navigabit. Idem tibi de expiationibus dico: effugiet pericula, si expiaverit praedictas divinitus minas; at hoc: quoque in fato est, ut expiet; ideo expiabit.

[3] Ista nobis opponi solent ut probetur nihil voluntati nostrae relictum et omne ius fato traditum. Cum de ista re agetur, dicam quemadmodum manente fato aliquid sit in hominis arbitrio; nunc vero id de quo agitur explicui, quomodo, si fati certus est ordo expiationes procurationesque prodigiorum pericula avertant, quia non cum fato pugnant, sed et ipsae in lege fati sunt.

[4] Quid ergo, inquis, aruspex mihi prodest? Utique enim expiare mihi etiam non suadente illo necesse est. – Hoc prodest quod fati minister est. Sic cum sanitas debeatur fato, debetur et medico, quia ad nos benelicium fati per huius manus venit.

Caput XXXIX

[1] Genera fulgurum tria esse ait Caecina, consiliarium, auctoritatis et quod status dicitur. Consiliarium ante rem fit sed post cogitationem, Oum aliquid in animo versantibus aut suadetur fulminis ictu aut dissuadetur. Auctoritatis est ubi post rem factam venit, quam bono futuram malove significat.

[2] Status est ubi quietis nec agentibus quicquam nec cogitantibus quidem fulmen interuenit et aut minatur aut promittit aut monet. Hoc monitorium vocat, sed nescio quare non idem sit quod consiliarium, nam et qui monet consilium dat.

[3] Sed habeat aliquam distinctionem et ob hoc separetur a consiliario, quia illud suadet dissuadetque, hoc solam evitationem impendentis periculi continet, ut cum timemus ignem, fraudem a proximis, insidias a servis.

[4] Etiamnunc tamen aliam distinctionem utriusque video: consiliarium est quod cogitanti factum est, monitorium quod nihil cogitanti; habet autem utraque res suam proprietatem: suadetur deliberantibus; ultro monentur.

Caput XL

[1] Primo omnium non sunt fulminum genera sed significationum. Nam fulminum genera sunt illa, quod terebrat, quod discutit, quod urit. Quod terebrat subtile est et flammeum, ovi per angustissimum fuga est ob sinceram et puram flammae tenuitatem.

[2] Quod dissipat conglobatum est et habet admixtam vim spiritus coacti ac procellosi. Itaque illud fulmen per id foramen quod ingressum. est redit et evad’t; huius late sparsa vis rumpit icta, non perforat.

[3] Tertium illud genus, quod urit, multum terreni habet et igneum magis est quam flammeum; itaque relinquit magnas ignium notas, quae percussis inhaereant. Nullum quidem sine igne fulmen venit, sed tamen hoc proprie igneum. dicimus quod manifesta ardoris vestigia imprimit, quod aut urit aut fuscat.

[4] Tribus modis urit: aut afflat et levi iniuria laedit, aut comburit, aut accendit. Omnia ista urunt sed genere et modo differunt quodeumque combustum est, utique et ustum est at quod ustum est, non utique combustum est.

[5] Item quod accensum est, – potest enim illud ipso transitu ignis ussisse, – quis nescit uri quidem nec ardere, nihil autem ardere quod non et uratur? Unum hoc adiciam: potest aliquid esse combustum nec accensum, potest accensum esse nec combustum.

[6] Nunc ad id transeo genus fulminis quo icta fuscantur; hoc aut decolorat aut colorat. Utrique distinctionem suam reddam: decoloratur id cuius color vitiatur, non mutatur; coloratur id cuius alia fit quam fuit facies, tamquam caerulea vel nigra vel pallida.

Caput XLI

[1] Haec adhuc Etruscis philosophisque communia sunt. In illo, dissentiunt quod fulmina a love dicunt mitti et tres illi manubias dant. Prima, ut aiunt, monet et placata est et ipsius Iovis consilio mittitur. Secundam mittit quidem Iupiter, sed ex consihi sententia, duodecim enim deos advocat; hoc fulmen boni aliquid. aliquando facit, sed tunc quoque non aliter quam ut noceat; ne prodest quidem impune.

[2] Tertiam manubiam idem Iupiter mittit, sed adhibitis in consilium diis quos superiores et involutos vocant, quia vastat in quae incidit et utique mutat statum privatum et publicum. quem invenit; ignis enim nihil esse quod fuit patitur.

Caput XLII

[1] In his prima specie, si intueri velis, errat antiquitas. Quid enim tam imperitum est quam credere fulmina e nubibus Iovem mittere, columnas, arbores, nonnumquam statuas suas petere, uti, impunitis sacrilegis, percussis ovibus, incensis aris, pecudes innoxias feriat, et ad suum consilium a Iove deos, quasi in ipso parum consilii sit advocari? illa laeta esse et placata fulmina quae solus excutiat, perniciosa quibus mittendis maior turba numinum intersit?

[2] Si a me quaeris quid sentiam, non existimo tam hebetes fuisse ut crederent Iovem iniquae voluntatis aut certae minus peritiae. Utrum enim tunc cum emisit ignes quibus innoxia capita percuteret, scelerata transiret, noluit iustius mittere an non successit?

[3] Quid ergo secuti sunt, cum haec dicerent? Ad coercendos imperitorum animos sapientissimi viri iudicaverunt inevitabilem. metum, ut aliquid supra nos timeremus. Utile erat in tanta audacia scelerum esse adversus quod nemo sibi satis potens videretur; ad conterrendos itaque cos quibus innocentia nisi metu non placet posuerunt supra caput vindicem, et quidem armatum.

Caput XLIII

[1] Quare ergo id fulmen quod solus Iupiter mittit placabile est, perniciosum id de quo deliberavit et quod aliis quoque diis auctoribus misit? Quia Iovem, id est regem, prodesse etiam solum oportet, nocere non nisi cum pluribus visum est.

[2] Discant hi, quicumque magnam inter homines adepti sunt potentiam, sine consilio ne fulmen quidem mitti; advocent, considerent multorum, sententias, nociturum temperent, hoc sibi proponant, ubi aliquid percuti debet, ne Iovi quidem suum satis esse consillum.

Caput XLIV

[1] In hoc quoque tam imperiti non fuerunt ut Iovem existimarent tela mutare. Poeticam istud licentiam decet: Est aliud levius fulmen, cui dextra Cyclopum Saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae. Tela secunda vocant superi.

[2] Illos vero altissimos viros error iste non tenuit, ut existimarent lovem modo levioribus fulminibus et lusoriis telis uti. Sed voluerunt admonere eos quibus adversus peccata hominum fulminandum est non eodem modo omnia esse percutienda; quaedam. frangi debere, quaedam allidi ac destringi, quaedam admoveri.

Caput XLV

[1] Ne hoc quidem crediderunt lovem, qualem in Capitolio et in ceteris aedibus colimus, mittere manu sua fulmina, sed eundem quem nos lovem intellegunt, rectorem custodemque universi, animum ac spiritum mundi, operis huius dominum. et artificem, cui nomen omne convenit.

[2] Vis illum fatum vocare, non errabis; hic est ex quo suspensa sunt omnia, causa causarum. Vis illum providentiam dicere, recto dices; est enim cuius consilio huic mundo providetur, ut inoffensus exeat et actus suos explicet. Vis illum, naturam. vocare, non peccabis; hic est ex quo nata sunt omnia, cuius spiritu vivimus.

[3] Vis illum vocare mundum, non falleris; ipso enim est hoc quod vides totum, partibus suis inditus, et se sustinens et sua. Idem Etruscis quoque visum est, et ideo fulmina mitti dixerunt a Iove quia sine illo nihil geritur.

Caput XLVI

[1] At quare Iupiter aut ferienda transit aut innoxia ferit? In maiorem me quaestionem vocas, cui suus dies, suus locus dandus est. Interim. hoc dico fulmina non mitti a Iove, sed sic omnia esse disposita ut etiam quae ab illo non fiunt tamen sine ratione non fiant, quae illius est. Nam etiamsi Iupiter illa nunc non facit, Iupiter fecit ut fierent. Singulis non adest ad omne, sed manum et vim et causam omnibus dedit.

Caput XLVII

[1] Huic illorum divisioni non accedo. Aiunt aut perpetua esse fulmina, aut finita, aut prorogativa. Perpetua, quorum significatio in totam pertinet vitam nec unam rom denuntiat sed contextum rerum per omnem deinceps aetatem futurarum complectitur; haec sunt fulmina quae prima accepto patrimonio et in novo hominis aut urbis statu fiunt. Finita ad diem utique respondent. Prorogativa sunt quorum minae differri possunt, averti tollique non possunt.

Caput XLVIII

[1] Dicam quid sit quare huic divisioni non consentiam. Nam et quod perpetuum vocant fulmen finitum est, – aeque enim ad diem respondet nec ideo minus finitum est quia multa significat -; et quod prorogativum videtur finitum est; nam illorum quoque confessione certum est quousque impetretur dilatio; privata enim fulgura negant ultra decimum annum, publica ultra tricesimum posse differri; hoc modo et ista finita sunt, quia ultra quod non prorogentur inclusum est. Omnium ergo fulminum. et omnis eventus dies stata sit; non potest enim ulla incerti esse comprehensio.

[2] Quae inspicienda sint in fulgure, passim et vage dicunt, cum possint sic dividere quemadmodum ab Attalo philosopho, qui se huic disciplinae dediderat, divisa sunt, ut inspiciant ubi factum sit, quando, cui, in qua re, quale, quantum. Haec si digerere in partes suas voluero, quid postea faciam? In immensa procedam.

Caput XLIX

[1] Nunc nomina fulgurum quae a Caecina ponuntur perstringam. et quid de eis sentiam exponam. Ait esse postulatoria, quibus sacrificia intermissa aut non rite facta repetuntur; monitoria, quibus docetur quid cavendum sit; pestifera, quae mortem exiliumque portendunt; fallacia, quae per speciem alicuius boni nocent, – dant consulatum malo futurum gerentibus et hereditatem cuius compendium magno luendum sit incommodo -; dentanea, quae speciem periculi sine periculo afferunt;

[2] peremptalia, quibus tolluntur priorum fulminum minae; attestata, quae prioribus consentitint; atterranea, quae in eluso fiunt; obruta, quibus iam prius percussa nec procurata feriuntur; regalia, cum forum tangitur vel comitium vel principalia urbis liberae loca, quorum significatio regnum civitati minatur;

[3] inferna, cum e terra exilivit ignis; hospitalia, quae sacrificiis ad nos lovem arcessunt et, ut verbo eorum molliore utar, inuitant, – sed non irasceretur inuitatus; mine venire eum inagno inuitantium periculo affirmant -; auxiliaria, quae invocata sed advocantium bono veniunt.

Caput L

[1] Quanto simplicior divisio est qua utebatur Attalus noster, vir egregius, qui Etruscorum disciplinam Graeca subtilitate miscuerat: ex fulminibus quaedara sunt quae significant id quod ad nos pertinet, quaedam aut nihil significant aut id cuius intellectus ad nos non pervenit.

[2] Ex his quae significant quaedam sunt laeta, quaedam adversa, quaedam nec adversa nec laeta. Adversorum hae species sunt: aut inevitabilia mala portendunt, aut evitabilia, aut quae minui possunt, aut quae prorogari. Laeta aut mansura significant, aut caduca.

[3] Mixta aut partem habent boni, partem mali, aut mala in bonum, bona in malum vertunt. Nec adversa nec laeta sunt quae aliquam nobis actionem significant qua nec terreri nec laetari debemus, ut peregrinationem in qua nec metus quicquam nec spei sit.

Caput LI

[1] Revertor ad ea fulmina quae significant quidem aliquid sed quod ad nos non pertineat, tamquam iterum eodem anno idem futurum fulmen quod factum est. Nihil significant fulmina aut id cuius notitia nos effugit, ut illa quae in vastum mare sparguntur aut in desertas solitudines; quorum significatio vel nulla est vel perit.

Caput LII

[1] Pauca adhuc adiciam ad enarrandam vim fulminis. Quae non eodem modo omnem materiam vexat. Valentiora, quia resistunt, vehementius dissipat; cedentia nonnumquam sine iniuria transit: cum lapide ferroque et durissimis quibusque confligit, quia viam necesse est per illa impetu quaerat, itaque facit qua effugiat; at teneris et rarioribus parcit, quamquam flammis opportuna videantur, quia transitu patente minus saevit. Loculis itaque integris, ut dixi, pecunia quae in his fuit conflata reperitur, quia ignis tenuissimus per foramina occulta transcurrit, quicquid autem in tigno solidum invenit et contumax vincit.

[2] Non uno autem, ut dixi, modo saevit, sed quid quaeque vis fecerit, ex ipso genere iniuriae intellegis et fulmen opere cognosces. Interdum in eadem materia multa diversa eiusdem fulminis vis facit, sicut in arbore quod aridissimum urit, quod durissimum. et solidissimum est terebrat et frangit, summos cortices dissipat, interiores libros rumpit ac scindit, folia pertundit ac stringit. Vinum gelat, ferrum et aes fundit.

Caput LIII

[1] Illud est mirum quod vinum fulmine gelatum, cum ad priorem habitum redit, potum aut exanimat aut dementes facit. Quare id accidat quaerenti mihi illud occurrit. Inest vis fulmini pestifera; ex hoc aliquem remanere spiritum in eo umore quem coegit congelavitque simile veri est; nec enim alligari potuisset, nisi aliquod illi esset additum vinculum.

[2] Praeterea olei quoque et omnis unguenti taeter post fulmen odor est; ex quo apparet inesse quandam subtifissimo igni et contra naturam suam acto pestilentem potentiam, qua non icta tantum cadunt sed et afflata. Praeterea quocumque decidit fulmen, ibi odorem esse sulphuris certum est, qui, quia natura gravis est, saepius haustus alienat.

[3] Sed ad haec vacui revertemur. Fortasse enim libebit ostendere quantum omnia ista a philosophia parente artium fluxere. Illa primum et quaesivit causas rerum et observavit effectus et, quod in fulminis inspectione longe melius est, initiis rerum exitus contulit.

Caput LIV

[1] Nunc ad opinionem Posidonii revertor. E terra terrenisque omnibus pars umida effiatur, pars sicca et fumida; haec fulminibus alimentum est, illa imbribus. Quicquid in aera sicci fumosique pervenit, id includi se nubibus non fert sed rumpit claudentia; inde est sonus quem nos tonitrum, vocamus.

[2] In ipso quoque acre quicquid extenuatur, simul siccatur et calefit; hoc quoque, si inclusum est, aeque fugam quaerit et cum. sono evadit, ac modo universum eruptionem facit eoque vehementius intonat, modo per partes et minutatim.

[3] Ergo tonitrua hic spiritus exprimit, dum aut rumpit nubes, aut pervolat; volutatio autem spiritus in nube conclusi valentissimum est atterendi genus.

Caput LV

[1] Tonitrua nihil alind sunt quam citi aeris sonitus, qui fieri, nisi dum aut terit aut rumpitur, non potest. ‘Etsi colliduntur inter se’, inquit, ‘nubes, t is quem desideras ictus.’ Sed non universus neque enim tota totis concurrunt, sed partibus partes nec sonant mollia, nisi illisa duris sint, itaque non auditur fluctus, nisi impactus est.

[2] Ignis, inquit, missus in aquam sonat, dum extinguitur. Puta ita esse, pro me est; non enim ignis tunc sonum efficit sed spiritus per extinguentia effugiens. Ut dem tibi et fieri ignem in nube et extingui, a spiritu nascitur et attritu.

[3] Quid ergo, inquit, non potest aliqua ex his transcurrentibus stellis incidere, in nubem et extingui? Existimemus posse aliquando et hoc fieri; nunc naturalem causam quaerimus et assiduam, non raram fortuitamque. Puta enim me confiteri verum esse quod dicis, aliquando post tonitrua emicare ignes stellis transversis et cadentibus similes, non ob hoc tonitrua facta sunt, sed, cum hoc fieret, tonitrua facta sunt.

[4] Clidemos ait fulgurationem speciem inanem esse, non ignem; sic enim per noctem splendorem motu remorum videri. Dissimile est exemplum. Illic enim splendor intra ipsam aquam apparet; hic, qui fit in aere, erumpit et exilit.

Caput LVI

[1] Heraclitus existimat fulgurationem esse velut apud nos incipientium ignium conatum et primam flammam incertam, modo intereuntem, modo resurgentem; haec antiqui fulgetra dicebant. Tonitrua nos pluraliter dicimus; antiqui autem tonitruum dixerunt aut tonum. Hoc apud Caecinam invenio, facundum virum et qui habuisset aliquando in eloquentia nomen, nisi illum Ciceronis umbra pressisset.

[2] Etiamnunc illo verbo utebantur antiqui quo nos producta una syllaba utimur; dicimus enim, ut splendere, sic fulgere; at illis ad significandum hanc e nubibus subitae lucis eruptionem mos erat correpta media syllaba uti, ut dicerent fulg?re.

Caput LVII

[1] Quid ipse existimem quaeris; adhuc enim alienis opinionibus commodavi manum. Dicam. Fulgurat, cum repentinum late lumen emicuit; id evenit ubi in ignem aer extenuatis nubibus vertitur, nec vires quibus longius prosiliret invenit.

[2] Non miraris, puto, si aera aut motus extenuat aut extenuatio incendit; sic liquescit excussa glans funda et attritu aeris velut igne, destillat. Ideo plurima aestate sunt fulmina quia plurimum calidi est; facilius autem attritu calidorum ignis existit.

[3] Eodem autem modo fit fulgur, quod tantum splendet, et fulmen, quod mittitur. Sed illi levior vis alimentique minus est et, ut breviter dicam quod sentio, fulmen est fulgur intentum. Ergo ubi calidi fumidique natura emissa terris in nubes incidit et diu in illarum sinu volutata est, novissime erumpit et, quia vires non habet, splendor est;

[4] at ubi illa fulgura plus habuere materiae et malore impetu arserunt, non apparent tantum, sed decidunt.

Caput LVIII

[1] Quidam existimant utique fulmen reverti, quidam subsidere ubi alimenta praegravauerunt et fulmen ictu languidiore delatum est. At quare fulmen subitum apparet nec continuatur assiduus ignis? Quia celere mirique motus simul et nubes rumpit et aera incendit, deinde desinit flamma motu quiescente, Non enim assiduus est spiritus cursus, ut ignis possit extendi. Sed quotiens fortius ipsa iactatione se accendit, fugiendi impetum capit; deinde, cum evasit et pugna desinit, ex eadem causa modo usque ad terram profertur, modo ante dissoluitur, si minore vi pressus est.

[2] Quare oblique fertur? Quia spiritu constat, – spiritus autem obliquus est flexuosusque -, et quia natura ignem sursum vocat, iniuria deorsum premit; incipit autem obliquum. esse iter, dum neutra vis alteri cedit et ignis in superiora nititur, in inferiora deprimitur.

[3] Quare frequenter cacumina montium feriuntur? Quia opposita sunt nubibus et e caelo cadentibus per haec transeundum est.

Caput LIX

[1] Intelligo quid dudum desideres, quid efflagites. ? Malo, inquis, fulmina non timere quam nosse; itaque alios doce quemadmodum fiant; ego mihi metum illorum excuti volo, non naturam indicari.

[2] Sequar quo vocas. Omnibus enim rebus omnibusque sermonibus aliquid salutare miscendum est. Cum imus per occulta naturae, cum divina tractamus, vindicandus est a malis suis animus ac subinde firmandus, quod etiam eruditis et hoc unum agentibus necessarium est, non ut effugiamus ictus rerum, – undique enim in in nos tela iaciuntur, – sed ut fortiter constanterque patiamur.

[3] Inuicti esse possumus, inconcussi non possumus. Quamquam interim spes subit, inconcussos quoque esse nos posse. Quemadmodum? inquis. Contemne mortem, et omnia quae ad mortem ducunt contempta sunt, sive illa bella sunt, sive naufragia, seu morsus ferarum, seu ruinarum subito lapsu procidentium pondera.

[4] Numquid facere amplius possunt quam ut corpus ab animo resoluant? Haec nulla diligentia evitat, nulla felicitas donat, nulla potentia evincit. Alia varia sorte disponuntur; mors omnes aeque vocat; iratis diis propitiisque moriendum est.

[5] Animus ex ipsa desperatione sumatur. Ignavissima animalia, quae natura ad fugam genuit, ubi exitus non patet, temptant pugnam corpore imbelli. Nullus perniciosior hostis est quam quem audacem angustiae faciunt, longeque violentius semper ex necessitate quam ex virtute corrigitur, aut certe paria conantur animus magnus ac perditus.

[6] Cogitemus nos, quantum ad mortem, perditos esse. Et sumus. Ita est, Lucili; omnes reservamur ad mortem. Totum hune quem vides populum, totumque quem usquam cogitas esse, cito natura revocabit et condet, nec de re sed de die quaeritur; eodem citius tardiusue veniendum est.

[7] Quid ergo? Non tibi timidissimus omnium videtur et insipientissimus qui magno ambitu iogat moram mortis? Nonne contemneres eum qui, inter perituros constitutus, beneficii looo peteret ut ultimus cervicem praeberet? Idem facimus; magno aestimamus mori tardius.

[8] In omnes constitutum est capitale supplicium, et quidem constitutione iustissima, quod maximum solet esse solacium extrema passuris; quorum enim causa, sors eadem est. Sequeremur traditi a iudice aut magistratu et carnifici nostro praestaremus obsequium; quid interest utrum ad mortem iussi eamus an ultronei?

[9] O te dementem et oblitum fragilitatis tuae, si tunc mortem times cum tonat! Itane? In hoc salus tua vertitur? Vives si fulmen effugeris? Petet te gladius, petet lapis, petet bilis; non maximum ex periculis tuis sed speciosissimum fulmen est.

[10] Male scilicet actum erit tecum, si sensum mortis tuae celeritas infinita praeveniet, si mors tua procuratur, si ne tunc quidem, cum expiras, supervacuus sed alicuius magnae rei signum es. Male scilicet tecum agitur, si cum fulmine conderis.

[11] Sed pavescis ad caeli fragorem et ad inane nubilum trepidas et, quotiens aliquid effulsit, expiras. Quid ergo? honestius putas deiectione perire quam fulmine? Eo itaque fortior adversus caeli minas surge et, cum undique mundus exarserit, cogita nihil habere te tanta morte perdendum.

[12] Quodsi tibi parari credis illam caeli confusionem, illam tempestatum discordiam, si propter te ingestae illisaeque nubes strepunt, si in tuum exitium tanta vis ignium excutitur, at tu solacii loco numera tanti esse mortem tuam.

[13] Sed non erit huic cogitationi locus; casus iste donat metum. Est inter cetera hoc quoque commodum eius quod expectationem suam antecedit. Nemo umquam timuit fulmen, nisi qui effugit.