Saturae

Saturae » SATURA XVI


SATURA XVI

[1] Quis numerare queat felicis praemia, Galli,

[2] militiae? nam si subeuntur prospera castra

[2a] * * * [deest] * * *

[3] me pavidum excipiat tironem porta secundo

[4] sidere. plus etenim fati valet hora benigni

[5] quam si nos Veneris commendet epistula Marti

[6] et Samia genetrix quae delectatur harena.

[7] commoda tractemus primum communia, quorum

[8] haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus

[9] audeat, immo, etsi pulsetur, dissimulet nec

[10] audeat excussos praetori ostendere dentes

[11] et nigram in facie tumidis livoribus offam

[12] atque oculum medico nil promittente relictum.

[13] Bardaicus iudex datur haec punire volenti

[14] calceus et grandes magna ad subsellia surae

[15] legibus antiquis castrorum et more Camilli

[16] servato, miles ne vallum litiget extra

[17] et procul a signis. ‘iustissima centurionum

[18] cognitio est +igitur+ de milite, nec mihi derit

[19] ultio, si iustae defertur causa querellae.’

[20] tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli

[21] consensu magno efficiunt curabilis ut sit

[22] vindicta et gravior quam iniuria. dignum erit ergo

[23] declamatoris mulino corde Vagelli,

[24] cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot

[25] milia clavorum. quis tam procul adsit ab urbe

[26] praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra

[27] ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se

[28] excusaturos non sollicitemus amicos.

[29] ‘da testem’ iudex cum dixerit, audeat ille

[30] nescio quis, pugnos qui vidit, dicere ‘vidi,’

[31] et credam dignum barba dignumque capillis

[32] maiorum. citius falsum producere testem

[33] contra paganum possis quam vera loquentem

[34] contra fortunam armati contraque pudorem.

[35] praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus

[36] sacramentorum. conuallem ruris aviti

[37] improbus aut campum mihi si vicinus ademit

[38] et sacrum effodit medio de limite saxum,

[39] quod mea cum patulo coluit puls annua libo,

[40] debitor aut sumptos pergit non reddere nummos

[41] vana superuacui dicens chirographa ligni,

[42] expectandus erit qui lites incohet annus

[43] totius populi. sed tum quoque mille ferenda

[44] taedia, mille morae; totiens subsellia tantum

[45] sternuntur, iam facundo ponente lacernas

[46] Caedicio et Fusco iam micturiente parati

[47] digredimur, lentaque fori pugnamus harena.

[48] ast illis quos arma tegunt et balteus ambit

[49] quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,

[50] nec res atteritur longo sufflamine litis.

[51] solis praeterea testandi militibus ius

[52] vivo patre datur. nam quae sunt parta labore

[53] militiae placuit non esse in corpore census,

[54] omne tenet cuius regimen pater. ergo Coranum

[55] signorum comitem castrorumque aera merentem

[56] quamuis iam tremulus captat pater; hunc favor aequus

[57] provehit et pulchro reddit sua dona labori.

[58] ipsius certe ducis hoc referre videtur

[59] ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,

[60] ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes

* * * [lacuna usque ad finem] * * *