Saturae

Saturae » SATURA IX


SATURA IX

[1] Scire velim quare totiens mihi, Naevole, tristis

[2] occurras fronte obducta ceu Marsya victus.

[3] quid tibi cum uultu, qualem deprensus habebat

[4] Ravola dum Rhodopes uda terit inguina barba?

[5] [nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.]

[6] non erit hac facie miserabilior Crepereius

[7] Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus

[8] circumit et fatuos non inuenit. unde repente

[9] tot rugae? certe modico contentus agebas

[10] vernam equitem, conviva ioco mordente facetus

[11] et salibus vehemens intra pomeria natis.

[12] omnia nunc contra, uultus gravis, horrida siccae

[13] silua comae, nullus tota nitor in cute, qualem

[14] Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci,

[15] sed fruticante pilo neglecta et squalida crura.

[16] quid macies aegri veteris, quem tempore longo

[17] torret quarta dies olimque domestica febris?

[18] deprendas animi tormenta latentis in aegro

[19] corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque

[20] inde habitum facies. igitur flexisse videris

[21] propositum et vitae contrarius ire priori.

[22] nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem

[23] Pacis et aduectae secreta Palatia matris

[24] et Cererem (nam quo non prostat femina templo?)

[25] notior Aufidio moechus celebrare solebas,

[26] quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos.

[27] ‘utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum

[28] inde operae pretium. pingues aliquando lacernas,

[29] munimenta togae, duri crassique coloris

[30] et male percussas textoris pectine Galli

[31] accipimus, tenue argentum venaeque secundae.

[32] fata regunt homines, fatum est et partibus illis

[33] quas sinus abscondit. nam si tibi sidera cessant,

[34] nil faciet longi mensura incognita nerui,

[35] quamuis te nudum spumanti Virro labello

[36] viderit et blandae adsidue densaeque tabellae

[37] sollicitent, AU)TO\S GA\R E)FE/LKETAI A)/NDRA KI/NAIDOS.

[38] quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus?

[39] haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti.

[40] computat et cevet. ponatur calculus, adsint

[41] cum tabula pueri; numera sestertia quinque

[42] omnibus in rebus, numerentur deinde labores.

[43] an facile et pronum est agere intra viscera penem

[44] legitimum atque illic hesternae occurrere cenae?

[45] servus erit minus ille miser qui foderit agrum

[46] quam dominum. sed tu sane tenerum et puerum te

[47] et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas.

[48] vos humili adseculae, vos indulgebitis umquam

[49] cultori, iam nec morbo donare parati?

[50] en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas

[51] grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver

[52] incipit et strata positus longaque cathedra

[53] munera femineis tractat secreta kalendis.

[54] dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas

[55] Apula, tot miluos intra tua pascua lassas?

[56] te Trifolinus ager fecundis vitibus implet

[57] suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis –

[58] nam quis plura linit victuro dolia musto? –

[59] quantum erat exhausti lumbos donare clientis

[60] iugeribus paucis! meliusne hic rusticus infans

[61] cum matre et casulis et conlusore catello

[62] cymbala pulsantis legatum fiet amici?

[63] improbus es cum poscis ait. sed pensio clamat

[64] posce, sed appellat puer unicus ut Polyphemi

[65] lata acies per quam sollers evasit Ulixes.

[66] alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo

[67] pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro,

[68] quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri

[69] et pedibus? ‘durate atque expectate cicadas’?

[70] verum, ut dissimules, ut mittas cetera, quanto

[71] metiris pretio quod, ni tibi deditus essem

[72] devotusque cliens, uxor tua virgo maneret?

[73] scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris

[74] et quae pollicitus. fugientem saepe puellam

[75] amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam

[76] signabat; tota vix hoc ego nocte redemi

[77] te plorante foris. testis mihi lectulus et tu,

[78] ad quem peruenit lecti sonus et dominae vox.

[79] instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum

[80] coniugium in multis domibus servavit adulter.

[81] quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas?

[82] nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum

[83] quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?

[84] tollis enim et libris actorum spargere gaudes

[85] argumenta viri. foribus suspende coronas:

[86] iam pater es, dedimus quod famae opponere possis.

[87] iura parentis habes, propter me scriberis heres,

[88] legatum omne capis nec non et dulce caducum.

[89] commoda praeterea iungentur multa caducis,

[90] si numerum, si tres implevero.’ iusta doloris,

[91] Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert?

[92] ‘neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum.

[93] haec soli commissa tibi celare memento

[94] et tacitus nostras intra te fige querellas;

[95] nam res mortifera est inimicus pumice levis.

[96] qui modo secretum commiserat, ardet et odit,

[97] tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum,

[98] fuste aperire caput, candelam adponere valvis

[99] non dubitat. nec contemnas aut despicias quod

[100] his opibus numquam cara est annona veneni.

[101] ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’

[102] o Corydon, Corydon, secretum divitis ullum

[103] esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur

[104] et canis et postes et marmora. claude fenestras,

[105] vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen,

[106] e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat;

[107] quod tamen ad cantum galli facit ille secundi

[108] proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae

[109] finxerunt pariter libarius, archimagiri,

[110] carptores. quod enim dubitant componere crimen

[111] in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur

[112] baltea? nec derit qui te per compita quaerat

[113] nolentem et miseram vinosus inebriet aurem.

[114] illos ergo roges quidquid paulo ante petebas

[115] a nobis, taceant illi. sed prodere malunt

[116] arcanum quam subrepti potare Falerni

[117] pro populo faciens quantum Saufeia bibebat.

[118] vivendum recte, cum propter plurima, tunc est

[119] idcirco ut possis linguam contemnere servi.

[120] [praecipue causis, ut linguas mancipiorum

[121] contemnas; nam lingua mali pars pessima servi.

[122] deterior tamen hic qui liber non erit illis

[123] quorum animas et farre suo custodit et aere.]

[124] ‘utile consilium modo, sed commune, dedisti.

[125] nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes

[126] deceptas? festinat enim decurrere velox

[127] flosculus angustae miseraeque brevissima vitae

[128] portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas

[129] poscimus, obrepit non intellecta senectus.’

[130] ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus

[131] stantibus et saluis his collibus; undique ad illos

[132] conuenient et carpentis et navibus omnes

[133] qui digito scalpunt uno caput. altera maior

[134] spes superest, tu tantum erucis inprime dentem.

[134a] [gratus eris, tu tantum erucis inprime dentem.]

[135] ‘haec exempla para felicibus; at mea Clotho

[136] et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter.

[137] o parui nostrique Lares, quos ture minuto

[138] aut farre et tenui soleo exorare corona,

[139] quando ego figam aliquid quo sit mihi tuta senectus

[140] a tegete et baculo? viginti milia fenus

[141] pigneribus positis, argenti vascula puri,

[142] sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes

[143] de grege Moesorum, qui me ceruice locata

[144] securum iubeant clamoso insistere circo;

[145] sit mihi praeterea curuus caelator, et alter

[146] qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec.

[147] quando ego pauper ero? votum miserabile, nec spes

[148] his saltem; nam cum pro me Fortuna vocatur,

[149] adfixit ceras illa de nave petitas

[150] quae Siculos cantus effugit remige surdo.’