SATURA IV
[1] Ecce iterum Crispinus, et est mihi saepe vocandus
[2] ad partes, monstrum nulla virtute redemptum
[3] a vitiis, aegrae solaque libidine fortes
[4] deliciae, viduas tantum aspernatus adulter.
[5] quid refert igitur, quantis iumenta fatiget
[6] porticibus, quanta nemorum vectetur in umbra,
[7] iugera quot vicina foro, quas emerit aedes
[8] [nemo malus felix, minime corruptor et idem]
[9] incestus, cum quo nuper vittata iacebat
[10] sanguine adhuc vivo terram subitura sacerdos?
[11] sed nunc de factis levioribus. et tamen alter
[12] si fecisset idem caderet sub iudice morum;
[13] nam, quod turpe bonis Titio Seiioque, decebat
[14] Crispinum. quid agas, cum dira et foedior omni
[15] crimine persona est? mullum sex milibus emit,
[16] aequantem sane paribus sestertia libris,
[17] ut perhibent qui de magnis maiora locuntur.
[18] consilium laudo artificis, si munere tanto
[19] praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
[20] est ratio ulterior, magnae si misit amicae,
[21] quae vehitur cluso latis specularibus antro.
[22] nil tale expectes: emit sibi. multa videmus
[23] quae miser et frugi non fecit Apicius. hoc tu
[24] succinctus patria quondam, Crispine, papyro?
[25] hoc pretio squamae? potuit fortasse minoris
[26] piscator quam piscis emi; provincia tanti
[27] vendit agros, sed maiores Apulia vendit.
[28] qualis tunc epulas ipsum gluttisse putamus
[29] induperatorem, cum tot sestertia, partem
[30] exiguam et modicae sumptam de margine cenae,
[31] purpureus magni ructarit scurra Palati,
[32] iam princeps equitum, magna qui voce solebat
[33] vendere municipes fracta de merce siluros?
[34] incipe, Calliope. licet et considere: non est
[35] cantandum, res vera agitur. narrate, puellae
[36] Pierides, prosit mihi vos dixisse puellas.
[37] cum iam semianimum laceraret Flavius orbem
[38] ultimus et caluo serviret Roma Neroni,
[39] incidit Hadriaci spatium admirabile rhombi
[40] ante domum Veneris, quam Dorica sustinet Ancon,
[41] implevitque sinus; neque enim minor haeserat illis
[42] quos operit glacies Maeotica ruptaque tandem
[43] solibus effundit torrentis ad ostia Ponti
[44] desidia tardos et longo frigore pingues.
[45] destinat hoc monstrum cumbae linique magister
[46] pontifici summo. quis enim proponere talem
[47] aut emere auderet, cum plena et litora multo
[48] delatore forent? dispersi protinus algae
[49] inquisitores agerent cum remige nudo,
[50] non dubitaturi fugitiuum dicere piscem
[51] depastumque diu vivaria Caesaris, inde
[52] elapsum veterem ad dominum debere reverti.
[53] si quid Palfurio, si credimus Armillato,
[54] quidquid conspicuum pulchrumque est aequore toto
[55] res fisci est, ubicumque natat. donabitur ergo,
[56] ne pereat. iam letifero cedente pruinis
[57] autumno, iam quartanam sperantibus aegris,
[58] stridebat deformis hiems praedamque recentem
[59] servabat; tamen hic properat, velut urgueat auster.
[60] utque lacus suberant, ubi quamquam diruta servat
[61] ignem Troianum et Vestam colit Alba minorem,
[62] obstitit intranti miratrix turba parumper.
[63] ut cessit, facili patuerunt cardine valvae;
[64] exclusi spectant admissa obsonia patres.
[65] itur ad Atriden. tum Picens ‘accipe’ dixit
[66] ‘privatis maiora focis. genialis agatur
[67] iste dies. propera stomachum laxare sagina
[68] et tua servatum consume in saecula rhombum.
[69] ipse capi voluit.’ quid apertius? et tamen illi
[70] surgebant cristae. nihil est quod credere de se
[71] non possit cum laudatur dis aequa potestas.
[72] sed derat pisci patinae mensura. vocantur
[73] ergo in consilium proceres, quos oderat ille,
[74] in quorum facie miserae magnaeque sedebat
[75] pallor amicitiae. primus clamante Liburno
[76] ‘currite, iam sedit’ rapta properabat abolla
[77] Pegasus, attonitae positus modo vilicus urbi.
[78] anne aliud tum praefecti? quorum optimus atque
[79] interpres legum sanctissimus omnia, quamquam
[80] temporibus diris, tractanda putabat inermi
[81] iustitia. venit et Crispi iucunda senectus,
[82] cuius erant mores qualis facundia, mite
[83] ingenium. maria ac terras populosque regenti
[84] quis comes utilior, si clade et peste sub illa
[85] saevitiam damnare et honestum adferre liceret
[86] consilium? sed quid violentius aure tyranni,
[87] cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
[88] vere locuturi fatum pendebat amici?
[89] ille igitur numquam derexit bracchia contra
[90] torrentem, nec civis erat qui libera posset
[91] verba animi proferre et vitam inpendere vero.
[92] sic multas hiemes atque octogensima vidit
[93] solstitia, his armis illa quoque tutus in aula.
[94] proximus eiusdem properabat Acilius aevi
[95] cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
[96] et domini gladiis tam festinata; sed olim
[97] prodigio par est in nobilitate senectus,
[98] unde fit ut malim fraterculus esse gigantis.
[99] profuit ergo nihil misero quod comminus ursos
[100] figebat Numidas Albana nudus harena
[101] venator. quis enim iam non intellegat artes
[102] patricias? quis priscum illud miratur acumen,
[103] Brute, tuum? facile est barbato inponere regi.
[104] nec melior uultu quamuis ignobilis ibat
[105] Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
[106] et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
[107] Montani quoque venter adest abdomine tardus,
[108] et matutino sudans Crispinus amomo
[109] quantum vix redolent duo funera, saevior illo
[110] Pompeius tenui iugulos aperire susurro,
[111] et qui uulturibus servabat viscera Dacis
[112] Fuscus marmorea meditatus proelia villa,
[113] et cum mortifero prudens Veiiento Catullo,
[114] qui numquam visae flagrabat amore puellae,
[115] grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
[116] caecus adulator dirusque a ponte satelles,
[117] dignus Aricinos qui mendicaret ad axes
[118] blandaque devexae iactaret basia raedae.
[119] nemo magis rhombum stupuit; nam plurima dixit
[120] in laeuum conuersus, at illi dextra iacebat
[121] belua. sic pugnas Cilicis laudabat et ictus
[122] et pegma et pueros inde ad velaria raptos.
[123] non cedit Veiiento, sed ut fanaticus oestro
[124] percussus, Bellona, tuo divinat et ‘ingens
[125] omen habes’ inquit ‘magni clarique triumphi.
[126] regem aliquem capies, aut de temone Britanno
[127] excidet Aruiragus. peregrina est belua: cernis
[128] erectas in terga sudes?’ hoc defuit unum
[129] Fabricio, patriam ut rhombi memoraret et annos.
[130] ‘quidnam igitur censes? conciditur?’ ‘absit ab illo
[131] dedecus hoc’ Montanus ait, ‘testa alta paretur
[132] quae tenui muro spatiosum colligat orbem.
[133] debetur magnus patinae subitusque Prometheus.
[134] argillam atque rotam citius properate, sed ex hoc
[135] tempore iam, Caesar, figuli tua castra sequantur.’
[136] vicit digna viro sententia. noverat ille
[137] luxuriam inperii veterem noctesque Neronis
[138] iam medias aliamque famem, cum pulmo Falerno
[139] arderet. nulli maior fuit usus edendi
[140] tempestate mea: Circeis nata forent an
[141] Lucrinum ad saxum Rutupinove edita fundo
[142] ostrea callebat primo deprendere morsu,
[143] et semel aspecti litus dicebat echini.
[144] surgitur et misso proceres exire iubentur
[145] consilio, quos Albanam dux magnus in arcem
[146] traxerat attonitos et festinare coactos,
[147] tamquam de Chattis aliquid toruisque Sygambris
[148] dicturus, tamquam ex diversis partibus orbis
[149] anxia praecipiti venisset epistula pinna.
[150] atque utinam his potius nugis tota illa dedisset
[151] tempora saevitiae, claras quibus abstulit urbi
[152] inlustresque animas inpune et vindice nullo.
[153] sed periit postquam cerdonibus esse timendus
[154] coeperat: hoc nocuit Lamiarum caede madenti.