Saturae

Saturae » SATURA III


SATURA III

[1] Quamuis digressu veteris confusus amici

[2] laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis

[3] destinet atque unum civem donare Sibyllae.

[4] ianua Baiarum est et gratum litus amoeni

[5] secessus. ego vel Prochytam praepono Suburae;

[6] nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non

[7] deterius credas horrere incendia, lapsus

[8] tectorum adsiduos ac mille pericula saevae

[9] urbis et Augusto recitantes mense poetas?

[10] sed dum tota domus raeda componitur una,

[11] substitit ad veteres arcus madidamque Capenam.

[12] hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae

[13] (nunc sacri fontis nemus et delubra locantur

[14] Iudaeis, quorum cophinus fenumque supellex;

[15] omnis enim populo mercedem pendere iussa est

[16] arbor et eiectis mendicat silua Camenis),

[17] in vallem Egeriae descendimus et speluncas

[18] dissimiles veris. quanto praesentius esset

[19] numen aquis, viridi si margine cluderet undas

[20] herba nec ingenuum violarent marmora tofum.

[21] hic tunc Umbricius ‘quando artibus’ inquit ‘honestis

[22] nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,

[23] res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras

[24] deteret exiguis aliquid, proponimus illuc

[25] ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,

[26] dum nova canities, dum prima et recta senectus,

[27] dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me

[28] porto meis nullo dextram subeunte bacillo.

[29] cedamus patria. vivant Artorius istic

[30] et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,

[31] quis facile est aedem conducere, flumina, portus,

[32] siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,

[33] et praebere caput domina venale sub hasta.

[34] quondam hi cornicines et municipalis harenae

[35] perpetui comites notaeque per oppida buccae

[36] munera nunc edunt et, verso pollice uulgus

[37] cum iubet, occidunt populariter; inde reversi

[38] conducunt foricas, et cur non omnia? cum sint

[39] quales ex humili magna ad fastigia rerum

[40] extollit quotiens voluit Fortuna iocari.

[41] quid Romae faciam? mentiri nescio; librum,

[42] si malus est, nequeo laudare et poscere; motus

[43] astrorum ignoro; funus promittere patris

[44] nec volo nec possum; ranarum viscera numquam

[45] inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,

[46] quae mandat, norunt alii; me nemo ministro

[47] fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam

[48] mancus et extinctae corpus non utile dextrae.

[49] quis nunc diligitur nisi conscius et cui feruens

[50] aestuat occultis animus semperque tacendis?

[51] nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,

[52] participem qui te secreti fecit honesti.

[53] carus erit Verri qui Verrem tempore quo uult

[54] accusare potest. tanti tibi non sit opaci

[55] omnis harena Tagi quodque in mare voluitur aurum,

[56] ut somno careas ponendaque praemia sumas

[57] tristis et a magno semper timearis amico.

[58] quae nunc divitibus gens acceptissima nostris

[59] et quos praecipue fugiam, properabo fateri,

[60] nec pudor obstabit. non possum ferre, Quirites,

[61] Graecam urbem. quamuis quota portio faecis Achaei?

[62] iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes

[63] et linguam et mores et cum tibicine chordas

[64] obliquas nec non gentilia tympana secum

[65] vexit et ad circum iussas prostare puellas.

[66] ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra.

[67] rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,

[68] et ceromatico fert niceteria collo.

[69] hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,

[70] hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis,

[71] Esquilias dictumque petunt a vimine collem,

[72] viscera magnarum domuum dominique futuri.

[73] ingenium velox, audacia perdita, sermo

[74] promptus et Isaeo torrentior. ede quid illum

[75] esse putes. quemuis hominem secum attulit ad nos:

[76] grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,

[77] augur, schoenobates, medicus, magus, omnia novit

[78] Graeculus esuriens: in caelum iusseris ibit.

[79] in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax

[80] qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.

[81] horum ego non fugiam conchylia? me prior ille

[82] signabit fultusque toro meliore recumbet,

[83] aduectus Romam quo pruna et cottana vento?

[84] usque adeo nihil est quod nostra infantia caelum

[85] hausit Aventini baca nutrita Sabina?

[86] quid quod adulandi gens prudentissima laudat

[87] sermonem indocti, faciem deformis amici,

[88] et longum inualidi collum ceruicibus aequat

[89] Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,

[90] miratur vocem angustam, qua deterius nec

[91] ille sonat quo mordetur gallina marito?

[92] haec eadem licet et nobis laudare, sed illis

[93] creditur. an melior cum Thaida sustinet aut cum

[94] uxorem comoedus agit vel Dorida nullo

[95] cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,

[96] non persona, loqui: vacua et plana omnia dicas

[97] infra ventriculum et tenui distantia rima.

[98] nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic

[99] aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:

[100] natio comoeda est. rides, maiore cachinno

[101] concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,

[102] nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,

[103] accipit endromidem; si dixeris ‘aestuo,’ sudat.

[104] non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni

[105] nocte dieque potest aliena sumere uultum

[106] a facie, iactare manus laudare paratus,

[107] si bene ructavit, si rectum minxit amicus,

[108] si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo.

[109] praeterea sanctum nihil aut ab inguine tutum,

[110] non matrona laris, non filia virgo, nec ipse

[111] sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus.

[112] horum si nihil est, aviam resupinat amici.

[113] [scire volunt secreta domus atque inde timeri.]

[114] et quoniam coepit Graecorum mentio, transi

[115] gymnasia atque audi facinus maioris abollae.

[116] Stoicus occidit Baream delator amicum

[117] discipulumque senex ripa nutritus in illa

[118] ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.

[119] non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat

[120] Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,

[121] qui gentis vitio numquam partitur amicum,

[122] solus habet. nam cum facilem stillavit in aurem

[123] exiguum de naturae patriaeque veneno,

[124] limine summoveor, perierunt tempora longi

[125] servitii; nusquam minor est iactura clientis.

[126] quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod

[127] pauperis hic meritum, si curet nocte togatus

[128] currere, cum praetor lictorem inpellat et ire

[129] praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,

[130] ne prior Albinam et Modiam collega salutet?

[131] divitis hic servo cludit latus ingenuorum

[132] filius; alter enim quantum in legione tribuni

[133] accipiunt donat Caluinae vel Catienae,

[134] ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,

[135] cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres

[136] et dubitas alta Chionen deducere sella.

[137] da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes

[138] numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui

[139] servavit trepidam flagranti ex aede Mineruam:

[140] protinus ad censum, de moribus ultima fiet

[141] quaestio. ‘quot pascit servos? quot possidet agri

[142] iugera? quam multa magnaque paropside cenat?’

[143] quantum quisque sua nummorum servat in arca,

[144] tantum habet et fidei. iures licet et Samothracum

[145] et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper

[146] creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.

[147] quid quod materiam praebet causasque iocorum

[148] omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,

[149] si toga sordidula est et rupta calceus alter

[150] pelle patet, vel si consuto volnere crassum

[151] atque recens linum ostendit non una cicatrix?

[152] nil habet infelix paupertas durius in se

[153] quam quod ridiculos homines facit. ‘exeat’ inquit,

[154] si pudor est, et de puluino surgat equestri,

[155] cuius res legi non sufficit, et sedeant hic

[156] lenonum pueri quocumque ex fornice nati,

[157] hic plaudat nitidus praeconis filius inter

[158] pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae.

[159] sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.

[160] quis gener hic placuit censu minor atque puellae

[161] sarcinulis inpar? quis pauper scribitur heres?

[162] quando in consilio est aedilibus? agmine facto

[163] debuerant olim tenues migrasse Quirites.

[164] haut facile emergunt quorum virtutibus obstat

[165] res angusta domi, sed Romae durior illis

[166] conatus: magno hospitium miserabile, magno

[167] servorum ventres, et frugi cenula magno.

[168] fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis

[169] translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam

[170] contentusque illic Veneto duroque cucullo.

[171] pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua

[172] nemo togam sumit nisi mortuus. ipsa dierum

[173] festorum herboso colitur si quando theatro

[174] maiestas tandemque redit ad pulpita notum

[175] exodium, cum personae pallentis hiatum

[176] in gremio matris formidat rusticus infans,

[177] aequales habitus illic similesque videbis

[178] orchestram et populum; clari velamen honoris

[179] sufficiunt tunicae summis aedilibus albae.

[180] hic ultra vires habitus nitor, hic aliquid plus

[181] quam satis est interdum aliena sumitur arca.

[182] commune id vitium est: hic vivimus ambitiosa

[183] paupertate omnes. quid te moror? omnia Romae

[184] cum pretio. quid das, ut Cossum aliquando salutes,

[185] ut te respiciat clauso Veiiento labello?

[186] ille metit barbam, crinem hic deponit amati;

[187] plena domus libis venalibus: accipe et istud

[188] fermentum tibi habe. praestare tributa clientes

[189] cogimur et cultis augere peculia servis.

[190] quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam

[191] aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut

[192] simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?

[193] nos urbem colimus tenui tibicine fultam

[194] magna parte sui; nam sic labentibus obstat

[195] vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum,

[196] securos pendente iubet dormire ruina.

[197] vivendum est illic, ubi nulla incendia, nulli

[198] nocte metus. iam poscit aquam, iam frivola transfert

[199] Ucalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:

[200] tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,

[201] ultimus ardebit quem tegula sola tuetur

[202] a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae.

[203] lectus erat Cordo Procula minor, urceoli sex

[204] ornamentum abaci, nec non et paruulus infra

[205] cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,

[206] iamque vetus Graecos servabat cista libellos

[207] et divina opici rodebant carmina mures.

[208] nil habuit Cordus, quis enim negat? et tamen illud

[209] perdidit infelix totum nihil. ultimus autem

[210] aerumnae cumulus, quod nudum et frusta rogantem

[211] nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.

[212] si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,

[213] pullati proceres, differt vadimonia praetor.

[214] tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem.

[215] ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,

[216] conferat inpensas; hic nuda et candida signa,

[217] hic aliquid praeclarum Euphranoris et Polycliti,

[218] haec Asianorum vetera ornamenta deorum,

[219] hic libros dabit et forulos mediamque Mineruam,

[220] hic modium argenti. meliora ac plura reponit

[221] Persicus orborum lautissimus et merito iam

[222] suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.

[223] si potes avelli circensibus, optima Sorae

[224] aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur

[225] quanti nunc tenebras unum conducis in annum.

[226] hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus

[227] in tenuis plantas facili diffunditur haustu.

[228] vive bidentis amans et culti vilicus horti

[229] unde epulum possis centum dare Pythagoreis.

[230] est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu,

[231] unius sese dominum fecisse lacertae.

[232] plurimus hic aeger moritur vigilando (sed ipsum

[233] languorem peperit cibus inperfectus et haerens

[234] ardenti stomacho); nam quae meritoria somnum

[235] admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.

[236] inde caput morbi. raedarum transitus arto

[237] vicorum in flexu et stantis conuicia mandrae

[238] eripient somnum Druso vitulisque marinis.

[239] si vocat officium, turba cedente vehetur

[240] dives et ingenti curret super ora Liburna

[241] atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;

[242] namque facit somnum clausa lectica fenestra.

[243] ante tamen veniet: nobis properantibus obstat

[244] unda prior, magno populus premit agmine lumbos

[245] qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro

[246] alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.

[247] pinguia crura luto, planta mox undique magna

[248] calcor, et in digito clauus mihi militis haeret.

[249] nonne vides quanto celebretur sportula fumo?

[250] centum convivae, sequitur sua quemque culina.

[251] Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res

[252] inpositas capiti, quas recto vertice portat

[253] servulus infelix et cursu ventilat ignem.

[254] scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat

[255] serraco veniente abies, atque altera pinum

[256] plaustra vehunt; nutant alte populoque minantur.

[257] nam si procubuit qui saxa Ligustica portat

[258] axis et eversum fudit super agmina montem,

[259] quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa

[260] inuenit? obtritum volgi perit omne cadaver

[261] more animae. domus interea secura patellas

[262] iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis

[263] striglibus et pleno componit lintea guto.

[264] haec inter pueros varie properantur, at ille

[265] iam sedet in ripa taetrumque novicius horret

[266] porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum

[267] infelix nec habet quem porrigat ore trientem.

[268] respice nunc alia ac diversa pericula noctis:

[269] quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum

[270] testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris

[271] vasa cadant, quanto percussum pondere signent

[272] et laedant silicem. possis ignauus haberi

[273] et subiti casus inprovidus, ad cenam si

[274] intestatus eas: adeo tot fata, quot illa

[275] nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae.

[276] ergo optes votumque feras miserabile tecum,

[277] ut sint contentae patulas defundere pelues.

[278] ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,

[279] dat poenas, noctem patitur lugentis amicum

[280] Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus:

[281] [ergo non aliter poterit dormire; quibusdam]

[282] somnum rixa facit. sed quamuis inprobus annis

[283] atque mero feruens cavet hunc quem coccina laena

[284] vitari iubet et comitum longissimus ordo,

[285] multum praeterea flammarum et aenea lampas.

[286] me, quem luna solet deducere vel breve lumen

[287] candelae, cuius dispenso et tempero filum,

[288] contemnit. miserae cognosce prohoemia rixae,

[289] si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.

[290] stat contra starique iubet. parere necesse est;

[291] nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem

[292] fortior? ‘unde venis’ exclamat, ‘cuius aceto,

[293] cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum

[294] sutor et elixi vervecis labra comedit?

[295] nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem.

[296] ede ubi consistas: in qua te quaero proseucha?’

[297] dicere si temptes aliquid tacitusue recedas,

[298] tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde

[299] irati faciunt. libertas pauperis haec est:

[300] pulsatus rogat et pugnis concisus adorat

[301] ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

[302] nec tamen haec tantum metuas; nam qui spoliet te

[303] non derit clausis domibus postquam omnis ubique

[304] fixa catenatae siluit compago tabernae.

[305] interdum et ferro subitus grassator agit rem:

[306] armato quotiens tutae custode tenentur

[307] et Pomptina palus et Gallinaria pinus,

[308] sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt.

[309] qua fornace graves, qua non incude catenae?

[310] maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne

[311] vomer deficiat, ne marra et sarcula desint.

[312] felices proavorum atavos, felicia dicas

[313] saecula quae quondam sub regibus atque tribunis

[314] viderunt uno contentam carcere Romam.

[315] his alias poteram et pluris subnectere causas,

[316] sed iumenta vocant et sol inclinat. eundum est;

[317] nam mihi commota iamdudum mulio virga

[318] adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te

[319] Roma tuo refici properantem reddet Aquino,

[320] me quoque ad Heluinam Cererem vestramque Dianam

[321] conuerte a Cumis. saturarum ego, ni pudet illas,

[322] auditor gelidos veniam caligatus in agros.’