Saturae

Saturae » SATURA II


SATURA II

[1] Ultra Sauromatas fugere hinc libet et glacialem

[2] Oceanum, quotiens aliquid de moribus audent

[3] qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.

[4] indocti primum, quamquam plena omnia gypso

[5] Chrysippi inuenias; nam perfectissimus horum,

[6] si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit

[7] et iubet archet pluteum servare Cleanthas.

[8] frontis nulla fides; quis enim non vicus abundat

[9] tristibus obscenis? castigas turpia, cum sis

[10] inter Socraticos notissima fossa cinaedos?

[11] hispida membra quidem et durae per bracchia saetae

[12] promittunt atrocem animum, sed podice levi

[13] caeduntur tumidae medico ridente mariscae.

[14] rarus sermo illis et magna libido tacendi

[15] atque supercilio brevior coma. verius ergo

[16] et magis ingenue Peribomius; hunc ego fatis

[17] inputo, qui uultu morbum incessuque fatetur.

[18] horum simplicitas miserabilis, his furor ipse

[19] dat veniam; sed peiiores, qui talia verbis

[20] Herculis inuadunt et de virtute locuti

[21] clunem agitant. ‘ego te ceventem, Sexte, verebor?’

[22] infamis Varillus ait, ‘quo deterior te?’

[23] loripedem rectus derideat, Aethiopem albus.

[24] quis tulerit Gracchos de seditione querentes?

[25] quis caelum terris non misceat et mare caelo

[26] si fur displiceat Verri, homicida Miloni,

[27] Clodius accuset moechos, Catilina Cethegum,

[28] in tabulam Sullae si dicant discipuli tres?

[29] qualis erat nuper tragico pollutus adulter

[30] concubitu, qui tunc leges revocabat amaras

[31] omnibus atque ipsis Veneri Martique timendas,

[32] cum tot abortivis fecundam Iulia uuluam

[33] solueret et patruo similes effunderet offas.

[34] nonne igitur iure ac merito vitia ultima fictos

[35] contemnunt Scauros et castigata remordent?

[36] non tulit ex illis toruum Laronia quendam

[37] clamantem totiens ‘ubi nunc, lex Iulia, dormis?’

[38] atque ita subridens: ‘felicia tempora, quae te

[39] moribus opponunt. habeat iam Roma pudorem:

[40] tertius e caelo cecidit Cato. sed tamen unde

[41] haec emis, hirsuto spirant opobalsama collo

[42] quae tibi? ne pudeat dominum monstrare tabernae.

[43] quod si vexantur leges ac iura, citari

[44] ante omnis debet Scantinia. respice primum

[45] et scrutare viros, faciunt nam plura; sed illos

[46] defendit numerus iunctaeque umbone phalanges.

[47] magna inter molles concordia. non erit ullum

[48] exemplum in nostro tam detestabile sexu.

[49] Tedia non lambit Cluviam nec Flora Catullam:

[50] Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque.

[51] numquid nos agimus causas, civilia iura

[52] novimus aut ullo strepitu fora vestra movemus?

[53] luctantur paucae, comedunt coloephia paucae.

[54] vos lanam trahitis calathisque peracta refertis

[55] vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum

[56] Penelope melius, levius torquetis Arachne,

[57] horrida quale facit residens in codice paelex.

[58] notum est cur solo tabulas inpleverit Hister

[59] liberto, dederit vivus cur multa puellae.

[60] dives erit magno quae dormit tertia lecto.

[61] tu nube atque tace: donant arcana cylindros.

[62] de nobis post haec tristis sententia fertur?

[63] dat veniam coruis, vexat censura columbas.’

[64] fugerunt trepidi vera ac manifesta canentem

[65] Stoicidae; quid enim falsi Laronia? sed quid

[66] non facient alii, cum tu multicia sumas,

[67] Cretice, et hanc vestem populo mirante perores

[68] in Proculas et Pollittas? est moecha Fabulla;

[69] damnetur, si vis, etiam Carfinia: talem

[70] non sumet damnata togam. ‘sed Iulius ardet,

[71] aestuo.’ nudus agas: minus est insania turpis.

[72] en habitum quo te leges ac iura ferentem

[73] uulneribus crudis populus modo victor et illud

[74] montanum positis audiret uulgus aratris.

[75] quid non proclames, in corpore iudicis ista

[76] si videas? quaero an deceant multicia testem.

[77] acer et indomitus libertatisque magister,

[78] Cretice, perluces. dedit hanc contagio labem

[79] et dabit in plures, sicut grex totus in agris

[80] unius scabie cadit et porrigine porci

[81] uvaque conspecta livorem ducit ab uva.

[82] foedius hoc aliquid quandoque audebis amictu;

[83] nemo repente fuit turpissimus. accipient te

[84] paulatim qui longa domi redimicula sumunt

[85] frontibus et toto posuere monilia collo

[86] atque bonam tenerae placant abdomine porcae

[87] et magno cratere deam. sed more sinistro

[88] exagitata procul non intrat femina limen:

[89] solis ara deae maribus patet. ‘ite, profanae,’

[90] clamatur, ‘nullo gemit hic tibicina cornu.’

[91] talia secreta coluerunt orgia taeda

[92] Cecropiam soliti Baptae lassare Cotyton.

[93] ille supercilium madida fuligine tinctum

[94] obliqua producit acu pingitque trementis

[95] attollens oculos; vitreo bibit ille priapo

[96] reticulumque comis auratum ingentibus implet

[97] caerulea indutus scutulata aut galbina rasa

[98] et per Iunonem domini iurante ministro;

[99] ille tenet speculum, pathici gestamen Othonis,

[100] Actoris Aurunci spolium, quo se ille videbat

[101] armatum, cum iam tolli vexilla iuberet.

[102] res memoranda novis annalibus atque recenti

[103] historia, speculum civilis sarcina belli.

[104] nimirum summi ducis est occidere Galbam

[105] et curare cutem, summi constantia civis

[106] Bebriaci campis solium adfectare Palati

[107] et pressum in faciem digitis extendere panem,

[108] quod nec in Assyrio pharetrata Sameramis orbe

[109] maesta nec Actiaca fecit Cleopatra carina.

[110] hic nullus verbis pudor aut reverentia mensae,

[111] hic turpis Cybeles et fracta voce loquendi

[112] libertas et crine senex fanaticus albo

[113] sacrorum antistes, rarum ac memorabile magni

[114] gutturis exemplum conducendusque magister.

[115] quid tamen expectant, Phrygio quos tempus erat

[116] iam more superuacuam cultris abrumpere carnem?

[117] quadringenta dedit Gracchus sestertia dotem

[118] cornicini, sive hic recto cantaverat aere;

[119] signatae tabulae, dictum ‘feliciter,’ ingens

[120] cena sedet, gremio iacuit nova nupta mariti.

[121] o proceres, censore opus est an haruspice nobis?

[122] scilicet horreres maioraque monstra putares,

[123] si mulier vitulum vel si bos ederet agnum?

[124] segmenta et longos habitus et flammea sumit

[125] arcano qui sacra ferens nutantia loro

[126] sudavit clipeis ancilibus. o pater urbis,

[127] unde nefas tantum Latiis pastoribus? unde

[128] haec tetigit, Gradive, tuos urtica nepotes?

[129] traditur ecce viro clarus genere atque opibus vir,

[130] nec galeam quassas nec terram cuspide pulsas

[131] nec quereris patri. vade ergo et cede severi

[132] iugeribus campi, quem neglegis. ‘officium cras

[133] primo sole mihi peragendum in valle Quirini.’

[134] quae causa officii? ‘quid quaeris? nubit amicus

[135] nec multos adhibet.’ liceat modo vivere, fient,

[136] fient ista palam, cupient et in acta referri.

[137] interea tormentum ingens nubentibus haeret

[138] quod nequeant parere et partu retinere maritos.

[139] sed melius, quod nil animis in corpora iuris

[140] natura indulget: steriles moriuntur, et illis

[141] turgida non prodest condita pyxide Lyde,

[142] nec prodest agili palmas praebere luperco.

[143] vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi,

[144] lustravitque fuga mediam gladiator harenam

[145] et Capitolinis generosior et Marcellis

[146] et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et

[147] omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum

[148] admoveas cuius tunc munere retia misit.

[149] esse aliquos manes et subterranea regna,

[150] Cocytum et Stygio ranas in gurgite nigras,

[151] atque una transire vadum tot milia cumba

[152] nec pueri credunt, nisi qui nondum aere lavantur.

[153] sed tu vera puta: Curius quid sentit et ambo

[154] Scipiadae, quid Fabricius manesque Camilli,

[155] quid Cremerae legio et Cannis consumpta iuventus,

[156] tot bellorum animae, quotiens hinc talis ad illos

[157] umbra venit? cuperent lustrari, si qua darentur

[158] sulpura cum taedis et si foret umida laurus.

[159] illic heu miseri traducimur. arma quidem ultra

[160] litora Iuvernae promovimus et modo captas

[161] Orcadas ac minima contentos nocte Britannos,

[162] sed quae nunc populi fiunt victoris in urbe

[163] non faciunt illi quos vicimus. et tamen unus

[164] Armenius Zalaces cunctis narratur ephebis

[165] mollior ardenti sese indulsisse tribuno.

[166] aspice quid faciant commercia: venerat obses,

[167] hic fiunt homines. nam si mora longior urbem

[168] indulsit pueris, non umquam derit amator.

[169] mittentur bracae, cultelli, frena, flagellum:

[170] sic praetextatos referunt Artaxata mores.