Fabulae

Fabulae » APPENDIX PEROTTINA


APPENDIX PEROTTINA

Fabula I

Avarum etiam quod sibi superest non libenter dare. Vulpem rogabat partem caudae simius, contegere honeste posset ut nudas nates; cui sic maligna: Longior fiat licet, tamen illam citius per lutum et spinas traham, partem tibi quam quamuis parvam impartiar.

Fabula II

De his qui legunt libellum. Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea, nequitia pariter laudat et frugalitas, sed haec simpliciter; illa tacite irascitur.

Fabula III

Non esse plus aequo petendum. Arbitrio si Natura fixisset meo genus mortale, longe foret instructius. Nam cuncta nobis attribuisset commoda quae cui Fortuna indulgens animali dedit, elephanti vires et leonis impetum, cornicis aevum, gloriam tauri trucis, equi velocis placidam mansuetudinem; et adesset homini sua tamen sollertia. Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter, haec qui negavit magno consilio hominibus, ne sceptrum mundi raperet nostra audacia. Ergo contenti munere invicti Iovis fatalis annos decurramus temporis, nec plus conemur quam sinit mortalitas.

Fabula IV

De eodem alia fabula Mercurium hospitio mulieres olim duae inliberali et sordido receperant; quarum una in cunis parvum habebat filium, quaestus placebat alteri meretricius. Ergo ut referret gratiam officiis parem, abiturus et iam limen excedens ait: Deum videtis; tribuam vobis protinus quod quaeque optarit. Mater suppliciter rogat barbatum ut videat natum quam primum suum; moecha ut sequatur sese quidquid tetigerit. Volat Mercurius, intro redeunt mulieres. Barbatus infans, ecce, vagitus ciet. Id forte meretrix cum rideret validius, nares replevit umor ut fieri solet. Emungere igitur se volens predit manu traxitque ad terram nasi longitudinem, et aliam ridens ipsa ridenda extitit.

Fabula V

* * * [deest] * * *

Fabula VI

De veritate et mendacio. Olim Prometheus saeculi figulus novi cura subtili Veritatem fecerat, ut iura posset inter homines reddere. Subito accersitus nuntio magni Iovis commendat officinam fallaci Dolo, in disciplinam nuper quem receperat. Hic studio accensus, facie simulacrum pari, una statura, simile et membris omnibus, dum tempus habuit callida finxit manu. Quod prope iam totum mire cum positum foret, lutum ad faciendos illi defecit pedes. Redit magister, quo festinanter Dolus metu turbatus in suo sedit loco. Mirans Prometheus tantam similitudinem propriae videri voluit gloriam. Igitur fornaci pariter duo signa intulit; quibus percoctis atque infuso spiritu modesto gressu sancta incessit Veritas, at trunca species haesit in vestigio. Tunc falsa imago atque operis furtivi labor Mendacium appellatum est, quod negantibus pedes habere facile et ipse adsentio. Simulata interdum initio prosunt hominibus, sed tempore ipsa tamen apparet veritas.

Fabula VII

Sensum aestimandum esse, non verba. Ixion quod versari narratur rota, volubilem Fortunam iactari docet. adversus altos Sisyphus montes agens saxum labore summo, quod de vertice sudore semper irrito revolvitur, ostendit hominum sine fine [esse] miserias. Quod stans in amne Tantalus medio sitit, avari describuntur, quos circumfluit usus bonorum, sed nil possunt tangere. urnis scelestae Danaides portant aquas, pertusa nec complere possunt dolia; immo luxuriae quicquid dederis perfluet. Novem porrectus Tityos est per iugera, tristi renatum suggerens poenae iecur; quo quis maiorem possidet terrae locum, hoc demonstratur cura graviore adfici. Consulto involuit veritatem antiquitas ut sapiens intellegeret, erraret rudis.

Fabula VIII

De oraculo Apollinis. Utilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro, qui Delphos et formosum Parnasum incolis. Subito sacratae vatis horrescunt comae, tripodes moventur, mugit adytis Religio, tremuntque lauri et ipse pallescit dies. Voces resolvit icta Pytho numine: Audite, gentes, Delii monitus dei: pietatem colite, vota superis reddite; patriam, parentes, natos, castas coniuges defendite armis, hostem ferro pellite; amicos sublevate, miseris parcite; bonis favete, subdolis ite obuiam; delicta vindicate, corripite impios, punite turpi thalamos qui violant stupro; malos cavete, nulli nimium credite. Haec elocuta concidit virgo furens; furens profecto, nam quae dixit perdidit.

Fabula IX

De malo scriptore se laudante. Aesopo quidam scripta recitarat mala, in quis inepte multum se iactaverat. Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex, Numquid tibi inquit visus sum superbior? Haud vana nobis ingeni fiducia est. Confectus ille pessimo volumine, Ego inquit quod te laudas vehementer probo; namque hoc ab alio numquam contiget tibi.

Fabula X

Quam difficile sit hominem nosse. Magni Pompeii mile vasti corporis fracte loquendo et ambulando molliter famam cinaedi traxerat certissimi. Hic insidiatus nocte iumentis ducis cum veste et auro et magno argenti pondere avertit mulos. Factum rumor dissipat; arguitur miles, rapitur in praetorium. Tum Magnus: Quid ais? Tune me, commilito, spoliare es ausus? Ille continuo exscreat sibi in sinistram et sputum digitis dissipat: Sic, imperator, oculi exstillescant mei, si vidi aut tetigi. Tum vir animi simplicis id dedecus castrorum propelli iubet, nec cadere in illum credit tantam audaciam. Breve tempus intercessit, et fidens manu unum de nostris provocabat barbarus. Sibi quisque metuit; primi iam mussant duces. Tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus, adit sedentem pro tribunali ducem, et voce molli: Licet? eum vero eici, ut in re atroci, Magnus stomachans imperat. Tum quidam senior ex amicis principis: Hunc ego committi satius fortunae arbitror, in quo iactura levis est, quam fortem virum, qui casu victus temeritatis te arguat. Assensit Magnus et permisit militi prodire contra; qui mirante exercitu dicto celerius hostis abscidit caput, victorque rediit. His tunc Pompeius super: Corona, miles, equidem te dono libens, quia vindicasti laudem Romani imperi; sed exstillescant oculi sic inquit mei, turpe illud imitans ius iurandum militis, nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas.

Fabula XI

De mulierum libidine. Cum castitatem Iuno laudaret suam, iocunditatis causa non renuit Venus, nullamque ut affirmaret esse illi parem interrogasse sic gallinam dicitur: Dic, sodes, quanto possis satiari cibo? Respondit illa Quidquid dederis, satis erit, sic ut concedas pedibus aliquid scalpere. Ne scalpas inquit satis est modius tritici? Plane, immo nimium est, sed permitte scalpere. Ex toto ne quid scalpas, quid desideras? Tum denique illa fassa est naturae malum: Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen. Risisse Iuno dicitur Veneris iocos, quia per gallinam denotavit feminas.

Fabula XII

Quomodo domanda sit ferox ivuentus. Paterfamilias saevum habebat filium. Hic, e conspectu cum patris recesserat, verberibus servos afficiebat plurimis et exercebat fervidam adulescentiam. Aesopus ergo narrat hoc breviter seni: Quidam ivuenco vetulum adiungebat bovem. Is cum refugiens impari collo iugum aetatis excusaret vires languidas, Non est quod timeas inquit illi rusticus; non ut labores facio, sed ut istum domes, qui calce et cornu multos reddit debiles. Et tu nisi istum tecum assidue retines, feroxque ingenium comprimis clementia, vide ne querela maior accrescat domus. [Atrocitati mansuetudo est remedium.]

Fabula XIII

Quomodo comprimatur aliquando iactantia. Victorem forte gymnici certaminis iactantiorem Phryx cum vidisset sophus, interrogavit an plus adversarius valuisset nervis. Ille: Ne istud dixeris; multo fuere vires maiores meae. Quod inquit ergo, stulte, meruisti decus, minus valentem se vicisti fortior? Ferendus esses, arte si te diceres superasse eum qui te esset melior viribus.

Fabula XIV

Quomodo ingenia saepe calamitate intercidant. Asinus iacentem vidit in prato lyram; accessit et temptavit chordas ungula. Sonuere tactae. Bella res mehercules male cessit inquit artis quia sum nescius. Si reperisset aliquis hanc prudentior, divinis aures oblectasset cantibus. Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.

Fabula XV

Quanta sit inconstantia et libido mulierum. Per aliquot annos quaedam dilectum virum amisit et sarchphago corpus condidit; a quo revelli nullo cum posset modo et in sepulchro lugens vitam degeret, claram assecuta est famam castae coniugis. Interea fanum qui compilarant Iovis, cruci suffixi luerunt poenas numini. Horum reliquias ne quis posset tollere, custodes dantur milites cadaverum, monumentum iuxta, mulier quo se incluserat. Aliquando sitiens unus de custodibus aquam rogavit media nocte ancillulam, quae forte dominae tunc adsistebat suae dormitum eunti; namque lucubraverat et usque in serum vigilias perduxerat. Paulum reclusis foribus miles prospicit, videtque egregiam facie pulchra feminam. Correptus animus ilico succenditur oriturque sensim ut impotentis cupiditas. sollers acumen mille causas invenit, per quas videre posset viduam saepius. Cotidiana capta consuetudine paulatim facta est aduenae submissior, mox artior revinxit animum copula. Hic dum consumit noctes custos diligens, desideratum est corpus ex una cruce. Turbatus miles factum exponit mulieri. At sancta mulier Non est quod timeas ait, virique corpus tradit figendum cruci, ne subeat ille poenas neglegentiae. Sic turpitudo laudis obsedit locum.

Fabula XVI

Fortunam interdum praeter spem atque expectationem hominibus favere. Unam expectebant virginem ivuenes duo. Vicit locuples genus et formam pauperis. Ut nuptiarum dictus aduenit dies, amans, dolorem quia non poterat perpeti, maerens propinquos contulit se in hortulos, quos ultra paulo villa splendens divitis erat acceptura virginem e matri sinu, parum explicatur, turba concurrit frequens, et coniugalem praefent Hymenaeus facem. Asellus autem, qui solebat pauperi quaestum deferre, stabat portae in limine. Illum puellae casu conducunt sui, viae labores teneros ne laedant pedes. Repente caelum, Veneris misericordia, ventis movetur, intonat mundi fragor noctemque densis horridam nimbis parat. Lux rapitur oculis, et simul vis grandinis effusa trepidos passim comites dissipat, sibi quemque cogens petere praesidium fuga. Asellus notum proxime tectum subit, et voce magna sese venisse indicat. Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt virginem et admirantur; deinde domino nuntiant. Inter sodales ille paucos accubans amorem crebris avocabat poculis. Ubi nuntiatum est, recreatus gaudiis hortante Baccho et Venere, dulcis perficit aequalitatis inter plausus nuptias. Quaerunt parentes per praeconem filiam; Novus maritus coniuge amissa dolet. Quid esset actum postquam populo innotuit, omnes favorem comprobarunt caelitum.

Fabula XVII

Quam noceat saepe verum dicere. Aesopus turpi cum serviret feminae, quae se expingendo totum tricaret diem, vestem uniones aurum argentum sumeret, nec inveniret digito qui se tangeret, Licetne paucis? inquit. Dicas. Censeo, quiduis efficies, cultum se deposueris. Adeone per me videor tibi meliuscula? Immo, ni dederis, sponda cessabit tua. At non cessabunt latera respondit tua; et obiurgari iussit ferulis garrulum. Post paulo armillam tollit fur argenteam. Eam non apparere ut dictum est mulieri, omnes furore plena vocat, et verbera proponit gravia, verum si non dixerint. Aliis minare; me inquit non falles, era; flagris sum caesus , verum quia dixi modo.

Fabula XVIII

Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere. Feles habebat gallus lecticarios. Hunc gloriose vulpes ut vidit vehi, sic est locuta: Moneo praecaveas dolum; istorum vultus namque si consideres, praedam portare iudices, non sarcinam. Postquam esurire coepit felum societas, discerpsit dominum et fecit partes funeris.

Fabula XIX

Faciendum prius de homine periculum quam eius te committas fidei. Premente partu scrofa cum gemeret iacens. Accurrit lupus et obstetricis partibus se posse fungi dixit, promittens opem. Quae vero nosset pectoris fraudem improbi, suspectum officium repudiavit malefici et Satis est inquit si recedis longius. Quodsi perfidiae se commisisset lupi, pari dolore fata deflesset sua.

Fabula XX

Non esse malo addendum malum. Servus profugiens dominum naturae asperae Aesopo occurrit, notus e vicinia. Quid tu confusus? Dicam tibi clare, pater, hoc namque es dignus appellari nomine, tuto querela quia apud te deponitur. Plagae supersunt, desunt mihi cibaria. Subinde ad villam mittor sine viatico. Domi si cenat, totis persto noctibus; sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita. emerui libertatem, canus servio. Ullius essem culpae mihi si conscius, aequo animo ferrem. Nunquam sum factus satur, et super infelix saevum patior dominium. Has propter causas et quas longum est promere abire destinavi quo tulerint pedes. Ergo inquit audi: cum mali nil feceris, haec experiris, ut refers, incommoda; quid si peccaris? Quae te passurum putas? Tali consilio est a fuga deterritus.

Fabula XXI

Ferendum esse aequo animo quidquid acciderit. Equum e quadriga multis palmis nobilem abegit quidam et in pistrinum vendidit. Productus ad bibendum cum foret a molis, incircum aequales ire conspexit suos, ut grata ludis redderent certamina. Lacrimis obortis Ite felices, ait, celebrate sine me cursu sollemnem diem; ego, quo scelesta furis attraxit manus, ibi sorte tristi fata deflebo mea.

Fabula XXII

Famam acuere animantibus ingenium. Si quando in silvis urso desunt copiae, scopulosum ad litus currit et prendens petram pilosa crura sensim demittit vado; quorum inter villos haeserunt cancri simul, in terram adsiliens excutit praedam maris, escaque fruitur passim collecta vafer. Ergo etiam stultis acuit ingenium fames.

Fabula XXIII

Verbis saepe numero homines decipi solere. Quidam per agros devium carpens iter AVE exaudivit, et moratus paululum, adesse ut vidit nullum, corripuit gradum. Iterum salutat idem ex occulto sonus. Voce hospitali confirmatus restitit, ut, quisquis esset, par officium reciperet. Cum circumspectans errore haesisset diu et perdidisset tempus aliquot milium, ostendit sese corvus et supervolans AVE usque ingessit. Tum se lusum intelligens At male tibi sit inquit, ales pessime, qui festinantis sic detinuisti pedes.

Fabula XXIV

Nihil ita occultum esse quod non revelatur. Pastor capellae cornu baculo fregerat: rogare coepit ne se domino proderet. Quamuis indigne laesa reticebo tamen; sed res clamabit ipsa quid deliqueris.

Fabula XXV

Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse; hoc est, ubi deficiunt vires astu utendum. Serpens lacertam forte aversam prenderat, quam devorare patula cum vellet gula, arripuit illa prope iacentem surculum, et pertinaci morsu transuersum tenens avidum solleti rictum frenavit mora. praedam dimisit ore serpens inritam.

Fabula XXVI

Multos lacessere debiles et cedere fortibus. Odiosa cornix super ovem consederat; quam dorso cum tulisset invita et diu, Hoc inquit si dentato fecisses cani, poenas dedisses. Illa contra pessima: Despicio inermes, eadem cedo fortibus; scio quem lacessam, cui dolosa blandiar. ideo senectam mille in annos prorogo.

Fabula XXVII

Nullum maledictum esse gravius conscientia. Cum servus nequam Socrati male diceret, uxorem domini qui corrupisset sui, idque ille sciret notum circumstantibus, Places tibi inquit quia cui non debes places; sed non impune, quia cui debes non places.

Fabula XXVIII

Multos verbis blandos esse, pectore infideles. Cum venatorem celeri pede fugeret lepus et a bubulco visus veprem inreperet: Per te oro superos perque spes omnes tuas, ne me indices, bubulce; nihil umquam mali huic agro feci. Et rusticus: Ne timueris; late securus. Iamque venator sequens: Quaeso, bubulce, numquid huc venit lepus? Venit, sed abiit hac ad laevam, et dexteram demonstrat nutu partem. Venator citus non intellexit seque e conspectu abstulit. Tunc sic bubulcus: Ecquid est gratum tibi, quod te celavi? Linguae prorsus non nego habere atque agere maximas me gratias; verum oculis ut priveris opto perfidis.

Fabula XXIX

Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda. Cum blandiretur ivueni meretrix perfida, et ille laesus multis saepe iniuriis tamen praeberet sese facilem mulieri, sic insidiatrix: Omnes muneribus licet contendant, ego te plurimi facio tamen. Ivuenis recordans quotiens deceptus foret: Lubenter, inquit, mea lux, hanc vocem audio, non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi.

Fabula XXX

Multi viuerent se salutis gratia parvi facerent fortunas. Canes effugere cum iam non possit fiber (Graeci loquaces quem dixerunt castorem et indiderunt bestiae nomen dei, illi qui iactant se verborum copia), abripere morsu fertur testiculos sibi, quia propter illos sentiat sese peti. Divina quod ratione fieri non negem; venator namque simul invenit remedium, omittit ipsum persequi et revocat canes. Hoc si praestare possent homines, ut suo vellent carere, tuti posthac viuerent; haud quisquam insidias nudo faceret corpori.

Fabula XXXI

Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam. Papilio vespam prope volantem viderat: O sortem iniquam! Dum viuebant corpora, quorum ex reliquiis animam nos accepimus, ego eloquens in pace, fortis proeliis, arte omni princeps inter aequalis fui; en cuncta levitas putris et volito cinis. Tu, qui fuisti mulus clitellarius, quemcumque visum est laedis infixo aculeo. At vespa dignam memoria vocem edidit: Non qui fuerimus, sed qui nunc simus, vide.

Fabula XXXII

Pravis non esse fidem adhibendam. Avis quam dicunt terraneolam rustici, in terra nidum quia componit scilicet, forte occucurrit improbae vulpeculae, qua visa pennis altius se sustulit. Salve, inquit illa, cur me fugisti obsecro? Quasi non abunde sit mihi in prato cibus, grilli, scarabaei, locustarum copia; nihil est quod metuas, ego te multum diligo propter quietos mores et vitam probam. Respondit cantrix: Tu quidem bene praedicas, in campo non par, [par] sum sublimis tibi. Quin sequere; tibi salutem hic committo meam.