LIBER XX
Breviculus
[20,1] Quod, quamvis omni tempore deus iudicet, in hoc tamen libro de novissimo eius iudicio sit proprie disputandum.
[20,2] De varietate rerum humanarum, cui non potest dici deesse iudicium dei, quamvis nequeat vestigari.
[20,3] Quid in libro ecclesiaste Salomon de his, quae in hac vita et bonis et malis sunt communia, disputarit.
[20,4] Quod ad disserendum de novissimo iudicio dei novi primum testamenti ac deinde veteris testimonia prolaturus sit.
[20,5] Quibus sententiis domini salvatoris divinum iudicium futurum in fine saeculi declaretur.
[20,6] Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
[20,7] De duabus resurrectionibus et de mille annis quid in apocalypsi Iohannis scriptum sit et quid de eis rationabiliter sentiatur.
[20,8] De adligatione et solutione diaboli.
[20,9] Quod sit regnum sanctorum cum Christo per mille annos, et in quo discernatur a regno aeterno.
[20,10] Quid respondendum sit eis, qui putant resurrectionem ad sola corpora, non etiam ad animas pertinere.
[20,11] De Gog et Magog, quos ad persequendam ecclesiam dei solutus prope finem saeculi diabolus incitabit.
[20,12] An ad ultimum supplicium pertineat inpiorum, quod descendisse ignis de caelo et eosdem comedisse memoratur.
[20,13] An tempus persecutionis Antichristi mille annis adnumerandum sit.
[20,14] De damnatione diaboli cum suis et per recapitulationem de resurrectione corporea omnium mortuorum et de iudicio ultimae retributionis.
[20,15] Qui sint mortui, quos ad iudicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.
[20,16] De caelo novo et terra nova.
[20,17] De ecclesiae glorificatione sine fine post finem.
[20,18] Quid apostolus Petrus de novissimo dei iudicio praedicarit.
[20,19] Quid apostolus Paulus Thessalonicensibus scripserit de manifestatione Antichristi, cuius tempus dies domini subsequetur.
[20,20] Quid idem apostolus in prima ad eosdem epistula de resurrectione docuerit mortuorum.
[20,21] Quid Esaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione iudicii sit locutus.
[20,22] Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.
[20,23] Quid prophetaverit Daniel de persecutione Antichristi et de iudicio dei regnoque sanctorum.
[20,24] In psalmis Davidicis, quae de fine saeculi huius et novissimo dei iudicio prophetentur.
[20,25] De prophetia Malachielis, qua dei iudicium ultimum declaratur et quorundam dicitur per purificatorias poenas facienda mundatio.
[20,26] De sacrificiis, quae sancti offerent deo sic placitura, quomodo in diebus pristinis et annis prioribus placuerunt.
[20,27] De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi iudicii discretio declaratur.
[20,28] De lege Moysi spiritaliter intellegenda, ne in damnabilia murmura carnalis sensus incurrat.
[20,29] De adventu Heliae ante iudicium, cuius praedicatione scripturarum secreta reserante Iudaei convertentur ad Christum.
[20,30] Quod in libris veteris testamenti, cum deus legitur iudicaturus, non evidenter Christi persona monstretur, sed ex quibusdam testimoniis, ubi dominus deus loquitur, appareat non dubie, quod ipse sit Christus.
Caput I
Quod, quamvis omni tempore deus iudicet, in hoc tamen libro de novissimo eius iudicio sit proprie disputandum.
De die ultimi iudicii dei quod ipse donaverit locuturi eumque adserturi adversus inpios et incredulos tamquam in aedificii fundamento prius ponere testimonia divina debemus; quibus qui nolunt credere, humanis ratiunculis falsis atque fallacibus contravenire conantur, ad hoc ut aut aliud significare contendant quod adhibetur testimonium de litteris sacris, aut omnino divinitus esse dictum negent. nam nullum existimo esse mortalium, qui cum ea, sicut dicta sunt, intellexerit et a summo ac vero deo per animas sanctas dicta esse crediderit, non eis cedat atque consentiat, sive id etiam ore fateatur sive aliquo vitio fateri erubescat aut metuat, vel etiam peruicacia simillima insaniae id, quod falsum esse novit aut credit, contra id, quod verum esse novit aut credit, etiam contentiosissime defendere moliatur. quod ergo in confessione ac professione tenet omnis ecclesia dei veri Christum de caelo esse venturum ad vivos ac mortuos iudicandos, hunc divini iudicii ultimum diem dicimus, id est novissimum tempus. nam per quot dies hoc iudicium tendatur, incertum est; sed scripturarum more sanctarum diem poni solere pro tempore nemo, qui illas litteras quamlibet neglegenter legerit, nescit. ideo autem, cum diem iudicii dei dicimus, addimus ultimum vel novissimum, quia et nunc iudicat et ab humani generis initio iudicavit dimittens de paradiso et a ligno vitae separans primos homines peccati magni perpetratores; immo etiam quando angelis peccantibus non pepercit, quorum princeps homines a se ipso subversus inuidendo subvertit, procul dubio iudicavit; nec sine illius alto iustoque iudicio et in hoc aerio caelo et in terris et daemonum et hominum miserrima est vita, erroribus aerumnis que plenissima. verum etsi nemo peccasset, non sine bono rectoque iudicio universam rationalem creaturam perseverantissime sibi suo domino cohaerentem in aeterna beatitudine retineret. iudicat etiam non solum universaliter de genere daemonum atque hominum, ut miseri sint propter primorum meritum peccatorum, sed etiam de singulorum operibus propriis, quae gerunt arbitrio voluntatis. nam et daemones ne torqueantur precantur, nec utique iniuste vel parcitur eis vel pro sua quique inprobitate torquentur; et homines plerumque aperte, semper occulte, luunt pro suis factis divinitus poenas sive in hac vita sive post mortem: quamvis nullus hominum agat recte, nisi divino adiuvetur auxilio; nullus daemonum aut hominum agat inique, nisi divino eodemque iustissimo iudicio permittatur. sicut enim ait apostolus, non est iniquitas apud deum; etiam sicut ipse alibi dicit, inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles viae eius. non igitur in hoc libro de illis primis nec de istis mediis dei iudiciis, sed de ipso novissimo, quantum ipsi tribuerit, disputabo, quando Christus de caelo venturus est vivos iudicaturus et mortuos. iste quippe dies iudicii proprie iam vocatur, eo quod nullus ibi erit inperitae querellae locus, cur iniustus ille sit felix et cur ille iustus infelix. omnium namque tunc nonnisi bonorum vera et plena felicitas et omnium nonnisi malorum digna et summa infelicitas apparebit.
Caput II
De varietate rerum humanarum, cui non potest dici deesse iudicium dei, quamvis nequeat vestigari.
Nunc autem et mala aequo animo ferre discimus, quae patiuntur et boni, et bona non magni pendere, quae adipiscuntur et mali; ac per hoc etiam in his rebus, in quibus non apparet divina iustitia, salutaris est divina doctrina. nescimus enim quo iudicio dei bonus ille sit pauper, malus ille sit dives; iste gaudeat, quem pro suis perditis moribus cruciari debuisse maeroribus arbitramur, contristetur ille, quem vita laudabilis gaudere debuisse persuadet; exeat de iudicio non solum inultus, verum etiam damnatus innocens, aut iniquitate iudicis pressus aut falsis obrutus testimoniis, e contrario scelestus adversarius eius non solum inpunitus, verum etiam vindicatus insultet; inpius optime valeat, pius languore tabescat; latrocinentur sanissimi ivuenes et qui nec verbo quemquam laedere potuerunt, diversa morborum atrocitate adfligantur infantes; utilis rebus humanis inmatura morte rapiatur, et qui videtur nec nasci debuisse, diutissime insuper vivat; plenus criminibus sublimetur honoribus, et hominem sine querella tenebrae ignobilitatis abscondant, et cetera huiusmodi, quae quis colligit, quis enumerat? quae si haberent in ipsa velut absurditate constantiam, ut in hac vita, in qua homo, sicut sacer psalmus eloquitur, vanitati similis factus est et dies eius velut umbra praetereunt, nonnisi mali adipiscerentur transitoria bona ista atque terrena, nec nisi boni talia paterentur mala, posset hoc referri ad iudicium iustum dei sive etiam benignum, ut, qui non erant adsecuturi bona aeterna, quae faciunt beatos, temporalibus vel deciperentur pro malitia sua, vel pro dei misericordia consolarentur bonis, et qui non erant passuri aeterna tormenta, temporalibus vel pro suis quibuscumque et quantuliscumque peccatis adfligerentur, vel propter inplendas virtutes exercerentur malis. nunc vero, quando non solum in malo sunt boni et in bono mali, quod videtur iniustum, verum etiam plerumque et malis mala eveniunt et bonis bona proveniunt, magis inscrutabilia fiunt iudicia dei et inuestigabiles viae eius. quamvis ergo nesciamus quo iudicio deus ista vel faciat vel fieri sinat, apud quem summa virtus est et summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas, salubriter tamen discimus non magni pendere seu bona seu mala, quae videmus esse bonis malisque communia, et illa bona quaerere, quae bonorum, atque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum. cum vero ad illud dei iudicium venerimus, cuius tempus iam proprie dies iudicii et aliquando dies domini nuncupatur, non solum quaecumque tunc iudicabuntur, verum etiam quaecumque ab initio iudicata et quaecumque usque ad illud tempus adhuc iudicanda sunt, apparebunt esse iustissima. ubi hoc quoque manifestabitur, quam iusto iudicio dei fiat, ut nunc tam multa ac paene omnia iusta iudicia dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat, iustum esse quod latet.
Caput III
Quid in libro ecclesiaste Salomon de his, quae in hac vita et bonis et malis sunt communia, disputarit.
Nempe Salomon, sapientissimus rex Israel, qui regnavit in Hierusalem, librum, qui vocatur ecclesiastes et a Iudaeis quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exorsus est: vanitas vanitantium, dixit ecclesiastes; vanitas vanitantium, omnia vanitas. quae abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? et cum ex hac sententia conecteret cetera, commemorans aerumnas erroresque vitae huius et vanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur: in ea rerum vanitate sub sole illud etiam deplorat quodammodo, quod, cum sit abundantia sapientiae super insapientiam, sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen incursus incurrat omnibus, utique in hac vita quae sub sole agitur, significans videlicet ea mala, quae bonis et malis videmus esse communia. dicit etiam illud, quod et boni patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: est, inquit, vanitas, quae facta est super terram, quia sunt iusti, super quos venit sicut factum inpiorum, et sunt inpii, super quos venit sicut factum iustorum. dixi quoniam hoc quoque vanitas. in hac vanitate, cui quantum satis visum est intimandae totum istum librum vir sapientissimus deputavit – non utique ob aliud, nisi ut eam vitam desideremus, quae vanitatem non habet sub hoc sole, sed veritatem sub illo qui fecit hunc solem -, in hac ergo vanitate numquid nisi iusto dei rectoque iudicio similis eidem vanitati factus vanesceret homo? in diebus tamen vanitatis suae interest plurimum, utrum resistat an obtemperet veritati, et utrum sit expers verae pietatis an particeps; non propter vitae huius vel bona adquirenda vel mala vitanda vanescendo transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erunt et bonis bona et malis mala sine fine mansura. denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: deum time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo; quia omne hoc opus deus adducet in iudicium in omni despecto, sive bonum sive malum. quid brevius, verius, salubrius dici potuit? deum, inquit, time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum dei; quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad veritatis imaginem reformatur, remanens in similitudine vanitatis. quia omne hoc opus, id est, quod ab homine fit in hac vita, sive bonum sive malum, deus adducet in iudicium in omni despecto, id est in omni etiam qui contemptibilis hic videtur et ideo nec videtur; quoniam deus et ipsum videt nec eum despicit nec cum iudicat praeterit.
Caput IV
Quod ad disserendum de novissimo iudicio dei novi primum testamenti ac deinde veteris testimonia prolaturus sit.
Huius itaque ultimi iudicii dei testimonia de scripturis sanctis, quae ponere institui, prius eligenda sunt de libris instrumenti novi, postea de veteris. quamvis enim vetera priora sint tempore, nova tamen anteponenda sunt dignitate, quoniam illa vetera praeconia sunt novorum. nova igitur ponentur prius, quae ut firmius probemus, adsumentur et vetera. in veteribus habentur lex et prophetae, in novis evangelium et apostolicae litterae. ait autem apostolus: per legem enim cognitio peccati. nunc autem sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas; iustitia autem dei per fidem Iesu Christi in omnes qui credunt. haec iustitia dei ad novum pertinet testamentum et testimonium habet a veteribus libris, hoc est lege ac prophetis. prius igitur ipsa causa ponenda est, et postea testes introducendi. hunc et ipse Christus Iesus ordinem servandum esse demonstrans: scriba, inquit, eruditus in regno dei similis est viro patri familias proferenti de thesauro suo nova et vetera. non dixit: vetera et nova, quod utique dixisset, nisi maluisset meritorum ordinem servare quam temporum.
Caput V
Quibus sententiis domini saluatoris divinum iudicium futurum in fine saeculi declaretur.
Ergo ipse saluator cum obiurgaret civitates, in quibus virtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret: verumtamen, inquit, dico vobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis; et paulo post alteri civitati: amen, inquit, dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi – hic evidentissime praedicat diem iudicii esse venturum -; et alio loco: viri Ninevitae, inquit, surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam; quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. regina Austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam; quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. duas res hoc loco discimus, et venturum esse iudicium et cum mortuorum resurrectione venturum. de Ninevitis enim et regina Austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii resurrecturos esse praedixit. nec ideo dixit: condemnabunt, quia ipsi iudicabunt; sed quia ex ipsorum conparatione isti merito damnabuntur. rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione, quae utique die iudicii futura est, loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis, eamque suis exponens discipulis: qui seminat, inquit, bonum semen, est filius hominis; ager autem est mundus; bonum vero semen hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt nequam; inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus; messis vero consummatio saeculi est, messores autem angeli sunt. sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi. mittet filius hominis angelos suos, et colligunt de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, et mittunt eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum. qui habet aures, audiat. hic iudicium quidem vel diem iudicii non nominavit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi futurum esse praedixit. item discipulis suis: amen, inquit, dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel. hic discimus cum suis discipulis iudicaturum Iesum. unde et alibi Iudaeis dixit: si ego in Beelzebub eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? ideo ipsi iudices erunt vestri. nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. duodenario quippe numero universa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque universitas; quae duae partes, id est tria et quattuor altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt; nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et si qua alia huius duodenarii numeri, quae ad hoc valeat, ratio reperitur. alioquin, quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthiam legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus omnibus illis laboravit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit; qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: nescitis quia angelos iudicabimus? de ipsis quoque iudicandis in hoc numero duodenario similis causa est. non enim quia dictum est: iudicantes duodecim tribus Israel, tribus Levi, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit, aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. quod autem ait: in regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine voluit regenerationis intellegi. sic enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem. multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici videntur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua vel magis ad aliud pertinentia, sive scilicet ad eum saluatoris adventum, quo per totum hoc tempus in ecclesia sua venit, hoc est in membris suis, particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est eius, sive ad excidium terrenae Hierusalem, quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de fine saeculi atque illo die iudicii novissimo et magno loquatur; ita ut dignosci non possit omnino, nisi ea, quae apud tres evangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re similiter dicta sunt, inter se omnia conferantur. quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea, quae ad unam rem pertinentia dicuntur, appareat unde dicantur. quod facere utcumque curavi in quadam epistula, quam rescripsi ad beatae memoriae virum Hesychium, Salonitanae urbis episcopum, cuius epistulae titulus est: de fine saeculi. proinde iam illud hic dicam, quod in evangelio secundum Matthaeum de separatione bonorum et malorum legitur per iudicium praesentissimum atque novissimum Christi. cum autem venerit, inquit, filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab inuicem, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. tunc dicet rex his, qui a dextris eius erunt: venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me in carcere eram, et venistis ad me. tunc respondebunt ei iusti dicentes: domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus; sitientem, et dedimus potum? quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te? aut quando te vidimus infirmum aut in carcere, et venimus ad te? et respondens rex dicet illis: amen dico vobis, quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. tunc dicet, inquit, et his qui a sinistris erunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. deinde similiter etiam his enumerat, quod illa non fecerint, quae dextros fecisse memoravit. similiterque interrogantibus, quando eum viderint in horum indigentia constitutum: quod minimis suis non factum est, sibi factum non fuisse respondet; sermonemque concludens: et ibunt, inquit, hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Iohannes vero evangelista apertissime narrat eum in resurrectione mortuorum futurum praedixisse iudicium. cum enim dixisset: neque enim pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem; qui non honorificat filium, non honorificat patrem, qui misit illum, protinus addidit: amen, amen dico vobis, quia, qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. ecce hic dixit fideles suos in iudicium non venire. quomodo ergo per iudicium separabuntur a malis et ad eius dexteram stabunt, nisi quia hoc loco iudicium pro damnatione posuit? in tale quippe iudicium non venient, qui audiunt verbum eius et credunt ei, qui misit illum.
Caput VI
Quae sit prima resurrectio, quae secunda.
Deinde adiungit et dicit: amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, quando mortui audient vocem filii dei, et qui audierint vivent. sicut enim pater habet vitam in se met ipso, sic dedit et filio habere vitam in se met ipso. nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. hanc quippe ut distingueret, ait: venit hora, et nunc est. non autem ista corporum, sed animarum est. habent enim et animae mortem suam in inpietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt, de quibus idem dominus ait: sine mortuos sepelire mortuos suos; ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. propter istos ergo inpietate et iniquitate in anima mortuos: venit, inquit, hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii dei; et qui audierint, vivent. qui audierint dixit qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseveraverint. nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum. omnibus enim bonum est audire vocem eius et vivere ad vitam pietatis ex inpietatis morte transeundo. de qua morte ait apostolus Paulus: ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. omnes itaque mortui sunt in peccatis, nemine prorsus excepto, sive originalibus sive etiam voluntate additis, vel ignorando vel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis vivus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum; ut, qui per remissionem peccatorum vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum, qui iustificat inpium, ex inpietate iustificati, tamquam ex morte vivificati, ad primam resurrectionem, quae nunc est, pertinere possimus. ad hanc enim primam non pertinent, nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam vero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit et miseros. ista est misericordiae, illa iudicii. propter quod in psalmo scriptum est: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. de quo iudicio consequenter adiunxit atque ait: et potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est. hic ostendit, quod in ea carne veniet iudicaturus, in qua venerat iudicandus. ad hoc enim ait: quoniam filius hominis est. ac deinde subiungens unde agimus: nolite, inquit, mirari hoc, quia veniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. hoc est illud iudicium, quod paulo ante, sicut nunc, pro damnatione posuerat dicens: qui verbum meum audit et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam, id est, pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad vitam, in damnationem non veniet, quam significavit appellatione iudicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, id est damnationis. resurgat ergo in prima, qui non vult in secunda resurrectione damnari. venit enim hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii dei, et qui audierint, vivent, id est, in damnationem non venient, quae secunda mors dicitur; in quam mortem post secundam, quae corporum futura est, resurrectionem praecipitabuntur, qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. veniet enim hora – ubi non ait: et nunc est, quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et maximo iudicio dei -, quando omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius et procedent. non dixit quemadmodum in prima: et qui audierint, vivent. non enim omnes vivent, ea vita scilicet, quae, quoniam beata est, sola vita dicenda est. nam utique non sine qualicumque vita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere. quare autem non omnes vivent, in eo quod sequitur docet: qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem vitae, hi sunt qui vivent; qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, hi sunt qui non vivent, quia secunda morte morientur. mala quippe egerunt, quoniam male vixerunt; male autem vixerunt, quia in prima, quae nunc est, animarum resurrectione non revixerunt aut in eo, quod revixerant, non in finem usque manserunt. sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum, alia secundum carnem, quae fit in eius incorruptione atque inmortalitate per iudicium magnum atque novissimum, ita sunt et resurrectiones duae, una prima, quae et nunc est et animarum est, quae venire non permittit in mortem secundam, alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittet in secundam mortem, alios in eam vitam, quae non habet mortem.
Caput VII
De duabus resurrectionibus et de mille annis quid in apocalypsi Iohannis scriptum sit et quid de eis rationabiliter sentiatur.
De his duabus resurrectionibus idem Iohannes evangelista in libro, qui dicitur apocalypsis, eo modo locutus est, ut earum prima a quibusdam nostris non intellecta insuper etiam in quasdam ridiculas fabulas verteretur. ait quippe in libro memorato Iohannes apostolus: et vidi angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas; et adligavit illum mille annis et misit illum in abyssum; et clusit et signavit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni; post haec oportet eum solui brevi tempore. et vidi sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. et animae occisorum propter testimonium Iesu et propter verbum dei, et si qui non adoraverunt bestiam nec imaginem eius, neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, et regnaverunt cum Iesu mille annis; reliqui eorum non vixerunt, donec finiantur mille anni. haec resurrectio prima est. beatus et sanctus est, qui habet in hac prima resurrectione partem. in istis secunda mors non habet potestatem; sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis. qui propter haec huius libri verba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem, inter cetera maxime numero annorum mille permoti sunt, tamquam oporteret in sanctis eo modo velut tanti temporis fieri sabbatismum, vacatione scilicet sancta post labores annorum sex milium, ex quo creatus est homo et magni illius peccati merito in huius mortalitatis aerumnas de paradisi felicitate dimissus est, ut, quoniam scriptum est: unus dies apud dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus, sex annorum milibus tamquam sex diebus inpletis, sequatur velut septimus sabbati in annis mille postremis, ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus sanctis. quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae deliciae spiritales in illo sabbato adfuturae sanctis per domini praesentiam crederentur. nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando. sed cum eos, qui tunc resurrexerint, dicant inmoderatissimis carnalibus epulis vacaturos, in quibus cibus sit tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius incredulitatis excedant, nullo modo ista possunt nisi a carnalibus credi. hi autem qui spiritales sunt, istos ista credentes XILIASTAI\ appellant Graeco vocabulo; quos verbum e verbo exprimentes nos possemus miliarios nuncupare. eos autem longum est refellere ad singula; sed potius, quemadmodum scriptura haec accipienda sit, iam debemus ostendere. ait ipse dominus Iesus Christus: nemo potest introire in domum fortis et vasa eius eripere, nisi prius adligaverit fortem, diabolum volens intellegi fortem, quia ipse genus humanum potuit tenere captivum; vasa vero eius, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in diversis peccatis atque inpietatibus possidebat. ut ergo adligaretur hic fortis, propterea vidit iste apostolus in apocalypsi angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit, inquit, draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas, et adligavit illum mille annis, hoc est, eius potestatem ab eis seducendis ac possidendis, qui fuerant liberandi, cohibuit atque frenavit. mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit, intellegi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, id est sexto annorum miliario tamquam sexto die, cuius nunc spatia posteriora voluuntur, secuturo deinde sabbato, quod non habet vesperam, requie scilicet sanctorum, quae non habet finem, ut huius miliarii tamquam diei novissimam partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille annos appellaverit eo loquendi modo, quo pars significatur a toto; aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit. decem quippe deciens ducta fiunt centum, quae iam figura quadrata, sed plana est; ut autem in altitudinem surgat et solida fiat, rursus centum deciens multiplicantur, et mille sunt. porro si centum ipsa pro universitate aliquando ponantur, quale illud est, quod dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promisit dicens: accipiet in hoc saeculo centuplum, quod exponens quodammodo apostolus ait: quasi nihil habentes, et omnia possidentes; quia et ante iam dictum erat: fidelis hominis totus mundus divitiarum est: quanto magis mille pro universitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? unde nec illud melius intellegitur, quod in psalmo legitur: memor fuit in saeculum testamenti sui verbi, quod mandavit in mille generationes, id est in omnes. et misit illum, inquit, in abyssum; utique diabolum misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis inpiorum, quorum in malignitate adversus ecclesiam dei multum profunda sunt corda; non quia ibi diabolus ante non erat; sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a credentibus plus coepit inpios possidere. plus namque possidetur a diabolo, qui non solum est alienatus a deo, verum etiam gratis odit servientes deo. et clausit, inquit, et signavit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni. clausit super eum dictum est interdixit ei, ne posset exire, id est vetitum transgredi. signavit autem, quod addidit, significasse mihi videtur, quia occultum esse voluit, qui pertineant ad partem diaboli, et qui non pertineant. hoc quippe in saeculo isto prorsus latet, quia et qui videtur stare, utrum sit casurus, et qui videtur iacere, utrum sit surrecturus, incertum est. ab eis autem gentibus seducendis huius interdicti vinculo et claustro diabolus prohibetur atque cohibetur, quas pertinentes ad Christum seducebat antea vel tenebat. has enim deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate tenebrarum et transferre in regnum filii caritatis suae, sicut apostolus dicit. nam seducere illum gentes etiamnunc et se cum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas in aeternam vitam, quis fidelis ignorat? nec moveat, quod saepe diabolus seducit etiam illos, qui regenerati iam in Christo vias ingrediuntur dei. novit enim dominus qui sunt eius; ex his in aeternam damnationem neminem ille seducit. sic enim eos novit dominus, ut deus, quem nil latet etiam futurorum, non ut homo, qui hominem ad praesens videt – si tamen videt, cuius cor non videt -, qualis autem postea sit futurus nec se ipsum videt. ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus in abysso, ut iam non seducat gentes, ex quibus constat ecclesia, quas antea seductas tenebat, antequam essent ecclesia. neque enim dictum est ut non seduceret aliquem, sed ut non seduceret, inquit, iam gentes, in quibus ecclesiam procul dubio voluit intellegi, donec finiantur, inquit, mille anni, id est, aut quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis, aut omnes anni, quibus deinceps hoc saeculum peragendum est. nec sic accipiendum est quod ait: ut non seduceret gentes, donec finiantur mille anni, quasi postea sit seducturus eas dumtaxat gentes, ex quibus praedestinata constat ecclesia, a quibus seducendis illo est vinculo claustro que prohibitus. sed aut illa locutione dictum est, quae in scripturis aliquotiens invenitur, qualis est in psalmo: sic oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri; neque enim, cum misertus fuerit, non erunt oculi servorum eius ad dominum deum suum; aut certe iste est ordo verborum: et clausit et signavit super eum, donec finiantur mille anni; quod vero interposuit: ut non seduceret iam gentes, ita se habet, ut ab huius ordinis conexione sit liberum et seorsus intellegendum, velut si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia: et clausit et signavit super eum, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes; id est, ideo clausit donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes.
Caput VIII
De adligatione et solutione diaboli.
Post haec, inquit, oportet eum solui brevi tempore. si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? absit; numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: novit dominus qui sunt eius. et tamen hic erit etiam illo tempore, quo soluendus est diabolus, sicut, ex quo est instituta, hic fuit et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo morientibus. nam paulo post dicit, quod solutus diabolus seductas gentes toto orbe terrarum adtrahet in bellum adversus eam, quorum hostium numerus erit ut harena maris. et adscenderunt, inquit, supra terrae latitudinem, et cinxerunt castra sanctorum et dilectam civitatem, et descendit ignis de caelo a deo et comedit eos; et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die et nocte in saecula saeculorum. sed hoc iam ad iudicium novissimum pertinet, quod nunc propterea commemorandum putavi, ne quis existimet eo ipso parvo tempore, quo soluetur diabolus, in hac terra ecclesiam non futuram, illo hic eam vel non inveniente, cum fuerit solutus, vel absumente, cum fuerit modis omnibus persecutus. non itaque per totum hoc tempus, quod liber iste conplectitur, a primo scilicet adventu Christi usque in saeculi finem, qui erit secundus eius adventus, ita diabolus adligatur, ut eius haec ipsa sit adligatio, per hoc intervallum, quod mille annorum numero appellat, non seducere ecclesiam, quandoquidem illam nec solutus utique seducturus est. nam profecto ei si adligari est non posse seducere sive non permitti, quid erit solui nisi posse seducere sive permitti? quod absit ut fiat; sed adligatio diaboli est non permitti exserere totam tentationem, quam potest vel vi vel dolo ad seducendos homines in partem suam cogendo violenter fraudulenterue fallendo. quod si permitteretur in tam longo tempore et tanta infirmitate multorum, plurimos tales, quales deus id perpeti non vult, et fideles deiceret et ne crederent inpediret; quod ne faceret, adligatus est. tunc autem soluetur, quando et breve tempus erit – nam tribus annis et sex mensibus legitur totis suis suorumque viribus saeviturus – et tales erunt, cum quibus ei belligerandum est, ut vinci tanto eius inpetu insidiisque non possint. si autem numquam solueretur, minus appareret eius maligna potentia, minus sanctae civitatis fidelissima patientia probaretur, minus denique perspiceretur, quam magno eius malo tam bene fuerit usus omnipotens; qui eum nec omnino abstulit a tentatione sanctorum, quamvis ab eorum interioribus hominibus, ubi in deum creditur, foras missum, ut eius forinsecus obpugnatione proficerent, et in eis, qui sunt ex parte ipsius, adligavit, ne quantam posset effundendo et exercendo malitiam innumerabiles infirmos, ex quibus ecclesiam multiplicari et inpleri oportebat, alios credituros, alios iam credentes, a fide pietatis hos deterreret, hos frangeret; et soluet in fine, ut, quam fortem adversarium dei civitas superaverit, cum ingenti gloria sui redemptoris adiutoris liberatoris adspiciat. in eorum sane, qui tunc futuri sunt, sanctorum atque fidelium conparatione quid sumus? quandoquidem ad illos probandos tantus soluetur inimicus, cum quo nos ligato tantis periculis dimicamus. quamvis et hoc temporis intervallo quosdam milites Christi tam prudentes et fortes fuisse atque esse non dubium est, ut, etiamsi tunc in ista mortalitate viverent, quando ille soluetur, omnes insidias eius atque inpetus et caverent sapientissime et patientissime sustinerent. haec autem adligatio diaboli non solum facta est, ex quo coepit ecclesia praeter Iudaeam terram in nationes alias atque alias dilatari; sed etiamnunc fit et fiet usque ad terminum saeculi, quo soluendus est, quia et nunc homines ab infidelitate, in qua eos ipse possidebat, convertuntur ad fidem et usque in illum finem sine dubio convertentur; et utique unicuique iste fortis tunc adligatur, quando ab illo tamquam vas eius eripitur; et abyssus, ubi inclusus est, non in eis consumpta est, quando sunt mortui, qui tunc erant quando esse coepit inclusus; sed successerunt eis alii nascendo atque succedunt, donec finiatur hoc saeculum, qui oderint Christianos, in quorum cottidie, velut in abysso, caecis et profundis cordibus includatur. utrum autem etiam illis ultimis tribus annis et mensibus sex, quando solutus totis viribus saeviturus est, aliquis, in qua non fuerat, sit accessurus ad fidem, nonnulla quaestio est. quomodo enim stabit quod dictum est: quis intrat in domum fortis, ut vasa eius eripiat, nisi prius adligaverit fortem, si etiam soluto eripiuntur? ac per hoc ad hoc cogere videtur ista sententia, ut credamus illo licet exiguo tempore neminem accessurum esse populo Christiano, sed cum eis, qui iam Christiani reperti fuerint, diabolum pugnaturum; ex quibus etiamsi aliqui victi secuti eum fuerint, non eos ad praedestinatum filiorum dei numerum pertinere. neque enim frustra idem Iohannes apostolus, qui et hanc apocalypsin scripsit, in epistula sua de quibusdam dicit: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, mansissent utique nobis cum. sed quid fit de paruulis? nimium quippe incredibile est nullos iam natos et nondum baptizatos praeoccupari Christianorum filios illo tempore infantes, nullos etiam ipsis nasci iam diebus; aut si erunt, non eos a parentibus suis ad lavacrum regenerationis modo quocumque perduci. quod si fiet, quo pacto soluto iam diabolo vasa ista eripientur, in cuius domum nemo intrat, ut vasa eius eripiat, nisi prius adligaverit eum? immo vero id potius est credendum, nec qui cadant de ecclesia nec qui accedant ecclesiae illo tempore defuturos; sed profecto tam fortes erunt et parentes pro baptizandis paruulis suis et hi, qui tunc primitus credituri sunt, ut illum fortem vincant etiam non ligatum, id est omnibus, qualibus antea numquam, vel artibus insidiantem vel urgentem viribus et vigilanter intellegant et toleranter ferant, ac sic illi etiam non ligato eripiantur. nec ideo falsa erit evangelica illa sententia: quis intrat in domum fortis, ut vasa eius eripiat, nisi prius adligaverit fortem? secundum eius enim sententiae veritatem ordo iste servatus est, ut prius adligaretur fortis ereptisque vasis eius longe lateque in omnibus gentibus ex firmis et infirmis ita multiplicaretur ecclesia, ut ex ipsa rerum divinitus praedictarum et inpletarum robustissima fide etiam soluto vasa posset auferre. sicut enim fatendum est multorum refrigescere caritatem, cum abundat iniquitas, et inusitatis maximisque persecutionibus atque fallaciis diaboli iam soluti eos, qui in libro vitae scripti non sunt, multos esse cessuros, ita cogitandum est non solum quos bonos fideles illud tempus inveniet, sed nonnullos etiam, qui foris adhuc erunt, adiuvante dei gratia per considerationem scripturarum, in quibus et alia et finis ipse praenuntiatus est, quem venire iam sentiunt, ad credendum quod non credebant futuros esse firmiores et ad vincendum etiam non ligatum diabolum fortiores. quod si ita erit, propterea praecessisse dicenda est eius adligatio, ut et ligati et soluti exspoliatio sequeretur; quoniam de hac re dictum est: quis intrabit in domum fortis, ut vasa eius eripiat, nisi prius adligaverit fortem?
Caput IX
Quod sit regnum sanctorum cum Christo per mille annos, et in quo discernatur a regno aeterno.
Interea dum mille annis ligatus est diabolus, sancti regnant cum Christo etiam ipsis mille annis, eisdem sine dubio et eodem modo intellegendis, id est isto iam tempore prioris eius adventus. excepto quippe illo regno, de quo in fine dicturus est: venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum, nisi alio aliquo modo, longe quidem inpari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius, quibus ait: ecce ego vobis cum sum usque in consummationem saeculi, profecto non etiam nunc diceretur ecclesia regnum eius regnumue caelorum. nam utique isto tempore in regno dei eruditur scriba ille, qui profert de thensauro suo nova et vetera, de quo supra locuti sumus; et de ecclesia collecturi sunt zizania messores illi, quae permisit cum tritico simul crescere usque ad messem; quod exponens ait: messis est finis saeculi, messores autem angeli sunt. sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi; mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala. numquid de regno illo, ubi nulla sunt scandala? de isto ergo regno eius, quod est hic ecclesia, colligentur. item dicit: qui soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et sic docuerit, magnus vocabitur in regno caelorum. utrumque dicit in regno caelorum, et qui non facit mandata quae docet – hoc est enim soluere: non servare, non facere -, et illum qui facit et sic docet; sed istum minimum, illum magnum. et continuo secutus adiungit: dico enim vobis quia, nisi abundaverit iustitia vestra super scribarum et Pharisaeorum, id est super eos, qui soluunt quod docent – de scribis enim et Pharisaeis dicit alio loco: quoniam dicunt, et non faciunt -, nisi ergo super hos abundaverit iustitia vestra, id est, ut vos non soluatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis, inquit, in regnum caelorum. alio modo igitur intellegendum est regnum caelorum, ubi ambo sunt, et ille scilicet qui soluit quod docet, et ille qui facit, sed ille minimus, ille magnus -, alio modo autem regnum caelorum dicitur, quo non intrat nisi ille qui facit. ac per hoc ubi utrumque genus est, ecclesia est, qualis nunc est; ubi autem illud solum erit, ecclesia est, qualis tunc erit, quando malus in ea non erit. ergo et nunc ecclesia regnum Christi est regnumque caelorum. regnant itaque cum illo etiam nunc sancti eius, aliter quidem, quam tunc regnabunt; nec tamen cum illo regnant zizania, quamvis in ecclesia cum tritico crescant. regnant enim cum illo, qui faciunt quod ait apostolus: si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram; de qualibus item dicit, quod eorum conversatio sit in caelis. postremo regnant cum illo, qui eo modo sunt in regno eius, ut sint etiam ipsi regnum eius. quomodo autem sunt regnum Christi, qui, ut alia taceam, quamvis ibi sint donec colligantur in fine saeculi de regno eius omnia scandala, tamen illic sua quaerunt, non quae Iesu Christi ? de hoc ergo regno militiae, in quo adhuc cum hoste confligitur et aliquando repugnatur pugnantibus vitiis, aliquando cedentibus imperatur, donec veniatur ad illud pacatissimum regnum, ubi sine hoste regnabitur, et de hac prima resurrectione, quae nunc est, liber iste sic loquitur. cum enim dixisset adligari diabolum mille annis, et postea solui brevi tempore, tum recapitulando quid in istis mille annis agat ecclesia vel agatur in ea: et vidi, inquit, sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. non hoc putandum est de ultimo iudicio dici; sed sedes praepositorum et ipsi praepositi intellegendi sunt, per quos nunc ecclesia gubernatur. iudicium autem datum nullum melius accipiendum videtur, quam id quod dictum est: quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in caelo; et quae solueritis in terra, soluta erunt et in caelo. unde apostolus: quid enim mihi est, inquit, de his, qui foris sunt, iudicare? nonne de his qui intus sunt vos iudicatis? et animae, inquit, occisorum propter testimonium Iesu et propter verbum dei; subauditur quod postea dicturus est: regnaverunt cum Iesu mille annis; animae scilicet martyrum nondum sibi corporibus suis redditis. neque enim piorum animae mortuorum separantur ab ecclesia, quae nunc etiam est regnum Christi. alioquin nec ad altare dei fieret eorum memoria in communicatione corporis Christi; nec aliquid prodesset ad eius baptismum in periculis currere, ne sine illo finiatur haec vita; nec ad reconciliationem, si forte per paenitentiam malam ve conscientiam quisque ab eodem corpore separatus est. cur enim fiunt ista, nisi quia fideles etiam defuncti membra sunt eius? quamvis ergo cum suis corporibus nondum, iam tamen eorum animae regnant cum illo, dum isti anni mille decurrunt. unde in hoc eodem libro et alibi legitur: beati mortui, qui in domino moriuntur. amodo etiam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis; nam opera eorum sequuntur eos. regnat itaque cum Christo nunc primum ecclesia in vivis et mortuis. propterea enim, sicut dicit apostolus, mortuus est Christus, ut et vivorum et mortuorum dominetur. sed ideo tantummodo martyrum animas commemoravit, quia ipsi praecipue regnant mortui, qui usque ad mortem pro veritate certarunt. sed a parte totum etiam ceteros mortuos intellegimus pertinentes ad ecclesiam, quod est regnum Christi. quod vero sequitur: et si qui non adoraverunt bestiam nec imaginem eius, neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, simul de vivis et mortuis debemus accipere. quae sit porro ista bestia, quamvis sit diligentius requirendum, non tamen abhorret a fide recta, ut ipsa inpia civitas intellegatur et populus infidelium contrarius populo fideli et civitati dei. imago vero eius simulatio eius mihi videtur, in eis videlicet hominibus, qui velut fidem profitentur et infideliter vivunt. fingunt enim se esse quod non sunt, vocanturque non veraci effigie, sed fallaci imagine Christiani. ad eandem namque bestiam pertinent non solum aperte inimici nominis Christi et eius gloriosissimae civitatis, sed etiam zizania, quae de regno eius, quod est ecclesia, in fine saeculi colligenda sunt. et qui sunt qui non adorant bestiam nec imaginem eius, nisi qui faciunt quod ait apostolus: ne sitis iugum ducentes cum infidelibus? non adorant enim est non consentiunt, non subiciuntur; neque accipiunt inscriptionem, notam scilicet criminis, in fronte propter professionem, in manu propter operationem. ab his igitur malis alieni, sive adhuc in ista mortali carne viventes sive defuncti, regnant cum Christo iam nunc modo quodam huic tempori congruo per totum hoc intervallum, quod numero mille significatur annorum. reliqui eorum, inquit, non vixerunt. hora enim nunc est, cum mortui audiunt vocem filii dei, et qui audierint vivent; reliqui ergo eorum non vivent. quod vero subdidit: donec finiantur mille anni, intellegendum est, quod eo tempore non dixerunt, quo vivere debuerunt, ad vitam scilicet de morte transeundo. et ideo cum dies venerit, quo fiat et corporum resurrectio, non ad vitam de monumentis procedent, sed ad iudicium; ad damnationem scilicet, quae secunda mors dicitur. donec finiantur enim mille anni, quicumque non vixerit, id est, toto isto tempore, quo agitur prima resurrectio, non audierit vocem filii dei et ad vitam de morte transierit, profecto in secunda resurrectione, quae carnis est, in mortem secundam cum ipsa carne transibit. sequitur enim et dicit: haec resurrectio prima est. beatus et sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem, id est particeps eius est. ipse est autem particeps eius, qui non solum a morte, quae in peccatis est, reviuescit, verum etiam in eo, quod revixerit, permanebit. in istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. habet ergo in reliquis, de quibus superius ait: reliqui eorum non vixerunt, donec finiantur mille anni; quoniam toto isto temporis intervallo, quod mille annos vocat, quantumcumque in eo quisque eorum vixit in corpore, non revixit a morte, in qua eum tenebat inpietas, ut sic reviuescendo primae resurrectionis particeps fieret atque in eo potestatem secunda mors non haberet.
Caput X
Quid respondendum sit eis, qui putant resurrectionem ad sola corpora, non etiam ad animas pertinere.
Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum ideoque istam quoque primam in corporibus futuram esse contendunt. quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum est resurgere. cadunt autem corpora moriendo; nam et a cadendo cadavera nuncupantur. non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. sed quid contra apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerant, quibus ait: si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite. quem sensum verbis aliis alibi posuit dicens: ut, quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, sic et nos in novitate vitae ambulemus. hinc est et illud: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. quod autem dicunt non posse resurgere, nisi qui cadunt, et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere, cur non audiunt: non recedatis ab illo, ne cadatis, et: suo domino stat aut cadit; et: qui se putat stare, caveat ne cadat? puto enim quod in anima, non in corpore casus iste cavendus est. si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae, profecto et animas resurgere confitendum est. quod autem, cum dixisset: in istis secunda mors non habet potestatem, adiunxit atque ait: sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis: non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est: qui proprie iam vocantur in ecclesia sacerdotes; sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; de quibus apostolus Petrus: plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium. sane, licet breviter atque transeunter, insinuavit esse deum Christum dicendo: sacerdotes dei et Christi, hoc est patris et filii; quamvis propter formam servi sicut hominis filius, ita etiam sacerdos Christus effectus sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. de qua re in hoc opere non semel diximus.
Caput XI
De Gog et Magog, quos ad persequendam ecclesiam dei solutus prope finem saeculi diabolus incitabit.
Et cum finiti fuerint, inquit, mille anni, soluetur satanas de custodia sua, et exibit ad seducendas nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eos in bellum, quorum numerus est ut harena maris. ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. nam et antea modis quibus poterat per mala multa et varia seducebat. exibit autem dictum est in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum. haec enim erit novissima persecutio, novissimo inminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe patietur, universa scilicet civitas Christi ab universa diaboli civitate, quantacumque erit utraque super terram. gentes quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, sive quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, sive aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est nationes quae sunt in quattuor angulis terrae, easque subiecit esse Gog et Magog. quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog tectum, Magog de tecto; tamquam domus et ipse qui procedit de domo. gentes ergo sunt, in quibus diabolum velut in abysso superius intellegebamus inclusum, et ipse de illis quodammodo sese efferens et procedens; ut illae sint tectum, ipse de tecto. si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et quodammodo tegitur inimicus antiquus; et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae sunt. quod vero ait: et adscenderunt supra terrae latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et dilectam civitatem, non utique ad unum locum venisse vel venturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta civitas, cum haec non sit nisi Christi ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc ubicumque tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi erit dilecta deo civitas eius, ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt, persecutionis illius inmanitate cingetur, hoc est, in angustias tribulationis artabitur urgebitur concludetur; nec militiam suam deseret, quae vocabulo est appellata castrorum.
Caput XII
An ad ultimum supplicium pertineat inpiorum, quod descendisse ignis de caelo et eosdem comedisse memoratur.
Quod vero ait: et descendit ignis de caelo et comedit eos, non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de caelo veniet in ipsos. hic autem bene intellegitur ignis de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saevientibus, ut eorum faciant voluntatem. firmamentum est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo, quoniam non poterunt adtrahere in partes Antichristi sanctos Christi. et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc a deo, quia dei munere insuperabiles fiunt sancti, unde excruciantur inimici. sicut enim in bono positum est: zelus domus tuae comedit me, ita e contrario: zelus occupavit plebem ineruditam, et nunc ignis contrarios comedet. et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne iudicii. aut si eam plagam, qua percutiendi sunt ecclesiae persecutores veniente iam Christo, quos viventes inveniet super terram, quando interficiet Antichristum spiritu oris sui, ignem appellavit descendentem de caelo eosque comedentem, neque hoc ultimum supplicium erit inpiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.
Caput XIII
An tempus persecutionis Antichristi mille annis adnumerandum sit.
Haec persecutio novissima, quae futura est ab Antichristo – sicut iam diximus, quia et in hoc libro superius et apud Danielem prophetam positum est -, tribus annis et sex mensibus erit. quod tempus, quamvis exiguum, utrum ad mille annos pertineat, quibus et diabolum ligatum dicit et sanctos regnare cum Christo, an eisdem annis hoc parvum spatium superaddatur atque extra sit, merito ambigitur; quia, si dixerimus ad eosdem annos hoc pertinere, non tanto tempore, sed prolixiore cum Christo regnum sanctorum reperietur extendi quam diabolus adligari. profecto enim sancti cum suo rege etiam in ipsa praecipue persecutione regnabunt mala tanta vincentes, quando iam diabolus non erit adligatus, ut eos persequi omnibus viribus possit. quomodo ergo ista scriptura eisdem mille annis utrumque determinat, diaboli scilicet adligationem regnumque sanctorum, cum trium annorum et sex mensum intervallo prius desinat adligatio diaboli quam regnum sanctorum in his annis mille cum Christo? si autem dixerimus parvum persecutionis huius hoc spatium non conputandum in mille annis, sed eis inpletis potius adiciendum, ut proprie possit intellegi, quod, cum dixisset: sacerdotes dei et Christi regnabunt cum eo mille annis, adiecit: et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua; isto enim modo et regnum sanctorum et vinculum diaboli simul cessatura esse significat, ut deinde persecutionis illius tempus nec ad sanctorum regnum nec ad custodiam satanae, quorum utrumque in mille annis est, pertinere, sed superadditum et extra conputandum esse credatur, cogemur fateri sanctos in illa persecutione regnaturos non esse cum Christo. sed quis audeat tunc cum illo non regnatura sua membra, quando ei maxime atque fortissime cohaerebunt, et quo tempore, quanto erit acrior inpetus belli, tanto maior gloria non cedendi, tanto densior corona martyrii? aut si propter tribulationes, quas passuri sunt, non dicendi sunt regnaturi, consequens erit, ut etiam superioribus diebus in eisdem mille annis, quicumque tribulabantur sanctorum, eo ipso tempore tribulationis suae cum Christo non regnasse dicantur; ac per hoc et illi, quorum animas auctor libri huius vidisse se scribit occisorum propter testimonium Iesu et propter verbum dei, non regnabant cum Christo, quando patiebantur persecutionem, et ipsi regnum Christi non erant, quos Christus excellentius possidebat. absurdissimum id quidem et omni modo aversandum. sed certe animae victrices gloriosissimorum martyrum omnibus doloribus ac laboribus superatis atque finitis, posteaquam mortalia membra posuerunt, cum Christo utique regnaverunt et regnant, donec finiantur mille anni, ut postea receptis etiam corporibus iam inmortalibus regnent. proinde tribus illis annis atque dimidio animae occisorum pro eius martyrio, et quae antea de corporibus exierunt, et quae ipsa novissima persecutione sunt exiturae, regnabunt cum illo, donec finiatur mortale saeculum et ad illud regnum, ubi mors non erit, transeatur. quocirca cum Christo regnantium sanctorum plures anni erunt quam vinculi diaboli atque custodiae, quia illi cum suo rege dei filio iam diabolo non ligato etiam per tres illos annos ac semissem regnabunt. remanet igitur, ut, cum audimus: sacerdotes dei et Christi regnabunt cum eo mille annis, et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua, aut non regni huius sanctorum intellegamus annos mille finiri, sed vinculi diaboli atque custodiae, ut annos mille, id est annos omnes suos, quaeque pars habeat diversis ac propriis prolixitatibus finiendos, ampliore sanctorum regno, breviore diaboli vinculo; aut certe, quoniam trium annorum et sex mensum brevissimum spatium est, conputari noluisse credatur, sive quod minus satanae vinculum, sive quod amplius videtur regnum habere sanctorum, sicut de quadringentis annis in sexto decimo huius operis volumine disputavi; quoniam plus aliquid erant, et tamen quadringenti sunt nuncupati; et talia saepe reperiuntur in litteris sacris, si quis advertat.
Caput XIV
De damnatione diaboli cum suis et per recapitulationem de resurrectione corporea omnium mortuorum et de iudicio ultimae retributionis.
Post hanc autem commemorationem novissimae persecutionis breviter conplectitur totum, quod ultimo iam iudicio diabolus et cum suo principe civitas inimica passura est. dicit enim: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, quo et bestia et pseudopropheta; et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. bestiam bene intellegi ipsam inpiam civitatem supra diximus. pseudopropheta vero eius aut Antichristus est aut imago illa, id est figmentum, de quo ibi locuti sumus. post haec ipsum novissimum iudicium, quod erit in secunda resurrectione mortuorum, quae corporum est, recapitulando narrans quomodo sibi fuerit revelatum: et vidi, inquit, thronum magnum et candidum et sedentem super eum, cuius a facie fugit caelum et terra, et locus eorum inventus non est. non ait: vidi thronum magnum et candidum et sedentem super eum, et ab eius facie fugit caelum et terra, quoniam non tunc factum est, id est, antequam esset de vivis et mortuis iudicatum; sed eum se vidisse dixit in throno sedentem, a cuius facie fugit caelum et terra, sed postea. peracto quippe iudicio, tunc esse desinet hoc caelum et haec terra, quando incipiet esse caelum novum et terra nova. mutatione namque rerum, non omni modo interitu transibit hic mundus. unde et apostolus dicit: praeterit enim figura huius mundi, volo vos sine sollicitudine esse. figura ergo praeterit, non natura. cum ergo se Iohannes vidisse dixisset sedentem super thronum, cuius a facie, quod postea futurum est, fugit caelum et terra. et vidi, inquit, mortuos magnos et pusillos, et aperti sunt libri; et alius liber apertus est, qui est vitae uniuscuiusque; et iudicati sunt mortui ex ipsis scripturis librorum secundum facta sua. libros dixit esse apertos et librum; sed librum cuiusmodi non tacuit: qui est, inquit, vitae uniuscuiusque. ergo illi libri, quos priore loco posuit, intellegendi sunt sancti, et veteres et novi, ut in illis ostenderetur, quae deus fieri sua mandata iussisset; in illo autem, qui est vitae uniuscuiusque, quid horum quisque non fecisset sive fecisset. qui liber si carnaliter cogitetur, quis eius magnitudinem aut longitudinem valeat aestimare? aut quanto tempore legi poterit liber, in quo scriptae sunt universae vitae universorum? an tantus angelorum numerus aderit, quantus hominum erit, et vitam suam quisque ab angelo sibi adhibito audiet recitari? non ergo unus liber erit omnium, sed singuli singulorum. scriptura vero ista unum volens intellegi: et alius, inquit, liber apertus est. quaedam igitur vis est intellegenda divina, qua fiet, ut cuique opera sua, vel bona vel mala, cuncta in memoriam revocentur et mentis intuitu mira celeritate cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam atque ita simul et omnes et singuli iudicentur. quae nimirum vis divina libri nomen accepit. in ea quippe quodammodo legitur, quidquid ea faciente recolitur. ut autem ostendat, qui mortui iudicandi sint, pusilli et magni, recapitulando dicit tamquam ad id rediens, quod praeterierat potiusue distulerat: et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant. hoc procul dubio prius factum est, quam essent mortui iudicati; et tamen illud prius dictum est. hoc est ergo quod dixi, recapitulando eum ad id redisse quod intermiserat. nunc autem ordinem tenuit, atque ut explicaretur ipse ordo, commodius etiam de iudicatis mortuis, quod iam dixerat, suo repetivit loco. cum enim dixisset: et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant, et mors et infernus reddiderunt mortuos, quos in se habebant, mox addidit quod paulo ante posuerat: et iudicati sunt singuli secundum facta sua. hoc est enim quod supra dixerat: et iudicati sunt mortui secundum facta sua.
Caput XV
Qui sint mortui, quos ad iudicium exhibuit mare, vel quos mors et inferi reddiderunt.
Sed qui sunt mortui, quos exhibuit mare, qui in eo erant? neque enim qui in mari moriuntur, non sunt in inferno, aut corpora eorum servantur in mari, aut, quod est absurdius, mare habebat bonos mortuos et infernus malos. quis hoc putaverit? sed profecto convenienter quidam hoc loco mare pro isto saeculo positum accipiunt. cum ergo et quos hic inveniet Christus in corpore constitutos simul significaret cum eis, qui resurrecturi sunt, iudicandos, etiam ipsos mortuos appellavit, et bonos, quibus dicitur: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in deo, et malos, de quibus dicitur: sine mortuos sepelire mortuos suos. possunt mortui etiam propter hoc dici, quod mortalia gerunt corpora; unde apostolus: corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam, utrumque in homine vivente atque in hoc corpore constituto esse demonstrans, et corpus mortuum et spiritum vitam. nec tamen dixit corpus mortale, sed mortuum, quamvis eadem paulo post etiam mortalia corpora, sicut usitatius vocantur, appellet. hos ergo mortuos exhibuit mare, qui in eo erant, id est, exhibuit homines hoc saeculum, quicumque in eo erant, quia nondum obierant. et mors et infernus, inquit, reddiderunt mortuos, quos in se habebant. mare exhibuit, quia, sicut inventi sunt, adfuerunt; mors vero et infernus reddiderunt, quoniam vitae, de qua iam exierant, revocarunt. nec frustra fortasse non satis fuit ut diceret mors aut infernus, sed utrumque dictum est: mors propter bonos, qui tantummodo mortem perpeti potuerunt, non et infernum; infernus autem propter malos, qui etiam poenas apud inferos pendunt. si enim non absurde credi videtur antiquos etiam sanctos, qui venturi Christi tenuerunt fidem, locis quidem a tormentis inpiorum remotissimis, sed apud inferos fuisse, donec eos inde Christi sanguis et ad ea loca descensus erueret, profecto deinceps boni fideles effuso illo pretio iam redempti prorsus inferos nesciunt, donec etiam receptis corporibus bona recipiant, quae merentur. cum autem dixisset: et iudicati sunt singuli secundum facta sua, breviter subiecit, quemadmodum fuerint iudicati: et mors et infernus, inquit, missi sunt in stagnum ignis, his nominibus significans diabolum, quoniam mortis est auctor infernarumque poenarum, universamque simul daemonum societatem. hoc est enim quod supra evidentius praeoccupando iam dixerat: et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris. quod vero ibi obscurius adiunxerat dicens: quo et bestia et pseudopropheta, hic apertius: et qui non sunt, inquit, inventi in libro vitae scripti, missi sunt in stagnum ignis. non deum liber iste commemorat, ne oblivione fallatur; sed praedestinationem significat eorum, quibus aeterna dabitur vita. neque enim nescit eos deus et in hoc libro legit, ut sciat; sed potius ipsa eius praescientia de illis, quae falli non potest, liber est vitae, in quo sunt scripti, id est ante praecogniti.
Caput XVI
De caelo novo et terra nova.
Finito autem iudicio, quo praenuntiavit iudicandos malos, restat ut etiam de bonis dicat. iam enim explicavit quod breviter a domino dictum est: sic ibunt isti in supplicium aeternum; sequitur ut explicet, quod etiam ibi conectitur: iusti autem in vitam aeternam. et vidi, inquit, caelum novum et terram novam. nam primum caelum et terra recesserunt, et mare iam non est. isto fiet ordine, quod superius praeoccupando iam dixit, vidisse se super thronum sedentem, cuius a facie fugit caelum et terra. iudicatis quippe his, qui scripti non sunt in libro vitae, et in aeternum ignem missis – qui ignis cuiusmodi et in qua mundi vel rerum parte futurus sit, hominem scire arbitror neminem, nisi forte cui spiritus divinus ostendit -, tunc figura huius mundi mundanorum ignium conflagratione praeteribit, sicut factum est mundanarum aquarum inundatione diluvium. illa itaque, ut dixi, conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates, quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt, atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus inmortalibus mirabili mutatione conveniant; ut scilicet mundus in melius innovatus apte adcommodetur hominibus etiam carne in melius innovatis. quod autem ait: et mare iam non est, utrum maximo illo ardore siccetur an et ipsum vertatur in melius, non facile dixerim. caelum quippe novum et terram novam futuram legimus, de mari autem novo aliquid me uspiam legisse non recolo; nisi quod in hoc eodem libro reperitur: tamquam mare vitreum simile crystallo. sed tunc non de isto fine saeculi loquebatur, nec proprie dixisse videtur mare, sed tamquam mare. quamvis et nunc, sicut amat prophetica locutio propriis verbis translata miscere ac sic quodammodo velare quod dicitur, potuit de illo mari dicere: et mare iam non est, de quo supra dixerat: et exhibuit mortuos mare, qui in eo erant. iam enim tunc non erit hoc saeculum vita mortalium turbulentum et procellosum, quod maris nomine figuravit.
Caput XVII
De ecclesiae glorificatione sine fine post finem.
Et civitatem, inquit, magnam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a deo, aptatam, quasi novam nuptam ornatam marito suo. et audivi vocem magnam de throno dicentem: ecce tabernaculum dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et erunt ipsi populus eius, et ipse deus erit cum eis. et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum; et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus, quia priora abierunt. et dixit sedens in throno: ecce nova facio omnia. de caelo descendere ista civitas dicitur, quoniam caelestis est gratia, qua deus eam fecit. propter quod ei dicit etiam per Esaiam: ego sum dominus faciens te. et de caelo quidem ab initio sui descendit, ex quo per huius saeculi tempus gratia dei desuper veniente per lavacrum regenerationis in spiritu sancto misso de caelo subinde cives eius adcrescunt. sed per iudicium dei, quod erit novissimum per eius filium Iesum Christum, tanta eius et tam nova de dei munere claritas apparebit, ut nulla remaneant vestigia vetustatis; quandoquidem et corpora ad incorruptionem atque inmortalitatem novam ex vetere corruptione ac mortalitate transibunt. nam hoc de isto tempore accipere, quo regnat cum rege suo mille annis, inpudentiae nimiae mihi videtur, cum apertissime dicat: absterget omnem lacrimam ab oculis eorum; et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus. quis vero tam sit absurdus et obstinatissima contentione vesanus, qui audeat adfirmare in huius mortalitatis aerumnis, non dico populum sanctum, sed unumquemque sanctorum, qui hanc vel ducat vel ducturus sit vel duxerit vitam, nullas habentem lacrimas et dolores; cum potius quanto est quisque sanctior et desiderii sancti plenior, tanto sit eius in orando fletus uberior? an non est vox civitatis supernae Hierusalem: factae sunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte, et: lavabo per singulas noctes lectum meum, in lacrimis meis stratum meum rigabo, et: gemitus meus non est absconditus a te, et: dolor meus renovatus est? aut vero non eius filii sunt, qui ingemescunt gravati, in quo nolunt spoliari, sed superuestiri, ut absorbeatur mortale a vita? nonne ipsi sunt, qui primitias habentes spiritus in se met ipsis ingemescunt, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui? an ipse apostolus Paulus non erat supernus Hierosolymitanus, vel non multo magis hoc erat, quando pro Israelitis carnalibus fratribus suis tristitia illi erat magna et continuus dolor cordi eius? quando autem mors non erit in ista civitate, nisi quando dicetur: ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis est peccatum. quod tunc utique non erit, quando dicetur: ubi est? nunc vero non quilibet infimus civis illius civitatis, sed idem iste Iohannes in epistula sua clamat: si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. et in hoc quidem libro, cuius nomen est apocalypsis, obscure multa dicuntur, ut mentem legentis exerceant, et pauca in eo sunt, ex quorum manifestatione indagentur cetera cum labore; maxime quia sic eadem multis modis repetit, ut alia atque alia dicere videatur, cum aliter atque aliter haec ipsa dicere vestigetur. verum in his verbis, ubi ait: absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors iam non erit neque luctus neque clamor, sed nec dolor ullus, tanta luce dicta sunt de saeculo futuro et de inmortalitate atque aeternitate sanctorum – tunc enim solum atque ibi solum ista non erunt -, ut nulla debeamus in litteris sacris quaerere vel legere manifesta, si haec putaverimus obscura.
Caput XVIII
Quid apostolus Petrus de novissimo dei iudicio praedicarit.
Nunc iam videamus, quid etiam apostolus Petrus de hoc iudicio scripserit: venient, inquit, in novissimo dierum inlusione inludentes, secundum proprias concupiscentias suas euntes et dicentes: ubi est promissum praesentiae ipsius? ex quo enim patres dormierunt, sic omnia perseverant ab initio creaturae. latet enim illos hoc volentes, quia caeli erant olim et terra de aqua, et per aquam constituta dei verbo, per quae, qui tunc erat mundus, aqua inundatus deperiit. qui autem nunc sunt caeli et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservandi in diem iudicii et perditionis hominum inpiorum. hoc unum vero non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus. non tardat dominus promissum, sicut quidam tarditatem existimant; sed patienter fert propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes in paenitentiam converti. veniet autem dies domini ut fur, in quo caeli magno inpetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur. his ergo omnibus pereuntibus quales oportet esse vos in sanctis conversationibus exspectantes et properantes ad praesentiam diei domini, per quam caeli ardentes soluentur et elementa ignis ardore decoquentur? novos vero caelos et terram novam secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus iustitia inhabitat. nihil hic dixit de resurrectione mortuorum, sed sane de perditione mundi huius satis. ubi etiam commemorans factum ante diluvium videtur admonuisse quodammodo, quatenus in fine huius saeculi mundum istum periturum esse credamus. nam et illo tempore perisse dixit, qui tunc erat, mundum; nec solum orbem terrae, verum etiam caelos, quos utique istos aerios intellegimus, quorum locum ac spatium tunc aqua crescendo superaverat. ergo totus aut paene totus aer iste ventosus – quod caelum vel potius caelos vocat, sed utique istos imos, non illos supremos, ubi sol et luna et sidera constituta sunt – conversus fuerat in umidam qualitatem atque hoc modo cum terra perierat, cuius terrae utique prior facies fuerat deleta diluvio. qui autem nunc sunt, inquit, caeli et terra, eodem verbo repositi sunt, igni reservandi in diem iudicii et perditionis hominum inpiorum. proinde qui caeli et quae terra, id est, qui mundus pro eo mundo qui diluvio periit, ex eadem aqua repositus est, ipse igni novissimo reservatur in diem iudicii et perditionis hominum inpiorum. nam et hominum propter magnam quandam commutationem non dubitat dicere perditionem futuram, cum tamen eorum quamvis in aeternis poenis sit mansura natura. quaerat forsitan aliquis, si post factum iudicium iste mundus ardebit, antequam pro illo caelum novum et terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis eius ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali loco esse necesse sit. possumus respondere futuros eos esse in superioribus partibus, quo ita non adscendet flamma illius incendii, quemadmodum nec unda diluvii. talia quippe illis inerunt corpora, ut illic sint, ubi esse voluerint. sed nec ignem conflagrationis illius pertimescent inmortales atque incorruptibiles facti, si virorum trium corruptibilia corpora atque mortalia in camino ardenti inlaesa vivere potuerunt.
Caput XIX
Quid apostolus Paulus Thessalonicensibus scripserit de manifestatione Antichristi, cuius tempus dies domini subsequetur.
Multas evangelicas apostolicasque sententias de divino isto iudicio novissimo video mihi esse praetereundas, ne hoc volumen in nimiam longitudinem provoluatur; sed nullo modo est praetereundus apostolus Paulus, qui scribens ad Thessalonicenses: rogamus, inquit, vos, fratres, per adventum domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moveamini mente neque terreamini neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies domini, ne quis vos seducat ullo modo; quoniam nisi venerit refuga primum et revelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui adversatur et superextollitur supra omne, quod dicitur deus aut quod colitur, ita ut in templo dei sedeat, ostentans se tamquam sit deus. non retinetis in memoria, quod adhuc cum essem apud vos haec dicebantur vobis? et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore. iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc revelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae, in omni virtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, pro eo quod dilectionem veritatis non receperunt, ut salui fierent. et ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. nulli dubium est eum de Antichristo ista dixisse, diemque iudicii – hunc enim appellat diem domini – non esse venturum, nisi ille prior venerit, quem refugam vocat, utique a domino deo. quod si de omnibus inpiis merito dici potest, quanto magis de isto. sed in quo templo dei sit sessurus, incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an vero in ecclesia. non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum dei apostolus diceret. unde nonnulli non ipsum principem, sed universum quodammodo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem, simul cum ipso suo principe hoc loco intellegi Antichristum volunt; rectiusque putant etiam Latine dici, sicut in Graeco est, non in templo dei, sed in templum dei sedeat, tamquam ipse sit templum dei, quod est ecclesia; sicut dicimus: sedet in amicum, id est velut amicus, vel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. quod autem ait: et nunc quid detineat scitis, id est, quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut reveletur in suo tempore, scitis: quoniam scire illos dixit, aperte hoc dicere noluit. et ideo nos, qui nescimus quod illi sciebant, pervenire cum labore ad id, quod sensit apostolus, cupimus nec valeamus; praesertim quia et illa, quae addidit, hunc sensum faciunt obscuriorem. nam quid est: iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc revelabitur iniquus? ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare. suspiciones tamen hominum, quas vel audire vel legere potui, non tacebo. quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano, et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere voluisse, ne calumniam videlicet incurreret, quod Romano imperio male optaverit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: iam enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem voluerit intellegi, cuius iam facta velut Antichristi videbantur. unde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum Antichristum suspicantur; alii vero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et vivum occultari in vigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur exstinctius, donec suo tempore reveletur et restituatur in regnum. sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumptio. illud tamen, quod ait apostolus: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tamquam dictum sit: tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat, id est de medio tollatur. et tunc revelabitur iniquus, quem significari Antichristum nullus ambigit. alii vero et quod ait: quid detineat scitis et mysterium operari iniquitatis non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, donec perveniant ad tantum numerum, qui Antichristo magnum populum faciat; et hoc esse mysterium iniquitatis, quia videtur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut in fide quam tenent tenaciter perseverent, dicendo: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc est, donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur, quod ait in epistula sua Iohannes evangelista: pueri, novissima hora est; et sicut audistis, quod Antichristus sit venturus, nunc autem Antichristi multi facti sunt; unde cognoscimus quod novissima sit hora. ex nobis exierunt; sed non erant ex nobis. quodsi fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Iohannes novissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit Antichristos, ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum novissimum Antichristum pertinebunt, et tunc revelabitur. alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura verba coniectant; quod tamen eum dixisse non dubium est: non veniet ad vivos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius venerit ad seducendos in anima mortuos adversarius eius Antichristus; quamvis ad occultum iam iudicium dei pertineat, quod ab illo seducentur. praesentia quippe eius erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt. tunc enim soluetur satanas et per illum Antichristum in omni sua virtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere videatur, an quia illa ipsa, etiamsi erunt vera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi divinitus fieri, virtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam, quantam numquam habuit, acceperit potestatem. non enim quando de caelo ignis cecidit et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno inpetu absumpsit et turbo inruens et domum deiciens filios eius occidit, phantasmata fuerunt; quae tamen fuerunt opera satanae, cui deus dederat hanc potestatem. propter quid horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis, qui seduci merebuntur, pro eo quod dilectionem, inquit, veritatis non receperunt, ut salui fierent. nec dubitavit apostolus addere ac dicere: ideo mittet illis deus operationem erroris ut credant mendacio. deus enim mittet, quia deus diabolum facere ista permittet, iusto ipse iudicio, quamvis faciat ille iniquo malignoque consilio: ut iudicentur, inquit, omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. proinde iudicati seducentur et seducti iudicabuntur. sed iudicati seducentur illis iudiciis dei occulte iustis, iuste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae numquam iudicare cessavit; seducti autem iudicabuntur novissimo manifestoque iudicio per Christum Iesum, iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum.
Caput XX
Quid idem apostolus in prima ad eosdem epistula de resurrectione docuerit mortuorum.
Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad eosdem autem scribens in epistula prima: nolumus, inquit, ignorare vos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent. nam si credimus, quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum illo. hoc enim vobis dicimus in verbo domini, quia nos viventes, qui reliqui sumus in adventum domini, non praeveniemus eos, qui ante dormierunt; quoniam ipse dominus in iussu et in voce archangeli et in turba dei descendet de caelo, et mortui in Christo resurgent primo; deinde nos viventes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus in obuiam Christi in aera, et ita semper cum domino erimus. haec verba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando veniet Christus, utique ad vivos et mortuos iudicandos, praeclarissime ostendunt. sed quaeri solet, utrum illi, quos hic viventes inventurus est Christus, quorum personam in se atque illos, qui tunc secum vivebant, transfigurabat apostolus, numquam omnino morituri sint, an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur in nubibus in obuiam Christo in aera, ad inmortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. neque enim dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur et reviuescant. quod enim ait: et ita semper cum domino erimus, non sic accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper cum domino esse mansuros; quia nec ipse utique ibi manebit, quia veniens transiturus est; venienti quippe ibitur obuiam, non manenti; sed ita cum domino erimus, id est, sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam illos, quos hic vivos inventurus est dominus, in ipso parvo spatio et passuros mortem et accepturos inmortalitatem, ipse apostolus nos videtur urgere, ubi dicit: in Christo omnes vivificabuntur; cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum dicat: tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur. quomodo igitur, quos viventes hic Christus inveniet, per inmortalitatem in illo vivificabuntur, etsi non moriantur, cum videamus propter hoc esse dictum: tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur? aut si recte non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo quoquo modo revertuntur in terram – sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani divinitus prolata sententia: terra es, et in terram ibis -, fatendum est istos, quos nondum de corporibus egressos cum veniet Christus inveniet, et istis verbis apostoli et illis de genesi non teneri; quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, quia nec eunt in terram nec redeunt, sive nullam prorsus experiantur mortem sive paululum in aere moriantur. sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: omnes resurgemus, vel sicut alii codices habent: omnes dormiemus. cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, possit, nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi mortem, quomodo omnes vel dormient vel resurgent, si tam multi, quos in corpore inventurus est Christus, nec dormient nec resurgent? si ergo sanctos, qui reperientur Christo venienti viventes eique in obuiam rapientur, crediderimus in eodem raptu de mortalibus corporibus exituros et ad eadem mox inmortalia redituros, nullas in verbis apostoli patiemur angustias, sive ubi dicit: tu quod seminas, non vivificatur, nisi moriatur, sive ubi dicit: omnes resurgemus aut: omnes dormiemus, quia nec illi per inmortalitatem vivificabuntur, nisi, quamlibet paululum, tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt, quamvis brevissima, non tamen nulla. cur autem nobis incredibile videatur illam multitudinem corporum in aere quodammodo seminari atque ibi protinus inmortaliter atque incorruptibiliter reviuescere, cum credamus, quod idem ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem et in membra sine fine victura tanta felicitate tamque inaestimabili velocitate rediturum antiquissimorum cadaverum puluerem? nec ab illa sententia, qua homini dictum est: terra es et in terram ibis, futuros illos sanctos arbitremur inmunes, si eorum morientium in terram non recident corpora, sed, sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum ferentur in aera. in terram quippe ibis est in hoc ibis amissa vita, quod eras antequam sumeres vitam; id est, hoc eris exanimatus, quod eras antequam esses animatus – terrae quippe insufflavit deus in faciem flatum vitae, cum factus est homo in animam vivam -, tamquam diceretur: terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis, sicut eras; quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, cum vita carebunt, quam continuo receptura sunt. sic ergo ibunt in terram, quia ex vivis hominibus terra erunt, quemadmodum it in cinerem, quod fit cinis; it in vetustatem, quod fit vetus; it in testam, quod ex luto fit testa; et alia sescenta sic loquimur. quomodo autem sit futurum, quod nunc pro nostrae ratiunculae viribus utcumque conicimus, tunc erit potius, ut nosse possimus. resurrectionem quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus venturus est vivos iudicaturus et mortuos, oportet, si Christiani esse volumus, ut credamus; sed non ideo de hac re inanis est fides nostra, si, quemadmodum futura sit, perfecte conprehendere non valemus. verum iam, sicut supra promisimus, de hoc iudicio dei novissimo etiam prophetici veteres libri quid praenuntiaverint, quantum satis esse videbitur, debemus ostendere; quae, sicut arbitror, non tanta mora necesse erit tractari et exponi, si istis, quae praemisimus, lector curaverit adiuvari.
Caput XXI
Quid Esaias propheta de mortuorum resurrectione et de retributione iudicii sit locutus.
Propheta Esaias: resurgent, inquit, mortui et resurgent qui erant in sepulcris, et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est; terra vero inpiorum cadet. totum illud superius ad resurrectionem pertinet beatorum. quod autem ait: terra vero inpiorum cadet, bene intellegitur dictum: corpora vero inpiorum ruina damnationis excipiet. iam porro si de bonorum resurrectione quod dictum est diligentius et distinctius velimus intueri, ad primam referendum est quod dictum est: resurgent mortui; ad secundam vero quod sequitur: et resurgent qui erant in sepulcris. iam si et illos inquiramus sanctos, quos hic vivos inventurus est dominus, eis congrue deputabitur quod adiunxit: et laetabuntur omnes qui sunt in terra; ros enim, qui abs te est, sanitas illis est. sanitatem loco isto inmortalitatem rectissime accipimus; ea namque est plenissima sanitas, quae non reficitur alimentis tamquam cottidianis medicamentis. item de iudicii die spem prius dans bonis, deinde terrens malos idem propheta sic loquitur: haec dicit dominus: ecce ego declino in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans gloriam gentium. filii eorum super umeros portabuntur et super genua consolabuntur. quemadmodum si quem mater consoletur, ita ego vos consolabor; et in Hierusalem consolabimini, et videbitis, et gaudebit cor vestrum et ossa vestra ut herba exorientur. et cognoscetur manus domini colentibus eum, et comminabitur contumacibus. ecce enim dominus ut ignis veniet, et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione vindictam et vastationem in flamma ignis. in igne enim domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi vulnerati erunt a domino. in bonorum promissione flumen pacis profecto abundantiam pacis illius debemus accipere, qua maior esse non possit. hac utique in fine rigabimur; de qua in praecedenti libro abundanter locuti sumus. hoc flumen se in eos declinare dicit, quibus tantam beatitudinem pollicetur, ut intellegamus in illius felicitatis regione, quae in caelis est, hoc flumine omnia satiari; sed quia et terrenis corporibus pax incorruptionis atque inmortalitatis inde influet, ideo declinare se dixit hoc flumen, ut de supernis quodammodo etiam inferiora perfundat et homines aequales angelis reddat. Hierusalem quoque, non illam quae servit cum filiis suis, sed liberam matrem nostram intellegamus secundum apostolum aeternam in caelis. ibi post labores aerumnarum curarum que mortalium consolabimur, tamquam paruuli eius in umeris genibusque portati. rudes enim nos et novos blandissimis adiutoriis insolita nobis beatitudo illa suscipiet. ibi videbimus, et gaudebit cor nostrum. nec expressit quid videbimus; sed quid nisi deum, ut inpleatur in nobis promissum evangelicum: beati mundicordes, quoniam ipsi deum videbunt, et omnia illa, quae nunc non videmus, credentes autem pro modulo capacitatis humanae longe minus quam sunt atque incomparabiliter cogitamus. et videbitis, inquit, et gaudebit cor vestrum. hic creditis, ibi videbitis. sed quoniam dixit: et gaudebit cor vestrum, ne putaremus illa bona Hierusalem ad nostrum tantummodo spiritum pertinere: et ossa, inquit, vestra ut herba exorientur; ubi resurrectionem corporum strinxit, velut quod non dixerat reddens; neque enim cum viderimus fiet, sed cum fuerit facta videbimus. nam et de caelo novo ac terra nova iam supra dixerat, dum ea, quae sanctis promittuntur in fine, saepe ac multiformiter diceret. erit, inquit, caelum novum et terra nova, et non erunt memores priorum, nec adscendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exsultationem invenient in ea. ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo; et ultra non audietur in illa vox fletus, et cetera, quae quidam ad illos carnales mille annos referre conantur. locutiones enim tropicae propriis prophetico more miscentur, ut ad intellectum spiritalem intentio sobria cum quodam utili ac salubri labore perveniat; pigritia vero carnalis vel ineruditae atque inexercitatae tarditas mentis contenta litterae superficie nihil putat interius requirendum. haec de propheticis verbis, quae ante istum locum scripta sunt, satis dixerim. in hoc autem loco, unde ad illa digressi sumus, cum dixisset: et ossa vestra ut herba exorientur, ut resurrectionem carnis quidem, sed tamen bonorum se nunc commemorare monstraret, adiunxit: et cognoscetur manus domini colentibus eum. quid est hoc nisi manus distinguentis cultores suos a contemptoribus suis? de quibus sequentia contexens: et comminabitur, inquit, contumacibus, sive, ut ait alius interpres, incredulis. nec tunc comminabitur, sed quae nunc dicuntur minaciter, tunc efficaciter inplebuntur. ecce enim dominus, inquit, ut ignis veniet et ut tempestas currus eius, reddere in indignatione vindictam et vastationem in flamma ignis. in igne enim domini iudicabitur omnis terra et in gladio eius omnis caro; multi vulnerati erunt a domino. sive igne, sive tempestate, sive gladio poenam iudicii significat; quandoquidem ipsum dominum quasi ignem dicit esse venturum, eis profecto quibus poenalis erit eius adventus. currus vero eius – nam pluraliter dicti sunt – angelica ministeria non inconvenienter accipimus. quod autem ait omnem terram et omnem carnem in eius igne et gladio iudicari, non etiam hic spiritales intellegamus et sanctos, sed terrenos atque carnales, de qualibus dictum est: qui terrena sapiunt, et: sapere secundum carnem mors est; et quales omnino caro appellantur a domino, ubi dicit: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt. quod vero hic positum est: multi vulnerati erunt a domino, isto fiet vulnere mors secunda. potest quidem et ignis et gladius et vulnus accipi in bono. nam et ignem dominus velle se dixit mittere in mundum, et visae sunt illis linguae divisae velut ignis, quando venit spiritus sanctus; et: non veni, inquit idem dominus, pacem mittere in terram, sed gladium, et sermonem dei dicit scriptura gladium bis acutum propter aciem geminam testamentorum duorum, et in cantico canticorum caritate se dicit sancta ecclesia vulneratam, velut amoris inpetu sagittatam. sed hic cum legimus vel audimus ultorem dominum esse venturum, quemadmodum haec intellegenda sint, clarum est. deinde breviter commemoratis eis, qui per hoc iudicium consumentur, sub figura ciborum in lege vetere vetitorum, a quibus se non abstinuerunt, peccatores inpiosque significans recapitulat ab initio gratiam novi testamenti a primo saluatoris adventu usque ad ultimum iudicium, de quo nunc agimus, perducens finiensque sermonem. narrat namque dominum dicere se venire, ut congreget omnes gentes, easque venturas et visuras eius gloriam. omnes enim, sicut dicit apostolus, peccaverunt et egent gloria dei. et relicturum se dicit super eos signa, quae utique mirantes credant in eum; et emissurum ex illis saluatos in gentes diversas et in longinquas insulas, quae non audierunt nomen eius neque viderunt eius gloriam; et adnuntiaturos gloriam eius in gentibus et adducturos fratres istorum, quibus loquebatur, id est in fide sub deo patre fratres Israelitarum electorum; adducturos autem ex omnibus gentibus munus domino in iumentis et vehiculis – quae iumenta et vehicula bene intelleguntur adiutoria esse divina per cuiusque generis ministeria dei, vel angelica vel humana – in sanctam civitatem Hierusalem, quae nunc in sanctis fidelibus est diffusa per terras. ubi enim divinitus adiuvantur, ibi credunt, et ubi credunt, ibi veniunt. conparavit autem illos dominus tamquam per similitudinem filiis Israel offerentibus ei suas hostias cum psalmis in domo eius, quod ubique iam facit ecclesia; et promisit ab ipsis se accepturum sibi sacerdotes et Levitas; quod nihilominus fieri nunc videmus. non enim ex genere carnis et sanguinis, sicut erat primum secundum ordinem Aaron; sed, sicut oportebat in testamento novo, ubi secundum ordinem Melchisedech summus sacerdos est Christus, pro cuiusque merito, quod in eum gratia divina contulerit, sacerdotes et Levitas eligi nunc videmus; qui non isto nomine, quod saepe adsequuntur indigni, sed ea, quae non est bonis malisque communis, sanctitate pensandi sunt. haec cum de ista, quae nunc inpertitur ecclesiae, perspicua nobisque notissima dei miseratione dixisset, promisit et fines, ad quos per ultimum iudicium facta bonorum malorumque discretione venietur, dicens per prophetam, vel de domino dicens ipse propheta: quomodo enim caelum novum et terra nova manebit coram me, dicit dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum, et erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. veniet omnis caro in conspectu meo adorare in Hierusalem, dixit dominus; et egredientur et videbunt membra hominum, qui praevaricati sunt in me. vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt visui omni carni. ad hoc iste propheta terminavit librum, ad quod terminabitur saeculum. quidam sane non interpretati sunt: membra hominum, sed cadavera virorum, per cadavera significantes evidentem corporum poenam; quamvis cadaver nisi caro exanimis non soleat nuncupari, illa vero animata erunt corpora, alioquin nulla poterunt sentire tormenta; nisi forte, quia mortuorum erunt corpora, id est eorum, qui in secundam mortem cadent, ideo non absurde etiam cadavera dici possunt. unde est et illud, quod ab eodem propheta dictum iam supra posui: terra vero inpiorum cadet. quis autem non videat a cadendo esse appellata cadavera? virorum autem pro eo posuisse illos interpretes, quod est hominum, manifestum est. neque enim quisquam dicturus est praevaricatrices feminas in illo supplicio non futuras; sed ex potiore, praesertim de quo femina facta est, uterque sexus accipitur. verum, quod ad rem maxime pertinet, cum et in bonis dicitur: veniet omnis caro, quia ex omni genere hominum populus ille constabit – non enim omnes homines ibi erunt, quando in poenis plures erunt – sed, ut dicere coeperam, cum et in bonis caro et in malis membra vel cadavera nominantur, profecto post resurrectionem carnis, cuius fides his rerum vocabulis omnino firmatur, illud, quo boni et mali suis finibus dirimentur, futurum esse iudicium declaratur.
Caput XXII
Qualis futura sit egressio sanctorum ad videndas poenas malorum.
Sed quomodo egredientur boni ad videndas poenas malorum? numquid corporis motu beatas illas relicturi sunt sedes et ad loca poenalia perrecturi, ut malorum tormenta conspiciant praesentia corporali? absit; sed egredientur per scientiam. hoc enim verbo significatum est eos qui cruciabuntur extra futuros. propter quod et dominus ea loca tenebras exteriores vocat, quibus contrarius est ille ingressus, de quo dicitur servo bono: intra in gaudium domini tui; ne illuc mali putentur ingredi, ut sciantur, sed ad illos potius velut egredi scientia, qua eos cognituri sunt, boni, quia id quod extra est cognituri sunt. qui enim erunt in poenis, quid agatur intus in gaudio domini nescient; qui vero erunt in illo gaudio, quid agatur foris in illis tenebris exterioribus scient. ideo dictum est: egredientur, quia eos etiam qui foris ab eis erunt utique non latebunt. si enim haec prophetae nondum facta nosse potuerunt per hoc, quod erat deus, quantulumcumque erat, in eorum mortalium mentibus, quomodo inmortales sancti iam facta tunc nescient, cum deus erit omnia in omnibus? stabit ergo in illa beatitudine sanctorum semen in nomen; semen scilicet de quo Iohannes ait: et semen eius in ipso manet; nomen vero de quo per hunc Esaiam dictum est: nomen aeternum dabo eis. erit eis et mensis ex mense et sabbatum ex sabbato, tamquam luna ex luna et requies ex requie, quorum utrumque ipsi erunt cum ex his umbris veteribus et temporalibus in illa lumina nova ac sempiterna transibunt. in poenis autem malorum et inexstinguibilis ignis et vivacissimus vermis ab aliis atque aliis aliter atque aliter est expositus. alii quippe utrumque ad corpus, alii utrumque ad animum rettulerunt; alii proprie ad corpus ignem, tropice ad animum vermem, quod esse credibilius videtur. sed nunc de hac differentia non est temporis disputare. de iudicio namque ultimo, quo fiet diremptio bonorum et malorum, hoc volumen inplere suscepimus; de ipsis vero praemiis et poenis alias diligentius disserendum est.
Caput XXIII
Quid prophetaverit Daniel de persecutione Antichristi et de iudicio dei regnoque sanctorum.
Daniel de hoc ultimo iudicio sic prophetat, ut Antichristum quoque prius venturum esse praenuntiet atque ad aeternum regnum sanctorum perducat narrationem suam. cum enim visione prophetica quattuor bestias significantes quattuor regna vidisset, ipsumque quartum a quodam rege superatum, qui Antichristus agnoscitur, et post haec aeternum regnum filii hominis, qui intellegitur Christus: horruit, inquit, spiritus meus, ego Daniel, in habitudine mea, et visus capitis mei conturbabant me. et accessi, inquit, ad unum de stantibus, et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his, et dixit mihi veritatem. deinde, quid audierit ab illo, a quo de omnibus his quaesivit, tamquam eo sibi exponente sic loquitur: hae bestiae magnae quattuor quattuor regna surgent in terra, quae auferentur, et accipient regnum sancti altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum. et quaerebam, inquit, diligenter de bestia quarta, quae erat differens prae omni bestia, terribilis amplius – dentes eius ferrei et ungues eius aerei, manducans et comminuens et reliqua pedibus suis conculcans -, et de cornibus eius decem, quae erant in capite eius, et de altero, quod adscendit et excussit de prioribus tria; cornu illud in quo erant oculi et os loquens magna, et visus eius maior ceteris. videbam, et cornu illud faciebat bellum cum sanctis, et praevalebat ad ipsos, donec venit vetustus dierum, et regnum dedit sanctis altissimi; et tempus pervenit, et regnum obtinuerunt sancti. haec Daniel quaesisse se dixit. deinde quid audierit continuo subiungens: et dixit, inquit – id est ille, a quo quaesierat, respondit et dixit -: bestia quarta quartum regnum erit in terra, quod praevalebit omnibus regnis; et manducabit omnem terram, et conculcabit eam et concidet. et decem cornua eius decem reges surgent; et post eos surget alius, qui superabit malis omnes, qui ante eum fuerunt; et tres reges humiliabit et verba adversus altissimum loquetur et sanctos altissimi conteret et suspicabitur mutare tempora et legem; et dabitur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium tempus. et iudicium sedebit, et principatum removebunt ad exterminandum et perdendum usque in finem; et regnum et potestas et magnitudo regum, qui sub omni caelo sunt, data est sanctis altissimi. et regnum eius regnum sempiternum; et omnes principatus ipsi servient et obaudient. hucusque, inquit, finis sermonis. ego Daniel; multum cogitationes meae conturbabant me, et forma mea inmutata est super me, et verbum in corde meo conservavi. quattuor illa regna exposuerunt quidam Assyriorum, Persarum, Macedonum et Romanorum. quam vero convenienter id fecerint, qui nosse desiderant, legant presbyteri Hieronymi librum in Danielem satis erudite diligenterque conscriptum. Antichristi tamen adversus ecclesiam saevissimum regnum licet exiguo spatio temporis sustinendum, donec dei ultimo iudicio regnum sancti accipiant sempiternum, qui vel dormitans haec legit, dubitare non sinitur. tempus quippe et tempora et dimidium temporis unum annum esse et duo et dimidium ac per hoc tres annos et semissem etiam numero dierum posterius posito dilucescit, aliquando in scripturis et mensum numero declaratur. videntur enim tempora indefinite hic dicta lingua Latina; sed per dualem numerum dicta sunt, quem Latini non habent. sicut autem Graeci, ita hunc dicuntur habere et Hebraei. sic ergo dicta sunt tempora, tamquam dicerentur duo tempora. vereri me sane fateor, ne in decem regibus, quos tamquam decem homines videtur inventurus Antichristus, forte fallamur, atque ita ne ille inopinatus adveniat, non existentibus tot regibus in orbe Romano. quid si enim numero isto denario universitas regum significata est, post quos ille venturus est; sicut millenario, centenario, septenario significatur plerumque universitas, et aliis atque aliis numeris, quos nunc commemorare non est necesse? alio loco idem Daniel: et erit, inquit, tempus tribulationis, qualis non fuit ex quo nata est gens super terram usque ad tempus illud. et in tempore illo saluabitur populus tuus omnis, qui inventus fuerit scriptus in libro. et multi dormientium in terrae aggere exsurgent: hi in vitam aeternam, et hi in obprobrium et in confusionem aeternam. et intellegentes fulgebunt sicut claritas firmamenti, et ex iustis multi sicut stellae in saecula et adhuc. sententiae illi evangelicae est locus iste simillimus de resurrectione dumtaxat corporum mortuorum. nam qui illic dicti sunt esse in monumentis, ipsi hic dormientes in terrae aggere, vel, sicut alii interpretati sunt, in terrae puluere; et sicut ibi procedent dictum est, ita hic exsurgent; sicut ibi qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii: ita et isto loco hi in vitam aeternam, et hi in obprobrium et in confusionem aeternam. non autem diversum putetur, quod, cum ibi positum sit omnes qui sunt in monumentis, hic non ait propheta omnes, sed multi dormientium in terrae aggere. ponit enim aliquando scriptura pro omnibus multos. propterea et Abrahae dictum est: patrem multarum gentium posui te, cui tamen alio loco: in semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes. de tali autem resurrectione huic quoque ipsi prophetae Danieli paulo post dicitur: et tu veni et requiesce; adhuc enim dies in conpletionem consummationis, et requiesces et resurges in sorte tua in fine dierum.
Caput XXIV
In psalmis Davidicis, quae de fine saeculi huius et novissimo dei iudicio prophetentur.
Multa de iudicio novissimo dicuntur in psalmis, sed eorum plura transeunter et strictim. hoc tamen quod de fine huius saeculi apertissime ibi dictum est, nequaquam silentio praeteribo. principio terram tu fundasti, domine, et opera manuum tuarum sunt caeli. ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut vestimentum veterescent, et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. quid est quod Porphyrius, cum pietatem laudet Hebraeorum, qua magnus et verus et ipsis numinibus terribilis ab eis colitur deus, Christianos ob hoc arguit maximae stultitiae etiam ex oraculis deorum suorum, quod istum mundum dicunt esse periturum? ecce in litteris pietatis Hebraeorum dicitur deo, quem confitente tanto philosopho etiam ipsa numina perhorrescunt: opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt. numquid quando caeli peribunt, mundus, cuius idem caeli superior pars est et tutior, non peribit? si haec sententia Iovi displicet, cuius, ut scribit iste philosophus, velut gravioris auctoritatis oraculo in Christianorum credulitate culpatur, cur non similiter sapientiam tamquam stultitiam culpat Hebraeorum, in quorum libris piissimis invenitur? porro si in illa sapientia, quae Porphyrio tam multum placet, ut eam deorum quoque suorum vocibus praedicet, legitur caelos esse perituros, cur usque adeo vana est ista fallacia, ut in fide Christianorum vel inter cetera vel prae ceteris hoc detestentur, quod in ea periturus creditur mundus, quo utique nisi pereunte caeli perire non possunt? et in litteris quidem sacris, quae proprie nostrae sunt, non Hebraeis nobisque communes, id est in evangelicis et apostolicis libris legitur: praeterit figura huius mundi; legitur: mundus transit; legitur: caelum et terra transibunt. sed puto, quod praeterit, transit, transibunt aliquanto mitius dicta sunt quam peribunt. in epistula quoque apostoli Petri, ubi aqua inundatus qui tunc erat perisse dictus est mundus, satis clarum est, et quae pars mundi a toto significata, et quatenus perisse sit dicta, et qui caeli repositi igni reservandi in diem iudicii et perditionis hominum inpiorum; et in eo quod paulo post ait: veniet dies domini ut fur, in quo caeli magno inpetu transcurrent, elementa autem ardentia resoluentur, et terra et quae in ipsa sunt opera exurentur; ac deinde subiecit: his omnibus pereuntibus quales oportet esse vos? possunt illi caeli intellegi perituri, quos dixit repositos igni reservandos, et ea elementa accipi arsura, quae in hac ima mundi parte subsistunt procellosa et turbulenta, in qua eosdem caelos dixit esse repositos, saluis illis superioribus et in sua integritate manentibus, in quorum firmamento sunt sidera constituta. nam et illud quod scriptum est, stellas de caelo esse casuras, praeter quod potest multo probabilius et aliter intellegi, magis ostendit mansuros esse illos caelos; si tamen stellae inde casurae sunt, cum vel tropica sit locutio, quod est credibilius, vel in isto imo caelo futurum sit, utique mirabilius quam nunc fit. unde et illa stella Vergiliana facem ducens multa cum luce cucurrit, et Idaea se condidit silua. hoc autem quod de psalmo commemoravi, nullum caelorum videtur relinquere, quod periturum esse non dixerit. ubi enim dicitur: opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt, quam nullum eorum ab opere dei, tam nullum eorum a perditione secernitur. non enim dignabuntur de Petri apostoli locutione, quem vehementer oderunt, Hebraeorum defendere pietatem, deorum suorum oraculis adprobatam, ut saltem, ne totus mundus periturus esse credatur, sic a toto pars accipiatur in eo, quod dictum est: ipsi peribunt, cum soli caeli infimi perituri sint, quemadmodum in apostolica illa epistula a toto pars accipitur, quod diluvio perisse dictus est mundus, quamvis sola eius cum suis caelis pars ima perierit. sed quia hoc, ut dixi, non dignabuntur, ne vel apostoli Petri adprobent sensum, vel tantum concedant conflagrationi novissimae, quantum dicimus valuisse diluvium, qui nullis aquis, nullis flammis totum genus humanum perire posse contendunt, restat ut dicant, quod propterea di eorum Hebraeam sapientiam laudaverunt, quia istum psalmum non legerant. in psalmo etiam quadragensimo nono de iudicio dei novissimo intellegitur dictum: deus manifestus veniet, deus noster, et non silebit. ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas valida. advocabit caelum sursum et terram discernere populum suum. congregate illi iustos eius, qui disponunt testamentum eius super sacrificia. hoc nos de domino Iesu Christo intellegimus, quem speramus de caelo esse venturum ad vivos et mortuos iudicandos. manifestus enim veniet inter iustos et iniustos iudicaturus iuste, qui prius venit occultus ab iniustis iudicandus iniuste. ipse, inquam, manifestus veniet et non silebit, id est, in voce iudicis evidens apparebit, qui prius cum venisset occultus, ante iudicem siluit, quando sicut ovis ad immolandum ductus est et sicut agnus coram tondente fuit sine voce, quemadmodum de illo per Esaiam legimus prophetatum et in evangelio videmus inpletum. de igne vero et tempestate, cum in Esaiae prophetia tale aliquid tractaremus, quomodo essent haec intellegenda, iam diximus. quod vero dictum est: advocabit caelum sursum: quoniam sancti et iusti recte caelum appellantur, nimirum hoc est, quod ait apostolus: simul cum illis rapiemur in nubibus in obuiam Christo in aera. nam secundum litterae superficiem, quomodo advocatur caelum sursum, quasi possit esse nisi sursum? quod autem adiunctum est: et terram discernere populum suum, si tantummodo subaudiatur advocabit, id est advocabit et terram, nec subaudiatur sursum, hunc videtur habere sensum secundum rectam fidem, ut caelum intellegatur in eis, qui cum illo iudicaturi sunt, et terra in eis, qui iudicandi sunt; ut advocabit caelum sursum non hic intellegamus rapiet in aera, sed in iudiciarias eriget sedes. potest et illud intellegi advocabit caelum sursum advocabit angelos in supernis et excelsis locis, cum quibus descendat ad faciendum iudicium; advocabit et terram, id est homines in terra utique iudicandos. si autem utrumque subaudiendum est, cum dicitur et terram, id est et advocabit et sursum, ut iste sit sensus: advocabit caelum sursum, et terram advocabit sursum: nihil melius intellegi existimo quam omnes qui rapientur in obuiam Christo in aera, sed caelum dictum propter animas, terram propter corpora. discernere porro populum suum, quid est nisi per iudicium sperare bonos a malis, tamquam oves ab haedis? deinde conversio sermonis ad angelos facta est: congregate illi iustos eius; profecto enim per angelicum ministerium res tanta peragenda est. si autem quaerimus, quos iustos ei congregaturi sunt angeli: qui disponunt, inquit, testamentum eius super sacrificia. haec est omnis vita iustorum: disponere testamentum dei super sacrificia. aut enim opera misericordiae sunt super sacrificia, id est sacrificiis praeponenda, iuxta sententiam dei dicentis: misericordiam volo quam sacrificium. aut si super sacrificia in sacrificiis intellegitur dictum, quomodo super terram fieri dicitur quod fit utique in terra, profecto ipsa opera misericordiae sunt sacrificia, quibus placetur deo, sicut in libro huius operis decimo me disservisse reminiscor; in quibus operibus disponunt iusti testamentum dei, quia propter promissiones, quae novo eius testamento continentur, haec faciunt. unde congregatis sibi iustis suis et ad suam dexteram constitutis novissimo utique iudicio dicturus est Christus: venite, benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et cetera quae ibi proferuntur de bonorum operibus bonis et eorum praemiis sempiternis per ultimam sententiam iudicantis.
Caput XXV
De prophetia Malachielis, qua dei iudicium ultimum declaratur et quorundam dicitur per purificatorias poenas facienda mundatio.
Propheta Malachiel sive Malachi, qui et angelus dictus est, qui etiam Esdras sacerdos, cuius alia in canonem scripta recepta sunt, ab aliquibus creditur – nam de illo hanc esse Hebraeorum opinionem dicit Hieronymus, iudicium novissimum prophetat dicens: ecce venit, dicit dominus omnipotens; et quis sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre poterit ut adspiciat eum? quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba lavantium; et sedebit conflans et emundans sicut argentum et sicut aurum, et emundabit filios Levi, et fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt domino offerentes hostias in iustitia, et placebit domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. et accedam ad vos in iudicio, et ero testis velox super maleficos et super adulteros et super eos, qui iurant in nomine meo mendaciter, et qui fraudant mercedem mercennario et obprimunt per potentiam viduas et percutiunt pupillos et pervertunt iudicium aduenae, et qui non timent me, dicit dominus omnipotens: quoniam ego dominus deus vester, et non mutor. ex his quae dicta sunt videtur evidentius apparere in illo iudicio quasdam quorundam purgatorias poenas futuras. ubi enim dicitur: quis sustinebit diem introitus eius, aut quis ferre poterit, ut adspiciat eum? quia ipse ingreditur quasi ignis conflatorii et quasi herba lavantium; et sedebit conflans et emundans sicut argentum et sicut aurum et emundabit filios Levi, et fundet eos sicut aurum et argentum: quid aliud intellegendum est? dicit tale aliquid et Esaias: lavabit dominus sordes filiorum et filiarum Sion, et sanguinem emundabit de medio eorum spiritu iudicii et spiritu combustionis. nisi forte sic eos dicendum est emundari a sordibus et eliquari quodammodo, cum ab eis mali per poenale iudicium separantur, ut illorum segregatio atque damnatio purgatio sit istorum, quia sine talium de cetero permixtione victuri sunt. sed cum dicit: et emundabit filios Levi et fundet eos sicut aurum et argentum; et erunt domino offerentes hostias in iustitia, et placebit domino sacrificium Iudae et Hierusalem, utique ostendit eos ipsos, qui emundabuntur, deinceps in sacrificiis iustitiae domino esse placituros, ac per hoc ipsi a sua iniustitia mundabuntur, in qua domino displicebant. hostiae porro in plena perfectaque iustitia, cum mundati fuerint, ipsi erunt. quid enim acceptius deo tales offerunt quam se ipsos? verum ista quaestio de purgatoriis poenis, ut diligentius pertractetur, in tempus aliud differenda est. filios autem Levi et Iudam et Hierusalem ipsam dei ecclesiam debemus accipere, non ex Hebraeis tantum, sed ex aliis etiam gentibus congregatam; nec talem, qualis nunc est, ubi, si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est; sed qualis tunc erit, velut area per ventilationem, ita per iudicium purgata novissimum, eis quoque igne mundatis, quibus talis mundatio necessaria est, ita ut nullus omnino sit, qui offerat sacrificium pro peccatis suis. omnes enim qui sic offerunt, profecto in peccatis sunt, pro quibus dimittendis offerunt, ut, cum obtulerint acceptumque deo fuerit, tunc dimittantur.
Caput XXVI
De sacrificiis, quae sancti offerent deo sic placitura, quomodo in diebus pristinis et annis prioribus placuerunt.
Volens autem deus ostendere civitatem suam tunc in ista consuetudine non futuram dixit filios Levi oblaturos hostias in iustitia; non ergo in peccato ac per hoc non pro peccato. unde intellegi potest in eo quod secutus adiunxit atque ait: et placebit domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus, frustra sibi Iudaeos secundum legem veteris testamenti sacrificiorum suorum praeterita tempora polliceri. non enim tunc in iustitia, sed in peccatis hostias offerebant, quando pro peccatis praecipue ac primitus offerebant, usque adeo ut sacerdos ipse, quem debemus utique credere ceteris fuisse iustiorem, secundum dei mandatum soleret pro suis primum offerre peccatis, deinde pro populi. quapropter exponere nos oportet, quomodo sit accipiendum quod dictum est: sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. fortassis enim tempus illud commemorat, quo primi homines in paradiso fuerunt, tunc enim puri atque integri ab omni sorde ac labe peccati se ipsos deo mundissimas hostias offerebant; ceterum ex quo commissae praevaricationis causa inde dimissi sunt atque humana in eis natura damnata est, excepto uno mediatore et post lavacrum regenerationis quibusque adhuc paruulis nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans, cuius est unius diei vita super terram. quodsi respondetur etiam eos merito dici posse offerre hostias in iustitia, qui offerunt in fide – iustus enim ex fide vivit, quamvis se ipsum seducat, si dixerit se non habere peccatum , et ideo non dicat, quia ex fide vivit -, numquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini esse coaequandum, quando igne iudicii novissimi mundabuntur, qui offerant hostias in iustitia? ac per hoc quoniam post talem mundationem nullum peccatum iustos habituros esse credendum est, profecto illud tempus, quantum adtinet ad non habere peccatum, nulli tempori conparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante praevaricationem innocentissima felicitate vixerunt. recte itaque intellegitur hoc significatum esse, cum dictum est: sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus. nam et per Esaiam posteaquam caelum novum et terra nova promissa est, inter cetera, quae ibi de sanctorum beatitudine per allegorias et aenigmata exsequitur, quibus expositionem congruam reddere nos prohibuit vitandae longitudinis cura, secundum dies, inquit, ligni vitae erunt dies populi mei. quis autem sacras litteras adtigit et ignorat ubi deus plantaverit lignum vitae, a cuius cibo separatis illis hominibus, quando eos sua de paradiso eiecit iniquitas, eidem ligno circumposita est ignea terribilisque custodia ? quodsi quisquam illos dies ligni vitae, quos commemoravit propheta Esaias, istos qui nunc aguntur ecclesiae Christi dies esse contendit ipsumque Christum lignum vitae prophetice dictum, quia ipse est sapientia dei, de qua Salomon ait: lignum vitae est omnibus amplectentibus eam, nec annos egisse aliquos in paradiso illos primos homines, unde tam cito eiecti sunt, ut nullum ibi gignerent filium, et ideo non posse illud tempus intellegi in eo quod dictum est: sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus: istam praetereo quaestionem, ne cogar, quod prolixum est, cuncta discutere, ut aliquid horum veritas manifesta confirmet. video quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per prophetam promissos fuisse credamus. hostiae namque illae veteris legis in quibusque pecoribus inmaculatae ac sine ullo prorsus vitio iubebantur offerri, et significabant homines sanctos, qualis solus inventus est Christus, sine ullo omnino peccato. proinde quia post iudicium, cum fuerint etiam igne mundati, qui eiusmodi mundatione sunt digni, in omnibus sanctis nullum invenietur omnino peccatum, atque ita se ipsos offerent in iustitia, ut tales hostiae omni modo inmaculatae ac sine ullo vitio sint futurae, erunt profecto sicut pristinis diebus et sicut annis prioribus, quando in umbra huius rei futurae mundissimae offerebantur hostiae. haec erit namque munditia tunc in inmortali carne ac mente sanctorum, quae figurabatur in illarum corporibus hostiarum. deinde propter eos, qui non mundatione, sed damnatione sunt digni: et accedam, inquit, ad vos in iudicium, et ero testis velox super maleficos et super adulteros, et cetera, quibus damnabilibus enumeratis criminibus addidit: quoniam ego dominus deus vester, et non mutor; tamquam diceret: cum vos mutaverit et in deterius culpa vestra et in melius gratia mea, ego non mutor. testem vero se dicit futurum, quia in iudicio suo non indiget testibus, eumque velocem, sive quia repente venturus est eritque iudicium ipso inopinato eius adventu celerrimum, quod tardissimum videbatur, sive quia ipsas convincet sine ulla sermonis prolixitate conscientias. in cogitationibus enim, sicut scriptum est, inpii interrogatio erit; et apostolus: cogitationibus, inquit, accusantibus vel etiam excusantibus in die, qua iudicabit deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum. etiam sic ergo dominus futurus testis intellegendus est velox, cum sine mora revocaturus est in memoriam, unde convincat puniatque conscientiam.
Caput XXVII
De separatione bonorum et malorum, per quam novissimi iudicii discretio declaratur.
Illud etiam, quod aliud agens in octavo decimo libro ex isto propheta posui, ad iudicium novissimum pertinet, ubi ait: erunt mihi, dicit dominus omnipotens, in die qua ego facio in adquisitionem, et eligam eos sicut eligit homo filium suum qui servit ei; et convertar et videbitis quid sit inter iustum et iniquum, et inter servientem deo et eum qui non servit ei. quia ecce dies venit ardens sicut clibanus et conburet eos, et erunt omnes alienigenae et universi, qui faciunt iniquitatem, stipula, et succendet eos dies veniens, dicit dominus omnipotens, et non relinquetur in eis radix neque ramus. et orietur vobis, qui timetis nomen meum, sol iustitiae, et sanitas in pinnis eius, et egrediemini et salietis sicut vituli de vinculis relaxati; et conculcabitis iniquos, et erunt cinis sub pedibus vestris, dicit dominus omnipotens. haec distantia praemiorum atque poenarum iustos dirimens ab iniustis, quae sub isto sole in huius vitae vanitate non cernitur, quando sub illo sole iustitiae in illius vitae manifestatione clarebit, tunc profecto erit iudicium quale numquam fuit.
Caput XXVIII
De lege Moysi spiritaliter intellegenda, ne in damnabilia murmura carnalis sensus incurrat.
Quod vero subiungit idem propheta: mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israel, praecepta et iudicia opportune commemorat post declaratum futurum tam magnum inter observatores legis contemptoresque discrimen; simul etiam ut discant legem spiritaliter intellegere et inveniant in ea Christum, per quem iudicem facienda est inter bonos et malos ipsa discretio. non enim frustra idem dominus ait Iudaeis: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. carnaliter quippe accipiendo legem et eius promissa terrena rerum caelestium figuras esse nescientes in illa murmura conruerunt, ut dicere auderent: vanus est qui servit deo, et quid amplius, quia custodivimus mandata eius et quia ambulavimus supplices ante faciem domini omnipotentis? et nunc nos beatos dicimus alienos, et aedificantur omnes qui faciunt iniquitatem. quibus eorum verbis quodammodo propheta conpulsus est novissimum praenuntiare iudicium, ubi mali nec saltem falso sint beati, sed apertissime miserrimi appareant, et boni nulla temporali saltem miseria laborent, sed clara ac sempiterna beatitudine perfruantur. dixerat quippe istorum talia quaedam verba etiam superius dicentium: omnis, qui facit malum, bonus est in conspectu domini, et tales ei placent. ad haec, inquam, contra deum murmura peruenerunt legem Moysi accipiendo carnaliter. unde et ille in psalmo septuagensimo secundo paene commotos dicit fuisse pedes suos et effusos gressus suos, utique in lapsum, quia zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens; ita ut inter cetera diceret: quomodo scivit deus, et si est scientia in altissimo? diceret etiam: numquid vano iustificavi cor meum et lavi in innocentibus manus meas? ut autem solueret hanc difficillimam quaestionem, quae fit, cum videntur boni esse miseri et felices mali: hoc, inquit, labor est ante me, donec introeam in sanctuarium dei et intellegam in novissima. iudicio quippe novissimo non sic erit; sed in aperta iniquorum miseria et aperta felicitate iustorum longe quam nunc est aliud apparebit.
Caput XXIX
De adventu Heliae ante iudicium, cuius praedicatione scripturarum secreta reserante Iudaei convertentur ad Christum.
Cum autem admonuisset, ut meminissent legis Moysi – quoniam praevidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, sicut oportuerat, accepturos -, continuo subiecit? et ecce ego mittam vobis Heliam Thesbiten, antequam veniat dies domini magnus et inlustris, qui convertet cor patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, ne forte veniens percutiam terram penitus. per hunc Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege ultimo tempore ante iudicium Iudaeos in Christum verum, id est in Christum nostrum, esse credituros, celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. ipse quippe ante adventum iudicis saluatoris non inmerito speratur esse venturus, quia etiamnunc vivere non inmerito creditur. curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod evidentissime sancta scriptura testatur. cum venerit ergo, exponendo legem spiritaliter, quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, convertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios; singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quemadmodum eam patres intellexerunt, id est prophetae, in quibus erat et ipse Moyses; sic enim cor patrum convertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum; et cor filiorum ad patres eorum, dum in id, quod senserunt illi, consentiunt et isti; ubi septuaginta dixerunt: et cor hominis ad proximum suum. sunt enim inter se valde proximi patres et filii. quamquam in verbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest alius sensus idemque electior inveniri, ut intellegatur Helias cor dei patris conversurus ad filium: non utique agendo ut pater diligat filium, sed docendo quod pater diligat filium; ut et Iudaei, quem prius oderant, diligant eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc aversum cor habet deus a Christo nostro, quia hoc putant. eis ergo tunc cor eius convertetur ad filium, cum ipsi converso corde didicerint dilectionem patris in filium. quod vero sequitur: et cor hominis ad proximum suum, id est, convertet Helias et cor hominis ad proximum suum: quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem Christum? cum enim sit in forma dei deus noster, formam servi accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. hoc ergo faciet Helias. ne forte, inquit, veniam et percutiam terram penitus. terra sunt enim, qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo vitio contra deum murmura illa venerunt: quia mali ei placent, et: vanus est qui servit deo.
Caput XXX
Quod in libris veteris testamenti, cum deus legitur iudicaturus, non evidenter Christi persona monstretur, sed ex quibusdam testimoniis, ubi dominus deus loquitur, appareat non dubie, quod ipse sit Christus.
Multa alia sunt scripturarum testimonia divinarum de novissimo iudicio dei, quae si omnia colligam, nimis longum erit. satis ergo sit, quod et novis et veteribus litteris sacris hoc praenuntiatum esse probavimus. sed veteribus per Christum futurum esse iudicium, id est iudicem Christum de caelo esse venturum, non tam, quam novis, evidenter expressum est, propterea quia, cum ibi dicit dominus deus se esse venturum vel dominum deum dicitur esse venturum, non consequenter intellegitur Christus. dominus enim deus et pater est et filius et spiritus sanctus; neque hoc tamen intestatum relinquere nos oportet. primo itaque demonstrandum est, quemadmodum Iesus Christus tamquam dominus deus loquatur in propheticis libris, et tamen Iesus Christus evidenter appareat, ut et quando non sic apparet et tamen ad illud ultimum iudicium dominus deus dicitur esse venturus, possit Iesus Christus intellegi. est locus apud Esaiam prophetam, qui hoc quod dico evidenter ostendit. deus enim per prophetam: audi me, inquit, Iacob et Israel quem ego voco. ego sum primus et ego in sempiternum, et manus mea fundavit terram, et dextera mea firmavit caelum. vocabo eos, et stabunt simul, et congregabuntur omnes et audient. quis ei nuntiavit haec? diligens te feci voluntatem tuam super Babylonem, ut auferrem semen Chaldaeorum. et locutus sum et ego vocavi; adduxi eum et prosperam feci viam eius. accedite ad me et audite haec, non a principio in abscondito locutus sum; quando fiebant, ibi eram. et nunc dominus deus misit me et spiritus eius. nempe ipse est, qui loquebatur sicut dominus deus; nec tamen intellegeretur Iesus Christus, nisi addidisset: et nunc dominus deus misit me et spiritus eius. dixit hoc enim secundum formam servi, de re futura utens praeteriti temporis verbo, quemadmodum apud eundem prophetam legitur: sicut ovis ad immolandum ductus est. non enim ait: ducetur, sed pro eo, quod futurum erat, praeteriti temporis verbum posuit. et adsidue prophetia sic loquitur. est et alius locus apud Zachariam, qui hoc evidenter ostendit, quod omnipotentem misit omnipotens: quis quem, nisi deus pater deum filium? nam ita scriptum est: haec dicit dominus omnipotens: post gloriam misit me super gentes, quae spoliaverunt vos; quia qui tetigerit vos, quasi qui tangit pupillam oculi eius. ecce ego inferam manum meam super eos, et erunt spolia his, qui servierant eis; et cognoscetis quia dominus omnipotens misit me. ecce dicit dominus omnipotens a domino omnipotente se missum. quis hic audeat intellegere nisi Christum loquentem, scilicet ovibus quae perierant domus Israel? ait namque in evangelio: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; quas hic comparavit pupillae oculi dei propter excellentissimum dilectionis adfectum; ex quo genere ovium etiam ipsi apostoli fuerunt. sed post gloriam resurrectionis utique suae, quae antequam fieret, ait evangelista: Iesus nondum erat glorificatus, etiam super gentes missus est in apostolis suis, ac sic inpletum est quod in psalmo legitur: erues me de contradictionibus populi, constitues me in caput gentium, ut, qui spoliaverant Israelitas quibusque Israelitae servierant, quando sunt gentibus subditi, non vicissim eodem modo spoliarentur, sed ipsi spolia fierent Israelitarum – hoc enim apostolis promiserat dicens: faciam vos piscatores hominum, et uni eorum: ex hoc iam, inquit, homines eris capiens -; spolia ergo fierent, sed in bonum, tamquam erepta vasa illi forti, sed fortius adligato. item per eundem prophetam dominus loquens: et erit, inquit, in die illa quaeram auferre omnes gentes quae veniunt contra Hierusalem, et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et misericordiae; et adspicient ad me pro eo quod insultaverunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum, et dolebunt dolore quasi super unigenitum. numquid nisi dei est auferre omnes gentes inimicas sanctae civitatis Hierusalem, quae veniunt contra eam, id est contrariae sunt ei, vel, sicut alii sunt interpretati, veniunt super eam, id est, ut eam sibi subiciant; aut effundere super domum David et super habitatores eiusdem civitatis spiritum gratiae et misericordiae? hoc utique dei est, et ex persona dei dicitur per prophetam; et tamen hunc deum haec tam magna et tam divina facientem se Christus ostendit adiungendo atque dicendo: et adspicient ad me pro eo quod insultaverunt, et plangent super eo planctum quasi super carissimum – sive dilectum – et dolebunt dolore quasi super unigenitum. paenitebit quippe Iudaeos in die illa, etiam eos, qui accepturi sunt spiritum gratiae et misericordiae, quod in eius passione insultaverint Christo, cum ad eum adspexerint in sua maiestate venientem eumque esse cognoverint, quem prius humilem in suis parentibus inluserunt; quamvis et ipsi parentes eorum tantae illius inpietatis auctores resurgentes videbunt eum, sed puniendi iam, non adhuc corrigendi. non itaque hoc loco ipsi intellegendi sunt, ubi dictum est: et effundam super domum David et super habitatores Hierusalem spiritum gratiae et misericordiae; et adspicient ad me pro eo quod insultaverunt; sed tamen de illorum stirpe venientes, qui per Heliam illo tempore credituri sunt. sed sicut dicimus Iudaeis: vos occidistis Christum, quamvis hoc parentes eorum fecerint, sic et isti se dolebunt fecisse quodammodo, quod fecerunt illi, ex quorum stirpe descendunt. quamvis ergo accepto spiritu gratiae et misericordiae iam fideles non damnabuntur cum inpiis parentibus suis, dolebunt tamen tamquam ipsi fecerint, quod ab illis factum est. non igitur dolebunt reatu criminis, sed pietatis adfectu. sane ubi dixerunt septuaginta interpretes: et adspicient ad me pro eo quod insultaverunt, sic interpretatum est ex Hebraeo: et adspicient ad me, quem confixerunt, quo quidem verbo evidentius Christus crucifixus apparet. sed illa insultatio, quam septuaginta ponere maluerunt, eius universae non defuit passioni. nam et detento et adligato et adiudicato et obprobrio ignominiosae vestis induto et spinis coronato et calamo in capite percusso et inridenter fixis genibus adorato et crucem suam portanti et in ligno iam pendenti utique insultaverunt. proinde interpretationem non sequentes unam, sed utramque iungentes, cum et insultaverunt et confixerunt legimus, plenius veritatem dominicae passionis agnoscimus. cum ergo in propheticis litteris ad novissimum iudicium faciendum deus legitur esse venturus, etsi eius alia distinctio non ponatur, tantummodo propter ipsum iudicium Christus debet intellegi, quia etsi pater iudicabit, per adventum filii hominis iudicabit. nam ipse per suae praesentiae manifestationem non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio, qui manifestabitur homo iudicaturus, sicut homo est iudicatus. quis est enim alius, de quo item deus loquitur per Esaiam sub nomine Iacob et Israel, de cuius semine corpus accepit? quod ita scriptum est: Iacob puer meus, suscipiam illum; Israel electus meus, adsumpsit eum anima mea. dedi spiritum meum in illum, iudicium gentibus proferet. non clamabit neque cessabit neque audietur foris vox eius. calamum quassatum non conteret et linum fumans non exstinguet; sed in veritate proferet iudicium. refulgebit et non confringetur, donec ponat in terra iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt. in Hebraeo non legitur Iacob et Israel; sed quod ibi legitur servus meus, nimirum septuaginta interpretes volentes admonere quatenus id accipiendum sit, quia scilicet propter formam servi dictum est, in qua se altissimus humillimum praebuit, ipsius hominis nomen ad eum significandum posuerunt, de cuius genere eadem servi forma suscepta est. datus est in eum spiritus sanctus, quod et columbae specie evangelio teste monstratum est; iudicium gentibus protulit, quia praenuntiavit futurum, quod gentibus erat occultum; mansuetudine non clamavit, nec tamen in praedicanda veritate cessavit; sed non est audita foris vox eius nec auditur, quandoquidem ab eis, qui foris ab eius corpore praecisi sunt, non illi oboeditur; ipsosque suos persecutores Iudaeos, qui calamo quassato perdita integritate et lino fumanti amisso lumine conparati sunt, non contrivit, non exstinxit, quia pepercit eis, qui nondum venerat eos iudicare, sed iudicari ab eis. in veritate sane protulit iudicium praedicens eis, quando puniendi essent, si in sua malignitate persisterent. refulsit in monte facies eius, in orbe fama eius; nec confractus sive contritus est, quia neque in se neque in ecclesia sua, ut esse desisteret, persecutoribus cessit; et ideo non est factum nec fiet, quod inimici eius dixerunt vel dicunt: quando morietur et peribit nomen eius? donec ponat in terra iudicium. ecce manifestatum est quod absconditum quaerebamus; hoc enim est novissimum iudicium, quod ponet in terra, cum venerit ipse de caelo, de quo iam videmus inpletum, quod hic ultimum positum est: et in nomine eius gentes sperabunt. per hoc certe quod negari non potest etiam illud credatur quod inpudenter negatur. quis enim speraret, quod etiam hi, qui nolunt adhuc credere in Christum, iam nobis cum vident et, quoniam negare non possunt, dentibus suis frendent et tabescunt? quis, inquam, speraret gentes in Christi nomine speraturas, quando tenebatur ligabatur, caedebatur inludebatur, crucifigebatur, quando et ipsi discipuli spem perdiderant, quam in illo habere iam coeperant? quod tunc vix unus latro speravit in cruce, nunc sperant gentes longe lateque diffusae, et ne in aeternum moriantur, ipsa in qua ille mortuus est cruce signantur. nullus igitur vel negat vel dubitat per Christum Iesum tale, quale istis sacris litteris praenuntiatur, novissimum futurum esse iudicium, nisi qui eisdem litteris nescio qua incredibili animositate seu caecitate non credit, quae iam veritatem suam orbi demonstravere terrarum. in illo itaque iudicio vel circa illud iudicium has res didicimus esse venturas, Heliam Thesbiten, fidem Iudaeorum, Antichristum persecuturum, Christum iudicaturum, mortuorum resurrectionem, bonorum malorumque diremptionem, mundi conflagrationem eiusdem que renovationem. quae omnia quidem ventura esse credendum est; sed quibus modis et quo ordine veniant, magis tunc docebit rerum experientia, quam nunc ad perfectum hominum intellegentia valet consequi. existimo tamen eo quo a me commemorata sunt ordine esse ventura. duo nobis ad hoc opus pertinentes reliqui sunt libri, ut adiuvante domino promissa conpleamus; quorum erit unus de malorum supplicio, alius de felicitate iustorum; in quibus maxime, sicut deus donaverit, argumenta refellentur humana, quae contra praedicta ac promissa divina sapienter sibi miseri rodere videntur et salubris fidei nutrimenta velut falsa et ridenda contemnunt. qui vero secundum deum sapiunt, omnia, quae incredibilia videntur hominibus et tamen scripturis sanctis, quarum iam veritas multis modis adserta est, continentur, maximum argumentum tenent veracem dei omnipotentiam, quem certum habent nullo modo in eis potuisse mentiri et posse facere quod inpossibile est infideli.