LIBER II
Breviculus
[2,1] De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.
[2,2] De his, quae primo volumine expedita sunt.
[2,3] De adsumenda historia, qua ostendatur, quae mala acciderint Romanis, cum deos colerent, antequam religio Christiana obcresceret.
[2,4] Quod cultores deorum nulla umquam a dis suis praecepta probitatis acceperint et in sacris eorum turpia quaeque celebraverint.
[2,5] De obscenitatibus, quibus mater deum a cultoribus suis honorabatur.
[2,6] Deos paganorum numquam bene vivendi sanxisse doctrinam.
[2,7] Inutilia esse inventa philosophica sine auctoritate divina, ubi quemque ad vitia pronum magis movet quid di fecerint, quam quid homines disputarint.
[2,8] De ludis scaenicis, in quibus di non offenduntur editione suarum turpitudinum, sed placantur.
[2,9] Quid Romani veteres de cohibenda poetica licentia senserint, quam Graeci deorum secuti iudicium liberam esse voluerunt.
[2,10] Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina vel vera narrari.
[2,11] De scaenicis apud Graecos in reipublicae administrationem receptis, eo quod placatores deorum iniuste ab hominibus spernerentur.
[2,12] Quod Romani auferendo libertatem poetis in homines, quam dederunt in deos, melius de se quam de dis suis senserint.
[2,13] Debuisse intellegere Romanos, quod di eorum, qui se turpibus ludis coli expetebant, indigni essent honore divino.
[2,14] Meliorem fuisse Platonem, qui poetis locum in bene morata urbe non dederit, quam hos deos, qui se ludis scaenicis voluerint honorari.
[2,15] Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.
[2,16] Quod, si dis ulla esset cura iustitiae, ab eis Romani accipere debuerint praecepta vivendi potius quam leges ab aliis hominibus mutuari.
[2,17] De raptu Sabinarum aliisque iniquitatibus, quae in civitate Romana etiam laudatis viguere temporibus.
[2,18] Quae de moribus Romanorum aut metu conpressis aut securitate resolutis Sallustii prodat historia.
[2,19] De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.
[2,20] Quali velint felicitate gaudere et quibus moribus vivere, qui tempora Christianae religionis incusant.
[2,21] Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.
[2,22] Quod dis Romanorum nulla umquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.
[2,23] Varietates rerum temporalium non ex favore aut inpugnatione daemonum, sed ex veri dei pendere iudicio.
[2,24] De Sullanis actibus, quorum se daemones ostentaverint adiutores.
[2,25] Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in committendis sceleribus quasi divinam exempli sui interponunt auctoritatem.
[2,26] De secretis daemonum monitis, quae pertinebant ad bonos mores, cum palam in sacris eorum omnis nequitia disceretur.
[2,27] Quanta eversione publicae disciplinae Romani dis suis placandis sacraverint obscena ludorum.
[2,28] De Christianae religionis salubritate.
[2,29] De abiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
Caput I
De modo, qui necessitati disputationis adhibendus est.
Si rationi perspicuae veritatis infirmus humanae consuetudinis sensus non auderet obsistere, sed doctrinae salubri languorem suum tamquam medicinae subderet, donec divino adiutorio fide pietatis inpetrante sanaretur, non multo sermone opus esset ad convincendum quemlibet vanae opinationis errorem his, qui recte sentiunt et sensa verbis sufficientibus explicant. nunc vero quoniam ille est maior et taetrior insipientium morbus animorum, quo inrationabiles motus suos, etiam post rationem plene redditam, quanta homini ab homine debetur, sive nimia caecitate, qua nec aperta cernuntur, sive obstinatissima peruicacia, qua et ea quae cernuntur non feruntur, tamquam ipsam rationem veritatemque defendunt, fit necessitas copiosius dicendi plerumque res claras, velut eas non spectantibus intuendas, sed quodammodo tangendas palpantibus et coniventibus offeramus. et tamen quis disceptandi finis erit et loquendi modus, si respondendum esse respondentibus semper existimemus? nam qui vel non possunt intellegere quod dicitur, vel tam duri sunt adversitate mentis, ut, etiamsi intellexerint, non oboediant, respondent, ut scriptum est, et loquuntur iniquitatem atque infatigabiliter vani sunt. quorum dicta contraria si totiens velimus refellere, quotiens obnixa fronte statuerint non cogitare quid dicant, dum quocumque modo nostris disputationibus contradicant, quam sit infinitum et aerumnosum et infructuosum vides. quamobrem nec te ipsum, mi fili Marcelline, nec alios, quibus hic labor noster in Christi caritate utiliter ac liberaliter servit, tales meorum scriptorum velim iudices, qui responsionem semper desiderent, cum his quae leguntur audierint aliquid contradici, ne fiant similes earum muliercularum, quas commemorat apostolus semper discentes et numquam ad veritatis scientiam pervenientes.
Caput II
De his, quae primo volumine expedita sunt.
Superiore itaque libro, cum de civitate dei dicere instituissem, unde hoc universum opus illo adiuvante in manus sumptum est, occurrit mihi resistendum esse primitus eis, qui haec bella, quibus mundus iste conteritur, maximeque Romanae urbis recentem a barbaris vastationem Christianae religioni tribuunt, qua prohibentur nefandis sacrificiis servire daemonibus, cum potius hoc tribuere deberent Christo, quod propter eius nomen contra institutum moremque bellorum eis, quo confugerent, religiosa et amplissima loca barbari libera praebuerunt, atque in multis famulatum deditum Christo non solum verum, sed etiam timore confictum sic honoraverunt, ut, quod in eos belli iure fieri licuisset, inlicitum sibi esse iudicarent. inde incidit quaestio, cur haec divina beneficia et ad inpios ingratosque peruenerint, et cur itidem illa dura, quae hostiliter facta sunt, pios cum inpiis pariter adflixerint? quam quaestionem per multa diffusam – in omnibus enim cottidianis vel dei muneribus vel hominum cladibus, quorum utraque bene ac male viventibus permixte atque indiscrete saepe accidunt, solet multos movere – ut pro suscepti operis necessitate dissoluerem, aliquantum inmoratus sum maxime ad consolandas sanctas feminas et pie castas, in quibus ab hoste aliquid perpetratum est, quod intulit verecundiae dolorem, etsi non abstulit pudicitiae firmitatem, ne paeniteat eas vitae, quas non est unde possit paenitere nequitiae. deinde pauca dixi in eos, qui Christianos adversis illis rebus adfectos et praecipue pudorem humiliatarum feminarum quamvis castarum atque sanctarum proteruitate inpudentissima exagitant, cum sint nequissimi et inreverentissimi, longe ab eis ipsis Romanis degeneres, quorum praeclara multa laudantur et litterarum memoria celebrantur, immo illorum gloriae vehementer adversi. Romam quippe partam veterum auctamque laboribus foediorem stantem fecerant quam ruentem, quandoquidem in ruina eius lapides et ligna, in istorum autem vita omnia non murorum, sed morum munimenta atque ornamenta ceciderunt, cum funestioribus eorum corda cupiditatibus quam ignibus tecta illius urbis arderent. quibus dictis primum terminavi librum. deinceps itaque dicere institui, quae mala civitas illa perpessa sit ab origine sua sive apud se ipsam sive in provinciis sibi iam subditis, quae omnia Christianae religioni tribuerent, si iam tunc evangelica doctrina adversus falsos et fallaces eorum deos testificatione liberrima personaret.
Caput III
De adsumenda historia, qua ostendatur, quae mala acciderint Romanis, cum deos colerent, antequam religio Christiana obcresceret.
Memento autem me ista commemorantem adhuc contra inperitos agere, ex quorum inperitia illud quoque ortum est vulgare proverbium: pluvia defit, causa Christiani sunt. nam qui eorum studiis liberalibus instituti amant historiam, facillime ista noverunt: sed ut nobis ineruditorum turbas infestissimas reddant, se nosse dissimulant atque hoc apud vulgus confirmare nituntur, clades, quibus per certa intervalla locorum et temporum genus humanum oportet adfligi, causa accidere nominis Christiani, quod contra deos suos ingenti fama et praeclarissima celebritate per cuncta diffunditur. recolant ergo nobis cum, antequam Christus venisset in carne, antequam eius nomen ea, cui frustra inuident, gloria populis innotesceret, quibus calamitatibus res Romanae multipliciter varieque contritae sint, et in his defendant, si possunt, deos suos, si propterea coluntur, ne ista mala patiantur cultores eorum; quorum si quid nunc passi fuerint, nobis inputanda esse contendunt. cur enim ea, quae dicturus sum, permiserunt accidere cultoribus suis, antequam eos declaratum Christi nomen offenderet eorumque sacrificia prohiberet?
Caput IV
Quod cultores deorum nulla umquam a dis suis praecepta probitatis acceperint et in sacris eorum turpia quaeque celebraverint.
Primo ipsos mores ne pessimos haberent, quare di eorum curare noluerunt? deus enim verus eos, a quibus non colebatur, merito neglexit; di autem illi, a quorum cultu se prohiberi homines ingratissimi conqueruntur, cultores suos ad bene vivendum quare nullis legibus adiuverunt? utique dignum erat, ut, quomodo isti illorum sacra, ita illi istorum facta curarent. sed respondetur, quod voluntate propria quisque malus est. quis hoc negaverit? verumtamen pertinebat ad consultores deos vitae bonae praecepta non occultare populis cultoribus suis, sed clara praedicatione praebere, per vates etiam convenire atque arguere peccantes, palam minari poenas male agentibus, praemia recte viventibus polliceri. quid umquam tale in deorum illorum templis prompta et eminenti voce concrepuit? veniebamus etiam nos aliquando adulescentes ad spectacula ludibriaque sacrilegiorum, spectabamus arrepticios, audiebamus symphoniacos, ludis turpissimis, qui dis deabusque exhibebantur, oblectabamur, caelesti virgini et Berecynthiae matri omnium, ante cuius lecticam die sollemni lavationis eius talia per publicum cantitabantur a nequissimis scaenicis, qualia, non dico matrem deorum, sed matrem qualiumcumque senatorum vel quorumlibet honestorum virorum, immo vero qualia nec matrem ipsorum scaenicorum deceret audire. habet enim quiddam erga parentes humana verecundia, quod nec ipsa nequitia possit auferre. illam proinde turpitudinem obscenorum dictorum atque factorum scaenicos ipsos domi suae proludendi causa coram matribus suis agere puderet, quam per publicum agebant coram deum matre spectante atque audiente utriusque sexus frequentissima multitudine. quae si inlecta curiositate adesse potuit circumfusa, saltem offensa castitate debuit abire confusa. quae sunt sacrilegia, si illa sunt sacra? aut quae inquinatio, si illa lavatio? et haec fercula appellabantur, quasi celebraretur conuivium, quo velut suis epulis inmunda daemonia pascerentur. quis enim non sentiat cuiusmodi spiritus talibus obscenitatibus delectentur, nisi vel nesciens, utrum omnino sint ulli inmundi spiritus deorum nomine decipientes, vel talem agens vitam, in qua istos potius quam deum verum et optet propitios et formidet iratos?
Caput V
De obscenitatibus, quibus mater deum a cultoribus suis honorabatur.
Nequaquam istos, qui flagitiosissimae consuetudinis vitiis oblectari magis quam obluctari student, sed illum ipsum Nasicam Scipionem, qui vir optimus a senatu electus est, cuius manibus eiusdem daemonis simulacrum susceptum est in urbemque peruectum, habere de hac re iudicem vellem. diceret nobis, utrum matrem suam tam optime de republica vellet mereri, ut ei divini honores decernerentur; sicut et Graecos et Romanos aliasque gentes constat quibusdam decrevisse mortalibus, quorum erga se beneficia magni penderant, eosque inmortales factos atque in deorum numerum receptos esse crediderant. profecto ille tantam felicitatem suae matri, si fieri posset, optaret. porro si ab illo deinde quaereremus, utrum inter eius divinos honores vellet illa turpia celebrari: nonne se malle clamaret, ut sua mater sine ullo sensu mortua iaceret, quam ad hoc dea viveret, ut illa libenter audiret? absit, ut senator populi Romani ea mente praeditus, qua theatrum aedificari in urbe fortium virorum prohibuit, sic vellet coli matrem suam, ut talibus dea sacris propitiaretur, qualibus matrona verbis offenderetur. nec ullo modo crederet verecundiam laudabilis feminae ita in contrarium divinitate mutari, ut honoribus eam talibus advocarent cultores sui, qualibus conuiciis in quempiam iaculatis, cum inter homines viveret, nisi aures clauderet seseque subtraheret, erubescerent pro illa et propinqui et maritus et liberi. proinde talis mater deum, qualem habere matrem puderet quemlibet etiam pessimum virum, Romanas occupatura mentes quaesivit optimum virum, non quem monendo et adiuvando faceret, sed quem fallendo deciperet, ei similis de qua scriptum est: mulier autem virorum pretiosas animas captat, ut ille magnae indolis animus hoc velut divino testimonio sublimatus et vere se optimum existimans veram pietatem religionemque non quaereret, sine qua omne quamvis laudabile ingenium superbia vanescit et decidit. quomodo igitur nisi insidiose quaereret dea illa optimum virum, cum talia quaerat in suis sacris, qualia viri optimi abhorrent suis adhibere conuiviis?
Caput VI
Deos paganorum numquam bene vivendi sanxisse doctrinam.
Hinc est quod de vita et moribus civitatum atque populorum a quibus colebantur illa numina non curarunt, ut tam horrendis eos et detestabilibus malis non in agro et vitibus, non in domo atque pecunia, non denique in ipso corpore, quod menti subditur, sed in ipsa mente, in ipso rectore carnis animo, eos inpleri ac pessimos fieri sine ulla sua terribili prohibitione permitterent. aut si prohibebant, hoc ostendatur potius, hoc probetur. nec nobis nescio quos susurros paucissimorum auribus anhelatos et arcana velut religione traditos iactent, quibus vitae probitas castitasque discatur; sed demonstrentur vel commemorentur loca talibus aliquando conventiculis consecrata, non ubi ludi agerentur obscenis vocibus et motibus histrionum, nec ubi Fugalia celebrantur effusa omni licentia turpitudinum – et vere Fugalia, sed pudoris et honestatis – sed ubi populi audirent quid di praeciperent de cohibenda avaritia, ambitione frangenda, luxuria refrenanda, ubi discerent miseri, quod discendum Persius increpat dicens:
discite, o miseri, et causas cognoscite rerum,
quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
quis modus argenti, quid fas optare, quid asper
utile nummus habet, patriae carisque propinquis
quantum largiri deceat, quem te deus esse
iussit et humana qua parte locatus es in re.
dicatur in quibus locis haec docentium deorum solebant praecepta recitari et a cultoribus eorum populis frequenter audiri, sicut nos ostendimus ad hoc ecclesias institutas, quaquaversum religio Christiana diffunditur.
Caput VII
Inutilia esse inventa philosophica sine auctoritate divina, ubi quemque ad vitia pronum magis movet quid di fecerint, quam quid homines disputarint.
An forte nobis philosophorum scholas disputationesque memorabunt? primo haec non Romana, sed Graeca sunt; aut si propterea iam Romana, quia et Graecia facta est Romana provincia, non deorum praecepta sunt, sed hominum inventa, qui utcumque conati sunt ingeniis acutissimis praediti ratiocinando vestigare, quid in rerum natura latitaret, quid in moribus adpetendum esset atque fugiendum, quid in ipsis ratiocinandi regulis certa conexione traheretur, aut quid non esset consequens vel etiam repugnaret. et quidam eorum quaedam magna, quantum divinitus adiuti sunt, inuenerunt; quantum autem humanitus inpediti sunt, erraverunt, maxime cum eorum superbiae iuste providentia divina resisteret, ut viam pietatis ab humilitate in superna surgentem etiam istorum conparatione monstraret; unde postea nobis erit in dei veri domini voluntate disquirendi ac disserendi locus. verumtamen si philosophi aliquid inuenerunt, quod agendae bonae vitae beataeque adipiscendae satis esse possit: quanto iustius talibus divini honores decernerentur. quanto melius et honestius in Platonis templo libri eius legerentur, quam in templis daemonum Galli absciderentur, molles consecrarentur, insani secarentur, et quidquid aliud vel crudele vel turpe, vel turpiter crudele vel crudeliter turpe in sacris talium deorum celebrari solet. quanto satius erat ad erudiendam iustitia ivuentutem publice recitari leges deorum quam laudari inaniter leges atque instituta maiorum omnes enim cultores talium deorum, mox ut eos libido perpulerit feruenti, ut ait Persius, tincta veneno, magis intuentur quid Iuppiter fecerit, quam quid docuerit Plato vel censuerit Cato. hinc apud Terentium flagitiosus adulescens spectat tabulam quandam pictam in pariete,
ubi inerat pictura haec, Iovem
quo pacto Danaae misisse aiunt quondam in gremium
imbrem aureum,
atque ab hac tanta auctoritate adhibet patrocinium turpitudini suae, cum in ea se iactat imitari deum.
at quem deum.
inquit;
qui templa caeli summo sonitu concutit.
ego homuncio id non facerem? ego vero illud feci
ac libens.
Caput VIII
De ludis scaenicis, in quibus di non offenduntur editione suarum turpitudinum, sed placantur.
At enim non traduntur ista sacris deorum, sed fabulis poetarum. nolo dicere illa mystica quam ista theatrica esse turpiora; hoc dico, quod negantes convincit historia, eosdem illos ludos, in quibus regnant figmenta poetarum, non per inperitum obsequium sacris deorum suorum intulisse Romanos, sed ipsos deos, ut sibi sollemniter ederentur et honori suo consecrarentur, acerbe imperando et quodammodo extorquendo fecisse; quod in primo libro brevi commemoratione perstrinxi. nam ingravescente pestilentia ludi scaenici auctoritate pontificum Romae primitus instituti sunt. quis igitur in agenda vita non ea sibi potius sectanda arbitretur, quae actitantur ludis auctoritate divina institutis, quam ea, quae scriptitantur legibus humano consilio promulgatis? adulterum Iovem si poetae fallaciter prodiderunt, di utique casti, quia tantum nefas per humanos ludos confictum est, non quia neglectum, irasci ac vindicare debuerunt. et haec sunt scaenicorum tolerabiliora ludorum, comoediae scilicet et tragoediae, hoc est fabulae poetarum agendae in spectaculis multa rerum turpitudine, sed nulla saltem, sicut alia multa, verborum obscenitate conpositae; quas etiam inter studia, quae honesta ac liberalia vocantur, pueri legere et discere coguntur a senibus.
Caput IX
Quid Romani veteres de cohibenda poetica licentia senserint, quam Graeci deorum secuti iudicium liberam esse voluerunt.
Quid hinc autem senserint Romani veteres, Cicero testatur in libris, quos de republica scripsit, ubi Scipio disputans ait: numquam comoediae, nisi consuetudo vitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent. et Graeci quidem antiquiores vitiosae suae opinionis quandam convenientiam servarunt, apud quos fuit etiam lege concessum, ut quod vellet comoedia, de quo vellet, nominatim diceret. itaque, sicut in eisdem libris loquitur Africanus, quem illa non attigit, vel potius quem non vexavit? cui pepercit? esto, populares homines inprobos, in republica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. patiamur, inquit, etsi eiusmodi cives a censore melius est quam a poeta notari. sed Periclen, cum iam suae civitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari versibus et eos agi in scaena non plus decuit, quam si Plautus, inquit, noster voluisset aut Naevius Publio et Cn. Scipioni aut Caecilius Marco Catoni maledicere. dein paulo post: nostrae, inquit, contra duodecim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumue alteri. praeclare. iudiciis enim magistratuum, disceptationibus legitimis propositam vitam, non poetarum ingeniis habere debemus, nec probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et iudicio defendere. haec ex Ciceronis quarto de republica libro ad verbum excerpenda arbitratus sum, nonnullis propter faciliorem intellectum vel praetermissis vel paululum commutatis. multum enim ad rem pertinet, quam molior explicare, si potero. dicit deinde alia et sic concludit hunc locum, ut ostendat veteribus displicuisse Romanis vel laudari quemquam in scaena vivum hominem vel vituperari. sed, ut dixi, hoc Graeci quamquam inuerecundius, tamen convenientius licere voluerunt, cum viderent dis suis accepta et grata esse obprobria non tantum hominum, verum et ipsorum deorum in scaenicis fabulis, sive a poetis essent illa conficta, sive flagitia eorum vera commemorantur et agerentur in theatris atque ab eorum cultoribus utinam solo risu, ac non etiam imitatione digna viderentur. nimis enim superbum fuit famae parcere principum civitatis et civium, ubi suae famae parci numina noluerunt.
Caput X
Qua nocendi arte daemones velint vel falsa de se crimina vel vera narrari.
Nam quod adfertur pro defensione, non illa vera in deos dici, sed falsa atque conficta, id ipsum est scelestius, si pietatem consulas religionis; si autem malitiam daemonum cogites, quid astutius ad decipiendum atque callidius? cum enim probrum iacitur in principem patriae bonum atque utilem, nonne tanto est indignius, quanto a veritate remotius et a vita illius alienius? quae igitur supplicia sufficiunt, cum deo fit ista tam nefaria, tam insignis iniuria? sed maligni spiritus, quos isti deos putant, etiam flagitia, quae non admiserunt, de se dici volunt, dum tamen humanas mentes his opinionibus velut retibus induant et ad praedestinatum supplicium se cum trahant, sive homines ista commiserint, quos deos haberi gaudent, qui humanis erroribus gaudent, pro quibus se etiam colendos mille nocendi fallendique artibus interponunt; sive etiam non ullorum hominum illa crimina vera sint, quae tamen de numinibus fingi libenter accipiunt fallacissimi spiritus, ut ad scelesta ac turpia perpetranda velut ab ipso caelo traduci in terras satis idonea videatur auctoritas. cum igitur Graeci talium numinum servos se esse sentirent, inter tot et tanta eorum theatrica obprobria parcendum sibi a poetis nullo modo putaverunt, vel dis suis etiam sic consimilari adpetentes, vel metuentes, ne honestiorem famam ipsi requirendo et eis se hoc modo praeferendo illos ad iracundiam provocarent.
Caput XI
De scaenicis apud Graecos in reipublicae administrationem receptis, eo quod placatores deorum iniuste ab hominibus spernerentur.
Ad hanc convenientiam pertinet, quod etiam scaenicos actores earundem fabularum non parvo civitatis honore dignos existimarunt, siquidem, quod in eo quoque de republica libro commemoratur, Aeschines Atheniensis, vir eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, rempublicam capessivit et Aristodemum, tragicum item actorem, maximis de rebus pacis ac belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt. non enim consentaneum putabatur, cum easdem artes eosdemque scaenicos ludos etiam dis suis acceptos viderent, illos, per quos agerentur, infamium loco ac numero deputare. haec Graeci turpiter quidem, sed sane dis suis omnino congruenter, qui nec vitam civium lacerandam linguis poetarum et histrionum subtrahere ausi sunt, a quibus cernebant deorum vitam eisdem ipsis dis volentibus et libentibus carpi, et ipsos homines, per quos ista in theatris agebantur, quae numinibus quibus subditi erant grata esse cognoverant, non solum minime spernendos in civitate, verum etiam maxime honorandos putarunt. quid enim causae reperire possent, cur sacerdotes honorarent, quia per eos victimas dis acceptabiles offerebant, et scaenicos probrosos haberent, per quos illam voluptatem sive honorem dis exhiberi petentibus et, nisi fieret, irascentibus eorum admonitione didicerant? cum praesertim Labeo, quem huiuscemodi rerum peritissimum praedicant, numina bona a numinibus malis ista etiam cultus diversitate distinguat, ut malos deos propitiari caedibus et tristibus supplicationibus adserat, bonos autem obsequiis laetis atque iucundis, qualia sunt, ut ipse ait, ludi conuivia lectisternia. quod totum quale sit, postea, si deus ivuerit, diligentius disseremus. nunc ad rem praesentem quod adtinet, sive omnibus omnia tamquam bonis permixte tribuantur – neque enim esse decet deos malos, cum potius isti, quia inmundi sunt spiritus, omnes sint mali – sive certa discretione, sicut Labeoni visum est, illis illa, istis ista distribuantur obsequia, conpetentissime Graeci utrosque honori ducunt, et sacerdotes, per quos victimae ministrantur, et scaenicos, per quos ludi exhibentur, ne vel omnibus dis suis, si et ludi omnibus grati sunt, vel, quod est indignius, his, quos bonos putant, si ludi ab eis solis amantur, facere convincantur iniuriam.
Caput XII
Quod Romani auferendo libertatem poetis in homines, quam dederunt in deos, melius de se quam de dis suis senserint.
At Romani, sicut in illa de republica disputatione Scipio gloriatur, probris et iniuriis poetarum subiectam vitam famamque habere noluerunt, capite etiam sancientes, tale carmen condere si quis auderet. quod erga se quidem satis honeste constituerunt, sed erga deos suos superbe et inreligiose; quos cum scirent non solum patienter, verum etiam libenter poetarum probris maledictisque lacerari, se potius quam illos huiuscemodi iniuriis indignos esse duxerunt seque ab eis etiam lege munierunt, illorum autem ista etiam sacris sollemnitatibus miscuerunt. ita ne tandem, Scipio, laudas hanc poetis Romanis negatam esse licentiam, ut cuiquam obprobrium infligerent Romanorum, cum videas eos nulli deorum pepercisse vestrorum? ita ne pluris tibi habenda est existimatio curiae vestrae quam Capitolii, immo Romae unius quam caeli totius, ut linguam maledicam in cives tuos exercere poetae etiam lege prohiberentur, et in deos tuos securi tanta conuicia nullo senatore nullo censore, nullo principe nullo pontifice prohibente iacularentur? indignum videlicet fuit, ut Plautus aut Naevius Publio et Cn. Scipioni aut Caecilius M. Catoni malediceret, et dignum fuit, ut Terentius vester flagitio Iovis optimi maximi adulescentium nequitiam concitaret?
Caput XIII
Debuisse intellegere Romanos, quod di eorum, qui se turpibus ludis coli expetebant, indigni essent honore divino.
Sed responderet mihi fortasse, si viveret: quomodo nos ista inpunita esse nollemus, quae ipsi di sacra esse voluerunt, cum ludos scaenicos, ubi talia celebrantur dictitantur actitantur, et Romanis moribus inuexerunt et suis honoribus dicari exhiberique iusserunt? cur non ergo hinc magis ipsi intellecti sunt non esse di veri nec omnino digni, quibus divinos honores deferret illa respublica? quos enim coli minime deceret minimeque oporteret, si ludos expeterent agendos conuiciis Romanorum, quomodo quaeso colendi putati sunt, quomodo non detestandi spiritus intellecti, qui cupiditate fallendi inter suos honores sua celebrari crimina poposcerunt? itemque Romani, quamvis iam superstitione noxia premerentur, ut illos deos colerent, quos videbant sibi voluisse scaenicas turpitudines consecrari, suae tamen dignitatis memores ac pudoris actores talium fabularum nequaquam honoraverunt more Graecorum, sed, sicut apud Ciceronem idem Scipio loquitur, cum artem ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt. praeclara sane et Romanis laudibus adnumeranda prudentia; sed vellem se ipsa sequeretur, se imitaretur. ecce enim recte, quisquis civium Romanorum esse scaenicus elegisset, non solum ei nullus ad honorem dabatur locus, verum etiam censoris nota tribum tenere propriam minime sinebatur. o animum civitatis laudis avidum germaneque Romanum. sed respondeatur mihi: qua consentanea ratione homines scaenici ab omni honore pelluntur, et ludi scaenici deorum honoribus admiscentur? illas theatricas artes diu virtus Romana non noverat, quae si ad oblectamentum voluptatis humanae quaererentur, vitio morum inreperent humanorum. di eas sibi exhiberi petierunt: quomodo ergo abicitur scaenicus, per quem colitur deus? et theatricae illius turpitudinis qua fronte notatur actor, si adoratur exactor? in hac controversia Graeci Romanique concertent. Graeci putant recte se honorare homines scaenicos, quia colunt ludorum scaenicorum flagitatores deos; Romani vero hominibus scaenicis nec plebeiam tribum, quanto minus senatoriam curiam dehonestari sinunt. in hac disceptatione huiuscemodi ratiocinatio summam quaestionis absoluit. proponunt Graeci: si di tales colendi sunt, profecto etiam tales homines honorandi. adsumunt Romani: sed nullo modo tales homines honorandi sunt. concludunt Christiani: nullo modo igitur di tales colendi sunt.
Caput XIV
Meliorem fuisse Platonem, qui poetis locum in bene morata urbe non dederit, quam hos deos, qui se ludis scaenicis voluerint honorari.
Deinde quaerimus, ipsi poetae talium fabularum conpositores, qui duodecim tabularum lege prohibentur famam laedere civium, tam probrosa in deos conuicia iaculantes cur non ut scaenici habeantur inhonesti. qua ratione rectum est, ut poeticorum figmentorum et ignominiosorum deorum infamentur actores, honorentur auctores? an forte Graeco Platoni potius palma danda est, qui cum ratione formaret, qualis esse civitas debeat, tamquam adversarios veritatis poetas censuit urbe pellendos? iste vero et deorum iniurias indigne tulit et fucari corrumpique figmentis animos civium noluit. confer nunc Platonis humanitatem a civibus decipiendis poetas urbe pellentem cum deorum divinitate honori suo ludos scaenicos expetente, ille, ne talia vel scriberentur, etsi non persuasit disputando, tamen suasit levitati lasciviaeque Graecorum; isti, ut talia etiam agerentur, iubendo extorserunt gravitati et modestiae Romanorum. nec tantum haec agi voluerunt, sed sibi dicari, sibi sacrari, sibi sollemniter exhiberi. cui tandem honestius divinos honores decerneret civitas? utrum Platoni haec turpia et nefanda prohibenti, an daemonibus hac hominum deceptione gaudentibus, quibus ille vera persuadere non potuit? hunc Platonem Labeo inter semideos commemorandum putavit, sicut Herculem, sicut Romulum. semideos autem heroibus anteponit; sed utrosque inter numina conlocat. verumtamen istum, quem appellat semideum, non heroibus tantum, sed etiam dis ipsis praeferendum esse non dubito. propinquant autem Romanorum leges disputationibus Platonis, quando ille cuncta poetica figmenta condemnat, isti autem poetis adimunt saltem in homines maledicendi licentiam; ille poetas ab urbis ipsius habitatione, isti saltem actores poeticarum fabularum removent a societate civitatis; et si contra deos ludorum scaenicorum expetitores aliquid auderent, forte undique removerent. nequaquam igitur leges ad instituendos bonos aut corrigendos malos mores a dis suis possent accipere seu sperare Romani, quos legibus suis vincunt atque convincunt. illi enim honori suo deposcunt ludos scaenicos, isti ab honoribus omnibus repellunt homines scaenicos; illi celebrari sibi iubent figmentis poeticis obprobria deorum, isti ab obprobriis hominum deterrent inpudentiam poetarum. semideus autem ille Plato et talium deorum libidini restitit, et ab indole Romanorum quid perficiendum esset ostendit, qui poetas ipsos vel pro arbitrio mentientes vel hominibus miseris quasi deorum facta pessima imitanda proponentes omnino in civitate bene instituta vivere noluit. nos quidem Platonem nec deum nec semideum perhibemus, nec ulli sancto angelo summi dei nec veridico prophetae nec apostolo alicui nec cuilibet Christi martyri nec cuiquam Christiano homini conparamus; cuius nostrae sententiae ratio deo prosperante suo loco explicabitur. sed eum tamen, quandoquidem ipsi volunt fuisse semideum, praeferendum esse censemus, si non Romulo et Herculi – quamvis istum nec fratrem occidisse, nec aliquod perpetrasse flagitium quisquam historicorum vel poetarum dixit aut finxit -, certe vel Priapo vel alicui Cynocephalo, postremo vel Febri, quae Romani numina partim peregrina receperunt, partim sua propria sacraverunt. quomodo igitur tanta animi et morum mala bonis praeceptis et legibus vel inminentia prohiberent, vel insita extirpanda curarent di tales, qui etiam seminanda et augenda flagitia curaverunt, talia vel sua vel quasi sua facta per theatricas celebritates populis innotescere cupientes, ut tamquam auctoritate divina sua sponte nequissima libido accenderetur humana, frustra hoc exclamante Cicerone, qui cum de poetis ageret: ad quos cum accessit, inquit, clamor et adprobatio populi quasi cuiusdam magni et sapientis magistri, quas illi obducunt tenebras, quos invehunt metus, quas inflammant cupiditates.
Caput XV
Quod Romani quosdam sibi deos non ratione, sed adulatione instituerint.
Quae autem illic eligendorum deorum etiam ipsorum falsorum ratio ac non potius adulatio est? quando istum Platonem, quem semideum volunt, tantis disputationibus laborantem, ne animi malis, quae praecipue cavenda sunt, mores corrumperentur humani, nulla sacra aedicula dignum putarunt, et Romulum suum dis multis praetulerunt, quamvis et ipsum semideum potius quam deum velut secretior eorum doctrina commendet. nam etiam flaminem illi instituerunt, quod sacerdotii genus adeo in Romanis sacris testante apice excelluit, ut tres solos flamines haberent tribus numinibus institutos, Dialem Iovi, Martialem Marti, Quirinalem Romulo. nam benevolentia civium velut receptus in caelum Quirinus est postea nominatus. ac per hoc et Neptuno et Plutoni, fratribus Iovis, et ipsi Saturno, patri eorum, isto Romulus honore praelatus est, ut pro magno sacerdotium, quod Iovi tribuerant, hoc etiam huic tribuerent, et Marti tamquam patri eius forsitan propter ipsum.
Caput XVI
Quod, si dis ulla esset cura iustitiae, ab eis Romani accipere debuerint praecepta vivendi potius quam leges ab aliis hominibus mutuari.
Si autem a dis suis Romani vivendi leges accipere potuissent, non aliquot annos post Romam conditam ab Atheniensibus mutuarentur leges Solonis, quas tamen non ut acceperunt tenuerunt, sed meliores et emendatiores facere conati sunt, quamvis Lycurgus Lacedaemoniis leges ex Apollinis auctoritate se instituisse confinxerit, quod prudenter Romani credere noluerunt, propterea non inde acceperunt. Numa Pompilius, qui Romulo successit in regnum, quasdam leges, quae quidem regendae civitati nequaquam sufficerent, condidisse fertur, qui eis multa etiam sacra constituit; non tamen perhibetur easdem leges a numinibus accepisse. mala igitur animi, mala vitae, mala morum, quae ita magna sunt, ut his doctissimi eorum viri etiam stantibus urbibus respublicas perire confirment, di eorum, ne suis cultoribus acciderent, minime curarunt immo vero ut augerentur, sicut supra disputatum est, omni modo curarunt.
Caput XVII
De raptu Sabinarum aliisque iniquitatibus, quae in civitate Romana etiam laudatis viguere temporibus.
An forte populo Romano propterea leges non sunt a numinibus constitutae, quia, sicut Sallustius ait, ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat? ex hoc iure ac bono credo raptas Sabinas. quid enim iustius et melius quam filias alienas fraude spectaculi inductas non a parentibus accipi, sed vi, ut quisque poterat, auferri? nam si inique facerent Sabini negare postulatas, quanto fuit iniquius rapere non datas? iustius autem bellum cum ea gente geri potuit, quae filias suas ad matrimonium conregionalibus et confinalibus suis negasset petitas, quam cum ea, quae repetebat ablatas. illud ergo potius fieret; ibi Mars filium suum pugnantem ivuaret, ut coniugiorum negatorum armis ulcisceretur iniuriam, et eo modo ad feminas, quas voluerat, perveniret. aliquo enim fortasse iure belli iniuste negatas iuste victor auferret; nullo autem iure pacis non datas rapuit et iniustum bellum cum earum parentibus iuste suscensentibus gessit. hoc sane utilius feliciusque successit, quod, etsi ad memoriam fraudis illius circensium spectaculum mansit, facinoris tamen in illa civitate et imperio non placuit exemplum, faciliusque Romani in hoc erraverunt, ut post illam iniquitatem deum sibi Romulum consecrarent, quam ut in feminis rapiendis factum eius imitandum lege ulla vel more permitterent. ex hoc iure ac bono post expulsum cum liberis suis regem Tarquinium, cuius filius Lucretiam stupro violenter obpresserat, Iunius Brutus consul L. Tarquinium Conlatinum, maritum eiusdem Lucretiae, collegam suum, bonum atque innocentem virum, propter nomen et propinquitatem Tarquiniorum coegit magistratu se abdicare nec vivere in civitate permisit. quod scelus favente vel patiente populo fecit, a quo populo consulatum idem Conlatinus sicut etiam ipse Brutus acceperat. ex hoc iure ac bono M. Camillus, illius temporis vir egregius, qui Veientes, gravissimos hostes populi Romani, post decennale bellum, quo Romanus exercitus totiens male pugnando graviter adflictus est, iam ipsa Roma de salute dubitante atque trepidante facillime superavit eorumque urbem opulentissimam cepit, obtrectatorum inuidia virtutis suae et insolentia tribunorum plebis reus factus est tamque ingratam sensit quam liberaverat civitatem, ut de sua damnatione certissimus in exilium sponte discederet et decem milia aeris absens etiam damnaretur, mox iterum a Gallis vindex patriae futurus ingratae. multa commemorare iam piget foeda et iniusta, quibus agitabatur illa civitas, cum potentes plebem sibi subdere conarentur plebsque illis subdi recusaret, et utriusque partis defensores magis studiis agerent amore vincendi, quam aequum et bonum quidquam cogitarent.
Caput XVIII
Quae de moribus Romanorum aut metu conpressis aut securitate resolutis Sallustii prodat historia.
Itaque habebo modum et ipsum Sallustium testem potius adhibebo, qui cum in laude Romanorum dixisset, unde nobis iste sermo ortus est: ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat, praedicans illud tempus, quo expulsis regibus incredibiliter civitas brevi aetatis spatio plurimum crevit, idem tamen in primo historiae suae libro atque ipso eius exordio fatetur etiam tunc, cum ad consules a regibus esset translata respublica, post parvum intervallum iniurias validiorum et ob eas discessionem plebis a patribus aliasque in urbe dissensiones fuisse. nam cum optimis moribus et maxima concordia populum Romanum inter secundum et postremum bellum Carthaginiense commemorasset egisse causam que huius boni non amorem iustitiae, sed stante Carthagine metum pacis infidae fuisse dixisset – unde et Nasica ille ad reprimendam nequitiam servandosque istos mores optimos, ut metu vitia cohiberentur, Carthaginem nolebat everti -, continuo subiecit idem Sallustius et ait: at discordia et avaritia atque ambitio et cetera secundis rebus oriri sueta mala post Carthaginis excidium maxime aucta sunt, ut intellegeremus etiam ante oriri solere et augeri. unde subnectens cur hoc dixerit: nam iniuriae, inquit, validiorum et ob eas discessio plebis a patribus aliaeque dissensiones domi fuere iam inde a principio, neque amplius quam regibus exactis, dum metus a Tarquinio et bellum grave cum Etruria positum est, aequo et modesto iure agitatum. vides quemadmodum etiam illo brevi tempore, ut regibus exactis, id est eiectis, aliquantum aequo et modesto iure ageretur, metum dixit fuisse causam, quoniam metuebatur bellum, quod rex Tarquinius regno atque urbe pulsus Etruscis sociatus contra Romanos gerebat. adtende itaque quid deinde contexat: dein, inquit, servili imperio patres plebem exercere, de vita atque tergo regio more consulere, agro pellere et ceteris expertibus soli in imperio agere. quibus saevitiis et maxime faenore obpressa plebes cum adsiduis bellis tributum et militiam simul toleraret, armata montem sacrum atque Aventinum insedit, tumque tribunos plebis et alia iura sibi paravit. discordiarum et certaminis utrimque finis fuit secundum Punicum bellum. cernis ex quo tempore, id est parvo intervallo post reges exactos, quales Romani fuerint, de quibus ait: ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. porro si illa tempora talia reperiuntur, quibus pulcherrima atque optima fuisse praedicatur Romana respublica, quid iam de consequenti aetate dicendum aut cogitandum arbitramur, cum paulatim mutata, ut eiusdem historici verbis utar, ex pulcherrima atque optima pessima ac flagitiosissima facta est, post Carthaginis videlicet, ut commemoravit, excidium? quae tempora ipse Sallustius quemadmodum breviter recolat et describat, in eius historia legi potest; quantis malis morum, quae secundis rebus exorta sunt, usque ad bella civilia demonstret esse perventum. ex quo tempore, ut ait, maiorum mores non paulatim ut antea, sed torrentis modo praecipitati, adeo ivuentus luxu atque avaritia corrupta, ut merito dicatur genitos esse, qui neque ipsi habere possent res familiares neque alios pati. dicit deinde plura Sallustius de Sullae vitiis ceteraque foeditate reipublicae, et alii scriptores in haec consentiunt, quamvis eloquio multum inpari. cernis tamen, ut opinor, et quisquis adverterit, facillime perspicit, conluvie morum pessimorum quo illa civitas prolapsa fuerit ante nostri superni regis adventum. haec enim gesta sunt non solum antequam Christus in carne praesens docere coepisset, verum etiam antequam de virgine natus esset. cum igitur tot et tanta mala temporum illorum vel tolerabiliora superius, vel post eversam Carthaginem intoleranda et horrenda dis suis inputare non audeant, opiniones humanis mentibus, unde talia vitia siluescerent, astutia maligna inserentibus: cur mala praesentia Christo inputant, qui doctrina saluberrima et falsos ac fallaces deos coli vetat et istas hominum noxias flagitiosasque cupiditates divina auctoritate detestans atque condemnans his malis tabescenti ac labenti mundo ubique familiam suam sensim subtrahit, qua condat aeternam et non plausu vanitatis, sed iudicio veritatis gloriosissimam civitatem?
Caput XIX
De corruptione Romanae reipublicae, priusquam cultum deorum Christus auferret.
Ecce Romana respublica – quod non ego primus dico, sed auctores eorum, unde haec mercede didicimus, tanto ante dixerunt ante Christi adventum – paulatim mutata ex pulcherrima atque optima pessima ac flagitiosissima facta est. ecce ante Christi adventum, post deletam Carthaginem maiorum mores non paulatim, ut antea, sed torrentis modo praecipitati adeo ivuentus luxu atque avaritia corrupta est. legant nobis contra luxum et avaritiam praecepta deorum suorum populo Romano data; cui utinam tantum casta et modesta reticerent, ac non etiam ab illo probrosa et ignominiosa deposcerent, quibus per falsam divinitatem perniciosam conciliarent auctoritatem. legant nostra et per prophetas et per sanctum evangelium, et per apostolicos actus et per epistulas tam multa contra avaritiam atque luxuriam ubique populis ad hoc congregatis quam excellenter, quam divine non tamquam ex philosophorum concertationibus strepere, sed tamquam ex oraculis et dei nubibus intonare. et tamen luxu atque avaritia saevisque ac turpibus moribus ante adventum Christi rempublicam pessimam ac flagitiosissimam factam non inputant dis suis; adflictionem vero eius, quamcumque isto tempore superbia deliciaeque eorum perpessae fuerint, religioni increpitant Christianae. cuius praecepta de iustis probisque moribus si simul audirent atque curarent reges terrae et omnes populi, principes et omnes iudices terrae, ivuenes et virgines, seniores cum iunioribus, aetas omnis capax et uterque sexus, et quos baptista Iohannes adloquitur, exactores ipsi atque milites: et terras vitae praesentis ornaret sua felicitate respublica, et vitae aeternae culmen beatissime regnatura conscenderet. sed quia iste audit, ille contemnit, pluresque vitiis male blandientibus quam utili virtutum asperitati sunt amiciores: tolerare Christi famuli iubentur, sive sint reges sive principes sive iudices, sive milites sive provinciales, sive divites sive pauperes, sive liberi sive servi, utriuslibet sexus, etiam pessimam, si ita necesse est, flagitiosissimamque rempublicam et in illa angelorum quadam sanctissima atque augustissima curia caelestique republica, ubi dei voluntas lex est, clarissimum sibi locum etiam ista conparare tolerantia.
Caput XX
Quali velint felicitate gaudere et quibus moribus vivere, qui tempora Christianae religionis incusant.
Uerum tales cultores et dilectores deorum istorum, quorum etiam imitatores in sceleribus et flagitiis se esse laetantur, nullo modo curant pessimam ac flagitiosissimam non esse rempublicam. tantum stet, inquiunt, tantum floreat copiis referta, victoriis gloriosa, vel, quod est felicius, pace secura sit. et quid ad nos? immo id ad nos magis pertinet, si divitias quisque augeat semper, quae cottidianis effusionibus subpetant, per quas sibi etiam infirmiores subdat quisque potentior. obsequantur divitibus pauperes causa saturitatis atque ut eorum patrociniis quieta inertia perfruantur, divites pauperibus ad clientelas et ad ministerium sui fastus abutantur. populi plaudant non consultoribus utilitatum suarum, sed largitoribus voluptatum. non dura iubeantur, non prohibeantur inpura. reges non curent quam bonis, sed quam subditis regnent. provinciae regibus non tamquam rectoribus morum, sed tamquam rerum dominatoribus et deliciarum suarum provisoribus serviant, eosque non sinceriter honorent, sed nequiter ac serviliter timeant. quid alienae vineae potius quam quid suae vitae quisque noceat, legibus advertatur. nullus ducatur ad iudicem, nisi qui alienae rei domui saluti vel cuiquam inuito fuerit inportunus aut noxius; ceterum de suis vel cum suis vel cum quibusque volentibus faciat quisque quod libet. abundent publica scorta vel propter omnes quibus frui placuerit, vel propter eos maxime, qui habere privata non possunt. exstruantur amplissimae atque ornatissimae domus, opipara conuivia frequententur, ubi cuique libuerit et potuerit, diu noctuque ludatur bibatur, vomatur diffluatur. saltationes undique concrepent, theatra inhonestae laetitiae vocibus atque omni genere sive crudelissimae sive turpissimae voluptatis exaestuent. ille sit publicus inimicus, cui haec felicitas displicet; quisquis eam mutare vel auferre tentaverit, eum libera multitudo avertat ab auribus, evertat a sedibus, auferat a viventibus. illi habeantur di veri, qui hanc adipiscendam populis procuraverint adeptamque servaverint. colantur ut voluerint, ludos exposcant quales voluerint, quos cum suis vel de suis possent habere cultoribus: tantum efficiant, ut tali felicitati nihil ab hoste, nihil a peste, nihil ab ulla clade timeatur. – quis hanc rempublicam sanus, non dicam Romano imperio, sed domui Sardanapali conparaverit? qui quondam rex ita fuit voluptatibus deditus, ut in sepulcro suo scribi fecerit ea sola se habere mortuum, quae libido eius, etiam cum viveret, hauriendo consumpserat. quem regem si isti haberent sibi in talibus indulgentem nec in eis cuiquam ulla severitate adversantem, huic libentius quam Romani veteres Romulo templum et flaminem consecrarent.
Caput XXI
Quae sententia fuerit Ciceronis de Romana republica.
Sed si contemnitur qui Romanam rempublicam pessimam ac flagitiosissimam dixit, nec curant isti quanta morum pessimorum ac flagitiosissimorum labe ac dedecore inpleatur, sed tantummodo ut consistat et maneat: audiant eam non, ut Sallustius narrat, pessimam ac flagitiosissimam factam, sed, sicut Cicero disputat, iam tunc prorsus perisse et nullam omnino remansisse rempublicam. inducit enim Scipionem, eum ipsum qui Carthaginem extinxerat, de republica disputantem, quando praesentiebatur ea corruptione, quam describit, Sallustius, iam iamque peritura. eo quippe tempore disputatur, quo iam unus Gracchorum occisus fuit, a quo scribit seditiones graves coepisse Sallustius. nam mortis eius fit in eisdem libris commemoratio. cum autem Scipio in secundi libri fine dixisset, ut in fidibus aut tibiis atque cantu ipso ac vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et congruens: sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus, ut sonis, moderata ratione civitatem consensu dissimillimorum concinere, et quae harmonia a musicis dicitur in cantu, eam esse in civitate concordiam, artissimum atque optimum omni in republica vinculum incolumitatis, eamque sine iustitia nullo pacto esse posse, ac deinde cum aliquanto latius et uberius disservisset, quantum prodesset iustitia civitati quantumque obesset, afuisset, suscepit deinde Philus, unus eorum qui disputationi aderant, et poposcit, ut haec ipsa quaestio diligentius tractaretur ac de iustitia plura dicerentur, propter illud, quod iam vulgo ferebatur rempublicam regi sine iniuria non posse. hanc proinde quaestionem discutiendam et enodandam esse adsensus est Scipio responditque nihil esse, quod adhuc de republica dictum putaret, quo possent longius progredi, nisi esset confirmatum non modo falsum esse illud, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum esse, sine summa iustitia rempublicam regi non posse. cuius quaestionis explicatio cum in diem consequentem dilata esset, in tertio libro magna conflictione res acta est. suscepit enim Philus ipse disputationem eorum, qui sentirent sine iniustitia geri non posse rempublicam, purgans praecipue, ne hoc ipse sentire crederetur, egitque sedulo pro iniustitia contra iustitiam, ut hanc esse utilem reipublicae, illam vero inutilem, verisimilibus rationibus et exemplis velut conaretur ostendere. tum Laelius rogantibus omnibus iustitiam defendere adgressus est adservit que, quantum potuit, nihil tam inimicum quam iniustitiam civitati nec omnino nisi magna iustitia geri aut stare posse rempublicam. qua quaestione, quantum satis visum est, pertractata Scipio ad intermissa revertitur recolitque suam atque commendat brevem reipublicae definitionem, qua dixerat eam esse rem populi. populum autem non omnem coetum multitudinis, sed coetum iuris consensu et utilitatis communione sociatum esse determinat. docet deinde quanta sit in disputando definitionis utilitas, atque ex illis suis definitionibus colligit tunc esse rempublicam, id est rem populi, cum bene ac iuste geritur sive ab uno rege sive a paucis optimatibus sive ab universo populo. cum vero iniustus est rex, quem tyrannum more Graeco appellavit, aut iniusti optimates, quorum consensum dixit esse factionem, aut iniustus ipse populus, cui nomen usitatum non repperit, nisi ut etiam ipsum tyrannum vocaret: non iam vitiosam, sicut pridie fuerat disputatum, sed, sicut ratio ex illis definitionibus conexa docuisset, omnino nullam esse rempublicam, quoniam non esset res populi, cum tyrannus eam factiove capesseret, nec ipse populus iam populus esset, si esset iniustus, quoniam non esset multitudo. iuris consensu et utilitatis communione sociata, sicut populus fuerat definitus. quando ergo respublica Romana talis erat, qualem illam describit Sallustius, non iam pessima ac flagitiosissima, sicut ipse ait, sed omnino nulla erat secundum istam rationem, quam disputatio de republica inter magnos eius tum principes habita patefecit. sicut etiam ipse Tullius non Scipionis nec cuiusquam alterius, sed suo sermone loquens in principio quinti libri commemorato prius Ennii poetae versu, quo dixerat:
moribus antiquis res stat Romana virisque,
quem quidem ille versum, inquit, vel brevitate vel veritate, tamquam ex oraculo quodam mihi esse effatus videtur. nam neque viri, nisi ita morata civitas fuisset, neque mores, nisi hi viri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam iuste longe lateque imperantem rempublicam. itaque ante nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes viros adhibebat, et veterem morem ac maiorum instituta retinebant excellentes viri. nostra vero aetas cum rempublicam sicut picturam accepisset egregiam, sed evanescentem vetustate, non modo eam coloribus isdem quibus fuerat renovare neglexit, sed ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta servaret. quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare Romanam, quos ita oblivione obsoletos videmus, ut non modo non colantur, sed iam ignorentur? nam de viris quid dicam? mores enim ipsi interierunt virorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodammodo dicenda causa est. nostris enim vitiis, non casu aliquo, rempublicam verbo retinemus, re ipsa vero iam pridem amisimus. haec Cicero fatebatur, longe quidem post mortem Africani, quem in suis libris fecit de republica disputare, adhuc tamen ante adventum Christi: quae si diffamata et praevalescente religione Christiana sentirentur atque dicerentur, quis non istorum ea Christianis inputanda esse censeret? quamobrem cur non curarunt di eorum, ne tunc periret atque amitteretur illa respublica, quam Cicero longe, antequam Christus in carne venisset, tam lugubriter deplorat amissam? viderint laudatores eius etiam illis antiquis viris et moribus qualis fuerit, utrum in ea viguerit vera iustitia an forte nec tunc fuerit viva moribus, sed picta coloribus; quod et ipse Cicero nesciens, cum eam praeferret, expressit. sed alias, si deus voluerit, hoc videbimus. enitar enim suo loco, ut ostendam secundum definitiones ipsius Ciceronis, quibus quid sit respublica et quid sit populus loquente Scipione breviter posuit – adtestantibus etiam multis sive ipsius sive eorum quos loqui fecit in eadem disputatione sententiis – numquam illam fuisse rempublicam, quia numquam in ea fuerit vera iustitia. secundum probabiliores autem definitiones pro suo modo quodam respublica fuit, et melius ab antiquioribus Romanis quam a posterioribus administrata est; vera autem iustitia non est, nisi in ea republica, cuius conditor rectorque Christus est, si et ipsam rempublicam placet dicere, quoniam eam rem populi esse negare non possumus. si autem hoc nomen, quod alibi aliterque vulgatum est, ab usu nostrae locutionis est forte remotius, in ea certe civitate est vera iustitia, de qua scriptura sancta dicit: gloriosa dicta sunt de te, civitas dei.
Caput XXII
Quod dis Romanorum nulla umquam cura fuerit, ne malis moribus respublica deperiret.
Sed quod pertinet ad praesentem quaestionem, quamlibet laudabilem dicant istam fuisse vel esse rempublicam, secundum eorum auctores doctissimos iam longe ante Christi adventum pessima ac flagitiosissima facta erat; immo vero nulla erat atque omnino perierat perditissimis moribus. ut ergo non periret, di custodes eius populo cultori suo dare praecipue vitae ac morum praecepta debuerunt, a quo tot templis, tot sacerdotibus et sacrificiorum generibus, tam multiplicibus variisque sacris, tot festis sollemnitatibus, tot tantorumque ludorum celebritatibus colebantur; ubi nihil daemones nisi negotium suum egerunt, non curantes quemadmodum illi viverent, immo curantes ut etiam perdite viverent, dum tamen honori suo illa omnia metu subditi ministrarent. aut si dederunt, proferatur ostendatur legatur, quas deorum leges illi civitati datas contempserint Gracchi, ut seditionibus cuncta turbarent, quas Marius et Cinna et Carbo, ut in bella etiam progrederentur civilia causis iniquissimis suscepta et crudeliter gesta crudeliusque finita, quas denique Sulla ipse, cuius vitam mores facta describente Sallustio aliisque scriptoribus historiae quis non exhorreat? quis illam rempublicam non tunc perisse fateatur? an forte propter huiuscemodi civium mores Vergilianam illam sententiam, sicut solent, pro defensione deorum suorum obponere audebunt:
discessere omnes adytis arisque relictis
di, quibus imperium hoc steterat?
primum si ita est, non habent cur querantur de religione Christiana, quod hac offensi eos di sui deserverint, quoniam quidem maiores eorum iam pridem moribus suis ab urbis altaribus tam multos ac minutos deos tamquam muscas abegerunt. sed tamen haec numinum turba ubi erat, cum longe antequam mores corrumperentur antiqui a Gallis Roma capta et incensa est? an praesentes forte dormiebant? tunc enim tota urbe in hostium potestatem redacta collis solus Capitolinus remanserat, qui etiam ipse caperetur, nisi saltem anseres dis dormientibus vigilarent. unde paene in superstitionem Aegyptiorum bestias avesque colentium Roma deciderat, cum anseri sollemnia celebrabant. verum de his adventiciis et corporis potius quam animi malis, quae vel ab hostibus vel alia clade accidunt, nondum interim disputo: nunc ago de labe morum, quibus primum paulatim decoloratis, deinde torrentis modo praecipitatis tanta quamvis integris tectis moenibusque facta est ruina reipublicae, ut magni auctores eorum eam tunc amissam non dubitent dicere. recte autem abscesserant, ut amitteretur, omnes adytis arisque relictis di, si eorum de bona vita atque iustitia civitas praecepta contempserat. nunc vero quales, quaeso, di fuerunt, si noluerunt cum populo cultore suo vivere, quem male viventem non docuerant bene vivere?
Caput XXIII
Uarietates rerum temporalium non ex favore aut inpugnatione daemonum, sed ex veri dei pendere iudicio.
Quid quod etiam videntur eorum adfuisse cupiditatibus inplendis, et ostenduntur non praefuisse refrenandis, qui enim Marium novum hominem et ignobilem, cruentissimum auctorem bellorum civilium atque gestorem, ut septiens consul fieret adiuverunt atque ut in septimo suo consulatu moreretur senex nec in manus Sullae futuri mox victoris inrueret. si enim ad haec eum di eorum non ivuerunt, non parum est quod fatentur etiam non propitiis dis suis posse accidere homini istam temporalem, quam nimis diligunt, tantam felicitatem et posse homines, sicut fuit Marius, salute viribus, opibus honoribus, dignitate longaevitate cumulari et perfrui dis iratis; posse etiam homines, sicut fuit Regulus, captivitate servitute inopia, vigiliis doloribus excruciari et emori dis amicis. quod si ita esse concedunt, conpendio nihil eos prodesse et coli superfluo confitentur. nam si virtutibus animi et probitati vitae, cuius praemia post mortem speranda sunt, magis contraria ut populus disceret institerunt; si nihil etiam in his transeuntibus et temporalibus bonis vel eis quos oderunt nocent, vel eis quos diligunt prosunt, ut quid coluntur, ut quid tanto studio colendi requiruntur? cur laboriosis tristibusque temporibus, tamquam offensi abscesserint, murmuratur et propter eos Christiana religio conuiciis indignissimis laeditur? si autem habent in his rebus vel beneficii vel maleficii potestatem, cur in eis adfuerunt pessimo viro Mario, et optimo Regulo defuerunt? an ex hoc ipsi intelleguntur iniustissimi et pessimi? quodsi propterea magis timendi et colendi putantur, neque hoc putentur; neque enim minus eos invenitur Regulus coluisse quam Marius. nec ideo vita pessima eligenda videatur, quia magis Mario quam Regulo di favisse existimantur. Metellus enim Romanorum laudatissimus, qui habuit quinque filios consulares, etiam rerum temporalium felix fuit, et Catilina pessimus obpressus inopia et in bello sui sceleris prostratus infelix, et verissima atque certissima felicitate praepollent boni deum colentes, a quo solo conferri potest. illa igitur respublica malis moribus cum periret, nihil di eorum pro dirigendis vel pro corrigendis egerunt moribus, ne periret; immo depravandis et corrumpendis addiderunt moribus, ut periret. nec se bonos fingant, quod velut offensi civium iniquitate discesserint. prorsus ibi erant; produntur, convincuntur; nec subuenire praecipiendo nec latere tacendo potuerunt. omitto quod Marius a miserantibus Minturnensibus Maricae deae in luco eius commendatus est, ut ei omnia prosperaret, et ex summa desperatione reversus incolumis in urbem duxit crudelem crudelis exercitum; ubi quam cruenta, quam incivilis hostilique inmanior eius victoria fuerit, eos qui scripserunt legant qui volunt. sed hoc, ut dixi, omitto, nec Maricae nescio cui tribuo Marii sanguineam felicitatem, sed occultae potius providentiae dei ad istorum ora claudenda eosque ab errore liberandos, qui non studiis agunt, sed haec prudenter advertunt, quia, etsi aliquid in his rebus daemones possunt, tantum possunt, quantum secreto omnipotentis arbitrio permittuntur, ne magni pendamus terrenam felicitatem, quae sicut Mario malis etiam plerumque conceditur, nec eam rursus quasi malam arbitremur, cum ea multos etiam pios ac bonos unius veri dei cultores inuitis daemonibus praepolluisse videamus, nec eosdem inmundissimos spiritus vel propter haec ipsa bona malave terrena propitiandos aut timendos existimemus, quia, sicut ipsi mali homines in terra, sic etiam illi non omnia quae volunt facere possunt, nisi quantum illius ordinatione sinitur, cuius plene iudicia nemo conprehendit, iuste nemo reprehendit.
Caput XXIV
De Sullanis actibus, quorum se daemones ostentaverint adiutores.
Sulla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut superiora, quorum vindex esse videbatur, illorum conparatione quaererentur, cum primum ad urbem contra Marium castra movisset, adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Livius, ut custodiri se Postumius haruspex voluerit capitis supplicium subiturus, nisi ea, quae in animo Sulla haberet, dis ivuantibus inplevisset. ecce non discesserant adytis atque aris relictis di, quando de rerum eventu praedicebant nihilque de ipsius Sullae correctione curabant. promittebant praesagando felicitatem magnam nec malam cupiditatem minando frangebant. deinde cum esset in Asia bellum Mithridaticum gerens, per Lucium Titium ei mandatum est a Iove, quod esset Mithridatem superaturus, et factum est. ac postea molienti redire in urbem et suas amicorumque iniurias civili sanguine ulcisci, iterum mandatum est ab eodem Iove per militem quendam legionis sextae, prius se de Mithridate praenuntiasse victoriam, et tunc promittere daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rempublicam non sine multo sanguine. tum percontatus Sulla, quae forma militi visa fuerit, cum ille indicasset, eam recordatus est, quam prius ab illo audierat, qui de Mithridatica victoria ab eodem mandata pertulerat. quid hic responderi potest, quare di curaverint velut felicia ista nuntiare, et nullus eorum curaverit Sullam monendo corrigere mala tanta facturum scelestis armis civilibus, qualia non foedarent, sed auferrent omnino rempublicam? nempe intelleguntur daemones, sicut saepe dixi notumque nobis est in litteris sacris resque ipsae satis indicant, negotium suum agere, ut pro dis habeantur et colantur, ut ea illis exhibeantur, quibus hi qui exhibent sociati unam pessimam causam cum eis habeant in iudicio dei. deinde cum venisset Tarentum Sulla atque ibi sacrificasset, vidit in capite vitulini iecoris similitudinem coronae aureae. tunc Postumius haruspex ille respondit praeclaram significare victoriam iussitque ut extis illis solus vesceretur. postea parvo intervallo servus cuiusdam Lucii Pontii vaticinando clamavit: a Bellona nuntius venio, victoria tua est, Sulla. deinde adiecit arsurum esse Capitolium. hoc cum dixisset, continuo egressus e castris postero die concitatior reversus est et Capitolium arsisse clamavit. arserat autem revera Capitolium. quod quidem daemoni et praevidere facile fuit et celerrime nuntiare. illud sane intende, quod ad causam maxime pertinet, sub qualibus dis esse cupiant, qui blasphemant saluatorem voluntates fidelium a dominatu daemonum liberantem. clamavit homo vaticinando: victoria tua est, Sulla, atque ut id divino spiritu clamare crederetur, nuntiavit etiam aliquid et prope futurum et mox factum, unde longe aberat per quem ille spiritus loquebatur; non tamen clamavit: ab sceleribus parce, Sulla, quae illic victor tam horrenda commisit, cui corona aurea ipsius victoriae inlustrissimum signum in vitulino iecore apparuit, qualia signa si di iusti dare solerent ac non daemones inpii, profecto illis extis nefaria potius atque ipsi Sullae graviter noxia mala futura monstrarent. neque enim eius dignitati tantum profuit illa victoria, quantum nocuit cupiditati; qua factum est, ut inmoderatis inhians et secundis rebus elatus ac praecipitatus magis ipse periret in moribus, quam inimicos in corporibus perderet. haec illi di vere tristia vereque lugenda non extis, non auguriis, non cuiusquam somnio vel vaticinio praenuntiabant. magis enim timebant ne corrigeretur quam ne vinceretur. immo satis agebant, ut victor civium gloriosus victus atque captivus nefandis vitiis et per haec ipsis etiam daemonibus multo obstrictius subderetur.
Caput XXV
Quantum maligni spiritus ad flagitia incitent homines, cum in committendis sceleribus quasi divinam exempli sui interponunt auctoritatem.
Illinc vero quis non intellegat, quis non videat, nisi qui tales deos imitari magis elegit quam divina gratia ab eorum societate separari, quantum moliantur maligni isti spiritus exemplo suo velut divinam auctoritatem praebere sceleribus? quod etiam in quadam Campaniae lata planitie, ubi non multo post civiles acies nefario proelio conflixerunt, ipsi inter se prius pugnare visi sunt. namque ibi auditi sunt primum ingentes fragores, moxque multi se vidisse nuntiarunt per aliquot dies duas acies proeliari. quae pugna ubi destitit, vestigia quoque velut hominum et equorum, quanta de illa conflictatione exprimi poterant, inuenerunt. si ergo veraciter inter se numina pugnaverunt, iam bella civilia excusantur humana; consideretur tamen quae sit talium deorum vel malitia vel miseria: si autem se pugnasse finxerunt, quid aliud egerunt, nisi ut sibi Romani bellando civiliter tamquam deorum exemplo nullum nefas admittere viderentur? iam enim coeperant bella civilia, et aliquot nefandorum proeliorum strages exsecranda praecesserat. iam multos moverat, quod miles quidam, dum occiso spolia detraheret, fratrem nudato cadavere agnovit ac detestatus bella civilia se ipsum ibi perimens fraterno corpori adiunxit. ut ergo huius tanti mali minime taederet, sed armorum scelestorum magis magisque ardor incresceret, noxii daemones, quos illi deos putantes colendos et venerandos arbitrabantur, inter se pugnantes hominibus apparere voluerunt, ne imitari tales pugnas civica trepidaret adfectio, sed potius humanum scelus divino excusaretur exemplo. hac astutia maligni spiritus etiam ludos, unde multa iam dixi, scaenicos sibi dicari sacrarique iusserunt, ubi tanta deorum flagitia theatricis canticis atque fabularum actionibus celebrata et quisquis eos fecisse crederet et quisquis non crederet, sed tamen illos libentissime sibi talia exhiberi cerneret, securus imitaretur. ne quis itaque existimaret in deos conuicia potius quam eis dignum aliquid scriptitasse, ubicumque illos inter se pugnasse poetae commemorarunt, ipsi ad decipiendos homines poetarum carmina firmaverunt, pugnas videlicet suas non solum per scaenicos in theatro, verum etiam per se ipsos in campo humanis oculis exhibentes. haec dicere conpulsi sumus, quoniam pessimis moribus civium Romanam rempublicam iam antea perditam fuisse nullamque remansisse ante adventum Christi Iesu domini nostri auctores eorum dicere et scribere minime dubitarunt. quam perditionem dis suis non inputant, qui mala transitoria, quibus boni, seu vivant seu moriantur, perire non possunt, Christo nostro inputant: cum Christus noster tanta frequentet pro moribus optimis praecepta contra perditos mores; di vero ipsorum nullis talibus praeceptis egerint aliquid cum suo cultore populo pro illa republica, ne periret; immo eosdem mores velut suis exemplis auctoritate noxia corrumpendo egerunt potius, ut periret. quam non ideo tunc perisse quisquam, ut arbitror, iam dicere audebit, quia
discessere omnes adytis arisque relictis
di,
velut amici virtutibus, cum vitiis hominum offenderentur; quia tot signis extorum auguriorum vaticiniorum, quibus se tamquam praescios futurorum adiutores que proeliorum iactare et commendare gestiebant, convincuntur fuisse praesentes; qui si vere abscessissent, mitius Romani in bella civilia suis cupiditatibus quam illorum instigationibus exarsissent.
Caput XXVI
De secretis daemonum monitis, quae pertinebant ad bonos mores, cum palam in sacris eorum omnis nequitia disceretur.
Quae cum ita sint, cum palam aperteque turpitudines crudelitatibus mixtae, obprobria numinum et crimina, sive prodita sive conficta, ipsis exposcentibus et nisi fieret irascentibus etiam certis et statis sollemnitatibus consecrata illis et dicata claruerint atque ad omnium oculos ut imitanda proponerentur, spectanda processerint: quid est, quod idem ipsi daemones, qui se huiuscemodi voluptatibus inmundos esse spiritus confitentur, qui suis flagitiis et facinoribus, sive indicatis sive simulatis, eorumque sibi celebratione petita ab inpudentibus, extorta a pudentibus auctores se vitae scelestae inmundaeque testantur, perhibentur tamen in adytis suis secretisque penetralibus dare quaedam bona praecepta de moribus quibusdam velut electis sacratis suis? quod si ita est, hoc ipso callidior advertenda est et convincenda malitia spirituum noxiorum. tanta enim vis est probitatis et castitatis, ut omnis vel paene omnis eius laude moveatur humana natura, nec usque adeo sit turpitudine vitiosa, ut totum sensum honestatis amiserit. proinde malignitas daemonum, nisi alicubi se, quemadmodum scriptum in nostris litteris novimus, transfiguret in angelos lucis, non inplet negotium deceptionis. foris itaque populis celeberrimo strepitu inpietas inpura circumsonat, et intus paucis castitas simulata vix sonat; praebentur propatula pudendis et secreta laudandis; decus latet et dedecus patet; quod malum geritur omnes conuocat spectatores, quod bonum dicitur vix aliquos invenit auditores, tamquam honesta erubescenda sint et inhonesta glorianda. sed ubi hoc nisi in daemonum templis? ubi nisi in fallaciae deversoriis? illud enim fit, ut honestiores, qui pauci sunt, capiantur; hoc autem, ne plures, qui sunt turpissimi, corrigantur. ubi et quando sacrati Caelestis audiebant praecepta, nescimus; ante ipsum tamen delubrum, ubi simulacrum illud locatum conspiciebamus, universi undique confluentes et ubi quisque poterat stantes ludos qui agebantur intentissimi spectabamus, intuentes alternante conspectu hinc meretriciam pompam, illinc virginem deam: illam suppliciter adorari, ante illam turpia celebrari; non ibi pudibundos mimos, nullam verecundiorem scaenicam vidimus; cuncta obscenitatis inplebantur officia. sciebatur virginali numini quid placeret, et exhibebatur quod de templo domum matrona doctior reportaret. nonnullae pudentiores avertebant faciem ab inpuris motibus scaenicorum et artem flagitii furtiva intentione discebant. hominibus namque verecundabantur, ne auderent inpudicos gestus ore libero cernere; sed multo minus audebant sacra eius, quam venerabantur. casto corde damnare. hoc tamen palam discendum praebebatur in templo, ad quod perpetrandum saltem secretum quaerebatur in domo, mirante nimium, si ullus ibi erat, pudore mortalium, quod humana flagitia non libere homines committerent, quae apud deos etiam religiose discerent iratos habituri, nisi etiam exhibere curarent. quis enim alius spiritus occulto instinctu nequissimas agitans mentes et instat faciendis adulteriis et pascitur factis, nisi qui etiam sacris talibus oblectatur, constituens in templis simulacra daemonum, amans in ludis simulacra vitiorum, susurrans in occulto verba iustitiae ad decipiendos etiam paucos bonos, frequentans in aperto inuitamenta nequitiae ad possidendos innumerabiles malos?
Caput XXVII
Quanta eversione publicae disciplinae Romani dis suis placandis sacraverint obscena ludorum.
Uir gravis et philosophaster Tullius aedilis futurus clamat in auribus civitatis, inter cetera sui magistratus officia sibi Floram matrem ludorum celebritate placandam; qui ludi tanto devotius, quanto turpius celebrari solent. dicit alio loco iam consul in extremis periculis civitatis, et ludos per decem dies factos, neque rem ullam quae ad placandos deos pertineret praetermissam; quasi non satius erat tales deos inritare temperantia quam placare luxuria, et eos honestate etiam ad inimicitias provocare quam tanta deformitate lenire. neque enim gravius fuerant quamlibet crudelissima inmanitate nocituri homines, propter quos placabantur, quam nocebant ipsi, cum vitiositate foedissima placarentur. quandoquidem ut averteretur quod metuebatur ab hoste in corporibus, eo modo di conciliabantur, quo virtus debellaretur in mentibus, qui non obponerentur defensores obpugnatoribus moenium, nisi prius fierent expugnatores morum bonorum. hanc talium numinum placationem petulantissimam inpurissimam inpudentissimam nequissimam inmundissimam, cuius actores laudanda Romanae virtutis indoles honore privauit, tribu movit, agnovit turpes, fecit infames, hanc, inquam, pudendam veraeque religioni aversandam et detestandam talium numinum placationem, has fabulas in deos inlecebrosas atque criminosas, haec ignominiosa deorum vel scelerate turpiterque facta vel sceleratius turpiusque conficta oculis et auribus publicis civitas tota discebat, haec commissa numinibus placere cernebat, et ideo non solum illis exhibenda, sed sibi quoque imitanda credebat, non illud nescio quid velut bonum et honestum, quod tam paucis et tam occulte dicebatur – si tamen dicebatur -, ut magis ne innotesceret, quam ne non fieret, timeretur.
Caput XXVIII
De Christianae religionis salubritate.
Ab istarum inmundissimarum potestatum tartareo iugo et societate poenali erui per Christi nomen homines et in lucem saluberrimae pietatis ab illa perniciosissimae inpietatis nocte transferri queruntur et murmurant iniqui et ingrati et illo nefario spiritu altius obstrictiusque possessi, quia populi confluunt ad ecclesiam casta celebritate, honesta utriusque sexus discretione, ubi audiant quam bene hic ad tempus vivere debeant, ut post hanc vitam beate semperque vivere mereantur, ubi sancta scriptura iustitiaeque doctrina de superiore loco in conspectu omnium personante et qui faciunt audiant ad praemium, et qui non faciunt audiant ad iudicium. quo etsi veniunt quidam talium praeceptorum inrisores, omnis eorum petulantia aut repentina mutatione deponitur, aut timore vel pudore conprimitur. nihil enim eis turpe ac flagitiosum spectandum imitandumque proponitur, ubi veri dei aut praecepta insinuantur aut miracula narrantur, aut dona laudantur aut beneficia postulantur.
Caput XXIX
De abiciendo cultu deorum cohortatio ad Romanos.
Haec potius concupisce, o indoles Romana laudabilis, o progenies Regulorum Scaevolarum Scipionum Fabriciorum; haec potius concupisce, haec ab illa turpissima vanitate et fallacissima daemonum malignitate discerne. si quid in te laudabile naturaliter eminet, nonnisi vera pietate purgatur atque perficitur, inpietate autem disperditur et punitur. nunc iam elige quid sequaris, ut non in te, sed in deo vero sine ullo errore lauderis. tunc enim tibi gloria popularis adfuit, sed occulto divinae providentiae iudicio vera religio quam eligeres defuit. expergiscere, dies est, sicut experrecta es in quibusdam, de quorum virtute perfecta et pro fide vera etiam passionibus gloriamur, qui usquequaque adversus potestates inimicissimas confligentes easque fortiter moriendo vincentes sanguine nobis hanc patriam peperere suo. ad quam patriam te inuitamus et exhortamur, ut eius adiciaris numero civium, cuius quodammodo asylum est vera remissio peccatorum. non audias degeneres tuos Christo Christianisue detrahentes et accusantes velut tempora mala, cum quaerant tempora, quibus non sit quieta vita, sed potius secura nequitia. haec tibi numquam nec pro terrena patria placuerunt. nunc iam caelestem arripe, pro qua minimum laborabis, et in ea veraciter semperque regnabis. illic enim tibi non Vestalis focus, non lapis Capitolinus, sed deus unus et verus
nec metas rerum nec tempora ponit,
imperium sine fine dabit.
noli deos falsos fallacesque requirere; abice potius atque contemne in veram emicans libertatem. non sunt di, maligni sunt spiritus, quibus aeterna tua felicitas poena est. non tam Iuno Troianis, a quibus carnalem originem ducis, arces videtur inuidisse Romanas, quam isti daemones, quos adhuc deos putas, omni genere hominum sedes inuident sempiternas. et tu ipsa non parva ex parte de talibus spiritibus iudicasti, quando ludis eos placasti et per quos homines eosdem ludos fecisti, infames esse voluisti. patere adseri libertatem tuam adversus inmundos spiritus, qui tuis cervicibus inposuerant sacrandam sibi et celebrandam ignominiam suam. actores criminum divinorum removisti ab honoribus tuis: supplica deo vero, ut a te removeat illos deos, qui delectantur criminibus suis, seu veris, quod ignominiosissimum est, seu falsis, quod malitiosissimum. bene, quod tua sponte histrionibus et scaenicis societatem civitatis patere noluisti; evigila plenius. nullo modo his artibus placatur divina maiestas, quibus humana dignitas inquinatur. quo igitur pacto deos, qui talibus delectantur obsequiis, haberi putas in numero sanctarum caelestium potestatum, cum homines, per quos eadem aguntur obsequia, non putasti habendos in numero qualiumcumque civium Romanorum? incomparabiliter superna est civitas clarior, ubi victoria veritas, ubi dignitas sanctitas, ubi pax felicitas, ubi vita aeternitas. multo minus habet in sua societate tales deos, si tu in tua tales homines habere erubuisti. proinde si ad beatam pervenire desideras civitatem, devita daemonum societatem. indigne ab honestis coluntur, qui per turpes placantur. sic isti a tua pietate removeantur purgatione Christiana, quomodo illi a tua dignitate remoti sunt notatione censoria. de bonis autem carnalibus, quibus solis mali perfrui volunt, et de malis carnalibus, quae sola perpeti nolunt, quod neque in his habeant quam putantur habere isti daemones potestatem – quamquam si haberent, deberemus potius etiam ista contemnere, quam propter ista illos colere et eos colendo ad illa, quae nobis inuident, pervenire non posse -, tamen nec in istis eos hoc valere, quod hi putant, qui propter haec eos coli oportere contendunt, deinceps videbimus, ut hic sit huius voluminis modus.