LIBER I
Breviculus
[Praefatio] De suscepti operis consilio et argumento.
[1,1] De adversariis nominis Christi, quibus in vastatione urbis propter Christum barbari pepercerunt.
[1,2] Quod nulla umquam bella ita gesta sint, ut victores propter deos eorum, quos vicerunt, parcerent victis.
[1,3] Quam inprudenter Romani deos Penates, qui Troiam custodire non potuerant, sibi crediderint profuturos.
[1,4] De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberavit a Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad se confugientes a barbaris defenderunt.
[1,5] De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium quid Cato senserit.
[1,6] Quod ne Romani quidem ita ullas ceperint civitates, ut in templis earum parcerent victis.
[1,7] Quod in eversione urbis, quae aspere gesta sunt, de consuetudine acciderint belli; quae vero clementer, de potentia provenerint nominis Christi.
[1,8] De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.
[1,9] De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
[1,10] Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
[1,11] De fine temporalis vitae sive longioris sive brevioris.
[1,12] De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata nil adimit.
[1,13] Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.
[1,14] De captivitate sanctorum, quibus numquam divina solacia defuerunt.
[1,15] De Regulo, in quo captivitatis ob religionem etiam sponte tolerandae extat exemplum, quod tamen illi deos colenti prodesse non potuit.
[1,16] An stupris, quae etiam sacrarum forte virginum est passa captivitas, contaminari potuerit virtus animi sine voluntatis adsensu.
[1,17] De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.
[1,18] De aliena violentaque libidine, quam in oppresso corpore mens invita perpetitur.
[1,19] De Lucretia, quae se ob inlatum sibi stuprum peremit.
[1,20] Nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa ius voluntariae necis tribuat.
[1,21] De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.
[1,22] An umquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.
[1,23] Quale exemplum sit Catonis, qui se victoriam Caesaris non ferens interemit.
[1,24] Quod in ea virtute, qua Regulus Catone praestantior fuit, multo magis emineant Christiani.
[1,25] Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
[1,26] De his, quae fieri non licent, cum a sanctis facta noscuntur, qua ratione facta credenda sint.
[1,27] An propter declinationem peccati mors spontanea adpetenda sit.
[1,28] Quo iudicio dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
[1,29] Quid familia Christi respondere debeat infidelibus, cum exprobrant, quod eam a furore hostium non liberaverit Christus.
[1,30] Quam pudendis prosperitatibus afluere velint, qui de Christianis temporibus conqueruntur.
[1,31] Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.
[1,32] De scaenicorum institutione ludorum.
[1,33] De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.
[1,34] De clementia dei, quae urbis excidium temperavit.
[1,35] De latentibus inter inpios ecclesiae filiis et de falsis intra ecclesiam Christianis.
[1,36] De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.
Praefatio
De suscepti operis consilio et argumento.
Gloriosissimam civitatem dei sive in hoc temporum cursu, cum inter inpios peregrinatur ex fide vivens, sive in illa stabilitate sedis aeternae, quam nunc expectat per patientiam, quoadusque iustitia convertatur in iudicium, deinceps adeptura per excellentiam victoria ultima et pace perfecta, hoc opere ad te instituto et mea ad te promissione debito defendere adversus eos, qui conditori eius deos suos praeferunt, fili carissime Marcelline, suscepi, magnum opus et arduum, sed deus adiutor noster est. nam scio quibus viribus opus sit, ut persuadeatur superbis quanta sit virtus humilitatis, qua fit ut omnia terrena cacumina temporali mobilitate nutantia non humano usurpata fastu, sed divina gratia donata celsitudo transcendat. rex enim et conditor civitatis huius, de qua loqui instituimus, in scriptura populi sui sententiam divinae legis aperuit, qua dictum est: deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. hoc vero, quod dei est, superbae quoque animae spiritus inflatus adfectat amatque sibi in laudibus dici:
parcere subiectis et debellare superbos.
unde etiam de terrena civitate, quae cum dominari adpetit, etsi populi serviant, ipsa ei dominandi libido dominatur, non est praetereundum silentio quidquid dicere suscepti huius operis ratio postulat et facultas datur.
Caput I
De adversariis nominis Christi, quibus in vastatione urbis propter Christum barbari pepercerunt.
Ex hac namque existunt inimici, adversus quos defendenda est dei civitas, quorum tamen multi correcto inpietatis errore cives in ea fiunt satis idonei; multi vero in eam tantis exardescunt ignibus odiorum tamque manifestis beneficiis redemptoris eius ingrati sunt, ut hodie contra eam linguas non moverent, nisi ferrum hostile fugientes in sacratis eius locis vitam, de qua superbiunt, invenirent. an non etiam illi Romani Christi nomini infesti sunt, quibus propter Christum barbari pepercerunt? testantur hoc martyrum loca et basilicae apostolorum, quae in illa vastatione urbis ad se confugientes suos alienosque receperunt. hucusque cruentus saeviebat inimicus, ibi accipiebat limitem trucidatoris furor, illo ducebantur a miserantibus hostibus, quibus etiam extra ipsa loca pepercerant, ne in eos incurrerent, qui similem misericordiam non habebant. qui tamen etiam ipsi alibi truces atque hostili more saevientes posteaquam ad loca illa veniebant, ubi fuerat interdictum quod alibi belli iure licuisset, tota feriendi refrenabatur inmanitas et captivandi cupiditas frangebatur. sic evaserunt multi, qui nunc Christianis temporibus detrahunt et mala, quae illa civitas pertulit, Christo inputant; bona vero, quae in eos ut viverent propter Christi honorem facta sunt, non inputant Christo nostro sed fato suo, cum potius deberent, si quid recti saperent, illa, quae ab hostibus aspera et dura perpessi sunt, illi providentiae divinae tribuere, quae solet corruptos hominum mores bellis emendare atque conterere itemque vitam mortalium iustam atque laudabilem talibus adflictionibus exercere probatamque vel in meliora transferre vel in his adhuc terris propter usus alios detinere; illud vero, quod eis vel ubicumque propter Christi nomen vel in locis Christi nomini dicatissimis et amplissimis ac pro largiore misericordia ad capacitatem multitudinis electis praeter bellorum morem truculenti barbari pepercerunt, hoc tribuere temporibus Christianis, hinc deo agere gratias, hinc ad eius nomen veraciter currere, ut effugiant poenas ignis aeterni, quod nomen multi eorum mendaciter usurparunt, ut effugerent poenas praesentis exitii. nam quos vides petulanter et procaciter insultare servis Christi, sunt in eis plurimi, qui illum interitum clademque non evasissent, nisi servos Christi se esse finxissent. et nunc ingrata superbia atque inpiissima insania eius nomini resistunt corde perverso, ut sempiternis tenebris puniantur, ad quod nomen ore vel subdolo confugerunt, ut temporali luce fruerentur.
Caput II
Quod nulla umquam bella ita gesta sint, ut victores propter deos eorum, quos vicerunt, parcerent victis.
Tot bella gesta conscripta sunt vel ante conditam Romam vel ab eius exortu et imperio: legant et proferant sic ab alienigenis aliquam captam esse civitatem, ut hostes, qui ceperant, parcerent eis, quos ad deorum suorum templa confugisse compererant, aut aliquem ducem barbarorum praecepisse, ut inrupto oppido nullus feriretur, qui in illo vel illo templo fuisset inventus. nonne vidit Aeneas Priamum
per aras
sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes?
nonne Diomedes et Ulixes
caesis summae custodibus arcis
corripuere sacram effigiem manibusque cruentis
virgineas ausi divae contingere vittas?
nec tamen quod sequitur verum est:
ex illo fluere ac retro sublapsa referri
spes Danaum.
postea quippe vicerunt, postea Troiam ferro ignibusque deleverunt, postea confugientem ad aram Priamum obtruncaverunt. nec ideo Troia periit, quia Mineruam perdidit. quid enim prius ipsa Minerua perdiderat, ut periret? an forte custodes suos? hoc sane verum est; illis quippe interemptis potuit auferri. neque enim homines a simulacro, sed simulacrum ab hominibus servabatur. quomodo ergo colebatur, ut patriam custodiret et cives, quae suos non valuit custodire custodes?
Caput III
Quam inprudenter Romani deos Penates, qui Troiam custodire non potuerant, sibi crediderint profuturos.
Ecce qualibus dis urbem Romani servandam se commisisse gaudebant. o nimium miserabilem errorem. et nobis suscensent, cum de dis eorum talia dicimus; nec suscensent auctoribus suis, quos ut ediscerent mercedem dederunt doctoresque ipsos insuper et salario publico et honoribus dignissimos habuerunt. nempe apud Vergilium, quem propterea paruuli legunt, ut videlicet poeta magnus omniumque praeclarissimus atque optimus teneris ebibitus animis non facile oblivione possit aboleri, secundum illud Horatii:
quo semel est inbuta recens servabit odorem
testa diu
– apud hunc ergo Vergilium nempe Iuno inducitur infesta Troianis Aeolo ventorum regi adversus eos inritando dicere:
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor
Ilium in Italiam portans victosque Penates.
ita ne istis Penatibus victis Romam, ne vinceretur, prudentes commendare debuerunt? sed haec Iuno dicebat velut irata mulier, quid loqueretur ignorans. quid Aeneas ipse, pius totiens appellatus, nonne ita narrat:
Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
sacra manu victosque deos paruumque nepotem
ipse trahit cursuque amens ad limina tendit?
nonne deos ipsos, quos victos non dubitat dicere, sibi potius quam se illis perhibet commendatos, cum ei dicitur:
sacra suosque tibi commendat Troia Penates?
si igitur Vergilius tales deos et victos dicit et, ut vel victi quoquo modo evaderent, homini commendatos: quae dementia est existimare his tutoribus Romam sapienter fuisse commissam et nisi eos amisisset non potuisse vastari? immo vero victos deos tamquam praesides ac defensores colere, quid est aliud quam tenere non numina bona, sed nomina mala? quanto enim sapientius creditur, non Romam ad istam cladem non fuisse venturam, nisi prius illi periissent, sed illos potius olim fuisse perituros, nisi eos quantum potuisset Roma servasset. nam quis non, cum adverterit, videat quanta sit vanitate praesumptum non posse vinci sub defensoribus victis et ideo periisse, quia custodes perdidit deos, cum vel sola esse potuerit causa pereundi custodes habere voluisse perituros? non itaque, cum de dis victis illa conscriberentur atque canerentur, poetas libebat mentiri, sed cordatos homines cogebat veritas confiteri. verum ista opportunius alio loco diligenter copioseque tractanda sunt: nunc, quod institueram de ingratis hominibus dicere, parumper expediam ut possum, qui ea mala, quae pro suorum morum perversitate merito patiuntur, blasphemantes Christo inputant; quod autem illis etiam talibus propter Christum parcitur, nec dignantur adtendere et eas linguas adversus eius nomen dementia sacrilegae perversitatis exercent, quibus linguis usurpaverunt mendaciter ipsum nomen, ut viverent, vel quas linguas in locis ei sacratis metuendo presserunt, ut illic tuti atque muniti, ubi propter eum inlaesi ab hostibus fuerunt, inde in eum maledictis hostilibus prosilirent.
Caput IV
De asylo Iunonis in Troia, quod neminem liberavit a Graecis, et basilicis apostolorum, quae omnes ad se confugientes a barbaris defenderunt.
Ipsa, ut dixi, Troia, mater populi Romani, sacratis locis deorum suorum munire non potuit cives suos ab ignibus ferroque Graecorum, eosdem ipsos deos colentium; quin etiam
Iunonis asylo
custodes lecti, Phoenix et dirus Ulixes,
praedam adservabant; huc undique Troia gaza
incensis erepta adytis mensaeque deorum
crateresque auro solidi captivaque vestis
congeritur. pueri et pavidae longo ordine matres
stant circum.
electus est videlicet locus tantae deae sacratus, non unde captivos non liceret educere, sed ubi captivos liberet includere. conpara nunc asylum illud non cuiuslibet dei gregalis vel de turba plebis, sed Iovis ipsius sororis et coniugis et reginae omnium deorum cum memoriis nostrorum apostolorum. illuc incensis templis et dis erepta spolia portabantur, non donanda victis, sed dividenda victoribus; huc autem et quod alibi ad ea loca pertinere conpertum est cum honore et obsequio religiosissimo reportatum est. ibi amissa, hic servata libertas; ibi clausa, hic interdicta captivitas; ibi possidendi a dominantibus hostibus premebantur, huc liberandi a miserantibus ducebantur: postremo illud Iunonis templum sibi elegerat avaritia et superbia levium Graeculorum, istas Christi basilicas misericordia et humilitas etiam inmanium barbarorum. nisi forte Graeci quidem in illa sua victoria templis deorum communium pepercerunt atque illo confugientes miseros victosque Troianos ferire vel captivare non ausi sunt, sed Vergilius poetarum more illa mentitus est. immo vero morem hostium civitates evertentium ille descripsit.
Caput V
De generali consuetudine hostium victas civitates evertentium quid Cato senserit.
Quem morem etiam Cato, sicut scribit Sallustius, nobilitatae veritatis historicus, sententia sua, quam de coniuratis in senatu habuit, conmemorare non praetermittit: rapi virgines pueros, divelli liberos a parentum conplexu, matres familiarum pati quae victoribus conlibuisset, fana atque domos spoliari, caedem incendia fieri: postremo armis cadaveribus cruore atque luctu omnia conpleri. hic si fana tacuisset, deorum sedibus solere hostes parcere putaremus. et haec non ab alienigenis hostibus, sed a Catilina et sociis eius, nobilissimis senatoribus et Romanis civibus, Romana templa metuebant. sed hi videlicet perditi et patriae parricidae.
Caput VI
Quod ne Romani quidem ita ullas ceperint civitates, ut in templis earum parcerent victis.
Quid ergo per multas gentes, quae inter se bella gesserunt et nusquam victis in deorum suorum sedibus pepercerunt, noster sermo discurrat? Romanos ipsos videamus, ipsos, inquam, recolamus respiciamusque Romanos, de quorum praecipua laude dictum est:
parcere subiectis et debellare superbos,
et quod accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant: quando tot tantasque urbes, ut late dominarentur, expugnatas captasque everterunt, legatur nobis quae templa excipere solebant, ut ad ea quisquis confugisset liberaretur. an illi faciebant et scriptores earundem rerum gestarum ista reticebant? ita vero, qui ea quae laudarent maxime requirebant, ista praeclarissima secundum ipsos pietatis indicia praeterirent? egregius Romani nominis Marcus Marcellus, qui Syracusas urbem ornatissimam cepit, refertur eam prius flevisse ruituram et ante eius sanguinem suas illi lacrimas effudisse. gessit et curam pudicitiae etiam in hoste servandae. nam priusquam oppidum victor iussisset inuadi, constituit edicto, ne quis corpus liberum violaret. eversa est tamen civitas more bellorum, nec uspiam legitur ab imperatore tam casto atque clementi fuisse praeceptum, ut quisquis ad illud vel illud templum fugisset haberetur inlaesus. quod utique nullo modo praeteriretur, quando nec eius fletus nec quod edixerat pro pudicitia minime violanda potuit taceri. Fabius, Tarentinae urbis eversor, a simulacrorum depraedatione se abstinuisse laudatur. nam cum ei scriba suggessisset quid de signis deorum, quae multa capta fuerant, fieri iuberet, continentiam suam etiam iocando condivit. quaesivit enim cuiusmodi essent, et cum ei non solum multa grandia, verum etiam renuntiarentur armata, relinquamus, inquit, Tarentinis deos iratos. cum igitur nec illius fletum nec huius risum, nec illius castam misericordiam nec huius facetam continentiam Romanarum rerum gestarum scriptores tacere potuerint: quando praetermitteretur, si aliquibus hominibus in honorem cuiuspiam deorum suorum sic pepercissent, ut in quoquam templo caedem vel captivitatem fieri prohiberent?
Caput VII
Quod in eversione urbis, quae aspere gesta sunt, de consuetudine acciderint belli; quae vero clementer, de potentia provenerint nominis Christi.
Quidquid ergo vastationis trucidationis depraedationis concremationis adflictionis in ista recentissima Romana clade commissum est, fecit hoc consuetudo bellorum; quod autem novo more factum est, quod inusitata rerum facie inmanitas barbara tam mitis apparuit, ut amplissimae basilicae inplendae populo cui parceretur eligerentur et decernerentur, ubi nemo feriretur, unde nemo raperetur, quo liberandi multi a miserantibus hostibus ducerentur, unde captivandi ulli nec a crudelibus hostibus abducerentur: hoc Christi nomini, hoc Christiano tempori tribuendum quisquis non videt, caecus, quisquis videt nec laudat, ingratus, quisquis laudanti reluctatur, insanus est. absit, ut prudens quisquam hoc feritati inputet barbarorum. truculentissimas et saevissimas mentes ille terruit, ille frenavit, ille mirabiliter temperavit, qui per prophetam tanto ante dixit: visitabo in virga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis,
Caput VIII
De commodis atque incommodis, quae bonis ac malis plerumque communia sunt.
Dicet aliquis: cur ergo ista divina misericordia etiam ad inpios ingratosque pervenit? cur putamus, nisi quia eam ille praebuit, qui cottidie facit oriri solem suum super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos? quamvis enim quidam eorum ista cogitantes paenitendo ab inpietate se corrigant, quidam vero, sicut apostolus dicit, divitias bonitatis et longanimitatis dei contemnentes secundum duritiam cordis sui et cor inpaenitens thesaurizent sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius: tamen patientia dei ad paenitentiam inuitat malos, sicut flagellum dei ad patientiam erudit bonos; itemque misericordia dei fovendos amplectitur bonos, sicut severitas dei puniendos corripit malos. placuit quippe divinae providentiae praeparare in posterum bona iustis, quibus non fruentur iniusti, et mala inpiis, quibus non excruciabuntur boni; ista vero temporalia bona et mala utrisque voluit esse communia, ut nec bona cupidius adpetantur, quae mali quoque habere cernuntur; nec mala turpiter evitentur, quibus et boni plerumque adficiuntur. interest autem plurimum, qualis sit usus vel earum rerum, quae prosperae, vel earum, quae dicuntur adversae. nam bonus temporalibus nec bonis extollitur nec malis frangitur; malus autem ideo huiuscemodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. ostendit tamen deus saepe etiam in his distribuendis evidentius operationem suam. nam si nunc omne peccatum manifesta plecteret poena, nihil ultimo iudicio servari putaretur; rursus si nullum nunc peccatum puniret aperta divinitas, nulla esse divina providentia crederetur. similiter in rebus secundis, si non eas deus quibusdam petentibus evidentissima largitate concederet, non ad eum ista pertinere diceremus; itemque si omnibus eas petentibus daret, nonnisi propter talia praemia serviendum illi esse arbitraremur, nec pios nos faceret talis servitus, sed potius cupidos et avaros. haec cum ita sint, quicumque boni et mali pariter adflicti sunt, non ideo ipsi distincti non sunt, quia distinctum non est quod utrique perpessi sunt. manet enim dissimilitudo passorum etiam in similitudine passionum, et licet sub eodem tormento non est idem virtus et vitium. nam sicut sub uno igne aurum rutilat palea fumat, et sub eadem tribula stipulae comminuuntur frumenta purgantur, nec ideo cum oleo amurca confunditur, quia eodem praeli pondere exprimitur: ita una eademque vis inruens bonos probat purificat eliquat, malos damnat vastat exterminat. unde in eadem adflictione mali deum detestantur atque blasphemant, boni autem precantur et laudant. tantum interest, non qualia, sed qualis quisque patiatur. nam pari motu exagitatum et exhalat horribiliter caenum et suaviter fragrat unguentum.
Caput IX
De causis correptionum, propter quas et boni et mali pariter flagellantur.
Quid igitur in illa rerum vastitate Christiani passi sunt, quod non eis magis fideliter ista considerantibus ad provectum valeret? primum quod ipsa peccata, quibus deus indignatus inplevit tantis calamitatibus mundum, humiliter cogitantes, quamvis longe absint a facinerosis flagitiosis atque inpiis, tamen non usque adeo se a delictis deputant alienos, ut nec temporalia pro eis mala perpeti se iudicent dignos. excepto enim quod unusquisque quamlibet laudabiliter vivens cedit in quibusdam carnali concupiscentiae, etsi non ad facinorum inmanitatem et gurgitem flagitiorum atque inpietatis abominationem, ad aliqua tamen peccata vel rara vel tanto crebriora, quanto minora – hoc ergo excepto quis tandem facile reperitur, qui eosdem ipsos, propter quorum horrendam superbiam luxuriamque et avaritiam atque execrabiles iniquitates et inpietates deus, sicut minando praedixit, conterit terras, sic habeat, ut habendi sunt? sic cum eis vivat, ut cum talibus est vivendum? plerumque enim ab eis docendis ac monendis, aliquando etiam obiurgandis et corripiendis male dissimulatur, vel cum laboris piget, vel cum os eorum verecundamur offendere, vel cum inimicitias devitamus, ne inpediant et noceant in istis temporalibus rebus, sive quas adipisci adhuc adpetit nostra cupiditas, sive quas amittere formidat infirmitas, ita ut, quamvis bonis malorum vita displiceat et ideo cum eis non incidant in illam damnationem, quae post hanc vitam talibus praeparatur, tamen, quia propterea peccatis eorum damnabilibus parcunt, dum eos in suis licet levibus et veniabilibus metuunt, iure cum eis temporaliter flagellantur, quamvis in aeternum minime puniantur, iure istam vitam, quando divinitus adfliguntur cum eis, amaram sentiunt, cuius amando dulcedinem peccantibus eis amari esse noluerunt. nam si propterea quisque obiurgandis et corripiendis male agentibus parcit, quia opportunius tempus inquirit vel eisdem ipsis metuit, ne deteriores ex hoc efficiantur vel ad bonam vitam et piam erudiendos inpediant alios infirmos et premant atque avertant a fide: non videtur esse cupiditatis occasio, sed consilium caritatis. illud est culpabile, quod hi, qui dissimiliter vivunt et a malorum factis abhorrent, parcunt tamen peccatis alienis, quae dedocere aut obiurgare deberent, dum eorum offensiones cavent, ne sibi noceant in his rebus, quibus licite boni atque innocenter utuntur, sed cupidius, quam oportebat eos, qui in hoc mundo peregrinantur et spem supernae patriae prae se gerunt. non solum quippe infirmiores, vitam ducentes coniugalem, filios habentes vel habere quaerentes, domos ac familias possidentes, – quos apostolus in ecclesiis adloquitur docens et monens quemadmodum vivere debeant et uxores cum maritis et mariti cum uxoribus, et filii cum parentibus et parentes cum filiis, et servi cum dominis et domini cum servis – multa temporalia, multa terrena libenter adipiscuntur et moleste amittunt, propter quae non audent offendere homines, quorum sibi vita contaminatissima et consceleratissima displicet; verum etiam hi, qui superiorem vitae gradum tenent nec coniugalibus vinculis inretiti sunt et victu parvo ac tegimento utuntur, plerumque, suae famae ac saluti dum insidias atque impetus malorum timent, ab eorum reprehensione sese abstinent, et quamvis non in tantum eos metuant, ut ad similia perpetranda quibuslibet eorum terroribus atque inprobitatibus cedant, ea ipsa tamen, quae cum eis non perpetrant, nolunt plerumque corripere, cum fortasse possint aliquos corripiendo corrigere, ne, si non potuerint, sua salus ac fama in periculum exitiumque perveniat, nec ea consideratione, qua suam famam ac salutem vident esse necessariam utilitati erudiendorum hominum, sed ea potius infirmitate, qua delectat lingua blandiens et humanus dies et reformidatur vulgi iudicium et carnis excruciatio vel peremptio, hoc est propter quaedam cupiditatis vincula, non propter officia caritatis. non mihi itaque videtur haec parva esse causa, quare cum malis flagellentur et boni, quando deo placet perditos mores etiam temporalium poenarum adflictione punire. flagellantur enim simul, non quia simul agunt malam vitam, sed quia simul amant temporalem vitam, non quidem aequaliter, sed tamen simul, quam boni contemnere deberent, ut illi correpti atque correcti consequerentur aeternam, ad quam consequendam si nollent esse socii, ferrentur et diligerentur inimici, quia donec vivunt semper incertum est utrum voluntatem sint in melius mutaturi. qua in re non utique parem, sed longe graviorem habent causam, quibus per prophetam dicitur: ille quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. ad hoc enim speculatores, hoc est populorum praepositi, constituti sunt in ecclesiis, ut non parcant obiurgando peccata. nec ideo tamen ab huiusmodi culpa penitus alienus est, qui, licet praepositus non sit, in eis tamen, quibus vitae huius necessitate coniungitur, multa monenda vel arguenda novit et neglegit, devitans eorum offensiones propter illa quibus in hac vita non indebitis utitur, sed plus quam debuit delectatur. deinde habent aliam causam boni, quare temporalibus adfligantur malis, qualem habuit Iob: ut sibi ipse humanus animus sit probatus et cognitus, quanta virtute pietatis gratis deum diligat.
Caput X
Quod sanctis in amissione rerum temporalium nihil pereat.
Quibus recte consideratis atque perspectis adtende utrum aliquid mali acciderit fidelibus et piis, quod eis non in bonum verteretur, nisi forte putandum est apostolicam illam vacare sententiam, ubi ait: scimus quia diligentibus deum omnia cooperatur in bonum. amiserunt omnia quae habebant. numquid fidem? numquid pietatem? numquid interioris hominis bona, qui est ante deum dives? hae sunt opes Christianorum, quibus opulentus dicebat apostolus: est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus. habentes autem victum et tegumentum his contenti sumus. nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem. radix enim est omnium malorum avaritia, quam quidam adpetentes a fide pererraverunt et inserverunt se doloribus multis. quibus ergo terrenae divitiae in illa vastatione perierunt, si eas sic habebant, quemadmodum ab isto foris paupere, intus divite audierant, id est, si mundo utebantur tamquam non utentes, potuerunt dicere, quod ille graviter tentatus et minime superatus: nudus exivi de utero matris meae, nudus revertar in terram. dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita factum est; sit nomen domini benedictum; ut bonus servus magnas facultates haberet ipsam sui domini voluntatem, cui pedisequus mente ditesceret, nec contristaretur eis rebus vivens relictus, quas cito fuerat moriens relicturus. illi autem infirmiores, qui terrenis his bonis, quamvis ea non praeponerent Christo, aliquantula tamen cupiditate cohaerebant, quantum haec amando peccaverint, perdendo senserunt. tantum quippe doluerunt, quantum se doloribus inserverant, sicut apostolum dixisse supra commemoravi. oportebat enim ut eis adderetur etiam experimentorum disciplina, a quibus tam diu fuerat neglecta verborum. nam cum dixit apostolus: qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et cetera, profecto in divitiis cupiditatem reprehendit, non facultatem, quoniam praecepit alibi dicens: praecipe divitibus huius mundi non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum, sed in deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum; bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant veram vitam. haec qui de suis divitiis faciebant, magnis sunt lucris levia damna solati plusque laetati ex his, quae facile tribuendo tutius servaverunt, quam contristati ex his, quae timide retinendo facilius amiserunt. hoc enim potuit in terra perire, quod piguit inde transferre. nam qui receperunt consilium domini sui dicentis: nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et rubigo exterminant et ubi fures effodiunt et furantur; sed thesaurizate vobis thesaurum in caelo, quo fur non accedit neque tinea corrumpit; ubi enim est thesaurus tuus, illic erit et cor tuum, tribulationis tempore probaverunt quam recte sapuerint non contemnendo veracissimum praeceptorem et thesauri sui fidelissimum inuictissimumque custodem. nam si multi gavisi sunt ibi se habuisse divitias suas, quo contigit ut hostis non accederet: quanto certius et securius gaudere potuerunt, qui monitu dei sui illuc migraverunt, quo accedere omnino non posset. unde Paulinus noster, Nolensis episcopus, ex opulentissimo divite voluntate pauperrimus et copiosissime sanctus, quando et ipsam Nolam barbari vastaverunt, cum ab eis teneretur, sic in corde suo, ut ab eo postea cognovimus, precabatur: domine, non excrucier propter aurum et argentum; ubi enim sint omnia mea, tu scis. ibi enim habebat omnia sua, ubi eum condere et thesaurizare ille monstraverat, qui haec mala mundo ventura praedixerat. ac per hoc qui domino suo monenti oboedierant, ubi et quomodo thesaurizare deberent, nec ipsas terrenas divitias barbaris incursantibus amiserunt. quos autem non oboedisse paenituit, quid de talibus rebus faciendum esset, si non praecedente sapientia, certe consequente experientia didicerunt. at enim quidam boni etiam Christiani tormentis excruciati sunt, ut bona sua hostibus proderent. illi vero nec prodere nec perdere potuerunt bonum, quo ipsi boni erant. si autem torqueri quam mammona iniquitatis prodere maluerunt, boni non erant. admonendi autem fuerant, qui tanta patiebantur pro auro, quanta essent sustinenda pro Christo, ut eum potius diligere discerent, qui pro se passos aeterna felicitate ditaret, non aurum et argentum, pro quo pati miserrimum fuit, seu mentiendo occultaretur, seu verum dicendo proderetur. namque inter tormenta nemo Christum confitendo amisit, nemo aurum nisi negando servavit. quocirca utiliora erant fortasse tormenta, quae bonum incorruptibile amandum docebant, quam illa bona, quae sine ullo utili fructu dominos sui amore torquebant. sed quidam etiam non habentes quod proderent, dum non creduntur, torti sunt. et hi forte habere cupiebant nec sancta voluntate pauperes erant; quibus demonstrandum fuit non facultates, sed ipsas cupiditates talibus dignas esse cruciatibus. si vero vitae melioris proposito reconditum aurum argentumque non habebant, nescio quidem utrum cuiquam talium acciderit, ut dum habere creditur torqueretur: verumtamen etiamsi accidit, profecto, qui inter illa tormenta paupertatem sanctam confitebatur, Christum confitebatur. quapropter etsi non meruit ab hostibus credi, non potuit tamen sanctae paupertatis confessor sine caelesti mercede torqueri. multos, inquiunt, etiam Christianos fames diuturna vastavit. hoc quoque in usus suos boni fideles pie tolerando verterunt. quos enim fames necavit, malis vitae huius, sicut corporis morbus, eripuit: quos autem non necavit, docuit parcius vivere, docuit productius ieiunare.
Caput XI
De fine temporalis vitae sive longioris sive brevioris.
Sed enim multi etiam Christiani interfecti sunt, multi multarum mortium foeda varietate consumpti. hoc si aegre ferendum est, omnibus, qui in hanc vitam procreati sunt, utique commune est. hoc scio, neminem fuisse mortuum, qui non fuerat aliquando moriturus. finis autem vitae tam longam quam brevem vitam hoc idem facit. neque enim aliud melius et aliud deterius, aut aliud maius et aliud brevius est, quod iam pariter non est. quid autem interest, quo mortis genere vita ista finiatur, quando ille, cui finitur, iterum mori non cogitur? cum autem unicuique mortalium sub cottidianis vitae huius casibus innumerabiles mortes quodammodo comminentur, quamdiu incertum est quaenam earum ventura sit, quaero utrum satius sit unam perpeti moriendo an omnes timere vivendo. nec ignoro quam citius eligatur diu vivere sub timore tot mortium quam semel moriendo nullam deinceps formidare. sed aliud est quod carnis sensus infirmiter pavidus refugit, aliud quod mentis ratio diligenter enucleata convincit. mala mors putanda non est, quam bona vita praecesserit. neque enim facit malam mortem, nisi quod sequitur mortem. non itaque multum curandum est eis, qui necessario morituri sunt, quid accidat ut moriantur, sed moriendo quo ire cogantur. cum igitur Christiani noverint longe meliorem fuisse religiosi pauperis mortem inter lingentium canum linguas quam inpii divitis in purpura et bysso, horrenda illa genera mortium quid mortuis obfuerunt, qui bene vixerunt?
Caput XII
De sepultura humanorum corporum, quae Christianis etiamsi fuerit negata nil adimit.
At enim in tanta strage cadaverum nec sepeliri potuerunt. neque istud pia fides nimium reformidat, tenens praedictum nec absumentes bestias resurrecturis corporibus obfuturas, quorum capillus capitis non peribit. nullo modo diceret veritas: nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, si quicquam obesset futurae vitae, quidquid inimici de corporibus occisorum facere voluissent. nisi forte quispiam sic absurdus est, ut contendat eos, qui corpus occidunt, non debere timeri ante mortem, ne corpus occidant, et timeri debere post mortem, ne corpus occisum sepeliri non sinant. falsum est ergo quod ait Christus: qui corpus occidunt et postea non habent quid faciant, si habent tanta, quae de cadaveribus faciant. absit, ut falsum sit quod veritas dixit. dictum est enim aliquid eos facere cum occidunt, quia in corpore sensus est occidendo; postea vero nihil habere quod faciant, quia nullus sensus est in corpore occiso. multa itaque corpora Christianorum terra non texit, sed nullum eorum quisquam a caelo et terra separavit, quam totam inplet praesentia sui, qui novit unde resuscitet quod creavit. dicitur quidem in psalmo: posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus caeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae; effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Hierusalem, et non erat qui sepeliret, sed magis ad exaggerandam crudelitatem eorum, qui ista fecerunt, non ad eorum infelicitatem, qui ista perpessi sunt. quamvis enim haec in conspectu hominum dura et dira videantur, sed pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. proinde ista omnia, id est curatio funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis sunt vivorum solacia quam subsidia mortuorum. si aliquid prodest inpio sepultura pretiosa, oberit pio vilis aut nulla. praeclaras exsequias in conspectu hominum exhibuit purpurato illi diviti turba famulorum, sed multo clariores in conspectu domini ulceroso illi pauperi ministerium praebuit angelorum, qui eum non extulerunt in marmoreum tumulum, sed in Abrahae gremium sustulerunt. rident haec illi, contra quos defendendam suscepimus civitatem dei. verumtamen sepulturae curam etiam eorum philosophi contempserunt. et saepe universi exercitus, dum pro terrena patria morerentur, ubi postea iacerent vel quibus bestiis esca fierent, non curarunt, licuitque de hac re poetis plausibiliter dicere:
caelo tegitur, qui non habet urnam.
quanto minus debent de corporibus insepultis insultare Christianis, quibus et ipsius carnis membrorumque omnium reformatio non solum ex terra, verum etiam ex aliorum elementorum secretissimo sinu, quo dilapsa cadavera recesserunt, in temporis puncto reddenda et redintegranda promittitur.
Caput XIII
Quae sit ratio sanctorum corpora sepeliendi.
Nec ideo tamen contemnenda et abicienda sunt corpora defunctorum maximeque iustorum atque fidelium, quibus tamquam organis et vasis ad omnia bona opera sancte usus est spiritus. si enim paterna vestis et anulus, ac si quid huiusmodi tanto carius est posteris, quanto erga parentes maior adfectus: nullo modo ipsa spernenda sunt corpora, quae utique multo familiarius atque coniunctius quam quaelibet indumenta gestamus. haec enim non ad ornamentum vel adiutorium, quod adhibetur extrinsecus, sed ad ipsam naturam hominis pertinent. unde et antiquorum iustorum funera officiosa pietate curata sunt et exsequiae celebratae et sepultura provisa, ipsi que cum viverent de sepeliendis vel etiam transferendis suis corporibus filiis mandaverunt, et Tobias sepeliendo mortuos deum promeruisse teste angelo commendatur. ipse quoque dominus die tertio resurrecturus religiosae mulieris bonum opus praedicat praedicandumque commendat, quod unguentum pretiosum super membra eius effuderit atque hoc ad eum sepeliendum fecerit. et laudabiliter commemorantur in evangelio qui corpus eius de cruce acceptum diligenter atque honorifice tegendum sepeliendumque curarunt. verum istae auctoritates non hoc admonent, quod insit ullus cadaveribus sensus, sed ad dei providentiam, cui placent etiam talia pietatis officia, corpora quoque mortuorum pertinere significant propter fidem resurrectionis adstruendam. ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro elemosynis, quas viventibus et sentientibus exhibemus, si neque hoc apud deum perit, quod exanimis hominum membris officii diligentiae que persoluitur. sunt quidem et alia, quae sancti patriarchae de corporibus suis vel condendis vel transferendis prophetico spiritu dicta intellegi voluerunt; non autem hic locus est, ut ea pertractemus, cum sufficiant ista, quae diximus. sed si ea, quae sustentandis viventibus sunt necessaria, sicut victus et amictus, quamvis cum gravi adflictione desint, non frangunt in bonis perferendi tolerandique virtutem nec eradicant ex animo pietatem, sed exercitatam faciunt fecundiorem: quanto magis, cum desunt ea, quae curandis funeribus condendis que corporibus defunctorum adhiberi solent, non efficiunt miseros in occultis piorum sedibus iam quietos. ac per hoc quando ista cadaveribus Christianorum in illa magnae urbis vel etiam aliorum oppidorum vastatione defuerunt, nec vivorum culpa est, qui non potuerunt ista praebere, nec poena mortuorum qui non possunt ista sentire.
Caput XIV
De captivitate sanctorum, quibus numquam divina solacia defuerunt.
Sed multi, inquiunt, Christiani etiam captivi ducti sunt, hoc sane miserrimum est, si aliquo duci potuerunt, ubi deum suum non inuenerunt. sunt in scripturis sanctis huius etiam cladis magna solacia. fuerunt in captivitate tres pueri, fuit Daniel, fuerunt alii prophetae; nec deus defuit consolator. sic ergo non deservit fideles suos sub dominatione gentis, licet barbarae, tamen humanae, qui prophetam non deservit nec in visceribus beluae. haec quoque illi, cum quibus agimus, malunt inridere quam credere, qui tamen in suis litteris credunt Arionem Methymnaeum, nobilissimum citharistam, cum esset deiectus e navi, exceptum delphini dorso et ad terras esse peruectum. verum illud nostrum de Iona propheta incredibilius est. plane incredibilius quia mirabilius, et mirabilius quia potentius.
Caput XV
De Regulo, in quo captivitatis ob religionem etiam sponte tolerandae extat exemplum, quod tamen illi deos colenti prodesse non potuit.
Habent tamen isti de captivitate religionis causa etiam sponte toleranda et in suis praeclaris viris nobilissimum exemplum. M. Regulus, imperator populi Romani, captivus apud Carthaginienses fuit. qui cum sibi mallent a Romanis suos reddi quam eorum tenere captivos, ad hoc inpetrandum etiam istum praecipue Regulum cum legatis suis Romam miserunt, prius iuratione constrictum, si quod volebant minime peregisset, rediturum esse Carthaginem. perrexit ille atque in senatu contraria persuasit, quoniam non arbitrabatur utile esse Romanae reipublicae mutare captivos. nec post hanc persuasionem a suis ad hostes redire conpulsus est, sed quia iuraverat, id sponte conplevit. at illi eum excogitatis atque horrendis cruciatibus necaverunt. inclusum quippe angusto ligno, ubi stare cogeretur, clavisque acutissimis undique confixo, ut se in nullam eius partem sine poenis atrocissimis inclinaret, etiam vigilando peremerunt. merito certe laudant virtutem tam magna infelicitate maiorem. et per deos ille iuraverat, quorum cultu prohibito has generi humano clades isti opinantur infligi. qui ergo propterea colebantur, ut istam vitam prosperam redderent, si verum iuranti has inrogari poenas seu voluerunt seu permiserunt, quid periuro gravius irati facere potuerunt? sed cur non ratiocinationem meam potius ad utrumque concludam? deos certe ille sic coluit, ut propter iuris iurandi fidem nec maneret in patria, nec inde quolibet ire, sed ad suos acerrimos inimicos redire minime dubitaret. hoc si huic vitae utile existimabat, cuius tam horrendum exitum meruit, procul dubio fallebatur. suo quippe docuit exemplo nihil deos ad istam temporalem felicitatem suis prodesse cultoribus, quandoquidem ille eorum deditus cultui et victus et captivus abductus et, quia noluit aliter quam per eos iuraverat facere, novo ac prius inaudito nimiumque horribili supplicii genere cruciatus extinctus est. si autem deorum cultus post hanc vitam velut mercedem reddit felicitatem, cur calumniantur temporibus Christianis, ideo dicentes urbi accidisse illam calamitatem, quia deos suos colere destitit, cum potuerit etiam illos diligentissime colens tam infelix fieri, quam ille Regulus fuit? nisi forte contra clarissimam veritatem tanta quisquam dementia mirae caecitatis obnititur, ut contendere audeat universam civitatem deos colentem infelicem esse non posse, unum vero hominem posse, quod videlicet potentia deorum suorum multos potius sit idonea conservare quam singulos, cum multitudo constet ex singulis. si autem dicunt M. Regulum etiam in illa captivitate illis que cruciatibus corporis animi virtute beatum esse potuisse, virtus potius vera quaeratur, qua beata esse possit et civitas. neque enim aliunde beata civitas, aliunde homo, cum aliud civitas non sit quam concors hominum multitudo. quamobrem nondum interim disputo, qualis in Regulo virtus fuerit; sufficit nunc, quod isto nobilissimo exemplo coguntur fateri non propter corporis bona vel earum rerum, quae extrinsecus homini accidunt, colendos deos, quandoquidem ille carere his omnibus maluit quam deos per quos iuravit offendere. sed quid faciamus hominibus, qui gloriantur se talem habuisse civem, qualem timent habere civitatem? quod si non timent, tale ergo aliquid, quale accidit Regulo, etiam civitati tam diligenter quam ille deos colenti accidere potuisse fateantur et Christianis temporibus non calumnientur. verum quia de illis Christianis orta quaestio est, qui etiam captivati sunt, hoc intueantur et taceant, qui saluberrimae religioni hinc inpudenter atque inprudenter inludunt, quia, si dis eorum probro non fuit, quod adtentissimus cultor illorum, dum eis iuris iurandi fidem servaret, patria caruit, cum aliam non haberet, captivusque apud hostes per longam mortem supplicio novae crudelitatis occisus est, multo minus nomen criminandum est Christianum in captivitate sacratorum suorum, qui supernam patriam veraci fide expectantes etiam in suis sedibus peregrinos se esse noverunt.
Caput XVI
An stupris, quae etiam sacrarum forte virginum est passa captivitas, contaminari potuerit virtus animi sine voluntatis adsensu.
Magnum sane crimen se putant obicere Christianis, cum eorum exaggerantes captivitatem addunt etiam stupra commissa, non solum in aliena matrimonia virginesque nupturas, sed etiam in quasdam sanctimoniales. hic vero non fides, non pietas, non ipsa virtus, quae castitas dicitur, sed nostra potius disputatio inter pudorem atque rationem quibusdam coartatur angustiis. nec tantum hic curamus alienis responsionem reddere quantum ipsis nostris consolationem. sit igitur inprimis positum atque firmatum virtutem, qua recte vivitur, ab animi sede membris corporis imperare sanctumque corpus usu fieri sanctae voluntatis, qua inconcussa ac stabili permanente, quidquid alius de corpore vel in corpore fecerit, quod sine peccato proprio non valeat evitari, praeter culpam esse patientis. sed quia non solum quod ad dolorem, verum etiam quod ad libidinem pertinet, in corpore alieno perpetrari potest: quidquid tale factum fuerit, etsi retentam constantissimo animo pudicitiam non excutit, tamen pudorem incutit, ne credatur factum cum mentis etiam voluntate, quod fieri fortasse sine carnis aliqua voluptate non potuit.
Caput XVII
De morte voluntaria ob metum poenae sive dedecoris.
Ac per hoc et quae se occiderunt, ne quidquam huiusmodi paterentur, quis humanus adfectus eis nolit ignosci? et quae se occidere noluerunt, ne suo facinore alienum flagitium devitarent, quisquis eis hoc crimini dederit, ipse crimen insipientiae non cavebit. nam utique si non licet privata potestate hominem occidere vel nocentem, cuius occidendi licentiam lex nulla concedit, profecto etiam qui se ipsum occidit homicida est, et tanto fit nocentior cum se occiderit, quanto innocentior in ea causa fuit, qua se occidendum putavit. nam si Iudae factum merito detestamur eumque veritas iudicat, cum se laqueo suspendit, sceleratae illius traditionis auxisse potius quam expiasse commissum, quoniam dei misericordiam desperando exitiabiliter paenitens nullum sibi salubris paenitentiae locum reliquit: quanto magis a sua nece se abstinere debet, qui tali supplicio quod in se puniat non habet. Iudas enim cum se occidit, sceleratum hominem occidit, et tamen non solum Christi, verum etiam suae mortis reus finivit hanc vitam, quia licet propter suum scelus alio suo scelere occisus est. cur autem homo, qui mali nihil fecit, sibi malefaciat et se ipsum interficiendo hominem interficiat innocentem, ne alium patiatur nocentem, atque in se perpetret peccatum proprium, ne in eo perpetretur alienum?
Caput XVIII
De aliena violentaque libidine, quam in oppresso corpore mens inuita perpetitur.
At enim, ne vel aliena polluat libido, metuitur. non polluet, si aliena erit; si autem polluet, aliena non erit. sed cum pudicitia virtus sit animi comitemque habeat fortitudinem, qua potius quaelibet mala tolerare quam malo consentire decernit, nullus autem magnanimus et pudicus in potestate habeat, quid de sua carne fiat, sed tantum quid adnuat mente vel renuat: quis eadem sana mente putaverit perdere se pudicitiam, si forte in adprehensa et oppressa carne sua exerceatur et expleatur libido non sua? si enim hoc modo pudicitia perit, profecto pudicitia virtus animi non erit, nec pertinebit ad ea bona, quibus bene vivitur, sed in bonis corporis numerabitur, qualia sunt vires pulchritudo sanevaletudo, ac si quid huiusmodi est; quae bona, etiamsi minuantur, bonam iustamque vitam omnino non minuunt. quodsi tale aliquid est pudicitia, ut quid pro illa, ne amittatur, etiam periculo corporis laboratur? si autem animi bonum est, etiam obpresso corpore non amittitur. quin etiam sanctae continentiae bonum cum inmunditiae carnalium concupiscentiarum non cedit, et ipsum corpus sanctificatur, et ideo, cum eis non cedere inconcussa intentione persistit, nec de ipso corpore perit sanctitas, quia eo sancte utendi perseverat voluntas et, quantum est in ipso, etiam facultas. neque enim eo corpus sanctum est, quod eius membra sunt integra, aut eo, quod nullo contrectantur adtactu, cum possint diversis casibus etiam vulnerata vim perpeti, et medici aliquando saluti opitulantes haec ibi faciant, quae horret aspectus. obstetrix virginis cuiusdam integritatem manu velut explorans sive malevolentia sive inscitia sive casu, dum inspicit, perdidit. non opinor quemquam tam stulte sapere, ut huic perisse aliquid existimet etiam de ipsius corporis sanctitate, quamvis membri illius integritate iam perdita. quocirca proposito animi permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit, nec ipsi corpori aufert sanctitatem violentia libidinis alienae, quam servat perseverantia continentiae suae. an vero si aliqua femina mente corrupta violatoque proposito, quod deo vouerat, pergat vitianda ad deceptorem suum, ad hoc eam pergentem sanctam vel corpore dicimus, ea sanctitate animi, per quam corpus sanctificabatur, amissa atque destructa? absit hic error et hinc potius admoneamur ita non amitti corporis sanctitatem manente animi sanctitate etiam corpore obpresso, sicut amittitur et corporis sanctitas violata animi sanctitate etiam corpore intacto. quamobrem non habet quod in se morte spontanea puniat femina sine ulla sua consensione violenter obpressa et alieno conpressa peccato; quanto minus antequam hoc fiat. ne admittatur homicidium certum, cum ipsum flagitium, quamvis alienum, adhuc pendet incertum.
Caput XIX
De Lucretia, quae se ob inlatum sibi stuprum peremit.
An forte huic perspicuae rationi, qua dicimus huic perspicuae rationi, qua dicimus corpore obpresso nequaquam proposito castitatis ulla in malum consensione mutato illius tantum esse flagitium, qui obprimens concubuerit, non illius, quae obpressa concumbenti nulla voluntate consenserit, contradicere audebunt hi, contra quos feminarum Christianarum in captivitate obpressarum non tantum mentes, verum etiam corpora sancta defendimus? Lucretiam certe, matronam nobilem veteremque Romanam, pudicitiae magnis efferunt laudibus. huius corpore cum violenter obpresso Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus inprobissimi ivuenis marito Collatino et propinquo Bruto, viris clarissimis et fortissimis, indicavit eosque ad vindictam constrinxit. deinde foedi in se commissi aegra atque inpatiens se peremit. quid dicemus? adultera haec an casta iudicanda est? quis in hac controversia laborandum putaverit? egregie quidam ex hoc veraciterque declamans ait: mirabile dictu, duo fuerunt et adulterium unus admisit. splendide atque verissime. intuens enim in duorum corporum commixtione unius inquinatissimam cupiditatem, alterius castissimam voluntatem, et non quid coniunctione membrorum, sed quid animorum diversitate ageretur adtendens: duo, inquit, fuerunt, et adulterium unus admisit. sed quid est hoc, quod in eam gravius vindicatur, quae adulterium non admisit? nam ille patria cum patre pulsus est, haec summo est mactata supplicio. si non est illa inpudicitia qua inuita obprimitur, non est haec iustitia qua casta punitur. vos appello, leges iudicesque Romani. nempe post perpetrata facinora nec quemquam scelestum indemnatum inpune voluistis occidi. si ergo ad vestrum iudicium quisquam deferret hoc crimen vobisque probaretur non solum indemnatam, verum etiam castam et innocentem interfectam esse mulierem, nonne eum, qui id fecisset, severitate congrua plecteretis? hoc fecit illa Lucretia; illa, illa sic praedicata Lucretia innocentem, castam, vim perpessam Lucretiam insuper interemit. proferte sententiam. quod si propterea non potestis, quia non adstat quam punire possitis, cur interfectricem innocentis et castae tanta praedicatione laudatis? quam certe apud infernos iudices etiam tales, quales poetarum vestrorum carminibus cantitantur, nulla ratione defenditis, constitutam inter illos scilicet,
qui sibi letum
insontes peperere manu lucemque perosi
proiecere animas;
cui ad superna redire cupienti
fas obstat, tristisque palus inamabilis undae
adligat.
an forte ideo ibi non est, quia non insontem, sed male sibi consciam se peremit? quid si enim – quod ipsa tantummodo nosse poterat – quamvis inveni violenter inruenti etiam sua libidine inlecta consensit idque in se puniens ita doluit, ut morte putaret expiandum? quamquam ne sic quidem se occidere debuit, si fructuosam posset apud deos falsos agere paenitentiam. verumtamen si forte ita est falsumque est illud, quod duo fuerunt et adulterium unus admisit, sed potius ambo adulterium commiserunt, unus manifesta inuasione, altera latente consensione, non se occidit insontem, et ideo potest a litteratis eius defensoribus dici non esse apud inferos inter illos, qui sibi letum insontes peperere manu. sed ita haec causa ex utroque latere coartatur, ut, si extenuatur homicidium, adulterium confirmetur; si purgatur adulterium, homicidium cumuletur; nec omnino invenitur exitus, ubi dicitur: si adulterata, cur laudata; si pudica, cur occisa? nobis tamen hoc tam nobili feminae huius exemplo ad istos refutandos, qui Christianis feminis in captivitate conpressis alieni ab omni cogitatione sanctitatis insultant, sufficit quod in praeclaris eius laudibus dictum est: duo fuerunt et adulterium unus admisit. talis enim ab eis Lucretia magis credita est, quae se nullo adulterino potuerit maculare consensu. quod ergo se ipsam, quoniam adulterum pertulit, etiam non adultera occidit, non est pudicitiae caritas, sed pudoris infirmitas. puduit enim eam turpitudinis alienae in se commissae etiamsi non se cum, et Romana mulier, laudis avida nimium, verita est ne putaretur, quod violenter est passa cum viveret, libenter passa si viveret. unde ad oculos hominum testem mentis suae illam poenam adhibendam putavit, quibus conscientiam demonstrare non potuit. sociam quippe facti se credi erubuit, si, quod alius in ea fecerat turpiter, ferret ipsa patienter. non hoc fecerunt feminae Christianae, quae passae similia vivunt tamen nec in se ultae sunt crimen alienum, ne aliorum sceleribus adderent sua, si, quoniam hostes in eis concupiscendo stupra commiserant, illae in se ipsis homicidia erubescendo committerent. habent quippe intus gloriam castitatis, testimonium conscientiae; habent autem coram oculis dei sui nec requirunt amplius, ubi quid recte faciant non habent amplius, ne devient ab auctoritate legis divinae, cum male devitant offensionem suspicionis humanae.
Caput XX
Nullam esse auctoritatem, quae Christianis in qualibet causa ius voluntariae necis tribuat.
Neque enim frustra in sanctis canonicis libris nusquam nobis divinitus praeceptum permissumue reperiri potest, ut vel ipsius adipiscendae inmortalitatis vel ullius cavendi carendive mali causa nobis met ipsis necem inferamus. nam et prohibitos nos esse intellegendum est, ubi lex ait: non occides, praesertim quia non addidit: proximum tuum, sicut falsum testimonium cum vetaret: falsum, inquit, testimonium non dices adversus proximum tuum. nec ideo tamen si adversus se ipsum quisquam falsum testimonium dixerit, ab hoc crimine se putaverit alienum, quoniam regulam diligendi proximum a se met ipso dilector accepit, quandoquidem scriptum est: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. porro si falsi testimonii non minus reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si adversus proximum hoc faceret, cum in eo praecepto, quo falsum testimonium prohibetur, adversus proximum prohibeatur possitque non recte intellegentibus videri non esse prohibitum, ut adversus se ipsum quisque falsus testis adsistat: quanto magis intellegendum est non licere homini se ipsum occidere, cum in eo, quod scriptum est: non occides, nihilo deinde addito, nullus, nec ipse utique cui praecipitur, intellegatur exceptus. unde quidam hoc praeceptum etiam in bestias ac pecora conantur extendere, ut ex hoc nullum etiam illorum liceat occidere. cur ergo non et herbas et quicquid humo radicitus alitur ac figitur? nam et hoc genus rerum, quamvis non sentiat, dicitur vivere ac per hoc potest et mori, proinde etiam, cum vis adhibetur, occidi. unde et apostolus, cum de huiusmodi seminibus loqueretur: tu, inquit, quod seminas non vivificatur, nisi moriatur; et in psalmo scriptum est: occidit vites eorum in grandine. num igitur ob hoc, cum audimus: non occides, virgultum vellere nefas ducimus et Manichaeorum errori insanissime adquiescimus? his igitur deliramentis remotis cum legimus: non occides, si propterea non accipimus hoc dictum de frutectis esse, quia nullus eis sensus est, nec de inrationabilibus animantibus, volatilibus natatilibus, ambulatilibus reptilibus, quia nulla nobis ratione sociantur, quam non eis datum est nobis cum habere communem – unde iustissima ordinatione creatoris et vita et mors eorum nostris usibus subditur -: restat ut de homine intellegamus, quod dictum est: non occides, nec alterum ergo nec te. neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit.
Caput XXI
De interfectionibus hominum, quae ab homicidii crimine excipiuntur.
Quasdam vero exceptiones eadem ipsa divina fecit auctoritas, ut non liceat hominem occidi. sed his exceptis, quos deus occidi iubet sine data lege sive ad personam pro tempore expressa iussione – non autem ipse occidit, qui ministerium debet iubenti, sicut adminiculum gladius utenti; et ideo nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: non occides, qui deo auctore bella gesserunt aut personam gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt; et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, verum etiam laudatus est nomine pietatis, quod voluit filium nequaquam scelerate, sed oboedienter occidere; et merito quaeritur utrum pro iussu dei sit habendum, quod Iephte filiam, quae patri occurrit, occidit, cum id se vouisset immolaturum deo, quod ei redeunti de proelio victori primitus occurrisset; nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum hostibus ruina domus obpressit, nisi quia spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat – his igitur exceptis, quos vel lex iusta generaliter vel ipse fons iustitiae deus specialiter occidi iubet, quisquis hominem vel se ipsum vel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur.
Caput XXII
An umquam possit mors voluntaria ad magnitudinem animi pertinere.
Et quicumque hoc in se ipsis perpetraverunt, animi magnitudine fortasse mirandi, non sapientiae sanitate laudandi sunt. quamquam si rationem diligentius consulas, ne ipsa quidem animi magnitudo recte nominabitur, ubi quisque non valendo tolerare vel quaeque aspera vel aliena peccata se ipse interemerit. magis enim mens infirma deprehenditur, quae ferre non potest vel duram sui corporis servitutem vel stultam vulgi opinionem, maiorque animus merito dicendus est, qui vitam aerumnosam magis potest ferre quam fugere et humanum iudicium maximeque vulgare, quod plerumque caligine erroris involvitur, prae conscientiae luce ac puritate contemnere. quamobrem si magno animo fieri putandum est, cum sibi homo ingerit mortem, ille potius Theobrotus in hac animi magnitudine reperitur, quem ferunt lecto Platonis libro, ubi de inmortalitate animae disputavit, se praecipitem dedisse de muro atque ita ex hac vita emigrasse ad eam, quam credidit esse meliorem. nihil enim urguebat aut calamitatis aut criminis seu verum seu falsum, quod non valendo ferre se auferret; sed ad capessendam mortem atque huius vitae suavia vincla rumpenda sola adfuit animi magnitudo. quod tamen magne potius factum esse quam bene testis ei esse potuit Plato ipse quem legerat, qui profecto id praecipue potissimumque fecisset vel etiam praecepisset, nisi ea mente, qua inmortalitatem animae vidit, nequaquam faciendum, quin etiam prohibendum esse iudicasset. at enim multi se interemerunt, ne in manus hostium pervenirent. non modo quaerimus utrum sit factum, sed utrum fuerit faciendum. sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est, cui quidem et exempla concordant, sed illa, quae tanto digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate. non fecerunt patriarchae, non prophetae, non apostoli, quia et ipse dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, fugere admonuit de civitate in civitatem, potuit admonere ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium pervenirent. porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut eo modo sui ex hac vita emigrarent, quibus migrantibus mansiones aeternas praeparaturum esse se promisit, quaelibet exempla proponant gentes, quae ignorant deum, manifestum est hoc non licere colentibus unum verum deum.
Caput XXIII
Quale exemplum sit Catonis, qui se victoriam Caesaris non ferens interemit.
Sed tamen etiam illi praeter Lucretiam, de qua supra satis quod videbatur diximus, non facile reperiunt de cuius auctoritate praescribant, nisi illum Catonem, qui se Uticae occidit; non quia solus id fecit, sed quia vir doctus et probus habebatur, ut merito putetur etiam recte fieri potuisse vel posse quod fecit. de cuius facto quid potissimum dicam, nisi quod amici eius etiam docti quidam viri, qui hoc fieri prudentius dissuadebant, inbecillioris quam fortioris animi facinus esse censuerunt, quo demonstraretur non honestas turpia praecavens, sed infirmitas adversa non sustinens? hoc et ipse Cato in suo carissimo filio iudicavit. nam si turpe erat sub victoria Caesaris vivere, cur auctor huius turpitudinis filio fuit, quem de Caesaris benignitate omnia sperare praecepit? cur non et illum se cum coegit ad mortem? nam si eum filium, qui contra imperium in hostem pugnaverat, etiam victorem laudabiliter Torquatus occidit, cur victus victo filio pepercit Cato, qui non pepercit sibi? an turpius erat contra imperium esse victorem, quam contra decus ferre victorem? nullo modo igitur Cato turpe esse iudicavit sub victore Caesare vivere; alioquin ab hac turpitudine paterno ferro filium liberaret. quid est ergo, nisi quod filium quantum amavit, cui parci a Caesare et speravit et voluit, tantum gloriae ipsius Caesaris, ne ab illo etiam sibi parceretur, ut ipse Caesar dixisse fertur, inuidit – aut ut aliquid nos mitius dicamus, erubuit?
Caput XXIV
Quod in ea virtute, qua Regulus Catone praestantior fuit, multo magis emineant Christiani.
Nolunt autem isti, contra quos agimus, ut sanctum virum Iob, qui tam horrenda mala in sua carne perpeti maluit quam inlata sibi morte omnibus carere cruciatibus, vel alios sanctos ex litteris nostris summa auctoritate celsissimis fideque dignissimis, qui captivitatem dominationemque hostium ferre quam sibi necem inferre maluerunt, Catoni praeferamus; sed ex litteris eorum eundem illum M. Catoni Regulum praeferam. Cato enim numquam Caesarem vicerat, cui victus dedignatus est subici et, ne subiceretur, a se ipso elegit occidi: Regulus autem Poenos iam vicerat imperioque Romano Romanus imperator non ex civibus dolendam, sed ex hostibus laudandam victoriam reportaverat; ab eis tamen postea victus maluit eos ferre serviendo quam eis se auferre moriendo. proinde servavit et sub Carthaginiensium dominatione patientiam et in Romanorum dilectione constantiam, nec victum auferens corpus ab hostibus nec inuictum animum a civibus. nec quod se occidere noluit, vitae huius amore fecit. hoc probavit, cum causa promissi iurisque iurandi ad eosdem hostes, quos gravius in senatu verbis quam bello armis offenderat, sine ulla dubitatione remeavit. tantus itaque vitae huius contemptor, cum saevientibus hostibus per quaslibet poenas eam finire quam se ipse perimere maluit, magnum scelus esse, si se homo interimat, procul dubio iudicavit. inter omnes suos laudabiles et virtutis insignibus inlustres viros non proferunt Romani meliorem, quem neque felicitas corruperit, nam in tanta victoria mansit pauperrimus, nec infelicitas fregerit, nam ad tanta exitia revertit intrepidus. porro si fortissimi et praeclarissimi viri terrenae patriae defensores deorumque licet falsorum, non tamen fallaces cultores, sed veracissimi etiam iuratores, qui hostes victos more ac iure belli ferire potuerunt, hi ab hostibus victi se ipsos ferire noluerunt et, cum mortem minime formidarent, victores tamen dominos ferre quam eam sibi inferre maluerunt: quanto magis Christiani, verum deum colentes et supernae patriae suspirantes, ab hoc facinore temperabunt, si eos divina dispositio vel probandos vel emendandos ad tempus hostibus subiugaverit, quos in illa humilitate non deserit, qui propter eos tam humiliter altissimus venit, praesertim quos nullius militaris potestatis vel talis militiae iura constringunt ipsum hostem ferire superatum. quis ergo tam malus error obrepit, ut homo se occidat, vel quia in eum peccavit, vel ne in eum peccet inimicus, cum vel peccatorem vel peccaturum ipsum occidere non audeat inimicum?
Caput XXV
Quod peccatum non per peccatum debeat declinari.
At enim timendum est et cavendum, ne libidini subditum corpus inlecebrosissima voluptate animum adliciat consentire peccato. proinde, inquiunt, non iam propter alienum, sed propter suum peccatum, antequam hoc quisque committat, se debet occidere. nullo modo quidem hoc faciet animus, ut consentiat libidini carnis suae aliena libidine concitatae, qui deo potius eiusque sapientiae quam corpori eiusque concupiscentiae subiectus est. verumtamen si detestabile facinus et damnabile scelus est etiam se ipsum hominem occidere, sicut veritas manifesta proclamat, quis ita desipiat ut dicat: iam nunc perpetremus homicidium, ne postea forte incidamus in adulterium? nonne si tantum dominatur iniquitas, ut non innocentia, sed peccata potius eligantur, satius est incertum de futuro adulterium quam certum de praesenti homicidium? nonne satius est flagitium committere, quod paenitendo sanetur, quam tale facinus, ubi locus salubris paenitentiae non relinquitur? haec dixi propter eos vel eas, quae non alieni, sed proprii peccati devitandi causa, ne sub alterius libidine etiam excitatae suae forte consentiant, vim sibi, qua moriantur, inferendam putant. ceterum absit a mente Christiana, quae deo suo fidit in eoque spe posita eius adiutorio nititur, absit, inquam, ut mens talis quibuslibet carnis voluptatibus ad consensum turpitudinis cedat. quodsi illa concupiscentialis inoboedientia, quae adhuc in membris moribundis habitat, praeter nostrae voluntatis legem quasi lege sua movetur, quanto magis absque culpa est in corpore non consentientis, si absque culpa est in corpore dormientis.
Caput XXVI
De his, quae fieri non licent, cum a sanctis facta noscuntur, qua ratione facta credenda sint.
Sed quaedam, inquiunt, sanctae feminae tempore persecutionis ut insectatores suae pudicitiae devitarent, in rapturum atque necaturum se fluvium proiecerunt eoque modo defunctae sunt earumque martyria in catholica ecclesia veneratione celeberrima frequentantur. de his nihil temere audeo iudicare. utrum enim ecclesiae aliquibus fide dignis testificationibus, ut earum memoriam sic honoret, divina persuaserit auctoritas, nescio; et fieri potest ut ita sit. quid si enim hoc fecerunt, non humanitus deceptae, sed divinitus iussae, nec errantes, sed oboedientes? sicut de Samsone aliud nobis fas non est credere. cum autem deus iubet seque iubere sine ullis ambagibus intimat, quis oboedientiam in crimen vocet? quis obsequium pietatis accuset? sed non ideo sine scelere facit, quisquis deo filium immolare decreverit, quia hoc Abraham etiam laudabiliter fecit. nam et miles cum oboediens potestati, sub qualibet legitime constitutus est, hominem occidit, nulla civitatis suae lege reus est homicidii, immo, nisi fecerit, reus est imperii deserti atque contempti; quod si sua sponte atque auctoritate fecisset, crimen effusi humani sanguinis incidisset. itaque unde punitur si fecit iniussus, inde punietur nisi fecerit iussus. quod si ita est iubente imperatore, quanto magis iubente creatore. qui ergo audit non licere se occidere, faciat, si iussit cuius non licet iussa contemnere; tantummodo videat utrum divina iussio nullo nutet incerto. nos per aurem conscientiam convenimus, occultorum nobis iudicium non usurpamus. nemo scit quid agatur in homine nisi spiritus hominis, qui in ipso est. hoc dicimus, hoc adserimus, hoc modis omnibus adprobamus, neminem spontaneam mortem sibi inferre debere velut fugiendo molestias temporales, ne incidat in perpetuas; neminem propter aliena peccata, ne hoc ipse incipiat habere gravissimum proprium, quem non polluebat alienum; neminem propter sua peccata praeterita, propter quae magis hac vita opus est, ut possint paenitendo sanari; neminem velut desiderio vitae melioris, quae post mortem speratur, quia reos suae mortis melior post mortem vita non suscipit.
Caput XXVII
An propter declinationem peccati mors spontanea adpetenda sit.
Restat una causa, de qua dicere coeperam, qua utile putatur ut se quisque interficiat, scilicet ne in peccatum inruat vel blandiente voluptate vel dolore saeviente. quam causam si voluerimus admittere, eo usque progressa perveniet, ut hortandi sint homines tunc se potius interimere, cum lavacro sanctae regenerationis abluti universorum remissionem acceperint peccatorum. tunc enim tempus est cavendi omnia futura peccata, cum sunt omnia deleta praeterita. quod si morte spontanea recte fit, cur non tunc potissimum fit? cur baptizatus sibi quisque parcit? cur liberatum caput tot rursus vitae huius periculis inserit, cum sit facillimae potestatis inlata sibi nece omnia devitare scriptumque sit: qui amat periculum, incidet in illud? cur ergo amantur tot et tanta pericula vel certe, etiamsi non amantur, suscipiuntur, cum manet in hac vita, cui abscedere licitum est? an vero tam insulsa perversitas cor evertit et a consideratione veritatis avertit, ut, si se quisque interimere debet, ne unius captivantis dominatu conruat in peccatum, vivendum sibi existimet, ut ipsum perferat mundum per omnes horas tentationibus plenum, et talibus, qualis sub uno domino formidatur, et innumerabilibus ceteris, sine quibus haec vita non ducitur? quid igitur causae est, cur in eis exhortationibus tempora consumamus, quibus baptizatos adloquendo studemus accendere sive ad virginalem integritatem sive ad continentiam vidualem sive ad ipsam tori coniugalis fidem, cum habeamus meliora et ab omnibus peccandi periculis remota conpendia, ut, quibuscumque post remissionem recentissimam peccatorum adripiendam mortem sibique ingerendam persuadere potuerimus, eos ad dominum saniores purioresque mittamus? porro si, quisquis hoc adgrediendum et suadendum putat, non dico desipit, sed insanit: qua tandem fronte homini dicit: interfice te, ne parvis tuis peccatis adicias gravius, dum vivis sub domino barbaris moribus inpudico, qui non potest nisi sceleratissime dicere: interfice te peccatis tuis omnibus absolutis, ne rursus talia vel etiam peiora committas, dum vivis in mundo tot inpuris voluptatibus inlecebroso, tot nefandis crudelitatibus furioso, tot erroribus et terroribus inimico? hoc quia nefas est dicere, nefas est profecto se occidere. nam si hoc sponte faciendi ulla causa iusta esse posset, procul dubio iustior quam ista non esset. quia vero nec ista est, ergo nulla est.
Caput XXVIII
Quo iudicio dei in corpora continentium libido hostilis peccare permissa sit.
Non itaque vobis, o fideles Christi, sit taedio vita vestra, si ludibrio fuit hostibus castitas vestra. habetis magnam veramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis non vos consensisse peccatis eorum, qui in vos peccare permissi sunt. quodsi forte, cur permissi sint, quaeritis, alta quidem est providentia creatoris mundi atque rectoris, et inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles viae eius; verumtamen interrogate fideliter animas vestras, ne forte de isto integritatis et continentiae vel pudicitiae bono vos inflatius extulistis et humanis laudibus delectatae in hoc etiam aliquibus inuidistis. non accuso quod nescio, nec audio quod vobis interrogata vestra corda respondent. tamen si ita esse responderint, nolite admirari hoc vos amisisse, unde hominibus placere gestistis, illud vobis remansisse, quod ostendi hominibus non potest. si peccantibus non consensistis, divinae gratiae, ne amitteretur, divinum accessit auxilium; humanae gloriae, ne amaretur, humanum successit obprobrium. in utroque consolamini, pusillanimes, illinc probatae hinc castigatae, illinc iustificatae hinc emendatae. quarum vero corda interrogata respondent numquam se de bono virginitatis vel viduitatis vel coniugalis pudicitiae superbisse, sed humilibus consentiendo de dono dei cum tremore exultasse, nec inuidisse cuiquam paris excellentiam sanctitatis et castitatis, sed humana laude postposita, quae tanto maior deferri solet, quanto est bonum rarius quod exigit laudem, optasse potius ut amplior earum numerus esset, quam ut ipsae in paucitate amplius eminerent: nec istae, quae tales sunt, si earum quoque aliquas barbarica libido conpressit, permissum hoc esse causentur, nec ideo deum credant ista neglegere, quia permittit quod nemo inpune committit. quaedam enim veluti pondera malarum cupiditatum et per occultum praesens divinum iudicium relaxantur et manifesto ultimo reservantur. fortassis autem istae, quae bene sibi sunt consciae non se ex isto castitatis bono cor inflatum extulisse, et tamen vim hostilem in carne perpessae sunt, habebant aliquid latentis infirmitatis, quae posset in superbiae fastum, si hanc humilitatem in vastatione illa evasissent, extolli. sicut ergo quidam morte rapti sunt, ne malitia mutaret intellectum eorum, ita quiddam ab istis vi raptum est, ne prosperitas mutaret modestiam earum. utrisque igitur, quae de carne sua, quod turpem nullius esset perpessa contactum, vel iam superbiebant vel superbire, si nec hostium violentia contrectata esset, forsitan poterant, non ablata est castitas, sed humilitas persuasa; illarum tumori succursum est inmanenti, istarum occursum est inminenti. quamquam et illud non sit tacendum, quod quibusdam, quae ista perpessae sunt, potuit videri continentiae bonum in bonis corporalibus deputandum et tunc manere, si nullius libidine corpus adtrectaretur; non esse autem positum in solo adiuto divinitus robore voluntatis, ut sit sanctum et corpus et spiritus; nec tale bonum esse, quod inuito animo non possit auferri; qui error eis fortasse sublatus est. cum enim cogitant, qua conscientia deo servierint, et fide inconcussa non de illo sentiunt, quod ita sibi servientes eumque invocantes deserere ullo modo potuerit, quantumque illi castitas placeat dubitare non possunt, vident esse consequens nequaquam illum fuisse permissurum, ut haec acciderent sanctis suis, si eo modo perire posset sanctitas, quam contulit eis et diligit in eis.
Caput XXIX
Quid familia Christi respondere debeat infidelibus, cum exprobrant, quod eam a furore hostium non liberaverit Christus.
Habet itaque omnis familia summi et veri dei consolationem suam, non fallacem nec in spe rerum nutantium vel labentium constitutam, vitamque etiam ipsam temporalem minime paenitendam, in qua eruditur ad aeternam, bonisque terrenis tamquam peregrina utitur nec capitur, malis autem aut probatur aut emendatur. illi vero, qui probitati eius insultant eique dicunt, cum forte in aliqua temporalia mala devenerit: ubi est deus tuus? ipsi dicant, ubi sint di eorum, cum talia patiuntur, pro quibus evitandis eos vel colunt vel colendos esse contendunt. nam ista respondet: deus meus ubique praesens, ubique totus, nusquam inclusus, qui possit adesse secretus, abesse non motus; ille cum me adversis rebus exagitat, aut merita examinat aut peccata castigat mercedemque mihi aeternam pro toleratis pie malis temporalibus servat; vos autem qui estis, cum quibus loqui dignum sit saltem de dis vestris, quanto minus de deo meo, qui terribilis est super omnes deos, quoniam di gentium daemonia, dominus autem caelos fecit.
Caput XXX
Quam pudendis prosperitatibus afluere velint, qui de Christianis temporibus Conqueruntur.
si Nasica ille Scipio vester quondam pontifex viveret, quem sub terrore belli Punici in suscipiendis Phrygiis sacris, cum vir optimus quaereretur, universus senatus elegit, cuius os fortasse non auderetis aspicere, ipse vos ab hac inpudentia cohiberet. cur enim adflicti rebus adversis de temporibus querimini Christianis, nisi quia vestram luxuriam cupitis habere securam et perditissimis moribus remota omni molestiarum asperitate diffluere? neque enim propterea cupitis habere pacem et omni genere copiarum abundare, ut his bonis honeste utamini, hoc est modeste sobrie, temperanter pie, sed ut infinita varietas voluptatum insanis effusionibus exquiratur, secundisque rebus ea mala oriantur in moribus, quae saevientibus peiora sunt hostibus. at ille Scipio pontifex maximus vester, ille iudicio totius senatus vir optimus, istam vobis metuens calamitatem nolebat aemulam tunc imperii Romani Carthaginem dirui et decernenti ut dirueretur contradicebat Catoni, timens infirmis animis hostem securitatem, et tamquam pupillis civibus idoneum tutorem necessarium videns esse terrorem. nec eum sententia fefellit: re ipsa probatum est quam verum diceret. deleta quippe Carthagine magno scilicet terrore Romanae reipublicae depulso et extincto tanta de rebus prosperis orta mala continuo subsecuta sunt, ut corrupta diruptaque concordia prius saevis cruentisque seditionibus, deinde mox malarum conexione causarum bellis etiam civilibus tantae strages ederentur, tantus sanguis effunderetur, tanta cupiditate proscriptionum ac rapinarum ferueret inmanitas, ut Romani illi, qui vita integriore mala metuebant ab hostibus, perdita integritate vitae crudeliora paterentur a civibus; eaque ipsa libido dominandi, quae inter alia vitia generis humani meracior inerat universo populo Romano, posteaquam in paucis potentioribus vicit, obtritos fatigatosque ceteros etiam iugo servitutis obpressit.
Caput XXXI
Quibus vitiorum gradibus aucta sit in Romanis cupido regnandi.
Nam quando illa quiesceret in superbissimis mentibus, donec continuatis honoribus ad potestatem regiam perveniret? honorum porro continuandorum facultas non esset, nisi ambitio praevaleret. minime autem praevaleret ambitio, nisi in populo avaritia luxuriaque corrupto. avarus vero luxuriosusque populus secundis rebus effectus est, quas Nasica ille providentissime cavendas esse censebat, quando civitatem hostium maximam fortissimam opulentissimam nolebat auferri, ut timore libido premeretur, libido pressa non luxuriaretur luxuriaque cohibita nec avaritia grassaretur; quibus vitiis obseratis civitati utilis virtus floreret et cresceret eique virtuti libertas congrua permaneret. hinc etiam erat et ex hac providentissima patriae caritate veniebat, quod idem ipse vester pontifex maximus, a senatu illius temporis – quod saepe dicendum est – electus sine ulla sententiarum discrepantia vir optimus, caveam theatri senatum construere molientem ab hac dispositione et cupiditate conpescuit persuasitque oratione gravissima, ne Graecam luxuriam virilibus patriae moribus paterentur obrepere et ad virtutem labefactandam eneruandamque Romanam peregrinae consentire nequitiae, tantumque auctoritate valuit, ut verbis eius commota senatoria providentia etiam subsellia, quibus ad horam congestis in ludorum spectaculo iam uti civitas coeperat, deinceps prohiberet adponi. quanto stuenicos abstulisset, si auctoritas scaenicos abstulisset, si auctoritati eorum, quos deos putabat, resistere auderet, quos esse noxios daemones non intellegebat aut, si intellegebat, placandos etiam ipse potius quam contemnendos existimabat. nondum enim fuerat declarata gentibus superna doctrina, quae fide cor mundans ad caelestia vel supercaelestia capessenda humili pietate humanum mutaret adfectum et a dominatu superborum daemonum liberaret.
Caput XXXII
De scaenicorum institutione ludorum.
Uerumtamen scitote, qui ista nescitis et qui vos scire dissimulatis, advertite, qui adversus liberatorem a talibus dominis murmuratis: ludi scaenici, spectacula turpitudinum et licentia vanitatum, non hominum vitiis, sed deorum vestrorum iussis Romae instituti sunt. tolerabilius divinos honores deferretis illi Scipioni quam deos huiusmodi coleretis. neque enim erant illi di suo pontifice meliores. ecce adtendite, si mens tam diu potatis erroribus ebria vos aliquid sanum cogitare permittit. di propter sedandam corporum pestilentiam ludos sibi scaenicos exhiberi iubebant; pontifex autem propter animorum cavendam pestilentiam ipsam scaenam constitui prohibebat. si aliqua luce mentis animum corpori praeponitis, eligite quem colatis. neque enim et illa corporum pestilentia ideo conquievit, quia populo bellicoso et solis antea ludis circensibus adsueto ludorum scaenicorum delicata subintravit insania; sed astutia spirituum nefandorum praevidens illam pestilentiam iam fine debito cessaturam aliam longe graviorem, qua plurimum gaudet, ex hac occasione non corporibus, sed moribus curavit inmittere, quae animos miserorum tantis obcaecavit tenebris, tanta foedavit deformitate, ut etiam modo – quod incredibile forsitan erit, si a nostris posteris audietur – Romana urbe vastata, quos pestilentia ista possedit atque inde fugientes Carthaginem pervenire potuerunt, in theatris cottidie certatim pro histrionibus insanirent.
Caput XXXIII
De vitiis Romanorum, quos patriae non correxit eversio.
O mentes amentes. quis est hic tantus non error, sed furor, ut exitium vestrum, sicut audivimus, plangentibus orientalibus populis et maximis civitatibus in remotissimis terris publicum luctum maeroremque ducentibus vos theatra quaereretis intraretis inpleretis, et multo insaniora quam fuerant antea faceretis? hanc animorum labem ac pestem, hanc probitatis et honestatis eversionem vobis Scipio ille metuebat, quando construi theatra prohibebat, quando rebus prosperis vos facile corrumpi atque everti posse cernebat, quando vos securos esse ab hostili terrore nolebat. neque enim censebat ille felicem esse rempublicam stantibus moenibus, ruentibus moribus. sed in vobis plus valuit quod daemones inpii seduxerunt, quam quod homines providi praecaverunt. hinc est quod mala, quae facitis, vobis inputari non vultis, mala vero, quae patimini, Christianis temporibus inputatis. neque enim in vestra securitate pacatam rempublicam, sed luxuriam quaeritis inpunitam, qui depravati rebus prosperis nec corrigi potuistis adversis. volebat vos ille Scipio terreri ab hoste, ne in luxuriam flueretis: nec contriti ab hoste luxuriam repressistis, perdidistis utilitatem calamitatis, et miserrimi facti estis et pessimi permansistis.
Caput XXXIV
De clementia dei, quae urbis excidium temperavit.
Et tamen quod vivitis dei est, qui vobis parcendo admonet, ut corrigamini paenitendo; qui vobis etiam ingratis praestitit, ut vel sub nomine servorum eius vel in locis martyrum eius hostiles manus evaderetis. Romulus et Remus asylum constituisse perhibentur, quo quisquis confugeret ab omni noxa liber esset, augere quaerentes creandae multitudinem civitatis. mirandum in honorem Christi processit exemplum. hoc constituerunt eversores urbis, quod constituerant antea conditores. quid autem magnum, si hoc fecerunt illi, ut civium suorum numerus subpleretur, quod fecerunt isti, ut suorum hostium numerositas servaretur?
Caput XXXV
De latentibus inter inpios ecclesiae filiis et de falsis intra ecclesiam Christianis.
Haec et talia, si qua uberius et commodius potuerit, respondeat inimicis suis redempta familia domini Christi et peregrina civitas regis Christi. meminerit sane in ipsis inimicis latere cives futuros, ne infructuosum vel apud ipsos putet, quod, donec perveniat ad confessos, portat infensos; sicut ex illorum numero etiam dei civitas habet se cum, quamdiu peregrinatur in mundo, conexos communione sacramentorum, nec se cum futuros in aeterna sorte sanctorum, qui partim in occulto, partim in aperto sunt, qui etiam cum ipsis inimicis adversus deum, cuius sacramentum gerunt, murmurare non dubitant, modo cum illis theatra, modo ecclesias nobis cum replentes. de correctione autem quorundam etiam talium multo minus est desperandum, si apud apertissimos adversarios praedestinati amici latitant, adhuc ignoti etiam sibi. perplexae quippe sunt istae duae civitates in hoc saeculo inuicemque permixtae, donec ultimo iudicio dirimantur; de quarum exortu et procursu et debitis finibus quod dicendum arbitror, quantum divinitus adiuvabor, expediam propter gloriam civitatis dei, quae alienis a contrario comparatis clarius eminebit.
Caput XXXVI
De quibus causis sequenti disputatione sit disserendum.
Sed adhuc mihi quaedam dicenda sunt adversus eos, qui Romanae reipublicae clades in religionem nostram referunt, qua dis suis sacrificare prohibentur. commemoranda sunt enim quae et quanta occurrere potuerint vel satis esse videbuntur mala, quae illa civitas pertulit vel ad eius imperium provinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam vel illis clareret nostra religio, vel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. deinde monstrandum est, quos eorum mores et quam ob causam deus verus ad augendum imperium adiuvare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuverint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint. postremo adversus eos dicetur, qui manifestissimis documentis confutati atque conuicti conantur adserere non propter vitae praesentis utilitatem, sed propter eam, quae post mortem futura est, colendos deos. quae, nisi fallor, quaestio multo erit operosior et subtiliore disputatione dignior, ut et contra philosophos in ea disseratur, non quoslibet, sed qui apud illos excellentissima gloria clari sunt et nobis cum multa sentiunt, et de animae inmortalitate et quod deus verus mundum condiderit et de providentia eius, qua universum quod condidit regit. sed quoniam et ipsi in illis, quae contra nos sentiunt, refellendi sunt, deesse huic officio non debemus, ut refutatis inpiis contradictionibus pro viribus, quas deus impertiet, adseramus civitatem dei veramque pietatem et dei cultum, in quo uno veraciter sempiterna beatitudo promittitur. hic itaque modus sit huius voluminis, ut deinceps disposita ab alio sumamus exordio.