Carmina
Carmen I
[1] Cui dono lepidum novum libellum
[2] arida modo pumice expolitum?
[3] Corneli, tibi: namque tu solebas
[4] meas esse aliquid putare nugas
[5] iam tum, cum ausus es unus Italorum
[6] omne aevum tribus explicare cartis
[7] doctis, Iuppiter, et laboriosis.
[8] quare habe tibi quidquid hoc libelli
[9] qualecumque; quod, patrona virgo
[10] plus uno maneat perenne saeclo.
Carmen II
[1] Passer, deliciae meae puellae,
[2] quicum ludere, quem in sinu tenere,
[3] cui primum digitum dare appetenti
[4] et acris solet incitare morsus,
[5] cum desiderio meo nitenti
[6] carum nescio quid lubet iocari
[7] et solaciolum sui doloris,
[8] credo ut tum gravis acquiescat ardor:
[9] tecum ludere sicut ipsa possem
[10] et tristis animi levare curas!
Carmen IIb
* * * [I tre versi che seguono sono da alcuni ritenuti un frammento e dalla maggioranza degli studiosi riconosciuti come la conclusione del carme II.] * * *
[1] Tam gratum est mihi quam ferunt puellae
[2] pernici aureolum fuisse malum,
[3] quod zonam solvit diu ligatam.
Carmen III
[1] Lugete, o Veneres Cupidinesque,
[2] et quantum est hominum venustiorum:
[3] passer mortuus est meae puellae,
[4] passer, deliciae meae puellae,
[5] quem plus illa oculis suis amabat.
[6] nam mellitus erat suamque norat
[7] ipsam tam bene quam puella matrem,
[8] nec sese a gremio illius movebat,
[9] sed circumsiliens modo huc modo illuc
[10] ad solam dominam usque pipiabat.
[11] qui nunc it per iter tenebricosum
[12] illuc, unde negant redire quemquam.
[13] at vobis male sit, malae tenebrae
[14] Orci, quae omnia bella devoratis:
[15] tam bellum mihi passerem abstulistis
[16] o factum male! o miselle passer!
[17] tua nunc opera meae puellae
[18] flendo turgiduli rubent ocelli.
Carmen IV
[1] Phaselus ille, quem videtis, hospites,
[2] ait fuisse navium celerrimus,
[3] neque ullius natantis impetum trabis
[4] nequisse praeterire, sive palmulis
[5] opus foret volare sive linteo.
[6] et hoc negat minacis Hadriatici
[7] negare litus insulasue Cycladas
[8] Rhodumque nobilem horridamque Thraciam
[9] Propontida trucemue Ponticum sinum,
[10] ubi iste post phaselus antea fuit
[11] comata silva; nam Cytorio in iugo
[12] loquente saepe sibilum edidit coma.
[13] Amastri Pontica et Cytore buxifer,
[14] tibi haec fuisse et esse cognitissima
[15] ait phaselus: ultima ex origine
[16] tuo stetisse dicit in cacumine,
[17] tuo imbuisse palmulas in aequore,
[18] et inde tot per impotentia freta
[19] erum tulisse, laeva sive dextera
[20] vocaret aura, sive utrumque Iuppiter
[21] simul secundus incidisset in pedem;
[22] neque ulla vota litoralibus deis
[23] sibi esse facta, cum veniret a mari
[24] novissimo hunc ad usque limpidum lacum.
[25] sed haec prius fuere: nunc recondita
[26] senet quiete seque dedicat tibi,
[27] gemelle Castor et gemelle Castoris.
Carmen V
[1] Vivamus mea Lesbia, atque amemus,
[2] rumoresque senum severiorum
[3] omnes unius aestimemus assis!
[4] soles occidere et redire possunt:
[5] nobis cum semel occidit brevis lux,
[6] nox est perpetua una dormienda.
[7] da mi basia mille, deinde centum,
[8] dein mille altera, dein secunda centum,
[9] deinde usque altera mille, deinde centum.
[10] dein, cum milia multa fecerimus,
[11] conturbabimus illa, ne sciamus,
[12] aut ne quis malus invidere possit,
[13] cum tantum sciat esse basiorum.
Carmen VI
[1] Flavi, delicias tuas Catullo,
[2] ni sint illepidae atque inelegantes,
[3] velles dicere nec tacere posses.
[4] verum nescio quid febriculosi
[5] scorti diligis: hoc pudet fateri.
[6] nam te non viduas iacere noctes
[7] nequiquam tacitum cubile clamat
[8] sertis ac Syrio fragrans olivo,
[9] pulvinusque peraeque et hic et ille
[10] attritus, tremulique quassa lecti
[11] argutatio inambulatioque.
[12] nam inista prevalet nihil tacere.
[13] cur? non tam latera ecfututa pandas,
[14] ni tu quid facias ineptiarum.
[15] quare, quidquid habes boni malique,
[16] dic nobis. volo te ac tuos amores
[17] ad caelum lepido vocare versu.
Carmen VII
[1] Quaeris, quot mihi basiationes
[2] tuae, Lesbia, sint satis superque.
[3] quam magnus numerus Libyssae harenae
[4] lasarpiciferis iacet Cyrenis
[5] oraclum Iovis inter aestuosi
[6] et Batti veteris sacrum sepulcrum;
[7] aut quam sidera multa, cum tacet nox,
[8] furtivos hominum vident amores:
[9] tam te basia multa basiare
[10] vesano satis et super Catullo est,
[11] quae nec pernumerare curiosi
[12] possint nec mala fascinare lingua.
Carmen VIII
[1] Miser Catulle, desinas ineptire,
[2] et quod vides perisse perditum ducas.
[3] fulsere quondam candidi tibi soles,
[4] cum ventitabas quo puella ducebat
[5] amata nobis quantum amabitur nulla.
[6] ibi illa multa cum iocosa fiebant,
[7] quae tu volebas nec puella nolebat,
[8] fulsere vere candidi tibi soles.
[9] nunc iam illa non vult: tu quoque impotens noli,
[10] nec quae fugit sectare, nec miser vive,
[11] sed obstinata mente perfer, obdura.
[12] vale puella, iam Catullus obdurat,
[13] nec te requiret nec rogabit invitam.
[14] at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
[15] scelesta, vae te, quae tibi manet vita?
[16] quis nunc te adibit? cui videberis bella?
[17] quem nunc amabis? cuius esse diceris?
[18] quem basiabis? cui labella mordebis?
[19] at tu, Catulle, destinatus obdura.
Carmen IX
[1] Verani, omnibus e meis amicis
[2] antistans mihi milibus trecentis,
[3] venistine domum ad tuos penates
[4] fratresque unanimos anumque matrem?
[5] venisti. o mihi nuntii beati!
[6] visam te incolumem audiamque Hiberum
[7] narrantem loca, facta nationes,
[8] ut mos est tuus, applicansque collum
[9] iucundum os oculosque suaviabor.
[10] o quantum est hominum beatiorum,
[11] quid me laetius est beatiusue?
Carmen X
[1] Varus me meus ad suos amores
[2] visum duxerat e foro otiosum,
[3] scortillum, ut mihi tum repente visum est,
[4] non sane illepidum neque invenustum,
[5] huc ut venimus, incidere nobis
[6] sermones varii, in quibus, quid esset
[7] iam Bithynia, quo modo se haberet,
[8] et quonam mihi profuisset aere.
[9] respondi id quod erat, nihil neque ipsis
[10] nec praetoribus esse nec cohorti,
[11] cur quisquam caput unctius referret,
[12] praesertim quibus esset irrumator
[13] praetor, nec faceret pili cohortem.
[14] ‘at certe tamen,’ inquiunt ‘quod illic
[15] natum dicitur esse, comparasti
[16] ad lecticam homines.’ ego, ut puellae
[17] unum me facerem beatiorem,
[18] ‘non’ inquam ‘mihi tam fuit maligne
[19] ut, provincia quod mala incidisset,
[20] non possem octo homines parare rectos.’
[21] at mi nullus erat nec hic neque illic
[22] fractum qui veteris pedem grabati
[23] in collo sibi collocare posset.
[24] hic illa, ut decuit cinaediorem,
[25] ‘quaeso’ inquit ‘mihi, mi Catulle, paulum
[26] istos commoda: nam volo ad Serapim
[27] deferri.’ ‘mane’ inquii puellae,
[28] ‘istud quod modo dixeram me habere,
[29] fugit me ratio: meus sodalis –
[30] Cinna est Gaius – is sibi paravit.
[31] verum, utrum illius an mei, quid ad me?
[32] utor tam bene quam mihi pararim.
[33] sed tu insulsa male et molesta vivis,
[34] per quam non licet esse neglegentem.’
Carmen XI
[1] Furi et Aureli comites Catulli,
[2] sive in extremos penetrabit Indos,
[3] litus ut longe resonante Eoa
[4] tunditur unda,
[5] sive in Hyrcanos Arabesue molles,
[6] seu Sagas sagittiferosue Parthos,
[7] sive quae septemgeminus colorat
[8] aequora Nilus,
[9] sive trans altas gradietur Alpes,
[10] Caesaris visens monimenta magni,
[11] Gallicum Rhenum horribile aequor ulti-
[12] mosque Britannos,
[13] omnia haec, quaecumque feret voluntas
[14] caelitum, temptare simul parati,
[15] pauca nuntiate meae puellae
[16] non bona dicta.
[17] cum suis vivat valeatque moechis,
[18] quos simul complexa tenet trecentos,
[19] nullum amans vere, sed identidem omnium
[20] ilia rumpens;
[21] nec meum respectet, ut ante, amorem,
[22] qui illius culpa cecidit velut prati
[23] ultimi flos, praetereunte postquam
[24] tactus aratro est.
Carmen XII
[1] Marrucine Asini, manu sinistra
[2] non belle uteris: in ioco atque vino
[3] tollis lintea neglegentiorum.
[4] hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:
[5] quamuis sordida res et invenusta est.
[6] non credis mihi? crede Pollioni
[7] fratri, qui tua furta vel talento
[8] mutari velit: est enim leporum
[9] differtus puer ac facetiarum.
[10] quare aut hendecasyllabos trecentos
[11] exspecta, aut mihi linteum remitte,
[12] quod me non movet aestimatione,
[13] verum est mnemosynum mei sodalis.
[14] nam sudaria Saetaba ex Hiberis
[15] miserunt mihi muneri Fabullus
[16] et Veranius: haec amem necesse est
[17] ut Veraniolum meum et Fabullum.
Carmen XIII
[1] Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
[2] paucis, si tibi di favent, diebus,
[3] si tecum attuleris bonam atque magnam
[4] cenam, non sine candida puella
[5] et vino et sale et omnibus cachinnis.
[6] haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
[7] cenabis bene; nam tui Catulli
[8] plenus sacculus est aranearum.
[9] sed contra accipies meros amores
[10] seu quid suavius elegantiusue est:
[11] nam unguentum dabo, quod meae puellae
[12] donarunt Veneres Cupidinesque,
[13] quod tu cum olfacies, deos rogabis,
[14] totum ut te faciant, Fabulle, nasum.
Carmen XIV
[1] Ni te plus oculis meis amarem,
[2] iucundissime Calve, munere isto
[3] odissem te odio Vatiniano:
[4] nam quid feci ego quidue sum locutus,
[5] cur me tot male perderes poetis?
[6] isti di mala multa dent clienti,
[7] qui tantum tibi misit impiorum.
[8] quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum
[9] munus dat tibi Sulla litterator,
[10] non est mi male, sed bene ac beate,
[11] quod non dispereunt tui labores.
[12] di magni, horribilem et sacrum libellum!
[13] quem tu scilicet ad tuum Catullum
[14] misti, continuo ut die periret,
[15] Saturnalibus, optimo dierum!
[16] non non hoc tibi, false, sic abibit.
[17] nam si luxerit ad librariorum
[18] curram scrinia, Caesios, Aquinos,
[19] Suffenum, omnia colligam venena.
[20] ac te his suppliciis remunerabor.
[21] vos hinc interea valete abite
[22] illuc, unde malum pedem attulistis,
[23] saecli incommoda, pessimi poetae.
Carmen XIVb
* * * [I tre versi che seguono, qui inseriti sin dai primi editori di Catullo, sono normalmente ritenuti un frammento, apparentemente di una dedica secondaria dopo quella carme I.] * * *
[1] Si qui forte mearum ineptiarum
[2] lectores eritis manusque vestras
[3] non horrebitis admovere nobis,
Carmen XV
[1] Commendo tibi me ac meos amores,
[2] Aureli. veniam peto pudentem,
[3] ut, si quicquam animo tuo cupisti,
[4] quod castum expeteres et integellum,
[5] conserves puerum mihi pudice,
[6] non dico a populo – nihil veremur
[7] istos, qui in platea modo huc modo illuc
[8] in re praetereunt sua occupati –
[9] verum a te metuo tuoque pene
[10] infesto pueris bonis malisque.
[11] quem tu qua lubet, ut lubet moveto
[12] quantum vis, ubi erit foris paratum:
[13] hunc unum excipio, ut puto, pudenter.
[14] quod si te mala mens furorque vecors
[15] in tantam impulerit, sceleste, culpam,
[16] ut nostrum insidiis caput lacessas.
[17] a tum te miserum malique fati!
[18] quem attractis pedibus patente porta
[19] percurrent raphanique mugilesque.
Carmen XVI
[1] Pedicabo ego vos et irrumabo,
[2] Aureli pathice et cinaede Furi,
[3] qui me ex versiculis meis putastis,
[4] quod sunt molliculi, parum pudicum.
[5] nam castum esse decet pium poetam
[6] ipsum, versiculos nihil necesse est;
[7] qui tum denique habent salem ac leporem,
[8] si sunt molliculi ac parum pudici,
[9] et quod pruriat incitare possunt,
[10] non dico pueris, sed his pilosis
[11] qui duros nequeunt movere lumbos.
[12] vos, quod milia multa basiorum
[13] legistis, male me marem putatis?
[14] pedicabo ego vos et irrumabo.
Carmen XVII
[1] O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,
[2] et salire paratum habes, sed vereris inepta
[3] crura ponticuli axulis stantis in redivivis,
[4] ne supinus eat cavaque in palude recumbat:
[5] sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,
[6] in quo vel Salisubsali sacra suscipiantur,
[7] munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
[8] quendam municipem meum de tuo volo ponte
[9] ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,
[10] verum totius ut lacus putidaeque paludis
[11] lividissima maximeque est profunda vorago.
[12] insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar
[13] bimuli tremula patris dormientis in ulna.
[14] cui cum sit viridissimo nupta flore puella
[15] et puella tenellulo delicatior haedo,
[16] adservanda nigerrimis diligentius uvis,
[17] ludere hanc sinit ut lubet, nec pili facit uni,
[18] nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus
[19] in fossa Liguri iacet suppernata securi,
[20] tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam;
[21] talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,
[22] ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.
[23] nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,
[24] si pote stolidum repente excitare veternum,
[25] et supinum animum in gravi derelinquere caeno,
[26] ferream ut soleam tenaci in voragine mula.
Carmina XVIII-XX
* * * [Nelle edizioni catulliane precedenti quella del Lachmann erano inseriti con i numeri XVIII, XIX e XX, nonostante la cosa non risultasse dai manoscritti, rispettivamente il frammento 1 di Catullo e i priapei 3 e 2 dell’Appendix Vergiliana.] * * *
Carmen XXI
[1] Aureli, pater esuritionum,
[2] non harum modo, sed quot aut fuerunt
[3] aut sunt aut aliis erunt in annis,
[4] pedicare cupis meos amores.
[5] nec clam: nam simul es, iocaris una,
[6] haerens ad latus omnia experiris.
[7] frustra: nam insidias mihi instruentem
[8] tangam te prior irrumatione.
[9] atque id si faceres satur, tacerem:
[10] nunc ipsum id doleo, quod esurire
[11] me me puer et sitire discet.
[12] quare desine, dum licet pudico,
[13] ne finem facias, sed irrumatus.
Carmen XXII
[1] Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,
[2] homo est venustus et dicax et urbanus,
[3] idemque longe plurimos facit versus.
[4] puto esse ego illi milia aut decem aut plura
[5] perscripta, nec sic ut fit in palimpsesto
[6] relata: cartae regiae, novi libri,
[7] novi umbilici, lora rubra membranae,
[8] derecta plumbo et pumice omnia aequata.
[9] haec cum legas tu, bellus ille et urbanus
[10] Suffenus unus caprimulgus aut fossor
[11] rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.
[12] hoc quid putemus esse? qui modo scurra
[13] aut si quid hac re scitius videbatur,
[14] idem infaceto est infacetior rure,
[15] simul poemata attigit, neque idem umquam
[16] aeque est beatus ac poema cum scribit:
[17] tam gaudet in se tamque se ipse miratur.
[18] nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam
[19] quem non in aliqua re videre Suffenum
[20] possis. suus cuique attributus est error;
[21] sed non videmus manticae quod in tergo est.
Carmen XXIII
[1] Furi, cui neque servus est neque arca
[2] nec cimex neque araneus neque ignis,
[3] verum est et pater et noverca, quorum
[4] dentes vel silicem comesse possunt,
[5] est pulcre tibi cum tuo parente
[6] et cum coniuge lignea parentis.
[7] nec mirum: bene nam valetis omnes,
[8] pulcre concoquitis, nihil timetis,
[9] non incendia, non graves ruinas,
[10] non facta impia, non dolos veneni,
[11] non casus alios periculorum.
[12] atque corpora sicciora cornu
[13] aut siquid magis aridum est habetis
[14] sole et frigore et esuritione.
[15] quare non tibi sit bene ac beate?
[16] a te sudor abest, abest saliva,
[17] mucusque et mala pituita nasi.
[18] hanc ad munditiem adde mundiorem,
[19] quod culus tibi purior salillo est,
[20] nec toto decies cacas in anno;
[21] atque id durius est faba et lapillis.
[22] quod tu si manibus teras fricesque,
[23] non umquam digitum inquinare posses
[24] haec tu commoda tam beata, Furi,
[25] noli spernere nec putare parvi,
[26] et sestertia quae soles precari
[27] centum desine: nam sat es beatus.
Carmen XXIV
[1] O qui flosculus es Iuventiorum,
[2] non horum modo, sed quot aut fuerunt
[3] aut posthac aliis erunt in annis,
[4] mallem divitias Midae dedisses
[5] isti, cui neque servus est neque arca,
[6] quam sic te sineres ab illo amari.
[7] ‘qui? non est homo bellus?’ inquies. est:
[8] sed bello huic neque servus est neque arca.
[9] hoc tu quam lubet abice elevaque:
[10] nec servum tamen ille habet neque arcam.
Carmen XXV
[1] Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
[2] vel anseris medullula vel imula oricilla
[3] vel pene languido senis situque araneoso,
[4] idemque, Thalle, turbida rapacior procella,
[5] cum diva mulier aries ostendit oscitantes,
[6] remitte pallium mihi meum, quod involasti,
[7] sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
[8] inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
[9] quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
[10] ne laneum latusculum manusque mollicellas
[11] inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
[12] et insolenter aestues, velut minuta magno
[13] deprensa navis in mari, vesaniente vento.
Carmen XXVI
[1] Furi, villula vestra non ad Austri
[2] flatus opposita est neque ad Favoni
[3] nec saevi Boreae aut Apheliotae,
[4] verum ad milia quindecim et ducentos.
[5] o ventum horribilem atque pestilentem!
Carmen XXVII
[1] Minister vetuli puer Falerni
[2] inger mi calices amariores,
[3] ut lex Postumiae iubet magistrae
[4] ebriosa acina ebriosioris.
[5] at vos quo lubet hinc abite, lymphae
[6] vini pernicies, et ad severos
[7] migrate. hic merus est Thyonianus.
Carmen XXVIII
[1] Pisonis comites, cohors inanis,
[2] aptis sarcinulis et expeditis,
[3] Verani optime tuque mi Fabulle,
[4] quid rerum geritis? satisne cum isto
[5] vappa frigoraque et famem tulistis?
[6] ecquidnam in tabulis patet lucelli
[7] expensum, ut mihi, qui meum secutus
[8] praetorem refero datum lucello?
[9] o Memmi, bene me ac diu supinum
[10] tota ista trabe lentus irrumasti.
[11] sed, quantum video, pari fuistis
[12] casu: nam nihilo minore verpa
[13] farti estis. pete nobiles amicos!
[14] at vobis mala multa di deaeque
[15] dent, opprobria Romuli Remique.
Carmen XXIX
[1] Quis hoc potest videre, quis potest pati,
[2] nisi impudicus et vorax et aleo,
[3] Mamurram habere quod Comata Gallia
[4] habebat uncti et ultima Britannia?
[5] cinaede Romule haec videbis et feres?
[6] et ille nunc superbus et superfluens
[7] perambulabit omnium cubilia,
[8] ut albulus columbus aut Adoneus?
[9] cinaede Romule, haec videbis et feres?
[10] es impudicus et vorax et aleo.
[11] eone nomine, imperator unice,
[12] fuisti in ultima occidentis insula,
[13] ut ista vestra diffututa mentula
[14] ducenties comesset aut trecenties?
[15] quid est alid sinistra liberalitas?
[16] parum expatravit an parum elluatus est?
[17] paterna prima lancinata sunt bona,
[18] secunda praeda Pontica, inde tertia
[19] Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus:
[20] nunc Galliae timetur et Britanniae.
[21] quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest
[22] nisi uncta devorare patrimonia?
[23] eone nomine urbis opulentissime
[24] socer generque, perdidistis omnia?
Carmen XXX
[1] Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,
[2] iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
[3] iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
[4] nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
[5] quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.
[6] eheu quid faciant, dic, homines cuive habeant fidem?
[7] certe tute iubebas animam tradere, inique, me
[8] inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
[9] idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
[10] ventos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.
[11] si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
[12] quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
Carmen XXXI
[1] Paene insularum, Sirmio, insularumque
[2] ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
[3] marique vasto fert uterque Neptunus,
[4] quam te libenter quamque laetus inviso,
[5] vix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
[6] liquisse campos et videre te in tuto.
[7] o quid solutis est beatius curis,
[8] cum mens onus reponit, ac peregrino
[9] labore fessi venimus larem ad nostrum,
[10] desideratoque acquiescimus lecto?
[11] hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
[12] salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude
[13] gaudente, vosque, o Lydiae lacus undae,
[14] ridete quidquid est domi cachinnorum.
Carmen XXXII
[1] Amabo, mea dulcis Ipsitilla,
[2] meae deliciae, mei lepores,
[3] iube ad te veniam meridiatum.
[4] et si iusseris, illud adiuvato,
[5] ne quis liminis obseret tabellam,
[6] neu tibi lubeat foras abire,
[7] sed domi maneas paresque nobis
[8] novem continuas fututiones.
[9] verum si quid ages, statim iubeto:
[10] nam pransus iaceo et satur supinus
[11] pertundo tunicamque palliumque.
Carmen XXXIII
[1] O Furum optime balneariorum
[2] Vibenni pater et cinaede fili
[3] (nam dextra pater inquinatiore,
[4] culo filius est voraciore),
[5] cur non exilium malasque in oras
[6] itis? quandoquidem patris rapinae
[7] notae sunt populo, et natis pilosas,
[8] fili, non potes asse venditare.
Carmen XXXIV
[1] Dianae sumus in fide
[2] puellae et pueri integri:
[3] Dianam pueri integri
[4] puellaeque canamus.
[5] o Latonia, maximi
[6] magna progenies Iovis,
[7] quam mater prope Deliam
[8] deposivit olivam,
[9] montium domina ut fores
[10] silvarumque virentium
[11] saltuumque reconditorum
[12] amniumque sonantum:
[13] tu Lucina dolentibus
[14] Iuno dicta puerperis,
[15] tu potens Trivia et notho es
[16] dicta lumine Luna.
[17] tu cursu, dea, menstruo
[18] metiens iter annuum,
[19] rustica agricolae bonis
[20] tecta frugibus exples.
[21] sis quocumque tibi placet
[22] sancta nomine, Romulique,
[23] antique ut solita es, bona
[24] sospites ope gentem.
Carmen XXXV
[1] Poetae tenero, meo sodali,
[2] velim Caecilio, papyre, dicas
[3] Veronam veniat, Novi relinquens
[4] Comi moenia Lariumque litus.
[5] nam quasdam volo cogitationes
[6] amici accipiat sui meique.
[7] quare, si sapiet, viam vorabit,
[8] quamuis candida milies puella
[9] euntem revocet, manusque collo
[10] ambas iniciens roget morari.
[11] quae nunc, si mihi vera nuntiantur,
[12] illum deperit impotente amore.
[13] nam quo tempore legit incohatam
[14] Dindymi dominam, ex eo misellae
[15] ignes interiorem edunt medullam.
[16] ignosco tibi, Sapphica puella
[17] musa doctior; est enim venuste
[18] Magna Caecilio incohata Mater.
Carmen XXXVI
[1] Annales Volusi, cacata carta,
[2] votum solvite pro mea puella.
[3] nam sanctae Veneri Cupidinique
[4] vouit, si sibi restitutus essem
[5] desissemque truces vibrare iambos,
[6] electissima pessimi poetae
[7] scripta tardipedi deo daturam
[8] infelicibus ustulanda lignis.
[9] et hoc pessima se puella vidit
[10] iocose lepide vouere divis.
[11] nunc o caeruleo creata ponto,
[12] quae sanctum Idalium Vriosque apertos
[13] quaeque Ancona Cnidumque harundinosam
[14] colis quaeque Amathunta quaeque Golgos
[15] quaeque Durrachium Hadriae tabernam,
[16] acceptum face redditumque votum,
[17] si non illepidum neque invenustum est.
[18] at vos interea venite in ignem,
[19] pleni ruris et inficetiarum.
[20] annales Volusi, cacata carta.
Carmen XXXVII
[1] Salax taberna vosque contubernales,
[2] a pilleatis nona fratribus pila,
[3] solis putatis esse mentulas vobis,
[4] solis licere, quidquid est puellarum,
[5] confutuere et putare ceteros hircos?
[6] an, continenter quod sedetis insulsi
[7] centum an ducenti, non putatis ausurum
[8] me una ducentos irrumare sessores?
[9] atqui putate: namque totius vobis
[10] frontem tabernae sopionibus scribam.
[11] puella nam mi, quae meo sinu fugit,
[12] amata tantum quantum amabitur nulla,
[13] pro qua mihi sunt magna bella pugnata,
[14] consedit istic. hanc boni beatique
[15] omnes amatis, et quidem, quod indignum est,
[16] omnes pusilli et semitarii moechi;
[17] tu praeter omnes une de capillatis,
[18] cuniculosae Celtiberiae fili,
[19] Egnati. opaca quem bonum facit barba
[20] et dens Hibera defricatus urina.
Carmen XXXVIII
[1] Malest, Cornifici, tuo Catullo
[2] malest, me hercule, et laboriose,
[3] et magis magis in dies et horas.
[4] quem tu, quod minimum facillimumque est,
[5] qua solatus es allocutione?
[6] irascor tibi. sic meos amores?
[7] paulum quid lubet allocutionis,
[8] maestius lacrimis Simonideis.
Carmen XXXIX
[1] Egnatius, quod candidos habet dentes,
[2] renidet usque quaque. si ad rei ventum est
[3] subsellium, cum orator excitat fletum,
[4] renidet ille; si ad pii rogum fili
[5] lugetur, orba cum flet unicum mater,
[6] renidet ille. quidquid est, ubicumque est,
[7] quodcumque agit, renidet: hunc habet morbum,
[8] neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
[9] quare monendum est te mihi, bone Egnati.
[10] si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs
[11] aut pinguis Vmber aut obesus Etruscus
[12] aut Lanuvinus ater atque dentatus
[13] aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,
[14] aut quilubet, qui puriter lavit dentes,
[15] tamen renidere usque quaque te nollem:
[16] nam risu inepto res ineptior nulla est.
[17] nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,
[18] quod quisque minxit, hoc sibi solet mane
[19] dentem atque russam defricare gingivam,
[20] ut quo iste vester expolitior dens est,
[21] hoc te amplius bibisse praedicet loti.
Carmen XL
[1] Quaenam te mala mens, miselle Ravide,
[2] agit praecipitem in meos iambos?
[3] quis deus tibi non bene aduocatus
[4] vecordem parat excitare rixam?
[5] an ut pervenias in ora vulgi?
[6] quid vis? qualubet esse notus optas?
[7] eris, quandoquidem meos amores
[8] cum longa voluisti amare poena.
Carmen XLI
[1] Ameana puella defututa
[2] tota milia me decem poposcit,
[3] ista turpiculo puella naso,
[4] decoctoris amica Formiani.
[5] propinqui, quibus est puella curae,
[6] amicos medicosque convocate:
[7] non est sana puella, nec rogare
[8] qualis sit solet aes imaginosum.
Carmen XLII
[1] Adeste, hendecasyllabi, quot estis
[2] omnes undique, quotquot estis omnes.
[3] iocum me putat esse moecha turpis,
[4] et negat mihi nostra reddituram
[5] pugillaria, si pati potestis.
[6] persequamur eam et reflagitemus.
[7] quae sit, quaeritis? illa, quam videtis
[8] turpe incedere, mimice ac moleste
[9] ridentem catuli ore Gallicani.
[10] circumsistite eam, et reflagitate,
[11] ‘moecha putida, redde codicillos,
[12] redde putida moecha, codicillos!’
[13] non assis facis? o lutum, lupanar,
[14] aut si perditius potes quid esse.
[15] sed non est tamen hoc satis putandum.
[16] quod si non aliud potest ruborem
[17] ferreo canis exprimamus ore.
[18] conclamate iterum altiore voce.
[19] ‘moecha putide, redde codicillos,
[20] redde, putida moecha, codicillos!’
[21] sed nil proficimus, nihil movetur.
[22] mutanda est ratio modusque vobis,
[23] siquid proficere amplius potestis:
[24] ‘pudica et proba, redde codicillos.’
Carmen XLIII
[1] Salve, nec minimo puella naso
[2] nec bello pede nec nigris ocellis
[3] nec longis digitis nec ore sicco
[4] nec sane nimis elegante lingua,
[5] decoctoris amica Formiani.
[6] ten provincia narrat esse bellam?
[7] tecum Lesbia nostra comparatur?
[8] o saeclum insapiens et infacetum!
Carmen XLIV
[1] O Funde noster seu Sabine seu Tiburs
[2] (nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
[3] cordi Catullum laedere; at quibus cordi est,
[4] quovis Sabinum pignore esse contendunt),
[5] sed seu Sabine sive verius Tiburs,
[6] fui libenter in tua suburbana
[7] villa, malamque pectore expuli tussim,
[8] non inmerenti quam mihi meus venter,
[9] dum sumptuosas appeto, dedit, cenas.
[10] nam, Sestianus dum volo esse conviva,
[11] orationem in Antium petitorem
[12] plenam veneni et pestilentiae legi.
[13] hic me gravedo frigida et frequens tussis
[14] quassavit usque, dum in tuum sinum fugi,
[15] et me recuravi otioque et urtica.
[16] quare refectus maximas tibi grates
[17] ago, meum quod non es ulta peccatum.
[18] nec deprecor iam, si nefaria scripta
[19] Sesti recepso, quin gravedinem et tussim
[20] non mihi, sed ipsi Sestio ferat frigus,
[21] qui tunc vocat me, cum malum librum legi.
Carmen XLV
[1] Acmen Septimius suos amores
[2] tenens in gremio ‘mea’ inquit ‘Acme,
[3] ni te perdite amo atque amare porro
[4] omnes sum assidue paratus annos,
[5] quantum qui pote plurimum perire,
[6] solus in Libya Indiaque tosta
[7] caesio veniam obuius leoni.’
[8] hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
[9] dextra sternuit approbationem.
[10] at Acme leviter caput reflectens
[11] et dulcis pueri ebrios ocellos
[12] illo purpureo ore suaviata,
[13] ‘sic’ inquit ‘mea vita Septimille,
[14] huic uni domino usque serviamus,
[15] ut multo mihi maior acriorque
[16] ignis mollibus ardet in medullis.’
[17] hoc ut dixit, Amor sinistra ut ante
[18] dextra sternuit approbationem.
[19] nunc ab auspicio bono profecti
[20] mutuis animis amant amantur.
[21] unam Septimius misellus Acmen
[22] mavult quam Syrias Britanniasque:
[23] uno in Septimio fidelis Acme
[24] facit delicias libidinisque.
[25] quis ullos homines beatiores
[26] vidit, quis Venerem auspicatiorem?
Carmen XLVI
[1] Iam ver egelidos refert tepores,
[2] iam caeli furor aequinoctialis
[3] iucundis Zephyri silescit aureis.
[4] linquantur Phrygii, Catulle, campi
[5] Nicaeaeque ager uber aestuosae:
[6] ad claras Asiae volemus urbes.
[7] iam mens praetrepidans avet vagari,
[8] iam laeti studio pedes vigescunt.
[9] o dulces comitum valete coetus,
[10] longe quos simul a domo profectos
[11] diversae varie viae reportant.
Carmen XLVII
[1] Porci et Socration, duae sinistrae
[2] Pisonis, scabies famesque mundi,
[3] vos Veraniolo meo et Fabullo
[4] verpus praeposuit Priapus ille?
[5] vos convivia lauta sumptuose
[6] de die facitis, mei sodales
[7] quaerunt in trivio vocationes?
Carmen XLVIII
[1] Mellitos oculos tuos, Iuventi,
[2] si quis me sinat usque basiare,
[3] usque ad milia basiem trecenta
[4] nec numquam videar satur futurus,
[5] non si densior aridis aristis
[6] sit nostrae seges osculationis.
Carmen IL
[1] Disertissime Romuli nepotum,
[2] quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,
[3] quotque post aliis erunt in annis,
[4] gratias tibi maximas Catullus
[5] agit pessimus omnium poeta,
[6] tanto pessimus omnium poeta,
[7] quanto tu optimus omnium patronus.
Carmen L
[1] Hesterno, Licini, die otiosi
[2] multum lusimus in meis tabellis,
[3] ut convenerat esse delicatos:
[4] scribens versiculos uterque nostrum
[5] ludebat numero modo hoc modo illoc,
[6] reddens mutua per iocum atque vinum.
[7] atque illinc abii tuo lepore
[8] incensus, Licini, facetiisque,
[9] ut nec me miserum cibus iuvaret
[10] nec somnus tegeret quiete ocellos,
[11] sed toto indomitus furore lecto
[12] versarer, cupiens videre lucem,
[13] ut tecum loquerer, simulque ut essem.
[14] at defessa labore membra postquam
[15] semimortua lectulo iacebant,
[16] hoc, iucunde, tibi poema feci,
[17] ex quo perspiceres meum dolorem.
[18] nunc audax cave sis, precesque nostras,
[19] oramus, cave despuas, ocelle,
[20] ne poenas Nemesis reposcat a te.
[21] est vehemens dea: laedere hanc caveto.
Carmen LI
[1] Ille mi par esse deo videtur,
[2] ille, si fas est, superare divos,
[3] qui sedens aduersus identidem te
[4] spectat et audit
[5] dulce ridentem, misero quod omnis
[6] eripit sensus mihi: nam simul te,
[7] Lesbia, aspexi, nihil est super mi
[8] * * * [deest] * * *
[9] lingua sed torpet, tenuis sub artus
[10] flamma demanat, sonitu suopte
[11] tintinant aures gemina, teguntur
[12] lumina nocte.
[13] otium, Catulle, tibi molestum est:
[14] otio exsultas nimiumque gestis:
[15] otium et reges prius et beatas
[16] perdidit urbes.
Carmen LII
[1] Quid est, Catulle? quid moraris emori?
[2] sella in curuli struma Nonius sedet,
[3] per consulatum peierat Vatinius:
[4] quid est, Catulle? quid moraris emori?
Carmen LIII
[1] Risi nescio quem modo e corona,
[2] qui, cum mirifice Vatiniana
[3] meus crimina Calvos explicasset
[4] admirans ait haec manusque tollens,
[5] ‘di magni, salaputium disertum!’
Carmen LIV
[1] Othonis caput oppido est pusillum,
[2] et eri rustice semilauta crura,
[3] subtile et leve peditum Libonis,
[4] si non omnia, displicere vellem
[5] tibi et Sufficio seni recocto…
[6] irascere iterum meis iambis
[7] inmerentibus, unice imperator.
Carmen LV
[1] Oramus, si forte non molestum est,
[2] demonstres ubi sint tuae tenebrae.
[3] te Campo quaesivimus minore,
[4] te in Circo, te in omnibus libellis,
[5] te in templo summi Iovis sacrato.
[6] in Magni simul ambulatione
[7] femellas omnes, amice, prendi,
[8] quas vultu vidi tamen sereno.
[9] avelte, sic ipse flagitabam,
[10] Camerium mihi pessimae puellae.
[11] quaedam inquit, nudum reduc…
[12] ‘en hic in roseis latet papillis.’
[13] sed te iam ferre Herculi labos est;
[14] tanto te in fastu negas, amice.
[15] dic nobis ubi sis futurus, ede
[16] audacter, committe, crede luci.
[17] nunc te lacteolae tenent puellae?
[18] si linguam clauso tenes in ore,
[19] fructus proicies amoris omnes.
[20] verbosa gaudet Venus loquella.
[21] vel, si vis, licet obseres palatum,
[22] dum vestri sim particeps amoris.
Carmen LVI
[1] O rem ridiculam, Cato, et iocosam,
[2] dignamque auribus et tuo cachinno!
[3] ride quidquid amas, Cato, Catullum:
[4] res est ridicula et nimis iocosa.
[5] deprendi modo pupulum puellae
[6] trusantem; hunc ego, si placet Dionae,
[7] protelo rigida mea cecidi.
Carmen LVII
[1] Pulchre convenit improbis cinaedis,
[2] Mamurrae pathicoque Caesarique.
[3] nec mirum: maculae pares utrisque,
[4] urbana altera et illa Formiana,
[5] impressae resident nec eluentur:
[6] morbosi pariter, gemelli utrique,
[7] uno in lecticulo erudituli ambo,
[8] non hic quam ille magis vorax adulter,
[9] rivales socii puellularum.
[10] pulcre convenit improbis cinaedis.
Carmen LVIII
[1] Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa.
[2] illa Lesbia, quam Catullus unam
[3] plus quam se atque suos amavit omnes,
[4] nunc in quadriviis et angiportis
[5] glubit magnanimi Remi nepotes.
Carmen LVIIIb
* * * [I versi che seguono sono normalmente inseriti tra il verso 13 e il verso 14 del carme LV, ma i manoscritti lo riportano come componimento a parte.] * * *
[1] Non custos si fingar ille Cretum,
[2] non Ladas ego pinnipesue Perseus,
[3] non si Pegaseo ferar volatu,
[4] non Rhesi niveae citaeque bigae;
[5] adde huc plumipedas volatilesque,
[6] ventorumque simul require cursum,
[7] quos iunctos, Cameri, mihi dicares:
[8] defessus tamen omnibus medullis
[9] et multis languoribus peresus
[10] essem te mihi, amice, quaeritando.
Carmen LIX
[1] Bononiensis Rufa Rufulum fellat,
[2] uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis
[3] vidistis ipso rapere de rogo cenam,
[4] cum devolutum ex igne prosequens panem
[5] ab semiraso tunderetur ustore.
Carmen LX
[1] Num te leaena montibus Libystinis
[2] aut Scylla latrans infima inguinum parte
[3] tam mente dura procreavit ac taetra,
[4] ut supplicis vocem in novissimo casu
[5] contemptam haberes, a nimis fero corde?
Carmen LXI
[1] Collis o Heliconii
[2] cultor, Vraniae genus,
[3] qui rapis teneram ad virum
[4] virginem, o Hymenaee Hymen,
[5] o Hymen Hymenaee;
[6] cinge tempora floribus
[7] suave olentis amaraci,
[8] flammeum cape laetus, huc
[9] huc veni, niveo gerens
[10] luteum pede soccum;
[11] excitusque hilari die,
[12] nuptialia concinens
[13] voce carmina tinnula,
[14] pelle humum pedibus, manu
[15] pineam quate taedam.
[16] namque Iunia Manlio,
[17] qualis Idalium colens
[18] venit ad Phrygium Venus
[19] iudicem, bona cum bona
[20] nubet alite virgo,
[21] floridis velut enitens
[22] myrtus Asia ramulis
[23] quos Hamadryades deae
[24] ludicrum sibi roscido
[25] nutriunt umore.
[26] quare age, huc aditum ferens,
[27] perge linquere Thespiae
[28] rupis Aonios specus,
[29] nympha quos super irrigat
[30] frigerans Aganippe.
[31] ac domum dominam voca
[32] coniugis cupidam novi,
[33] mentem amore revinciens,
[34] ut tenax hedera huc et huc
[35] arborem implicat errans.
[36] vosque item simul, integrae
[37] virgines, quibus aduenit
[38] par dies, agite in modum
[39] dicite, o Hymenaee Hymen,
[40] o Hymen Hymenaee.
[41] ut libentius, audiens
[42] se citarier ad suum
[43] munus, huc aditum ferat
[44] dux bonae Veneris, boni
[45] coniugator amoris.
[46] quis deus magis est ama-
[47] tis petendus amantibus?
[48] quem colent homines magis
[49] caelitum, o Hymenaee Hymen,
[50] o Hymen Hymenaee?
[51] te suis tremulus parens
[52] invocat, tibi virgines
[53] zonula solvunt sinus,
[54] te timens cupida novos
[55] captat aure maritus.
[56] tu fero iuveni in manus
[57] floridam ipse puellulam
[58] dedis a gremio suae
[59] matris, o Hymenaee Hymen,
[60] o Hymen Hymenaee.
[61] nil potest sine te Venus,
[62] fama quod bona comprobet,
[63] commodi capere, at potest
[64] te volente. quis huic deo
[65] compararier ausit?
[66] nulla quit sine te domus
[67] liberos dare, nec parens
[68] stirpe nitier; ac potest
[69] te volente. quis huic deo
[70] compararier ausit?
[71] quae tuis careat sacris,
[72] non queat dare praesides
[73] terra finibus: at queat
[74] te volente. quis huic deo
[75] compararier ausit?
[76] claustra pandite ianuae.
[77] virgo adest. viden ut faces
[78] splendidas quatiunt comas?
[79] * * * [deest] * * *
[80] * * * [deest] * * *
[81] * * * [deest] * * *
[82] * * * [deest] * * *
[83] tardet ingenuus pudor.
[84] quem tamen magis audiens,
[85] flet quod ire necesse est.
[86] flere desine. non tibi Au-
[87] runculeia periculum est,
[88] ne qua femina pulcrior
[89] clarum ab Oceano diem
[90] viderit venientem.
[91] talis in vario solet
[92] divitis domini hortulo
[93] stare flos hyacinthinus.
[94] sed moraris, abit dies.
[95] prodeas nova nupta.
[96] prodeas nova nupta, si
[97] iam videtur, et audias
[98] nostra verba. viden? faces
[99] aureas quatiunt comas:
[100] prodeas nova nupta.
[101] non tuus levis in mala
[102] deditus vir adultera,
[103] probra turpia persequens,
[104] a tuis teneris volet
[105] secubare papillis,
[106] lenta sed velut adsitas
[107] vitis implicat arbores,
[108] implicabitur in tuum
[109] complexum. sed abit dies:
[110] prodeas nova nupta.
[111] o cubile, quod omnibus
[112] * * * [deest] * * *
[113] * * * [deest] * * *
[114] * * * [deest] * * *
[115] candido pede lecti,
[116] quae tuo veniunt ero,
[117] quanta gaudia, quae vaga
[118] nocte, quae medio die
[119] gaudeat! sed abit dies:
[120] prodeas nova nupta.
[121] tollite, o pueri, faces:
[122] flammeum video venire.
[123] ite concinite in modum
[124] ‘io Hymen Hymenaee io,
[125] io Hymen Hymenaee.’
[126] ne diu taceat procax
[127] Fescennina iocatio,
[128] nec nuces pueris neget
[129] desertum domini audiens
[130] concubinus amorem.
[131] da nuces pueris, iners
[132] concubine! satis diu
[133] lusisti nucibus: lubet
[134] iam servire Talasio.
[135] concubine, nuces da.
[136] sordebant tibi villicae,
[137] concubine, hodie atque heri:
[138] nunc tuum cinerarius
[139] tondet os. miser a miser
[140] concubine, nuces da.
[141] diceris male te a tuis
[142] unguentate glabris marite
[143] abstinere, sed abstine.
[144] io Hymen Hymenaee io,
[145] io Hymen Hymenaee.
[146] scimus haec tibi quae licent
[147] sola cognita, sed marito
[148] ista non eadem licent.
[149] io Hymen Hymenaee io,
[150] io Hymen Hymenaee.
[151] nupta, tu quoque quae tuus
[152] vir petet cave ne neges,
[153] ni petitum aliunde eat.
[154] io Hymen Hymenaee io,
[155] io Hymen Hymenaee.
[156] en tibi domus ut potens
[157] et beata viri tui,
[158] quae tibi sine serviat
[159] (io Hymen Hymenaee io,
[160] io Hymen Hymenaee)
[161] usque dum tremulum movens
[162] cana tempus anilitas
[163] omnia omnibus annuit.
[164] io Hymen Hymenaee io,
[165] io Hymen Hymenaee.
[166] transfer omine cum bono
[167] limen aureolos pedes,
[168] rasilemque subi forem.
[169] io Hymen Hymenaee io,
[170] io Hymen Hymenaee.
[171] aspice intus ut accubans
[172] vir tuus Tyrio in toro
[173] totus immineat tibi.
[174] io Hymen Hymenaee io,
[175] io Hymen Hymenaee.
[176] illi non minus ac tibi
[177] pectore uritur intimo
[178] flamma, sed penite magis.
[179] io Hymen Hymenaee io,
[180] io Hymen Hymenaee.
[181] mitte brachiolum teres,
[182] praetextate, puellulae:
[183] iam cubile adeat viri.
[184] io Hymen Hymenaee io,
[185] io Hymen Hymenaee.
[186] vos bonae senibus viris
[187] cognitae bene feminae,
[188] collocate puellulam.
[189] io Hymen Hymenaee io,
[190] io Hymen Hymenaee.
[191] iam licet venias, marite:
[192] uxor in thalamo tibi est,
[193] ore floridulo nitens,
[194] alba parthenice velut
[195] luteumue papaver.
[196] at, marite, ita me iuvent
[197] caelites, nihilo minus
[198] pulcer es, neque te Venus
[199] neglegit. sed abit dies:
[200] perge, ne remorare.
[201] non diu remoratus es:
[202] iam venis. bona te Venus
[203] iuverit, quoniam palam
[204] quod cupis cupis, et bonum
[205] non abscondis amorem.
[206] ille pulveris Africi
[207] siderumque micantium
[208] subducat numerum prius,
[209] qui vestri numerare volt
[210] multa milia ludi.
[211] ludite ut lubet, et brevi
[212] liberos date. non decet
[213] tam vetus sine liberis
[214] nomen esse, sed indidem
[215] semper ingenerari.
[216] Torquatus volo parvulus
[217] matris e gremio suae
[218] porrigens teneras manus
[219] dulce rideat ad patrem
[220] semihiante labello.
[221] sit suo similis patri
[222] Manlio et facile insciis
[223] noscitetur ab omnibus,
[224] et pudicitiam suae
[225] matris indicet ore.
[226] talis illius a bona
[227] matre laus genus approbet,
[228] qualis unica ab optima
[229] matre Telemacho manet
[230] fama Penelopeo.
[231] claudite ostia, virgines:
[232] lusimus satis. at boni
[233] coniuges, bene vivite et
[234] munere assiduo valentem
[235] exercete iuventam.
Carmen LXII
[1] Vesper adest, iuvenes, consurgite: Vesper Olympo
[2] exspectata diu vix tandem lumina tollit.
[3] surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas,
[4] iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.
[5] Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
[6] Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra;
[7] nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.
[8] sic certest; viden ut perniciter exsiluere?
[9] non temere exsiluere, canent quod vincere par est.
[10] Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
[11] non facilis nobis, aequales, palma parata est:
[12] aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
[13] non frustra meditantur: habent memorabile quod sit;
[14] nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
[15] nos alio mentes, alio divisimus aures;
[16] iure igitur vincemur: amat victoria curam.
[17] quare nunc animos saltem convertite vestros;
[18] dicere iam incipient, iam respondere decebit.
[19] Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
[20] Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis?
[21] qui natam possis complexu avellere matris,
[22] complexu matris retinentem avellere natam,
[23] et iuveni ardenti castam donare puellam.
[24] quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
[25] Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
[26] Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis?
[27] qui desponsa tua firmes conubia flamma,
[28] quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,
[29] nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
[30] quid datur a divis felici optatius hora?
[31] Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
[32] Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam.
[33] * * * [deest] * * *
[34] * * * [deest] * * *
[35] namque tuo aduentu vigilat custodia semper,
[36] nocte latent fures, quos idem saepe revertens,
[37] Hespere, mutato comprendis nomine Eous
[38] at lubet innuptis ficto te carpere questu.
[39] quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
[40] Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
[41] Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis,
[42] ignotus pecori, nullo convolsus aratro,
[43] quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber;
[44] multi illum pueri, multae optavere puellae:
[45] idem cum tenui carptus defloruit ungui,
[46] nulli illum pueri, nullae optavere puellae:
[47] sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
[48] cum castum amisit polluto corpore florem,
[49] nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.
[50] Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
[51] Vt vidua in nudo vitis quae nascitur arvo,
[52] numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,
[53] sed tenerum prono deflectens pondere corpus
[54] iam iam contingit summum radice flagellum;
[55] hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci:
[56] at si forte eadem est ulmo coniuncta marito,
[57] multi illam agricolae, multi coluere iuvenci:
[58] sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit;
[59] cum par conubium maturo tempore adepta est,
[60] cara viro magis et minus est invisa parenti.
[61] Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
[62] Et tu ne pugna cum tali coniuge virgo.
[63] non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse,
[64] ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
[65] virginitas non tota tua est, ex parte parentum est,
[66] tertia pars patrest, pars est data tertia matri,
[67] tertia sola tua est: noli pugnare duobus,
[68] qui genero suo iura simul cum dote dederunt.
[69] Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!
Carmen LXIII
[1] Super alta vectus Attis celeri rate maria,
[2] Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit,
[3] adiitque opaca silvis redimita loca deae,
[4] stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis,
[5] devolsit ili acuto sibi pondera silice,
[6] itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro,
[7] etiam recente terrae sola sanguine maculans,
[8] niveis citata cepit manibus leve typanum,
[9] typanum tuum, Cybebe, tua, mater initia,
[10] quatiensque terga tauri teneris cava digitis
[11] canere haec suis adorta est tremebunda comitibus.
[12] ‘agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,
[13] simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,
[14] aliena quae petentes velut exules loca
[15] sectam meam exsecutae duce me mihi comites
[16] rapidum salum tulistis truculentaque pelagi
[17] et corpus evirastis Veneris nimio odio;
[18] hilarate erae citatis erroribus animum.
[19] mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini
[20] Phrygiam ad domum Cybebes, Phrygia ad nemora deae,
[21] ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant,
[22] tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,
[23] ubi capita Maenades vi iaciunt hederigerae,
[24] ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
[25] ubi suevit illa divae volitare vaga cohors,
[26] quo nos decet citatis celerare tripudiis.’
[27] simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier,
[28] thiasus repente linguis trepidantibus ululat,
[29] leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant.
[30] viridem citus adit Idam properante pede chorus.
[31] furibunda simul anhelans vaga vadit animam agens
[32] comitata tympano Attis per opaca nemora dux,
[33] veluti iuvenca vitans onus indomita iugi;
[34] rapidae ducem sequuntur Gallae properipedem.
[35] itaque, ut domum Cybebes tetigere lassulae,
[36] nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.
[37] piger his labante languore oculos sopor operit;
[38] abit in quiete molli rabidus furor animi.
[39] sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
[40] lustravit aethera album, sola dura, mare ferum,
[41] pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,
[42] ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit;
[43] trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
[44] ita de quiete molli rapida sine rabie
[45] simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,
[46] liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,
[47] animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.
[48] ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis,
[49] patriam allocuta maestast ita voce miseriter.
[50] ‘patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
[51] ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae
[52] famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
[53] ut aput nivem et ferarum gelida stabula forem,
[54] et earum omnia adirem furibunda latibula,
[55] ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
[56] cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,
[57] rabie fera carens dum breve tempus animus est.
[58] egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
[59] patria, bonis, amicis, genitoribus abero?
[60] abero foro, palaestra, stadio et gyminasiis?
[61] miser a miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
[62] quod enim genus figurast, ego non quod obierim?
[63] ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,
[64] ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:
[65] mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
[66] mihi floridis corollis redimita domus erat,
[67] linquendum ubi esset orto mihi Sole cubiculum.
[68] ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
[69] ego Maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?
[70] ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?
[71] ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
[72] ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?
[73] iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.’
[74] roseis ut huic labellis sonitus citus abiit
[75] geminas deorum ad aures nova nuntia referens,
[76] ibi iuncta iuga resolvens Cybele leonibus
[77] laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.
[78] ‘agedum,’ inquit ‘age ferox i, fac ut hunc furor
[79] fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
[80] mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
[81] age caede terga cauda, tua verbera patere,
[82] fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,
[83] rutilam ferox torosa cervice quate iubam.’
[84] ait haec minax Cybebe religatque iuga manu.
[85] ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo,
[86] vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.
[87] at ubi umida albicantis loca litoris adiit,
[88] teneramque vidit Attin prope marmora pelagi,
[89] facit impetum. illa demens fugit in nemora fera;
[90] ibi semper omne vitae spatium famula fuit.
[91] dea, magna dea, Cybebe, dea domina Dindymi,
[92] procul a mea tuos sit furor omnis, era, domo:
[93] alios age incitatos, alios age rabidos.
Carmen LXIV
[1] Peliaco quondam prognatae vertice pinus
[2] dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
[3] Phasidos ad fluctus et fines Aeetaeos,
[4] cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
[5] auratam optantes Colchis avertere pellem
[6] ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
[7] caerula verrentes abiegnis aequora palmis.
[8] diva quibus retinens in summis urbibus arces
[9] ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
[10] pinea coniungens inflexae texta carinae.
[11] illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten;
[12] quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor
[13] tortaque remigio spumis incanuit unda,
[14] emersere freti candenti e gurgite vultus
[15] aequoreae monstrum Nereides admirantes.
[16] illa, atque alia, viderunt luce marinas
[17] mortales oculis nudato corpore Nymphas
[18] nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
[19] tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
[20] tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
[21] tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
[22] o nimis optato saeclorum tempore nati
[23] heroes, salvete, deum genus! o bona matrum
[24] progenies, salvete iter * * *
[25] vos ego saepe, meo vos carmine compellabo.
[26] teque adeo eximie taedis felicibus aucte,
[27] Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
[28] ipse suos divum genitor concessit amores;
[29] tene Thetis tenuit pulcerrima Nereine?
[30] tene suam Tethys concessit ducere neptem,
[31] Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?
[32] quae simul optatae finito tempore luces
[33] aduenere, domum conventu tota frequentat
[34] Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
[35] dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.
[36] deseritur Cieros, linquunt Pthiotica Tempe
[37] Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
[38] Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
[39] rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
[40] non humilis curvis purgatur vinea rastris,
[41] non glebam prono convellit vomere taurus,
[42] non falx attenuat frondatorum arboris umbram,
[43] squalida desertis rubigo infertur aratris.
[44] ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
[45] regia, fulgenti splendent auro atque argento.
[46] candet ebur soliis, collucent pocula mensae,
[47] tota domus gaudet regali splendida gaza.
[48] pulvinar vero divae geniale locatur
[49] sedibus in mediis, Indo quod dente politum
[50] tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
[51] haec vestis priscis hominum variata figuris
[52] heroum mira virtutes indicat arte.
[53] namque fluentisono prospectans litore Diae,
[54] Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
[55] indomitos in corde gerens Ariadna furores,
[56] necdum etiam sese quae visit visere credit,
[57] utpote fallaci quae tum primum excita somno
[58] desertam in sola miseram se cernat harena.
[59] immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,
[60] irrita ventosae linquens promissa procellae.
[61] quem procul ex alga maestis Minois ocellis,
[62] saxea ut effigies bacchantis, prospicit, eheu,
[63] prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
[64] non flavo retinens subtilem vertice mitram,
[65] non contecta levi velatum pectus amictu,
[66] non tereti strophio lactentis vincta papillas,
[67] omnia quae toto delapsa e corpore passim
[68] ipsius ante pedes fluctus salis alludebant.
[69] sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
[70] illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
[71] toto animo, tota pendebat perdita mente.
[72] misera, assiduis quam luctibus externavit
[73] spinosas Erycina serens in pectore curas,
[74] illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus
[75] egressus curvis e litoribus Piraei
[76] attigit iniusti regis Gortynia templa.
[77] nam perhibent olim crudeli peste coactam
[78] Androgeoneae poenas exsolvere caedis
[79] electos iuvenes simul et decus innuptarum
[80] Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
[81] quis angusta malis cum moenia vexarentur,
[82] ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
[83] proicere optavit potius quam talia Cretam
[84] funera Cecropiae nec funera portarentur.
[85] atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
[86] magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.
[87] hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
[88] regia, quam suavis exspirans castus odores
[89] lectulus in molli complexu matris alebat,
[90] quales Eurotae praecingunt flumina myrtus
[91] aurave distinctos educit verna colores,
[92] non prius ex illo flagrantia declinavit
[93] lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
[94] funditus atque imis exarsit tota medullis.
[95] heu misere exagitans immiti corde furores
[96] sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,
[97] quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
[98] qualibus incensam iactastis mente puellam
[99] fluctibus, in flavo saepe hospite suspirantem!
[100] quantos illa tulit languenti corde timores!
[101] quanto saepe magis fulgore expalluit auri,
[102] cum saevum cupiens contra contendere monstrum
[103] aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis!
[104] non ingrata tamen frustra munuscula divis
[105] promittens tacito succepit vota labello.
[106] nam velut in summo quatientem brachia Tauro
[107] quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
[108] indomitus turbo contorquens flamine robur,
[109] eruit (illa procul radicitus exturbata
[110] prona cadit, late quaevis cumque obuia frangens,)
[111] sic domito saevum prostravit corpore Theseus
[112] nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
[113] inde pedem sospes multa cum laude reflexit
[114] errabunda regens tenui vestigia filo,
[115] ne labyrintheis e flexibus egredientem
[116] tecti frustraretur inobservabilis error.
[117] sed quid ego a primo digressus carmine plura
[118] commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
[119] ut consanguineae complexum, ut denique matris,
[120] quae misera in gnata deperdita laeta
[121] omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem:
[122] aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae
[123] aut ut eam devinctam lumina somno
[124] liquerit immemori discedens pectore coniunx?
[125] saepe illam perhibent ardenti corde furentem
[126] clarisonas imo fudisse e pectore voces,
[127] ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
[128] unde aciem pelagi vastos protenderet aestus,
[129] tum tremuli salis aduersas procurrere in undas
[130] mollia nudatae tollentem tegmina surae,
[131] atque haec extremis maestam dixisse querellis,
[132] frigidulos udo singultus ore cientem:
[133] ‘sicine me patriis avectam, perfide, ab aris
[134] perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
[135] sicine discedens neglecto numine divum,
[136] immemor a! devota domum periuria portas?
[137] nullane res potuit crudelis flectere mentis
[138] consilium? tibi nulla fuit clementia praesto,
[139] immite ut nostri vellet miserescere pectus?
[140] at non haec quondam blanda promissa dedisti
[141] voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,
[142] sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos,
[143] quae cuncta aereii discerpunt irrita venti.
[144] nunc iam nulla viro iuranti femina credat,
[145] nulla viri speret sermones esse fideles;
[146] quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,
[147] nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
[148] sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,
[149] dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
[150] certe ego te in medio versantem turbine leti
[151] eripui, et potius germanum amittere crevi,
[152] quam tibi fallaci supremo in tempore dessem.
[153] pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
[154] praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra.
[155] quaenam te genuit sola sub rupe leaena,
[156] quod mare conceptum spumantibus exspuit undis,
[157] quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Carybdis,
[158] talia qui reddis pro dulci praemia vita?
[159] si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
[160] saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
[161] attamen in vestras potuisti ducere sedes,
[162] quae tibi iucundo famularer serva labore,
[163] candida permulcens liquidis vestigia lymphis,
[164] purpureave tuum consternens veste cubile.
[165] sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris,
[166] externata malo, quae nullis sensibus auctae
[167] nec missas audire queunt nec reddere voces?
[168] ille autem prope iam mediis versatur in undis,
[169] nec quisquam apparet vacua mortalis in alga.
[170] sic nimis insultans extremo tempore saeva
[171] fors etiam nostris invidit questibus auris.
[172] Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
[173] Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
[174] indomito nec dira ferens stipendia tauro
[175] perfidus in Cretam religasset navita funem,
[176] nec malus hic celans dulci crudelia forma
[177] consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
[178] nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
[179] Idaeosne petam montes? at gurgite lato
[180] discernens ponti truculentum dividit aequor.
[181] an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui
[182] respersum iuvenem fraterna caede secuta?
[183] coniugis an fido consoler memet amore?
[184] quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
[185] praeterea nullo colitur sola insula tecto,
[186] nec patet egressus pelagi cingentibus undis.
[187] nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
[188] omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.
[189] non tamen ante mihi languescent lumina morte,
[190] nec prius a fesso secedent corpore sensus,
[191] quam iustam a divis ecam prodita multam
[192] caelestumque fidem postrema comprecer hora.
[193] quare facta virum multantes vindice poena
[194] Eumenides, quibus anguino redimita capillo
[195] frons exspirantis praeportat pectoris iras,
[196] huc huc aduentate, meas audite querellas,
[197] quas ego, vae misera, extremis proferre medullis
[198] cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
[199] quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
[200] vos nolite pati nostrum vanescere luctum,
[201] sed quali solam Theseus me mente reliquit,
[202] tali mente, deae, funestet seque suosque.’
[203] has postquam maesto profudit pectore voces,
[204] supplicium saevis ecens anxia factis,
[205] annuit invicto caelestum numine rector;
[206] quo motu tellus atque horrida contremuerunt
[207] aequora concussitque micantia sidera mundus.
[208] ipse autem caeca mentem caligine Theseus
[209] consitus oblito dimisit pectore cuncta,
[210] quae mandata prius constanti mente tenebat,
[211] dulcia nec maesto sustollens signa parenti
[212] sospitem Erechtheum se ostendit visere portum.
[213] namque ferunt olim, classi cum moenia divae
[214] linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
[215] talia complexum iuveni mandata dedisse:
[216] ‘gnate mihi longa iucundior unice vita,
[217] gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,
[218] reddite in extrema nuper mihi fine senectae,
[219] quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus
[220] eripit invito mihi te, cui languida nondum
[221] lumina sunt gnati cara saturata figura,
[222] non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
[223] nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
[224] sed primum multas expromam mente querellas,
[225] canitiem terra atque infuso pulvere foedans,
[226] inde infecta vago suspendam lintea malo,
[227] nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
[228] carbasus obscurata dicet ferrugine Hibera.
[229] quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
[230] quae nostrum genus ac sedes defendere Erecthei
[231] annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,
[232] tum vero facito ut memori tibi condita corde
[233] haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas;
[234] ut simul ac nostros invisent lumina collis,
[235] funestam antennae deponant undique vestem,
[236] candidaque intorti sustollant vela rudentes,
[237] quam primum cernens ut laeta gaudia mente
[238] agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.’
[239] haec mandata prius constanti mente tenentem
[240] Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
[241] aereum nivei montis liquere cacumen.
[242] at pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
[243] anxia in assiduos absumens lumina fletus,
[244] cum primum infecti conspexit lintea veli,
[245] praecipitem sese scopulorum e vertice iecit,
[246] amissum credens immiti Thesea fato.
[247] sic funesta domus ingressus tecta paterna
[248] morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctum
[249] obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.
[250] quae tum prospectans cedentem maesta carinam
[251] multiplices animo voluebat saucia curas.
[252] at parte ex alia florens volitabat Iacchus
[253] cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
[254] te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
[255] * * * [deest] * * *
[256] quae tum alacres passim lymphata mente furebant
[257] euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.
[258] harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
[259] pars e divolso iactabant membra iuvenco,
[260] pars sese tortis serpentibus incingebant,
[261] pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
[262] orgia quae frustra cupiunt audire profani;
[263] plangebant aliae proceris tympana palmis,
[264] aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant;
[265] multis raucisonos efflabant cornua bombos
[266] barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
[267] talibus amplifice vestis decorata figuris
[268] pulvinar complexa suo velabat amictu.
[269] quae postquam cupide spectando Thessala pubes
[270] expleta est, sanctis coepit decedere divis.
[271] hic, qualis flatu placidum mare matutino
[272] horrificans Zephyrus proclivas incitat undas,
[273] Aurora exoriente vagi sub limina Solis,
[274] quae tarde primum clementi flamine pulsae
[275] procedunt leviterque sonant plangore cachinni,
[276] post vento crescente magis magis increbescunt,
[277] purpureaque procul nantes ab luce refulgent:
[278] sic tum vestibuli linquentes regia tecta
[279] ad se quisque vago passim pede discedebant.
[280] quorum post abitum princeps e vertice Pelei
[281] aduenit Chiron portans silvestria dona:
[282] nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis
[283] montibus ora creat, quos propter fluminis undas
[284] aura parit flores tepidi fecunda Favoni,
[285] hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
[286] quo permulsa domus iucundo risit odore.
[287] confestim Penios adest, viridantia Tempe,
[288] Tempe, quae silvae cingunt super impendentes,
[289] Minosim linquens doris celebranda choreis,
[290] non vacuos: namque ille tulit radicitus altas
[291] fagos ac recto proceras stipite laurus,
[292] non sine nutanti platano lentaque sorore
[293] flammati Phaethontis et aerea cupressu.
[294] haec circum sedes late contexta locavit,
[295] vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
[296] post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,
[297] extenuata gerens veteris vestigia poenae,
[298] quam quondam silici restrictus membra catena
[299] persoluit pendens e verticibus praeruptis.
[300] inde pater divum sancta cum coniuge natisque
[301] aduenit caelo, te solum, Phoebe, relinquens
[302] unigenamque simul cultricem montibus Idri:
[303] Pelea nam tecum pariter soror aspernata est,
[304] nec Thetidis taedas voluit celebrare iugales.
[305] qui postquam niveis flexerunt sedibus artus
[306] large multiplici constructae sunt dape mensae,
[307] cum interea infirmo quatientes corpora motu
[308] veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
[309] his corpus tremulum complectens undique vestis
[310] candida purpurea talos incinxerat ora,
[311] at roseae niveo residebant vertice vittae,
[312] aeternumque manus carpebant rite laborem.
[313] laeva colum molli lana retinebat amictum,
[314] dextera tum leviter deducens fila supinis
[315] formabat digitis, tum prono in pollice torquens
[316] libratum tereti versabat turbine fusum,
[317] atque ita decerpens aequabat semper opus dens,
[318] laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
[319] quae prius in levi fuerant exstantia filo:
[320] ante pedes autem candentis mollia lanae
[321] vellera virgati custodibant calathisci.
[322] haec tum clarisona pellentes vellera voce
[323] talia divino fuderunt carmine fata,
[324] carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.
[325] o decus eximium magnis virtutibus augens,
[326] Emathiae tutamen, Opis carissime nato,
[327] accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,
[328] veridicum oraclum: sed vos, quae fata sequuntur,
[329] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[330] adueniet tibi iam portans optata maritis
[331] Hesperus, adueniet fausto cum sidere coniunx,
[332] quae tibi flexanimo mentem perfundat amore,
[333] languidulosque paret tecum coniungere somnos,
[334] levia substernens robusto bracchia collo.
[335] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[336] nulla domus tales umquam contexit amores,
[337] nullus amor tali coniunxit foedere amantes,
[338] qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
[339] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[340] nascetur vobis expers terroris Achilles,
[341] hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
[342] qui persaepe vago victor certamine cursus
[343] flammea praevertet celeris vestigia cervae.
[344] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[345] non illi quisquam bello se conferet heros,
[346] cum Phrygii Teucro manabunt sanguine
[347] Troicaque obsidens longinquo moenia bello,
[348] periuri Pelopis vastabit tertius heres.
[349] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[350] illius egregias virtutes claraque facta
[351] saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
[352] cum incultum cano solvent a vertice crinem,
[353] putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
[354] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[355] namque velut densas praecerpens messor aristas
[356] sole sub ardenti flaventia demetit arva,
[357] Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
[358] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[359] testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
[360] quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
[361] cuius iter caesis angustans corporum acervis
[362] alta tepefaciet permixta flumina caede.
[363] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[364] denique testis erit morti quoque reddita praeda,
[365] cum teres excelso coacervatum aggere bustum
[366] excipiet niveos perculsae virginis artus.
[367] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[368] nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
[369] urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
[370] alta Polyxenia madefient caede sepulcra;
[371] quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,
[372] proiciet truncum summisso poplite corpus.
[373] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[374] quare agite optatos animi coniungite amores.
[375] accipiat coniunx felici foedere divam,
[376] dedatur cupido iam dudum nupta marito.
[377] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[378] non illam nutrix orienti luce revisens
[379] hesterno collum poterit circumdare filo,
[380] anxia nec mater discordis maesta puellae
[381] secubitu caros mittet sperare nepotes.
[382] currite ducentes subtegmina, currite, fusi.
[383] talia praefantes quondam felicia Pelei
[384] carmina divino cecinerunt pectore Parcae.
[385] praesentes namque ante domos invisere castas
[386] heroum, et sese mortali ostendere coetu,
[387] caelicolae nondum spreta pietate solebant.
[388] saepe pater divum templo in fulgente revisens,
[389] annua cum festis venissent sacra diebus,
[390] conspexit terra centum procumbere tauros.
[391] saepe vagus Liber Parnasi vertice summo
[392] Thyiadas effusis evantis crinibus egit,
[393] cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
[394] acciperent laeti divum fumantibus aris.
[395] saepe in letifero belli certamine Mavors
[396] aut rapidi Tritonis era aut Amarunsia virgo
[397] armatas hominum est praesens hortata catervas.
[398] sed postquam tellus scelere est imbuta nefando
[399] iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
[400] perfudere manus fraterno sanguine fratres,
[401] destitit extinctos gnatus lugere parentes,
[402] optavit genitor primaevi funera nati,
[403] liber ut innuptae poteretur flore novercae,
[404] ignaro mater substernens se impia nato
[405] impia non verita est divos scelerare penates.
[406] omnia fanda nefanda malo permixta furore
[407] iustificam nobis mentem avertere deorum.
[408] quare nec talis dignantur visere coetus,
[409] nec se contingi patiuntur lumine claro.
Carmen LXV
[1] Etsi me assiduo confectum cura dolore
[2] sevocat a doctis, Ortale, virginibus,
[3] nec potis est dulcis Musarum expromere fetus
[4] mens animi, tantis fluctuat ipsa malis –
[5] namque mei nuper Lethaeo in gurgite fratris
[6] pallidulum manans alluit unda pedem,
[7] Troia Rhoeteo quem subter litore tellus
[8] ereptum nostris obterit ex oculis.
[9] * * * [deest] * * *
[10] numquam ego te, vita frater amabilior,
[11] aspiciam posthac? at certe semper amabo,
[12] semper maesta tua carmina morte canam,
[13] qualia sub densis ramorum concinit umbris
[14] Daulias, absumpti fata gemens Ityli –
[15] sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto
[16] haec expressa tibi carmina Battiadae,
[17] ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
[18] effluxisse meo forte putes animo,
[19] ut missum sponsi furtivo munere malum
[20] procurrit casto virginis e gremio,
[21] quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
[22] dum aduentu matris prosilit, excutitur,
[23] atque illud prono praeceps agitur decursu,
[24] huic manat tristi conscius ore rubor.
Carmen LXVI
[1] Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
[2] qui stellarum ortus comperit atque obitus,
[3] flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
[4] ut cedant certis sidera temporibus,
[5] ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans
[6] dulcis amor gyro devocet aereo:
[7] idem me ille Conon caelesti in limine vidit
[8] e Beroniceo vertice caesariem
[9] fulgentem clare, quam multis illa dearum
[10] levia protendens brachia pollicita est,
[11] qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
[12] vastatum finis iverat Assyrios,
[13] dulcia nocturnae portans vestigia rixae,
[14] quam de virgineis gesserat exuviis.
[15] estne novis nuptis odio Venus? anne parentum
[16] frustrantur falsis gaudia lacrimulis,
[17] ubertim thalami quas intra limina fundunt?
[18] non, ita me divi, vera gemunt, iverint.
[19] id mea me multis docuit regina querellis
[20] invisente novo proelia torva viro.
[21] et tu non orbum luxti deserta cubile,
[22] sed fratris cari flebile discidium?
[23] quam penitus maestas exedit cura medullas!
[24] ut tibi tunc toto pectore sollicitae
[25] sensibus ereptis mens excidit! at ego certe
[26] cognoram a parva virgine magnanimam.
[27] anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es
[28] coniugium, quod non fortior ausitalis?
[29] sed tum maesta virum mittens quae verba locuta est!
[30] Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!
[31] quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
[32] non longe a caro corpore abesse volunt?
[33] atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
[34] non sine taurino sanguine pollicita es,
[35] si reditum tetulisset. is haut in tempore longo
[36] captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
[37] quis ego pro factis caelesti reddita coetu
[38] pristina vota novo munere dissolvo.
[39] invita, o regina, tuo de vertice cessi,
[40] invita: adiuro teque tuumque caput,
[41] digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:
[42] sed qui se ferro postulet esse parem?
[43] ille quoque eversus mons est, quem maximum in oris
[44] progenies Thiae clara supervehitur,
[45] cum Medi peperere novum mare, cumque iuventus
[46] per medium classi barbara navit Athon.
[47] quid facient crines, cum ferro talia cedant?
[48] Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
[49] et qui principio sub terra quaerere venas
[50] institit ac ferri stringere duritiem!
[51] abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
[52] lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
[53] unigena impellens nutantibus aera pennis
[54] obtulit Arsinoes Locridis ales equos,
[55] isque per aetherias me tollens avolat umbras
[56] et Veneris casto collocat in gremio.
[57] ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat
[58] Graiia Canopitis incola litoribus.
[59] hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli
[60] ex Ariadnaeis aurea temporibus
[61] fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
[62] devotae flavi verticis exuviae,
[63] uvidulam a fluctu cedentem ad templa deum me
[64] sidus in antiquis diva novum posuit.
[65] Virginis et saevi contingens namque Leonis
[66] lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
[67] vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
[68] qui vix sero alto mergitur Oceano.
[69] sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
[70] lux autem canae Tethyi restituit
[71] (pace tua fari hic liceat, Ramnusia virgo,
[72] namque ego non ullo vera timore tegam,
[73] nec si me infestis discerpent sidera dictis,
[74] condita quin veri pectoris evolvam),
[75] non his tam laetor rebus, quam me afore semper,
[76] afore me a dominae vertice discrucior,
[77] quicum ego, dum virgo quondam fuit omnibus expers
[78] unguentis, una milia multa bibi.
[79] nunc vos, optato quas iunxit lumine taeda,
[80] non prius unanimis corpora coniugibus
[81] tradite nudantes reiecta veste papillas,
[82] quam iucunda mihi munera libet onyx,
[83] vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
[84] sed quae se impuro dedit adulterio,
[85] illius a mala dona levis bibat irrita pulvis:
[86] namque ego ab indignis praemia nulla peto.
[87] sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,
[88] semper amor sedes incolat assiduus.
[89] tu vero, regina, tuens cum sidera divam
[90] placabis festis luminibus Venerem,
[91] unguinis expertem non siris esse tuam me,
[92] sed potius largis affice muneribus.
[93] sidera corruerint utinam! coma regia fiam,
[94] proximus Hydrochoi fulgeret Oarion!
Carmen LXVII
[1] O dulci iucunda viro, iucunda parenti,
[2] salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
[3] ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
[4] olim, cum sedes ipse senex tenuit,
[5] quamque ferunt rursus gnato servisse maligne,
[6] postquam es porrecto facta marita sene.
[7] dic agedum nobis, quare mutata feraris
[8] in dominum veterem deservisse fidem.
[9] ‘Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
[10] culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,
[11] nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
[12] verum istius populi ianua qui te facit,
[13] qui quacumque aliquid reperitur non bene factum
[14] ad me omnes clamant: ianua, culpatua est.’
[15] Non istuc satis est uno te dicere verbo.
[16] sed facere ut quivis sentiat et videat.
[17] ‘Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat?’
[18] Nos volumus: nobis dicere ne dubita.
[19] ‘Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
[20] falsum est. non illam vir prior attigerit,
[21] languidior tenera cui pendens sicula beta.
[22] numquam se mediam sustulit ad tunicam;
[23] sed pater illius gnati violasse cubile
[24] dicitur et miseram conscelerasse domum,
[25] sive quod impia mens caeco flagrabat amore,
[26] seu quod iners sterili semine natus erat,
[27] ut quaerendum unde foret nervosius illud,
[28] quod posset zonam solvere virgineam.’
[29] Egregium narras mira pietate parentem.
[30] qui ipse sui gnati minxerit in gremium.
[31] Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere
[32] Brixia Cycneae supposita speculae,
[33] flavus quam molli praecurrit flumine Mella,
[34] Brixia Veronae mater amata meae,
[35] sed de Postumio et Corneli narrat amore,
[36] cum quibus illa malum fecit adulterium.
[37] dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, ianua, nosti,
[38] cui numquam domini limine abesse licet,
[39] nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
[40] tantum operire soles aut aperire domum?
[41] saepe illam audivi furtiva voce loquentem
[42] solam cum ancillis haec sua flagitia,
[43] nomine dicentem quos diximus, utpote quae mi
[44] speraret nec linguam esse nec auriculam.
[45] praeterea addebat quendam, quem dicere nolo
[46] nomine, ne tollat rubra supercilia.
[47] longus homo est, magnas cui lites intulit olim
[48] falsum mendaci ventre puerperium.’
Carmen LXVIII
[1] Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo
[2] conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,
[3] naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis
[4] sublevem et a mortis limine restituam,
[5] quem neque sancta Venus molli requiescere somno
[6] desertum in lecto caelibe perpetitur,
[7] nec veterum dulci scriptorum carmine Musae
[8] oblectant, cum mens anxia pervigilat:
[9] id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,
[10] muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.
[11] sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani,
[12] neu me odisse putes hospitis officium,
[13] accipe, quis merser fortunae fluctibus ipse,
[14] ne amplius a misero dona beata petas.
[15] tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,
[16] iucundum cum aetas florida ver ageret,
[17] multa satis lusi: non est dea nescia nostri,
[18] quae dulcem curis miscet amaritiem.
[19] sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors
[20] abstulit. o misero frater adempte mihi,
[21] tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,
[22] tecum una tota est nostra sepulta domus,
[23] omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
[24] quae tuus in vita dulcis alebat amor.
[25] cuius ego interitu tota de mente fugavi
[26] haec studia atque omnes delicias animi.
[27] quare, quod scribis Veronae turpe Catullo
[28] esse, quod hic quisquis de meliore nota
[29] frigida deserto tepefactet membra cubili,
[30] id, Mani, non est turpe, magis miserum est.
[31] ignosces igitur si, quae mihi luctus ademit,
[32] haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.
[33] nam, quod scriptorum non magna est copia apud me,
[34] hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,
[35] illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;
[36] huc una ex multis capsula me sequitur.
[37] quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna
[38] id facere aut animo non satis ingenuo,
[39] quod tibi non utriusque petenti copia posta est:
[40] ultro ego deferrem, copia siqua foret.
[41] Non possum reticere, deae, qua me Allius in re
[42] iuverit aut quantis iuverit officiis,
[43] ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas
[44] illius hoc caeca nocte tegat studium:
[45] sed dicam vobis, vos porro dicite multis
[46] milibus et facite haec carta loquatur anus.
[47] * * * [deest] * * *
[48] notescatque magis mortuus atque magis,
[49] nec tenuem texens sublimis aranea telam
[50] in deserto Alli nomine opus faciat.
[51] nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam,
[52] scitis, et in quo me torruerit genere,
[53] cum tantum arderem quantum Trinacria rupes
[54] lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,
[55] maesta neque assiduo tabescere lumina fletu
[56] cessarent. tristique imbre madere genae.
[57] qualis in aerii perlucens vertice montis
[58] rivus muscoso prosilit e lapide,
[59] qui cum de prona praeceps est valle volutus,
[60] per medium densi transit iterpopuli,
[61] dulce viatori lasso in sudore levamen,
[62] cum gravis exustos aestus hiulcat agros:
[63] hic, velut in nigro iactatis turbine nautis
[64] lenius aspirans aura secunda venit
[65] iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,
[66] tale fuit nobis Allius auxilium.
[67] is clausum lato patefecit limite campum,
[68] isque domum nobis isque dedit dominae,
[69] ad quam communes exerceremus amores.
[70] quo mea se molli candida diva pede
[71] intulit et trito fulgentem in limine plantam
[72] innixa arguta constituit solea,
[73] coniugis ut quondam flagrans aduenit amore
[74] Protesilaeam Laodamia domum
[75] inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
[76] hostia caelestis pacificasseteros.
[77] nil mihi tam valde placeat, Ramnusia virgo,
[78] quod temere invitis suscipiatur eris.
[79] quam ieiuna pium desiderat ara cruorem,
[80] docta est amisso Laudamia viro,
[81] coniugis ante coacta novi dimittere collum,
[82] quam veniens una atque altera rursus hiems
[83] noctibus in longis avidum saturasset amorem,
[84] posset ut abrupto vivere coniugio,
[85] quod scibant Parcae non longo tempore abesse,
[86] si miles muros isset ad Iliacos.
[87] nam tum Helenae raptu primores Argivorum
[88] coeperat ad sese Troia ciere viros,
[89] Troia (nefas!) commune sepulcrum Asiae Europaeque,
[90] Troia virum et virtutum omnium acerba cinis,
[91] quaene etiam nostro letum miserabile fratri
[92] attulit. ei misero frater adempte mihi
[93] ei misero fratri iucundum lumen ademptum,
[94] tecum una tota est nostra sepulta domus,
[95] omnia tecum una perierunt gaudia nostra,
[96] quae tuus in vita dulcis alebat amor.
[97] quem nunc tam longe non inter nota sepulcra
[98] nec prope cognatos compositum cineres,
[99] sed Troia obscena, Troia infelice sepultum
[100] detinet extremo terra aliena solo.
[101] ad quam tum properans fertur undique pubes
[102] Graecae penetralis deservisse focos,
[103] ne Paris abducta gavisus libera moecha
[104] otia pacato degeret in thalamo.
[105] quo tibi tum casu, pulcerrima Laudamia,
[106] ereptum est vita dulcius atque anima
[107] coniugium: tanto te absorbens vertice amoris
[108] aestus in abruptum detulerat barathrum,
[109] quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum
[110] siccare emulsa pingue palude solum,
[111] quod quondam caesis montis fodisse medullis
[112] audit falsiparens Amphitryoniades,
[113] tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta
[114] perculit imperio deterioris eri,
[115] pluribus ut caeli tereretur ianua divis,
[116] Hebe nec longa virginitate foret.
[117] sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,
[118] qui tamen indomitam ferre iugum docuit.
[119] nam nec tam carum confecto aetate parenti
[120] una caput seri nata nepotis alit,
[121] qui cum divitiis vix tandem iuventus avitis
[122] nomen testatas intulit in tabulas,
[123] impia derisi gentilis gaudia tollens,
[124] suscitat a cano volturium capiti:
[125] nec tantum niveo gavisa est ulla columbo
[126] compar, quae multo dicitur improbius
[127] oscula mordenti semper decerpere rostro,
[128] quam quae praecipue multivola est mulier.
[129] sed tu horum magnos vicisti sola furores,
[130] ut semel es flavo conciliata viro.
[131] aut nihil aut paulum cui tum concedere digna
[132] lux mea se nostrum contulit in gremium,
[133] quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido
[134] fulgebat crocina candidus in tunica.
[135] quae tamen etsi uno non est contenta Catullo,
[136] rara verecundae furta feremus erae
[137] ne nimium simus stultorum more molesti.
[138] saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,
[139] coniugis in culpa flagrantem concoquit iram,
[140] noscens omnivoli plurima furta Iovis.
[141] atqui nec divis homines componier aequum est,
[142] * * * [deest] * * *
[143] * * * [deest] * * *
[144] ingratum tremuli tolle parentis onus.
[145] nec tamen illa mihi dextra deducta paterna
[146] fragrantem Assyrio venit odore domum,
[147] sed furtiva dedit mira munuscula nocte,
[148] ipsius ex ipso dempta viri gremio.
[149] quare illud satis est, si nobis is datur unis
[150] quem lapide illa dies candidiore notat.
[151] hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
[152] pro multis, Alli, redditur officiis,
[153] ne vestrum scabra tangat rubigine nomen
[154] haec atque illa dies atque alia atque alia.
[155] huc addent divi quam plurima, quae Themis olim
[156] antiquis solita est munera ferre piis.
[157] sitis felices et tu simul et tua vita,
[158] et domus in qua lusimuset domina,
[159] et qui principio nobis terram dedit aufert,
[160] a quo sunt primo omnia nata bona,
[161] et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,
[162] lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.
Carmen LXIX
[1] Noli admirari, quare tibi femina nulla,
[2] Rufe, velit tenerum supposuisse femur,
[3] non si illam rarae labefactes munere vestis
[4] aut perluciduli deliciis lapidis.
[5] laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur
[6] valle sub alarum trux habitare caper.
[7] hunc metuunt omnes, neque mirum: nam mala valde est
[8] bestia, nec quicum bella puella cubet.
[9] quare aut crudelem nasorum interfice pestem,
[10] aut admirari desine cur fugiunt.
Carmen LXX
[1] Nulli se dicit mulier mea nubere malle
[2] quam mihi, non si se Iuppiteripse petat.
[3] dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
[4] in vento et rapida scribere oportet aqua.
Carmen LXXI
[1] SI cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,
[2] aut si quem merito tarda podagra secat.
[3] aemulus iste tuus, qui vestrem exercet amorem,
[4] mirifice est a te nactus utrumque malum.
[5] nam quotiens futuit, totiens ulciscitur ambos:
[6] illam affligit odore, ipse perit podagra.
Carmen LXXII
[1] Dicebas quondam solum te nosse Catullum,
[2] Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
[3] dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
[4] sed pater ut gnatos diligit et generos.
[5] nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
[6] multo mi tamen es vilior et levior.
[7] qui potis est, inquis? quod amantem iniuria talis
[8] cogit amare magis, sed bene velleminus.
Carmen LXXIII
[1] Desine de quoquam quicquam bene velle mereri
[2] aut aliquem fieri posse putare pium.
[3] omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
[4] immo etiam taedet obestque magis;
[5] ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
[6] quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
Carmen LXXIV
[1] Gellius audierat patruum obiurgare solere,
[2] si quis delicias diceret aut faceret.
[3] hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam
[4] uxorem, et patruum reddidit Arpocratem.
[5] quod voluit fecit: nam, quamuis irrumet ipsum
[6] nunc patruum, verbum non faciet patruus.
Carmen LXXV
[1] Huc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa
[2] atque ita se officio perdidit ipsa suo,
[3] ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,
[4] nec desistere amare, omnia si facias.
Carmen LXXVI
[1] Siqua recordanti benefacta priora voluptas
[2] est homini, cum se cogitat esse pium,
[3] nec sanctam violasse fidem, nec foedere nullo
[4] divum ad fallendos numine abusum homines,
[5] multa parata manent in longa aetate, Catulle,
[6] ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
[7] nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
[8] aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
[9] omnia quae ingratae perierunt credita menti.
[10] quare iam te cur amplius excrucies?
[11] quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis,
[12] et dis invitis desinis esse miser?
[13] difficile est longum subito deponere amorem,
[14] difficile est, verum hoc qua lubet efficias:
[15] una salus haec est. hoc est tibi pervincendum,
[16] hoc facias, sive id non pote sive pote.
[17] o di, si vestrum est misereri, aut si quibus umquam
[18] extremam iam ipsa in morte tulistis opem,
[19] me miserum aspicite et, si vitam puriter egi,
[20] eripite hanc pestem perniciemque mihi,
[21] quae mihi subrepens imos ut torpor in artus
[22] expulit ex omni pectore laetitias.
[23] non iam illud quaero, contra me ut diligat illa,
[24] aut, quod non potis est, essepudica velit:
[25] ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.
[26] o di, reddite mi hoc pro pietate mea.
Carmen LXXVII
[1] Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
[2] (frustra? immo magno cum pretio atque malo),
[3] sicine subrepsti mi, atque intestina perurens
[4] ei misero eripuisti omnia nostra bona?
[5] eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum
[6] vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.
Carmen LXXVIII
[1] Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
[2] alterius, lepidus filius alterius.
[3] Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
[4] cum puero ut bello bella puella cubet.
[5] Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum,
[6] qui patruus patrui monstret adulterium.
Carmen LXXVIIIb
* * * [Nei manoscritti questi quattro versi seguono immediatamente il carme LXXVIII, con il quale non sembrano per? avere rapporto.] * * *
[1] * * * [deest] * * *
[2] sed nunc id doleo, quod purae pura puellae
[3] suavia comminxit spurca saliva tua.
[4] verum id non impune feres: nam te omnia saecla
[5] noscent et, qui sis, fama loquetur anus.
Carmen LXXIX
[1] Lesbius est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit
[2] quam te cum tota gente, Catulle, tua.
[3] sed tamen hic pulcer vendat cum gente Catullum,
[4] si tria natorum suavia reppererit.
Carmen LXXX
[1] Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
[2] hiberna fiant candidiora nive,
[3] mane domo cum exis et cum te octava quiete
[4] e molli longo suscitat hora die?
[5] nescio quid certe est: an vere fama susurrat
[6] grandia te medii tenta vorare viri?
[7] sic certe est: clamant Victoris rupta miselli
[8] ilia, et emulso labra notata sero.
Carmen LXXXI
[1] Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,
[2] bellus homo, quem tu diligere inciperes.
[3] praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
[4] hospes inaurata palladior statua,
[5] qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis
[6] audes, et nescis quod facinus facias?
Carmen LXXXII
[1] Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum
[2] aut aliud si quid carius est oculis,
[3] eripere ei noli, multo quod carius illi
[4] est oculis seu quid carius est oculis.
Carmen LXXXIII
[1] Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:
[2] haec illi fatuo maxima laetitia est.
[3] mule, nihil sentis? si nostri oblita taceret,
[4] sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
[5] non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,
[6] irata est. hoc est, uritur et loquitur.
Carmen LXXXIV
[1] Chommoda dicebat, si quando commoda vellet
[2] dicere, et insidias Arrius hinsidias,
[3] et tum mirifice sperabat se esse locutum,
[4] cum quantum poterat dixerat hinsidias.
[5] credo, sic mater, sic liber avunculus eius.
[6] sic maternus avus dixerat atque avia.
[7] hoc misso in Syriam requierant omnibus aures
[8] audibant eadem haec leniter et leviter,
[9] nec sibi postilla metuebant talia verba,
[10] cum subito affertur nuntius horribilis,
[11] Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
[12] iam non Ionios esse sed Hionios.
Carmen LXXXV
[1] Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris.
[2] nescio, sed fieri sentio et excrucior.
Carmen LXXXVI
[1] Quintia formosa est multis. mihi candida, longa,
[2] recta est: haec ego sic singula confiteor.
[3] totum illud formosa nego: nam nulla venustas,
[4] nulla in tam magno est corpore mica salis.
[5] Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est,
[6] tum omnibus una omnis surripuit Veneres.
Carmen LXXXVII
[1] Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
[2] vere, quantum a me Lesbia amata mea est.
[3] nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
[4] quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
Carmen LXXXVIII
[1] Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
[2] prurit, et abiectis pervigilat tunicis?
[3] quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
[4] ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
[5] suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys
[6] nec genitor Nympharum abluit Oceanus:
[7] nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,
[8] non si demisso se ipse voret capite.
Carmen LXXXIX
[1] Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
[2] tamque valens vivat tamque venusta soror
[3] tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
[4] cognatis, quare is desinat esse macer?
[5] qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,
[6] quantumuis quare sit macer invenies.
Carmen XC
[1] Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando
[2] coniugio et discat Persicum aruspicium:
[3] nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,
[4] si vera est Persarum impia religio,
[5] gratus ut accepto veneretur carmine divos
[6] omentum in flamma pingue liquefaciens.
Carmen XCI
[1] Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
[2] in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
[3] quod te cognossem bene constantemue putarem
[4] aut posse a turpi mentem inhibere probro;
[5] sed neque quod matrem nec germanam esse videbam
[6] hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.
[7] et quamuis tecum multo coniungerer usu,
[8] non satis id causae credideram esse tibi.
[9] tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
[10] culpa est, in quacumque est aliquid sceleris.
Carmen XCII
[1] Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
[2] de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
[3] quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
[4] assidue, verum dispeream nisi amo.
Carmen XCIII
[1] Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
[2] nec scire utrum sis albus an aterhomo.
Carmen XCIV
[1] Mentula moechatur. Moechatur mentula? Certe.
[2] Hoc est quod dicunt: ipsa olera olla legit.
Carmen XCV
[1] Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem
[2] quam coepta est nonamque edita post hiemem,
[3] milia cum interea quingenta Hortensius uno
[4] * * * [deest] * * *
[5] Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,
[6] Zmyrnam cana diu saecula pervolvent.
[7] at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam
[8] et laxas scombris saepe dabunt tunicas.
Carmen XCVb
* * * [I due versi che seguono sono normalmente uniti al carme XCV.] * * *
[1] Parva mei mihi sint cordi monimenta * * *,
[2] at populus tumido gaudeat Antimacho.
Carmen XCVI
[1] Si quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris
[2] accidere a nostro, Calve, dolore potest,
[3] quo desiderio veteres renovamus amores
[4] atque olim missas flemus amicitias,
[5] certe non tanto mors immatura dolori est
[6] Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.
Carmen XCVII
[1] Non (ita me di ament) quicquam referre putavi,
[2] utrumne os an culum olfacerem Aemilio.
[3] nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,
[4] verum etiam culus mundior et melior:
[5] nam sine dentibus est. hic dentis sesquipedalis,
[6] gingivas vero ploxeni habet veteris,
[7] praeterea rictum qualem diffissus in aestu
[8] meientis mulae cunnus habere solet.
[9] hic futuit multas et se facit esse venustum,
[10] et non pistrino traditur atque asino?
[11] quem siqua attingit, non illam posse putemus
[12] aegroti culum lingere carnificis?
Carmen XCVIII
[1] In te, si in quemquam, dici pote, putide Victi,
[2] id quod verbosis dicitur et fatuis.
[3] ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis
[4] culos et crepidas lingere carpatinas.
[5] si nos omnino vis omnes perdere, Victi,
[6] hiscas: omnino quod cupis efficies.
Carmen XCIX
[1] Surripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,
[2] suaviolum dulci dulcius ambrosia.
[3] verum id non impune tuli: namque amplius horam
[4] suffixum in summa me memini esse cruce,
[5] dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis
[6] tantillum vestrae demere saevitiae.
[7] nam simul id factum est, multis diluta labella
[8] guttis abstersisti omnibus articulis,
[9] ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,
[10] tamquam commictae spurca saliva lupae.
[11] praeterea infesto miserum me tradere amori
[12] non cessasti omnique excruciare modo,
[13] ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud
[14] suaviolum tristi tristius elleboro.
[15] quam quoniam poenam misero proponis amori,
[16] numquam iam posthac basia surripiam.
Carmen C
[1] Caelius Aufillenum et Quintius Aufillenam
[2] flos Veronensum depereunt iuvenum,
[3] hic fratrem, ille sororem. hoc est, quod dicitur, illud
[4] fraternum vere dulce sodalicium.
[5] cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis
[6] perspecta ex igni est unica amicitia,
[7] cum vesana meas torreret flamma medullas.
[8] sis felix, Caeli, sis in amore potens.
Carmen CI
[1] Multas per gentes et multa per aequora vectus
[2] aduenio has miseras, frater, ad inferias,
[3] ut te postremo donarem munere mortis
[4] et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
[5] quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.
[6] heu miser indigne frater adempte mihi,
[7] nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum
[8] tradita sunt tristi munere ad inferias,
[9] accipe fraterno multum manantia fletu,
[10] atque in perpetuum, frater, ave atque vale.
Carmen CII
[1] Si quicquam tacito commissum est fido ab amico,
[2] cuius sit penitus nota fides animi,
[3] meque esse invenies illorum iure sacratum,
[4] Corneli, et factum me esse puta Arpocratem.
Carmen CIII
[1] Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo,
[2] deinde esto quamuis saevus et indomitus:
[3] aut, si te nummi delectant, desine quaeso
[4] leno esse atque idem saevus et indomitus.
Carmen CIV
[1] Credis me potuisse meae maledicere vitae,
[2] ambobus mihi quae carior est oculis?
[3] non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:
[4] sed tu cum Tappone omnia monstra facis.
Carmen CV
[1] Mentula conatur Pipleium scandere montem:
[2] Musae furcillis praecipitem eiciunt.
Carmen CVI
[1] Cum puero bello praeconem qui videt esse,
[2] quid credat, nisi se vendere discupere?
Carmen CVII
[1] Si quicquam cupido optantique optigit umquam
[2] insperanti, hoc est gratum animo proprie.
[3] quare hoc est gratum nobis quoque carius auro
[4] quod te restituis, Lesbia, mi cupido.
[5] restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te
[6] nobis. o lucem candidiore nota!
[7] quis me uno vivit felicior aut magis hac est
[8] optandus vita dicere quis poterit?
Carmen CVIII
[1] Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus
[2] spurcata impuris moribus intereat,
[3] non equidem dubito quin primum inimica bonorum
[4] lingua exsecta avido sit data vulturio,
[5] effossos oculos voret atro gutture corvus,
[6] intestina canes, cetera membra lupi.
Carmen CIX
[1] Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem
[2] hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
[3] di magni, facite ut vere promittere possit,
[4] atque id sincere dicat et ex animo,
[5] ut liceat nobis tota perducere vita
[6] aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
Carmen CX
[1] Aufilena, bonae semper laudantur amicae:
[2] accipiunt pretium, quae facere instituunt.
[3] tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es,
[4] quod nec das et fers saepe, facis facinus.
[5] aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,
[6] Aufillena, fuit: sed data corripere
[7] fraudando officiis, plus quam meretricis avarae
[8] quae sese toto corpore prostituit.
Carmen CXI
[1] Aufilena, viro contentam vivere solo,
[2] nuptarum laus ex laudibus eximiis:
[3] sed cuivis quamuis potius succumbere par est,
[4] quam matrem fratres efficere ex patruo * * *
Carmen CXII
[1] Multus homo es, Naso, neque tecum multus homo
[2] te scindat: Naso, multuses et pathicus.
Carmen CXIII
[1] Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant
[2] Maeciliam: facto consule nunc iterum
[3] manserunt duo, sed creverunt milia in unum
[4] singula. fecundum semen adulterio.
Carmen CXIV
[1] Firmanus saltu non falso Mentula dives
[2] fertur, qui tot res in se habet egregias,
[3] aucupium omne genus, piscis, prata, arva ferasque.
[4] nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.
[5] quare concedo sit dives, dum omnia desint.
[6] saltum laudemus, dum modo ipse egeat.
Carmen CXV
[1] Mentula habet instar triginta iugera prati,
[2] quadraginta arvi: cetera sunt maria.
[3] cur non divitiis Croesum superare potis sit,
[4] uno qui in saltu tot bona possideat,
[5] prata arva ingentes silvas saltusque paludesque
[6] usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?
[7] omnia magna haec sunt, tamen ipsest maximus ultro,
[8] non homo, sed vero mentula magna minax.
Carmen CXVI
[1] Saepe tibi studioso animo venante requirens
[2] carmina uti possem mittere Battiadae,
[3] qui te lenirem nobis, neu conarere
[4] tela infesta mittere inusque caput,
[5] hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,
[6] Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
[7] contra nos tela ista tua evitabimus amitha
[8] at fixus nostris tu dabis supplicium.
Fragmenta
Fragmentum I
[1] Hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape,
[2] qua domus tua Lampsaci est quaque * * * Priape.
[3] nam te praecipue in suis urbibus colit ora
[4] Hellespontia, ceteris ostriosior oris.
Fragmentum II
[1] de meo ligurrire libido est
Fragmentum III
[1] at non effugies meos iambos