LIBER VIII
[1] Ut belli signum Laurenti Turnus ab arce
[2] extulit et rauco strepuerunt cornua cantu,
[3] utque acris concussit equos utque impulit arma,
[4] extemplo turbati animi, simul omne tumultu
[5] coniurat trepido Latium saevitque iuventus
[6] effera. ductores primi Messapus et Ufens
[7] contemptorque deum Mezentius undique cogunt
[8] auxilia et latos vastant cultoribus agros.
[9] mittitur et magni Venulus Diomedis ad urbem
[10] qui petat auxilium, et Latio consistere Teucros,
[11] advectum Aenean classi victosque penatis
[12] inferre et fatis regem se dicere posci
[13] edoceat, multasque viro se adiungere gentis
[14] Dardanio et late Latio increbrescere nomen:
[15] quid struat his coeptis, quem, si fortuna sequatur,
[16] eventum pugnae cupiat, manifestius ipsi
[17] quam Turno regi aut regi apparere Latino.
[18] Talia per Latium. quae Laomedontius heros
[19] cuncta videns magno curarum fluctuat aestu,
[20] atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc
[21] in partisque rapit varias perque omnia versat,
[22] sicut aquae tremulum labris ubi lumen a?nis
[23] sole repercussum aut radiantis imagine lunae
[24] omnia pervolitat late loca, iamque sub auras
[25] erigitur summique ferit laquearia tecti.
[26] nox erat et terras animalia fessa per omnis
[27] alituum pecudumque genus sopor altus habebat,
[28] cum pater in ripa gelidique sub aetheris axe
[29] Aeneas, tristi turbatus pectora bello,
[30] procubuit seramque dedit per membra quietem.
[31] huic deus ipse loci fluvio Tiberinus amoeno
[32] populeas inter senior se attollere frondes
[33] visus (eum tenuis glauco velabat amictu
[34] carbasus, et crinis umbrosa tegebat harundo),
[35] tum sic adfari et curas his demere dictis:
[36] ‘O sate gente deum, Troianam ex hostibus urbem
[37] qui revehis nobis aeternaque Pergama servas,
[38] exspectate solo Laurenti arvisque Latinis,
[39] hic tibi certa domus, certi (ne absiste) penates.
[40] neu belli terrere minis; tumor omnis et irae
[41] concessere deum.
[42] iamque tibi, ne vana putes haec fingere somnum,
[43] litoreis ingens inventa sub ilicibus sus
[44] triginta capitum fetus enixa iacebit,
[45] alba solo recubans, albi circum ubera nati.
[46] [hic locus urbis erit, requies ea certa laborum,]
[47] ex quo ter denis urbem redeuntibus annis
[48] Ascanius clari condet cognominis Albam.
[49] haud incerta cano. nunc qua ratione quod instat
[50] expedias victor, paucis (adverte) docebo.
[51] Arcades his oris, genus a Pallante profectum,
[52] qui regem Euandrum comites, qui signa secuti,
[53] delegere locum et posuere in montibus urbem
[54] Pallantis proavi de nomine Pallanteum.
[55] hi bellum adsidue ducunt cum gente Latina;
[56] hos castris adhibe socios et foedera iunge.
[57] ipse ego te ripis et recto flumine ducam,
[58] adversum remis superes subvectus ut amnem.
[59] surge age, nate dea, primisque cadentibus astris
[60] Iunoni fer rite preces, iramque minasque
[61] supplicibus supera votis. mihi victor honorem
[62] persolves. ego sum pleno quem flumine cernis
[63] stringentem ripas et pinguia culta secantem,
[64] caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis.
[65] hic mihi magna domus, celsis caput urbibus exit.’
[66] Dixit, deinde lacu fluvius se condidit alto
[67] ima petens; nox Aenean somnusque reliquit.
[68] surgit et aetherii spectans orientia solis
[69] lumina rite cavis undam de flumine palmis
[70] sustinet ac talis effundit ad aethera voces:
[71] ‘Nymphae, Laurentes Nymphae, genus amnibus unde est,
[72] tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto,
[73] accipite Aenean et tandem arcete periclis.
[74] quo te cumque lacus miserantem incommoda nostra
[75] fonte tenent, quocumque solo pulcherrimus exis,
[76] semper honore meo, semper celebrabere donis
[77] corniger Hesperidum fluvius regnator aquarum.
[78] adsis o tantum et propius tua numina firmes.’
[79] sic memorat, geminasque legit de classe biremis
[80] remigioque aptat, socios simul instruit armis.
[81] Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum,
[82] candida per silvam cum fetu concolor albo
[83] procubuit viridique in litore conspicitur sus;
[84] quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxima Iuno,
[85] mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.
[86] Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem
[87] leniit, et tacita refluens ita substitit unda,
[88] mitis ut in morem stagni placidaeque paludis
[89] sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
[90] ergo iter inceptum celerant rumore secundo:
[91] labitur uncta vadis abies; mirantur et undae,
[92] miratur nemus insuetum fulgentia longe
[93] scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
[94] olli remigio noctemque diemque fatigant
[95] et longos superant flexus, variisque teguntur
[96] arboribus, viridisque secant placido aequore silvas.
[97] sol medium caeli conscenderat igneus orbem
[98] cum muros arcemque procul ac rara domorum
[99] tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo
[100] aequavit, tum res inopes Euandrus habebat.
[101] ocius advertunt proras urbique propinquant.
[102] Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem
[103] Amphitryoniadae magno divisque ferebat
[104] ante urbem in luco. Pallas huic filius una,
[105] una omnes iuvenum primi pauperque senatus
[106] tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
[107] ut celsas videre rates atque inter opacum
[108] adlabi nemus et tacitos incumbere remis,
[109] terrentur visu subito cunctique relictis
[110] consurgunt mensis. audax quos rumpere Pallas
[111] sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse,
[112] et procul e tumulo: ‘iuvenes, quae causa subegit
[113] ignotas temptare vias? quo tenditis?’ inquit.
[114] ‘qui genus? unde domo? pacemne huc fertis an arma?’
[115] tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta
[116] paciferaeque manu ramum praetendit olivae:
[117] ‘Troiugenas ac tela vides inimica Latinis,
[118] quos illi bello profugos egere superbo.
[119] Euandrum petimus. ferte haec et dicite lectos
[120] Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.’
[121] obstipuit tanto percussus nomine Pallas:
[122] ‘egredere o quicumque es’ ait ‘coramque parentem
[123] adloquere ac nostris succede penatibus hospes.’
[124] excepitque manu dextramque amplexus inhaesit;
[125] progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.
[126] Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis:
[127] ‘optime Graiugenum, cui me Fortuna precari
[128] et vitta comptos voluit praetendere ramos,
[129] non equidem extimui Danaum quod ductor et Arcas
[130] quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis;
[131] sed mea me virtus et sancta oracula divum
[132] cognatique patres, tua terris didita fama,
[133] coniunxere tibi et fatis egere volentem.
[134] Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor,
[135] Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus,
[136] advehitur Teucros; Electram maximus Atlas
[137] edidit, aetherios umero qui sustinet orbis.
[138] vobis Mercurius pater est, quem candida Maia
[139] Cyllenae gelido conceptum vertice fudit;
[140] at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas,
[141] idem Atlas generat caeli qui sidera tollit.
[142] sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
[143] his fretus non legatos neque prima per artem
[144] temptamenta tui pepigi; me, me ipse meumque
[145] obieci caput et supplex ad limina veni.
[146] gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello
[147] insequitur; nos si pellant nihil afore credunt
[148] quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant,
[149] et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
[150] accipe daque fidem. sunt nobis fortia bello
[151] pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.’
[152] Dixerat Aeneas. ille os oculosque loquentis
[153] iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
[154] tum sic pauca refert: ‘ut te, fortissime Teucrum,
[155] accipio agnoscoque libens! ut verba parentis
[156] et vocem Anchisae magni vultumque recordor!
[157] nam memini Hesionae visentem regna sororis
[158] Laomedontiaden Priamum Salamina petentem
[159] protinus Arcadiae gelidos invisere finis.
[160] tum mihi prima genas vestibat flore iuventas,
[161] mirabarque duces Teucros, mirabar et ipsum
[162] Laomedontiaden; sed cunctis altior ibat
[163] Anchises. mihi mens iuvenali ardebat amore
[164] compellare virum et dextrae coniungere dextram;
[165] accessi et cupidus Phenei sub moenia duxi.
[166] ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas
[167] discedens chlamydemque auro dedit intertextam,
[168] frenaque bina meus quae nunc habet aurea Pallas.
[169] ergo et quam petitis iuncta est mihi foedere dextra,
[170] et lux cum primum terris se crastina reddet,
[171] auxilio laetos dimittam opibusque iuvabo.
[172] interea sacra haec, quando huc venistis amici,
[173] annua, quae differre nefas, celebrate faventes
[174] nobiscum, et iam nunc sociorum adsuescite mensis.’
[175] Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi
[176] pocula gramineoque viros locat ipse sedili,
[177] praecipuumque toro et villosi pelle leonis
[178] accipit Aenean solioque invitat acerno.
[179] tum lecti iuvenes certatim araeque sacerdos
[180] viscera tosta ferunt taurorum, onerantque canistris
[181] dona laboratae Cereris, Bacchumque ministrant.
[182] vescitur Aeneas simul et Troiana iuventus
[183] perpetui tergo bovis et lustralibus extis.
[184] Postquam exempta fames et amor compressus edendi,
[185] rex Euandrus ait: ‘non haec sollemnia nobis,
[186] has ex more dapes, hanc tanti numinis aram
[187] vana superstitio veterumque ignara deorum
[188] imposuit: saevis, hospes Troiane, periclis
[189] servati facimus meritosque novamus honores.
[190] iam primum saxis suspensam hanc aspice rupem,
[191] disiectae procul ut moles desertaque montis
[192] stat domus et scopuli ingentem traxere ruinam.
[193] hic spelunca fuit vasto summota recessu,
[194] semihominis Caci facies quam dira tenebat
[195] solis inaccessam radiis; semperque recenti
[196] caede tepebat humus, foribusque adfixa superbis
[197] ora virum tristi pendebant pallida tabo.
[198] huic monstro Volcanus erat pater: illius atros
[199] ore vomens ignis magna se mole ferebat.
[200] attulit et nobis aliquando optantibus aetas
[201] auxilium adventumque dei. nam maximus ultor
[202] tergemini nece Geryonae spoliisque superbus
[203] Alcides aderat taurosque hac victor agebat
[204] ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.
[205] at furis Caci mens effera, ne quid inausum
[206] aut intractatum scelerisve dolive fuisset,
[207] quattuor a stabulis praestanti corpore tauros
[208] avertit, totidem forma superante iuvencas.
[209] atque hos, ne qua forent pedibus vestigia rectis,
[210] cauda in speluncam tractos versisque viarum
[211] indiciis raptor saxo occultabat opaco;
[212] quaerenti nulla ad speluncam signa ferebant.
[213] interea, cum iam stabulis saturata moveret
[214] Amphitryoniades armenta abitumque pararet,
[215] discessu mugire boves atque omne querelis
[216] impleri nemus et colles clamore relinqui.
[217] reddidit una boum vocem vastoque sub antro
[218] mugiit et Caci spem custodita fefellit.
[219] hic vero Alcidae furiis exarserat atro
[220] felle dolor: rapit arma manu nodisque gravatum
[221] robur, et a?rii cursu petit ardua montis.
[222] tum primum nostri Cacum videre timentem
[223] turbatumque oculis; fugit ilicet ocior Euro
[224] speluncamque petit, pedibus timor addidit alas.
[225] ut sese inclusit ruptisque immane catenis
[226] deiecit saxum, ferro quod et arte paterna
[227] pendebat, fultosque emuniit obice postis,
[228] ecce furens animis aderat Tirynthius omnemque
[229] accessum lustrans huc ora ferebat et illuc,
[230] dentibus infrendens. ter totum fervidus ira
[231] lustrat Aventini montem, ter saxea temptat
[232] limina nequiquam, ter fessus valle resedit.
[233] stabat acuta silex praecisis undique saxis
[234] speluncae dorso insurgens, altissima visu,
[235] dirarum nidis domus opportuna volucrum.
[236] hanc, ut prona iugo laevum incumbebat ad amnem,
[237] dexter in adversum nitens concussit et imis
[238] avulsam solvit radicibus, inde repente
[239] impulit; impulsu quo maximus intonat aether,
[240] dissultant ripae refluitque exterritus amnis.
[241] at specus et Caci detecta apparuit ingens
[242] regia, et umbrosae penitus patuere cavernae,
[243] non secus ac si qua penitus vi terra dehiscens
[244] infernas reseret sedes et regna recludat
[245] pallida, dis invisa, superque immane barathrum
[246] cernatur, trepident immisso lumine Manes.
[247] ergo insperata deprensum luce repente
[248] inclusumque cavo saxo atque insueta rudentem
[249] desuper Alcides telis premit, omniaque arma
[250] advocat et ramis vastisque molaribus instat.
[251] ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli,
[252] faucibus ingentem fumum (mirabile dictu)
[253] evomit involuitque domum caligine caeca
[254] prospectum eripiens oculis, glomeratque sub antro
[255] fumiferam noctem commixtis igne tenebris.
[256] non tulit Alcides animis, seque ipse per ignem
[257] praecipiti iecit saltu, qua plurimus undam
[258] fumus agit nebulaque ingens specus aestuat atra.
[259] hic Cacum in tenebris incendia vana vomentem
[260] corripit in nodum complexus, et angit inhaerens
[261] elisos oculos et siccum sanguine guttur.
[262] panditur extemplo foribus domus atra revulsis
[263] abstractaeque boves abiurataeque rapinae
[264] caelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
[265] protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo
[266] terribilis oculos, vultum villosaque saetis
[267] pectora semiferi atque exstinctos faucibus ignis.
[268] ex illo celebratus honos laetique minores
[269] servavere diem, primusque Potitius auctor
[270] et domus Herculei custos Pinaria sacri
[271] hanc aram luco statuit, quae maxima semper
[272] dicetur nobis et erit quae maxima semper.
[273] quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum
[274] cingite fronde comas et pocula porgite dextris,
[275] communemque vocate deum et date vina volentes.’
[276] dixerat, Herculea bicolor cum populus umbra
[277] velavitque comas foliisque innexa pependit,
[278] et sacer implevit dextram scyphus. ocius omnes
[279] in mensam laeti libant divosque precantur.
[280] Devexo interea propior fit Vesper Olympo.
[281] iamque sacerdotes primusque Potitius ibant
[282] pellibus in morem cincti, flammasque ferebant.
[283] instaurant epulas et mensae grata secundae
[284] dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
[285] tum Salii ad cantus incensa altaria circum
[286] populeis adsunt evincti tempora ramis,
[287] hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes
[288] Herculeas et facta ferunt: ut prima novercae
[289] monstra manu geminosque premens eliserit anguis,
[290] ut bello egregias idem disiecerit urbes,
[291] Troiamque Oechaliamque, ut duros mille labores
[292] rege sub Eurystheo fatis Iunonis iniquae
[293] pertulerit. ‘tu nubigenas, invicte, bimembris
[294] Hylaeumque Pholumque manu, tu Cresia mactas
[295] prodigia et vastum Nemeae sub rupe leonem.
[296] te Stygii tremuere lacus, te ianitor Orci
[297] ossa super recubans antro semesa cruento;
[298] nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoeus
[299] arduus arma tenens; non te rationis egentem
[300] Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.
[301] salve, vera Iovis proles, decus addite divis,
[302] et nos et tua dexter adi pede sacra secundo.’
[303] talia carminibus celebrant; super omnia Caci
[304] speluncam adiciunt spirantemque ignibus ipsum.
[305] consonat omne nemus strepitu collesque resultant.
[306] Exim se cuncti divinis rebus ad urbem
[307] perfectis referunt. ibat rex obsitus aevo,
[308] et comitem Aenean iuxta natumque tenebat
[309] ingrediens varioque viam sermone levabat.
[310] miratur facilisque oculos fert omnia circum
[311] Aeneas, capiturque locis et singula laetus
[312] exquiritque auditque virum monimenta priorum.
[313] tum rex Euandrus Romanae conditor arcis:
[314] ‘haec nemora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant
[315] gensque virum truncis et duro robore nata,
[316] quis neque mos neque cultus erat, nec iungere tauros
[317] aut componere opes norant aut parcere parto,
[318] sed rami atque asper victu venatus alebat.
[319] primus ab aetherio venit Saturnus Olympo
[320] arma Iovis fugiens et regnis exsul ademptis.
[321] is genus indocile ac dispersum montibus altis
[322] composuit legesque dedit, Latiumque vocari
[323] maluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
[324] aurea quae perhibent illo sub rege fuere
[325] saecula: sic placida populos in pace regebat,
[326] deterior donec paulatim ac decolor aetas
[327] et belli rabies et amor successit habendi.
[328] tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae,
[329] saepius et nomen posuit Saturnia tellus;
[330] tum reges asperque immani corpore Thybris,
[331] a quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
[332] diximus; amisit verum vetus Albula nomen.
[333] me pulsum patria pelagique extrema sequentem
[334] Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum
[335] his posuere locis, matrisque egere tremenda
[336] Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.’
[337] Vix ea dicta, dehinc progressus monstrat et aram
[338] et Carmentalem Romani nomine portam
[339] quam memorant, nymphae priscum Carmentis honorem,
[340] vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros
[341] Aeneadas magnos et nobile Pallanteum.
[342] hinc lucum ingentem, quem Romulus acer asylum
[343] rettulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal
[344] Parrhasio dictum Panos de more Lycaei.
[345] nec non et sacri monstrat nemus Argileti
[346] testaturque locum et letum docet hospitis Argi.
[347] hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit
[348] aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
[349] iam tum religio pavidos terrebat agrestis
[350] dira loci, iam tum silvam saxumque tremebant.
[351] ‘hoc nemus, hunc’ inquit ‘frondoso vertice collem
[352] (quis deus incertum est) habitat deus; Arcades ipsum
[353] credunt se vidisse Iovem, cum saepe nigrantem
[354] aegida concuteret dextra nimbosque cieret.
[355] haec duo praeterea disiectis oppida muris,
[356] reliquias veterumque vides monimenta virorum.
[357] hanc Ianus pater, hanc Saturnus condidit arcem;
[358] Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen.’
[359] talibus inter se dictis ad tecta subibant
[360] pauperis Euandri, passimque armenta videbant
[361] Romanoque foro et lautis mugire Carinis.
[362] ut ventum ad sedes, ‘haec’ inquit ‘limina victor
[363] Alcides subiit, haec illum regia cepit.
[364] aude, hospes, contemnere opes et te quoque dignum
[365] finge deo, rebusque veni non asper egenis.’
[366] dixit, et angusti subter fastigia tecti
[367] ingentem Aenean duxit stratisque locavit
[368] effultum foliis et pelle Libystidis ursae:
[369] nox ruit et fuscis tellurem amplectitur alis.
[370] At Venus haud animo nequiquam exterrita mater
[371] Laurentumque minis et duro mota tumultu
[372] Volcanum adloquitur, thalamoque haec coniugis aureo
[373] incipit et dictis divinum aspirat amorem:
[374] ‘dum bello Argolici vastabant Pergama reges
[375] debita casurasque inimicis ignibus arces,
[376] non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
[377] artis opisque tuae, nec te, carissime coniunx,
[378] incassumve tuos volui exercere labores,
[379] quamvis et Priami deberem plurima natis,
[380] et durum Aeneae flevissem saepe laborem.
[381] nunc Iovis imperiis Rutulorum constitit oris:
[382] ergo eadem supplex venio et sanctum mihi numen
[383] arma rogo, genetrix nato. te filia Nerei,
[384] te potuit lacrimis Tithonia flectere coniunx.
[385] aspice qui coeant populi, quae moenia clausis
[386] ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.’
[387] dixerat et niveis hinc atque hinc diva lacertis
[388] cunctantem amplexu molli fovet. ille repente
[389] accepit solitam flammam, notusque medullas
[390] intravit calor et labefacta per ossa cucurrit,
[391] non secus atque olim tonitru cum rupta corusco
[392] ignea rima micans percurrit lumine nimbos;
[393] sensit laeta dolis et formae conscia coniunx.
[394] tum pater aeterno fatur devinctus amore:
[395] ‘quid causas petis ex alto? fiducia cessit
[396] quo tibi, diva, mei? similis si cura fuisset,
[397] tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset;
[398] nec pater omnipotens Troiam nec fata vetabant
[399] stare decemque alios Priamum superesse per annos.
[400] et nunc, si bellare paras atque haec tibi mens est,
[401] quidquid in arte mea possum promittere curae,
[402] quod fieri ferro liquidove potest electro,
[403] quantum ignes animaeque valent, absiste precando
[404] viribus indubitare tuis.’ ea verba locutus
[405] optatos dedit amplexus placidumque petivit
[406] coniugis infusus gremio per membra soporem.
[407] Inde ubi prima quies medio iam noctis abactae
[408] curriculo expulerat somnum, cum femina primum,
[409] cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
[410] impositum, cinerem et sopitos suscitat ignis
[411] noctem addens operi, famulasque ad lumina longo
[412] exercet penso, castum ut servare cubile
[413] coniugis et possit parvos educere natos:
[414] haud secus ignipotens nec tempore segnior illo
[415] mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
[416] insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
[417] erigitur Liparen fumantibus ardua saxis,
[418] quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
[419] antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus
[420] auditi referunt gemitus, striduntque cavernis
[421] stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,
[422] Volcani domus et Volcania nomine tellus.
[423] hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.
[424] ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,
[425] Brontesque Steropesque et nudus membra Pyragmon.
[426] his informatum manibus iam parte polita
[427] fulmen erat, toto genitor quae plurima caelo
[428] deicit in terras, pars imperfecta manebat.
[429] tris imbris torti radios, tris nubis aquosae
[430] addiderant, rutuli tris ignis et alitis Austri.
[431] fulgores nunc terrificos sonitumque metumque
[432] miscebant operi flammisque sequacibus iras.
[433] parte alia Marti currumque rotasque volucris
[434] instabant, quibus ille viros, quibus excitat urbes;
[435] aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,
[436] certatim squamis serpentum auroque polibant
[437] conexosque anguis ipsamque in pectore divae
[438] Gorgona desecto vertentem lumina collo.
[439] ‘tollite cuncta’ inquit ‘coeptosque auferte labores,
[440] Aetnaei Cyclopes, et huc advertite mentem:
[441] arma acri facienda viro. nunc viribus usus,
[442] nunc manibus rapidis, omni nunc arte magistra.
[443] praecipitate moras.’ nec plura effatus, at illi
[444] ocius incubuere omnes pariterque laborem
[445] sortiti. fluit aes rivis aurique metallum
[446] vulnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
[447] ingentem clipeum informant, unum omnia contra
[448] tela Latinorum, septenosque orbibus orbis
[449] impediunt. alii ventosis follibus auras
[450] accipiunt redduntque, alii stridentia tingunt
[451] aera lacu; gemit impositis incudibus antrum;
[452] illi inter sese multa vi bracchia tollunt
[453] in numerum, versantque tenaci forcipe massam.
[454] Haec pater Aeoliis properat dum Lemnius oris,
[455] Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma
[456] et matutini volucrum sub culmine cantus.
[457] consurgit senior tunicaque inducitur artus
[458] et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis.
[459] tum lateri atque umeris Tegeaeum subligat ensem
[460] demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
[461] nec non et gemini custodes limine ab alto
[462] praecedunt gressumque canes comitantur erilem.
[463] hospitis Aeneae sedem et secreta petebat
[464] sermonum memor et promissi muneris heros.
[465] nec minus Aeneas se matutinus agebat;
[466] filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
[467] congressi iungunt dextras mediisque residunt
[468] aedibus et licito tandem sermone fruuntur.
[469] rex prior haec:
[470] ‘maxime Teucrorum ductor, quo sospite numquam
[471] res equidem Troiae victas aut regna fatebor,
[472] nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
[473] exiguae vires; hinc Tusco claudimur amni,
[474] hinc Rutulus premit et murum circumsonat armis.
[475] sed tibi ego ingentis populos opulentaque regnis
[476] iungere castra paro, quam fors inopina salutem
[477] ostentat: fatis huc te poscentibus adfers.
[478] haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
[479] urbis Agyllinae sedes, ubi Lydia quondam
[480] gens, bello praeclara, iugis insedit Etruscis.
[481] hanc multos florentem annos rex deinde superbo
[482] imperio et saevis tenuit Mezentius armis.
[483] quid memorem infandas caedes, quid facta tyranni
[484] effera? di capiti ipsius generique reservent!
[485] mortua quin etiam iungebat corpora vivis
[486] componens manibusque manus atque oribus ora,
[487] tormenti genus, et sanie taboque fluentis
[488] complexu in misero longa sic morte necabat.
[489] at fessi tandem cives infanda furentem
[490] armati circumsistunt ipsumque domumque,
[491] obtruncant socios, ignem ad fastigia iactant.
[492] ille inter caedem Rutulorum elapsus in agros
[493] confugere et Turni defendier hospitis armis.
[494] ergo omnis furiis surrexit Etruria iustis,
[495] regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.
[496] his ego te, Aenea, ductorem milibus addam.
[497] toto namque fremunt condensae litore puppes
[498] signaque ferre iubent, retinet longaevus haruspex
[499] fata canens: ‘o Maeoniae delecta iuventus,
[500] flos veterum virtusque virum, quos iustus in hostem
[501] fert dolor et merita accendit Mezentius ira,
[502] nulli fas Italo tantam subiungere gentem:
[503] externos optate duces.’ tum Etrusca resedit
[504] hoc acies campo monitis exterrita divum.
[505] ipse oratores ad me regnique coronam
[506] cum sceptro misit mandatque insignia Tarchon,
[507] succedam castris Tyrrhenaque regna capessam.
[508] sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
[509] invidet imperium seraeque ad fortia vires.
[510] natum exhortarer, ni mixtus matre Sabella
[511] hinc partem patriae traheret. tu, cuius et annis
[512] et generi fatum indulget, quem numina poscunt,
[513] ingredere, o Teucrum atque Italum fortissime ductor.
[514] hunc tibi praeterea, spes et solacia nostri,
[515] Pallanta adiungam; sub te tolerare magistro
[516] militiam et grave Martis opus, tua cernere facta
[517] adsuescat, primis et te miretur ab annis.
[518] Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
[519] lecta dabo, totidemque suo tibi nomine Pallas.’
[520] Vix ea fatus erat, defixique ora tenebant
[521] Aeneas Anchisiades et fidus Achates,
[522] multaque dura suo tristi cum corde putabant,
[523] ni signum caelo Cytherea dedisset aperto.
[524] namque improviso vibratus ab aethere fulgor
[525] cum sonitu venit et ruere omnia visa repente,
[526] Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
[527] suspiciunt, iterum atque iterum fragor increpat ingens.
[528] arma inter nubem caeli in regione serena
[529] per sudum rutilare vident et pulsa tonare.
[530] obstipuere animis alii, sed Troius heros
[531] agnovit sonitum et divae promissa parentis.
[532] tum memorat: ‘ne vero, hospes, ne quaere profecto
[533] quem casum portenta ferant: ego poscor Olympo.
[534] hoc signum cecinit missuram diva creatrix,
[535] si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras
[536] laturam auxilio.
[537] heu quantae miseris caedes Laurentibus instant!
[538] quas poenas mihi, Turne, dabis! quam multa sub undas
[539] scuta virum galeasque et fortia corpora volves,
[540] Thybri pater! poscant acies et foedera rumpant.’
[541] Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto
[542] et primum Herculeis sopitas ignibus aras
[543] excitat, hesternumque larem parvosque penatis
[544] laetus adit; mactat lectas de more bidentis
[545] Euandrus pariter, pariter Troiana iuventus.
[546] post hinc ad navis graditur sociosque revisit,
[547] quorum de numero qui sese in bella sequantur
[548] praestantis virtute legit; pars cetera prona
[549] fertur aqua segnisque secundo defluit amni,
[550] nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.
[551] dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva;
[552] ducunt exsortem Aeneae, quem fulva leonis
[553] pellis obit totum praefulgens unguibus aureis.
[554] Fama volat parvam subito vulgata per urbem
[555] ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis.
[556] vota metu duplicant matres, propiusque periclo
[557] it timor et maior Martis iam apparet imago.
[558] tum pater Euandrus dextram complexus euntis
[559] haeret inexpletus lacrimans ac talia fatur:
[560] ‘o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos,
[561] qualis eram cum primam aciem Praeneste sub ipsa
[562] stravi scutorumque incendi victor acervos
[563] et regem hac Erulum dextra sub Tartara misi,
[564] nascenti cui tris animas Feronia mater
[565] (horrendum dictu) dederat, terna arma movenda –
[566] ter leto sternendus erat; cui tunc tamen omnis
[567] abstulit haec animas dextra et totidem exuit armis:
[568] non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam,
[569] nate, tuo, neque finitimo Mezentius umquam
[570] huic capiti insultans tot ferro saeva dedisset
[571] funera, tam multis viduasset civibus urbem.
[572] at vos, o superi, et divum tu maxime rector
[573] Iuppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis
[574] et patrias audite preces. si numina vestra
[575] incolumem Pallanta mihi, si fata reservant,
[576] si visurus eum vivo et venturus in unum,
[577] vitam oro, patior quemvis durare laborem.
[578] sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris,
[579] nunc, nunc o liceat crudelem abrumpere vitam,
[580] dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,
[581] dum te, care puer, mea sola et sera voluptas,
[582] complexu teneo, gravior neu nuntius auris
[583] vulneret.’ haec genitor digressu dicta supremo
[584] fundebat; famuli conlapsum in tecta ferebant.
[585] Iamque adeo exierat portis equitatus apertis
[586] Aeneas inter primos et fidus Achates,
[587] inde alii Troiae proceres; ipse agmine Pallas
[588] it medio chlamyde et pictis conspectus in armis,
[589] qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda,
[590] quem Venus ante alios astrorum diligit ignis,
[591] extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
[592] stant pavidae in muris matres oculisque sequuntur
[593] pulveream nubem et fulgentis aere catervas.
[594] olli per dumos, qua proxima meta viarum,
[595] armati tendunt; it clamor, et agmine facto
[596] quadripedante putrem sonitu quatit ungula campum.
[597] est ingens gelidum lucus prope Caeritis amnem,
[598] religione patrum late sacer; undique colles
[599] inclusere cavi et nigra nemus abiete cingunt.
[600] Silvano fama est veteres sacrasse Pelasgos,
[601] arvorum pecorisque deo, lucumque diemque,
[602] qui primi finis aliquando habuere Latinos.
[603] haud procul hinc Tarcho et Tyrrheni tuta tenebant
[604] castra locis, celsoque omnis de colle videri
[605] iam poterat legio et latis tendebat in arvis.
[606] huc pater Aeneas et bello lecta iuventus
[607] succedunt, fessique et equos et corpora curant.
[608] At Venus aetherios inter dea candida nimbos
[609] dona ferens aderat; natumque in valle reducta
[610] ut procul egelido secretum flumine vidit,
[611] talibus adfata est dictis seque obtulit ultro:
[612] ‘en perfecta mei promissa coniugis arte
[613] munera. ne mox aut Laurentis, nate, superbos
[614] aut acrem dubites in proelia poscere Turnum.’
[615] dixit, et amplexus nati Cytherea petivit,
[616] arma sub adversa posuit radiantia quercu.
[617] ille deae donis et tanto laetus honore
[618] expleri nequit atque oculos per singula voluit,
[619] miraturque interque manus et bracchia versat
[620] terribilem cristis galeam flammasque vomentem,
[621] fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem,
[622] sanguineam, ingentem, qualis cum caerula nubes
[623] solis inardescit radiis longeque refulget;
[624] tum levis ocreas electro auroque recocto,
[625] hastamque et clipei non enarrabile textum.
[626] Illic res Italas Romanorumque triumphos
[627] haud vatum ignarus venturique inscius aevi
[628] fecerat ignipotens, illic genus omne futurae
[629] stirpis ab Ascanio pugnataque in ordine bella.
[630] fecerat et viridi fetam Mavortis in antro
[631] procubuisse lupam, geminos huic ubera circum
[632] ludere pendentis pueros et lambere matrem
[633] impavidos, illam tereti cervice reflexa
[634] mulcere alternos et corpora fingere lingua.
[635] nec procul hinc Romam et raptas sine more Sabinas
[636] consessu caueae, magnis Circensibus actis,
[637] addiderat, subitoque novum consurgere bellum
[638] Romulidis Tatioque seni Curibusque severis.
[639] post idem inter se posito certamine reges
[640] armati Iovis ante aram paterasque tenentes
[641] stabant et caesa iungebant foedera porca.
[642] haud procul inde citae Mettum in diversa quadrigae
[643] distulerant (at tu dictis, Albane, maneres!),
[644] raptabatque viri mendacis viscera Tullus
[645] per silvam, et sparsi rorabant sanguine vepres.
[646] nec non Tarquinium eiectum Porsenna iubebat
[647] accipere ingentique urbem obsidione premebat;
[648] Aeneadae in ferrum pro libertate ruebant.
[649] illum indignanti similem similemque minanti
[650] aspiceres, pontem auderet quia vellere Cocles
[651] et fluvium vinclis innaret Cloelia ruptis.
[652] in summo custos Tarpeiae Manlius arcis
[653] stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat,
[654] Romuleoque recens horrebat regia culmo.
[655] atque hic auratis volitans argenteus anser
[656] porticibus Gallos in limine adesse canebat;
[657] Galli per dumos aderant arcemque tenebant
[658] defensi tenebris et dono noctis opacae.
[659] aurea caesaries ollis atque aurea vestis,
[660] virgatis lucent sagulis, tum lactea colla
[661] auro innectuntur, duo quisque Alpina coruscant
[662] gaesa manu, scutis protecti corpora longis.
[663] hic exsultantis Salios nudosque Lupercos
[664] lanigerosque apices et lapsa ancilia caelo
[665] extuderat, castae ducebant sacra per urbem
[666] pilentis matres in mollibus. hinc procul addit
[667] Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis,
[668] et scelerum poenas, et te, Catilina, minaci
[669] pendentem scopulo Furiarumque ora trementem,
[670] secretosque pios, his dantem iura Catonem.
[671] haec inter tumidi late maris ibat imago
[672] aurea, sed fluctu spumabant caerula cano,
[673] et circum argento clari delphines in orbem
[674] aequora verrebant caudis aestumque secabant.
[675] in medio classis aeratas, Actia bella,
[676] cernere erat, totumque instructo Marte videres
[677] fervere Leucaten auroque effulgere fluctus.
[678] hinc Augustus agens Italos in proelia Caesar
[679] cum patribus populoque, penatibus et magnis dis,
[680] stans celsa in puppi, geminas cui tempora flammas
[681] laeta vomunt patriumque aperitur vertice sidus.
[682] parte alia ventis et dis Agrippa secundis
[683] arduus agmen agens, cui, belli insigne superbum,
[684] tempora navali fulgent rostrata corona.
[685] hinc ope barbarica variisque Antonius armis,
[686] victor ab Aurorae populis et litore rubro,
[687] Aegyptum virisque Orientis et ultima secum
[688] Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
[689] una omnes ruere ac totum spumare reductis
[690] convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
[691] alta petunt; pelago credas innare revulsas
[692] Cycladas aut montis concurrere montibus altos,
[693] tanta mole viri turritis puppibus instant.
[694] stuppea flamma manu telisque volatile ferrum
[695] spargitur, arva nova Neptunia caede rubescunt.
[696] regina in mediis patrio vocat agmina sistro,
[697] necdum etiam geminos a tergo respicit anguis.
[698] omnigenumque deum monstra et latrator Anubis
[699] contra Neptunum et Venerem contraque Minervam
[700] tela tenent. saevit medio in certamine Mavors
[701] caelatus ferro, tristesque ex aethere Dirae,
[702] et scissa gaudens vadit Discordia palla,
[703] quam cum sanguineo sequitur Bellona flagello.
[704] Actius haec cernens arcum intendebat Apollo
[705] desuper; omnis eo terrore Aegyptus et Indi,
[706] omnis Arabs, omnes vertebant terga Sabaei.
[707] ipsa videbatur ventis regina vocatis
[708] vela dare et laxos iam iamque immittere funis.
[709] illam inter caedes pallentem morte futura
[710] fecerat ignipotens undis et Iapyge ferri,
[711] contra autem magno maerentem corpore Nilum
[712] pandentemque sinus et tota veste vocantem
[713] caeruleum in gremium latebrosaque flumina victos.
[714] at Caesar, triplici invectus Romana triumpho
[715] moenia, dis Italis votum immortale sacrabat,
[716] maxima ter centum totam delubra per urbem.
[717] laetitia ludisque viae plausuque fremebant;
[718] omnibus in templis matrum chorus, omnibus arae;
[719] ante aras terram caesi stravere iuvenci.
[720] ipse sedens niveo candentis limine Phoebi
[721] dona recognoscit populorum aptatque superbis
[722] postibus; incedunt victae longo ordine gentes,
[723] quam variae linguis, habitu tam vestis et armis.
[724] hic Nomadum genus et discinctos Mulciber Afros,
[725] hic Lelegas Carasque sagittiferosque Gelonos
[726] finxerat; Euphrates ibat iam mollior undis,
[727] extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis,
[728] indomitique Dahae, et pontem indignatus Araxes.
[729] Talia per clipeum Volcani, dona parentis,
[730] miratur rerumque ignarus imagine gaudet
[731] attollens umero famamque et fata nepotum.